Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
THEORGUS, ULFADUS, RUFFINUS, SEX LEMURES IN SPECIEM DEORUM TRANSFORMATI, SEX ITIDEM ALII EORUM EPHEBOS MENTITI

Theorgus variis artibus Ulfadum frustra oppugnat.

Principes visuntur in suo quisque carcere dormiens.

THE. Ubique nox est. Carcer et mundus pares
Densant tenebras. Mira res! Ferro iacent spacer 1970
Situque pressi, mortis haud ictu procul,
Tamen sopore blanda permulcet quies. spacer
Nunc si quid artis, si quid imperii manet
Agiles in umbras, Morpheus partes agat,
Pulchroque iuvenes numinum eludat choro. spacer 1975
Ubi nodus arte maior humana incidit,
Inflecte superos. Si nequis, Erebum cie. spacer
Coelumne an Orcus tenue discrimen, modo
Rogata peragant. Virga pollentis manus
Utrumque pandit limen. Audimur. Sonat. spacer 1980
Iuppiter honores, Plutus Attalicas opes,
Illustre Phoebus nomen, invictum malis spacer
Animum Gradivus, robur Alcides feret.

Prodeunt hic falsi dii, suo quemque ephebo praeunte. Ephebi deos canendo celebrant a dote cuiusque propria.

CANTUS
spacerDividit orbi. spacer

Phoebus afflabit decus invidendae
Lucis, et late volitans per urbes
Nomen. Aeterno comes ibis aevo, redspacer1990
spacerFama superstes.

Arma bellorum pater, arma Mavors spacer
Spirat, et saevo metuendus ense
Spargit invicti nimium flagrantes
spacerPectoris ignes. spacer1995

Mercuri, summi Iovis ac deorum
Suada, cui fandi natat ore virtus, spacer
Vim dabis mentis, rapidumque linguae
spacerDucere flumen.

Robur Alcides bene copulati spacer2000
Corporis firmat, solidasque nervis
Artuum vires, humeris potentum spacer
spacerTollere coelum.

Pluto semotas opulentus auri
Proferet venas, et amica sceptris spacer2005
Dona telluris. Fluet aula fulvae
spacerMunere lamnae. spacer

Ergo Panchaei pia dona thuris,
Dulce par, senis adolete divis.
Mox sacer pingues cruor hostiarum spacer2010
spacerImbuat aras.

Peracto cantu epheborum, dii choreas agunt, quibus nondum finitis —

ULF. Dirumpe spectra, dissipa larvas, Deus. spacer

Evanescentibus repente lemuribus.

THE. Pervicta fraus est. Restat horrifico patris
Terrere iussu. Fata vel superi timent.
Exurge. Somno tempus aeternum manet. 2015
ULF. Quis me quiete solvit in curas?

Exhibet clepsydram horarium.

THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDies spacer
Fati suprema. Cernis? Haec metam tuis spacer
Apponet annis hora, qua lapsa, rogus
Ardebis igne lento, et invisam diis
Animam sub umbras, Dite plaudenti, feres. spacer 2020
Haec iussa patris, fatum ineluctabile.
ULF. Ergo moriendum est? Grata vox! Blandum melos!
Sed ante fata gratiam exilem rogo.
Da fratris uno frater aspectu fruar.
THE. Optem, sed arcto regis edicto vetor. spacer 2025
ULF. O per tuorum, quidquid est usquam tibi
Charum, rogitanti cede.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTentabo patrem.

Exit, relicta Ulfado clepsydra.

ULF. Bene est. Beamur. Una quod vitae est super
Absolvet hora, latice furtivo fluens.
O perge, dulcis unda, festinos age spacer 2030
Amica lapsus, meque trans vitae salum
Aestu beato celeris in portum refer. spacer
Morum magistra specimen effingis mei.
Exulat uterque, fonte tu, coelis ego.
Vincimur ambo. Vitrea te compes ligat, spacer 2035
Me vincla terrae pariter et ferri premunt.
Tu vincta fontem quaeris, oceani sinum. spacer
Huc cura, pondus, lapsus, huc murmur vehit.
Curris, recurris, querula rimaris viam,
Et quo venire gurgite undoso nequis, spacer 2040
Vel fila mittis. Flumen in venas abit,
In fila venae, fila de guttis fluunt, spacer
Undamque pellit unda praeeuntem sequens,
Et stilla stillam trudit, et laticem latex.
Sic tenue lymphis agmen it, redit, fluit spacer 2045
Refluitque, nullus retrahit euntem labor,
Nec unda requiem poscit aut cursus moram. spacer
Me vita paribus acta momentis vehit,
Revocatque in ortus, dulce principium mei.
Aeternitatis tempus elapsum sinu spacer 2050
Volvitur eodem. Tempus in saeclis volat,
Saecula sub annis, annus in menses fluit, spacer
Menses diebus effluunt, horis dies,
Dissecta parvis hora momentis fugit.
Ventum est ad horam, pauca quam suis secant spacer 2055
Momento punctis, cumque postremum stetit
Sine parte punctum, pandet immensum suis
Aeternitatis aequor immensus Deus.
O perge, dulcis unda, festina, vola,
Laxa meatum meque per tuas vehe spacer 2060
Aquas ad ignes. Ignis ad coelum movet.

Redit Theorgus.

THE. Spectare placuit intuens fratris caput, spacer
Quos in furores ardeat, seu quo stupens
Rigore saxa vincat et silicum gelu.
Laetare. Fratris dabitur aspectu frui. spacer 2065

Ostendit Ulfado caput Ruffini in disco mensae superimpoisto. Erat vero ipsum Ruffini adhuc viventis caput.

Hic cerne fati specimen horrendum tui,
Et disce quem te Christus in casum vocet. spacer
ULF. Bellua cruoris avida, sanguinee lacus, red
Hic cerno mentis specimen horrendum tuae,
Et disco quas te Christus in paenas vocet. spacer 2070
Ergo antevertis fata maioris minor,
O chare frater? Sanguine impenso fidem spacer
Testatus, arcem victor aetheream subis?
I sorte felix anima, sydereos cole
Novus hospes orbes. Additum stellis decus spacer 2075
Fulge serena sydus aeternum plaga.
O quando iungar dulci in amplexu comes? spacer
Pars antecessit. Astra dimidium mei
Rapuere, vivo medius. O vel sic mori
Liceat, beato totus ut toto fruar. spacer 2080
Angusta ripis unda seiungit brevi
Enaviganda. Laetus interea tuum spacer
Grator triumphum, cuius e radiis nitor
Vultum superstes afflat. Aetherea rubes
Ut ante flamma. Morte nil periit tui, spacer 2085
Et sua decore mixta maiestas manet.
O ter quaterque fausta quae rapuit dies! spacer
THE. Immane monstrum, rupe Caucasea satum, red
Sic in perempti fratris exultas nece?
Repete latebras, fera. Sequeris illico. spacer 2090

Clauditur Ulfadi carcer.

bar

ACTUS V, SCENA ij
LYCAMBER, THEORGUS, TITYRUS, RUFFINUS

Tityrus sacerdos ad Ruffinum admissus, dum eundem parat baptizare, capitur. Ruffinus, eluso Lycambro, fugit e carcere.

LYC. Vis rideamus, genitor? Hanc pecudem vide.
Advenit agris, grande Ruffino ferens spacer
Donum, volucrem. Stemus abducto gradu
Dum principem salutat et munus dicat.
THE. Bene est. Remotis pateat obiicibus specus. spacer 2095

Aperit alium carcerem et ostendit Ruffinum.

LYC. En patuit aditus. Vade, Ruffinum vides.
TIT. Ut prata rivus, imber arentes agros, spacer
Ut aura flores mulcet, agricolam seges,
Sic tuus amaeno Tityrum vultu iuvat
Aspectus, alme iuvenis. Hanc plumis tibi spacer 2100
Cantuque pulchram munus, aviculam fero.
Mulcebit aures cantus atque oculos color. spacer
RUF. Virtusne dono subsit an dolus haereo
Anceps. Caducam rara fortunam fides
Comitatur. Unde tantus e campis amor, spacer 2105
Ut iam cadentem munere agresti colat?
Hostis an amici, munus amplector libens, spacer
Cernoque vivam sortis effigiem meae.
Claudit revinctam carcer, exilium tamen
Solatur, ore murmur artifice movens. spacer 2110
Quin ergo laetos exigam cantu dies,
Amore Christi vinctus? O dulcis comes! spacer
Vicem referre vota si mentis queant,
Vicem rependo. Sola de priscis manet
Opibus voluntas.

Tityrus circumpsicit an teste vacet locus.

TIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerArbitro locus vacat. spacer 2115
Generose Christi miles, astrorum pugil,
Adsum Ceaddae missus imperio.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sacer
Christi sacerdos?
TIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIpse.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQua fidem nota
Evincis?
TIT. spacerspacerUNUS tesseram praestat DEUS.

Ruffinus proiicit se ad pedes Titytri.

RUF. O sors beata! Charus o superum favor! spacer 2120
Ades, sacerdos sancte, da tuis feram
Ter mille plantis oscula.
TIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Avertat Deus! spacer
Famulare trahimus ambo sub Christo iugum.
Tu propior astris, quem per aerumnas Deus
Exercet ultro, perque victrices agit spacer 2125
Palmas ad arces coelitum. Ingentes cape
Generosus animos. Vita si fluxum neget spacer
Aevum, triumpho dives ac spoliis necis
Scandes beatas lucis aethereae domus.
RUF. O chare coelo mysta, divinum prius spacer 2130
De more fontem sparge, baptismum expeto.
Deterge lymphis crimina. Ubi sacer lates spacer
Christo dicarit, totus unius caput
Lacessat Orcus, stabit effultus Deo
Ruffinus.
TIT. spacerspacerHaec me cura properantem tulit. spacer 2135
RUF. O quis lavacrum, quis dabit lympham? Deus? red
TIT. Dispone mentem, commodat avicula suas
Amica lymphas.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerSortis o faustae vicem!

Procumbit in genua baptizandus.

Affusus undam genibus —

Theorgus subito erumpit e latebris.

THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO Stygium nefas! spacer 2140
Sic regis altum sternis ad pedes genus?
Haec ludit aulam larva, gestamen, dolus? spacer
Lycamber, arcte claude Ruffinum sera.
Ego architectum sceleris Ulferi dabo spacer
Furiis necandum. Mysta furiarum, veni. 2145

Tityrum abducit ad Ulferum.

LYC. Ruffine princeps —
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStrix Avernalis procul,
Procul hinc, nefandi fictor. O vultus feri spacer
Spectate, superi. Nullus effrontem pudor,
Vis nulla scurram vincit. Etiamnum genas
Frontemque et oculos proditor eosdem gerit. spacer 2150
Adhuc doloso ludit in vultu fides.
In ore virtus, corde perfidia sedet. spacer
O iuste larvam deme fallacem Deus,
Deterge vultus, ore clarescant doli,
Ne laevis aulam fucus in fraudem trahat. spacer 2155
Quam timeo, vasto rupta ne tellus voret
Ambos hiatu. Desere actutum latus. spacer
LYC. Proh caute genitum pectus! O crudum iecur!
Fac esse lapsum. Vis ut in barathri chaos
Desertus animam sponte praecipitem feram? spacer 2160
Vis ut per umbras exul aeternas fremam,
Laceremque probris astra, naturam, deos? spacer
Salutis expes, vis ut immensum premam
Christi cruorem pedibus? At sceleris nego
Egisse quidquam. Thura demisit manus, spacer 2165
Intacta mens est. Christus in fibris sedet.
Hoc iam secutus specimen Ulfadus, rogum spacer
Late flagreamtem fugit. En fidei nota.

Crucem ab Ulfado accceptam redit.

Sic aestuantis fata defugies pyrae.
RUF. Hoc te precatur pignore, ut Christum silens spacer 2170
Adoret animus, thus det Phoebo manus?
Agnosco pignus. Christe, quid moveam expedi. spacer

Haeret aliquandiu cogitabunus.

Bene est. Paretur calamus. Ad patrem breves
Dabimus tabellas.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTuta consilia occupas.

Versus spectatores.

Io triumphe, vicimus. Chartam lubens spacer 2175
Calamumque promo.

Exit scribendi instrumenta laturus.

RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaetus umbrarum locus,
Suavis aura, dulce vinclorum mihi spacer
Pondus. Tot inter una delicias premit
Lustralis undae cura. Christiadum Deus,
Si iusta posco, sterne poscenti viam. spacer 2180
Pateat at amnes facile vitales iter.
LYC. En praesto cuncta.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pauca mandabo patri. spacer
LYC. Tolles ad astra gaudio ingenti patrem.
RUF. Proh scabra nimium pluma! Scalpellum rogo.
Regi patrique pingimus.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cultrum cape. spacer 2185

Lycambrum per collum apprehendit, intento in iugulum cultello.

RUF. Iam te sub ictu teneo, sceleratum caput,
Periure coelo, fraudis infandae sator, spacer
Doli architecte, quantus haud unquam Styge
Prodiit ab ima. Stas ineluctabili
Sub mortis ictu. red
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerO parce!
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Si verbum, peris. spacer 2190
Age, vincla deme. Discute actutum seram.
LYC. Iam iam.
RUF. spacerspacerspacerspacer Moraris, praedo? Iam sera tuas spacer
Ferroque plantas illiga.

Lycamber metu coactus vincula Ruffino detracta sibi ipse iniicit.

LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO princeps!
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDraco,
Hiscis? Cito, nisi guttur horrifico velis
Pateat hiatu. Claude, da claves mihi. spacer 2195
I nunc, et ore lude simulato Deum.

Exit proiecto cultello. Lycamber circumspicit lente omnia, carcerem, vincula &c.

LYC. Haec praemia doli? Fraudis hic felix honor? spacer
Premunt Lycambrim vincla. Ruffinum fuga
Eripuit? O me luce malefausta satum!
Pestis parentem, pestis Ulferi domum, spacer 2200
Pestis tonantem perdat, et Phoebum, et deos.
Aeternus aulae risus ac ludus ferar.
Quo vota vertam? Morte redimendum est probum.

Arripit cultellum.

Huc, execrande mucro, quem flamma Cyclops
Finxit nefasta, cuspis in domini ultimam spacer 2205
Formata cladem, pande sub manes iter.
Extunde vitam. Vulnus hac induam via? spacer
An hac? An istac? Guttur effringat manus.
Age, rumpe nervos.

Manu ferrum contrectat.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFriget attactu chalybs,
Tamen feramus. Vos, quibus cordi cruor, spacer 2210
Sontumque poenae, torva furiarum cohors,
Spectate facinus, quale vel Ditis queat spacer
Decere famulas. Regna Plutonis peto.
Valete superi, me vocat avidum chaos.

Totus contremiscens paulatim admovet gutturi cultrum, quem vix tactum repente abiicit.

Ah! pereo. Nimium pungit immanis rigor. spacer 2215

bar

ACTUS V, SCENA iij
VEREBODUS, LYCAMBER, ULFADUS

Verebodus, occiso Lycambro, Ulfadum abire liberum iubet ad Ceaddem.

VER. Sic est. Supremus fabulae ultricis mihi
Peragendus instat actus. In furias patrem, spacer
In vincla natos egimus. Tanta furor
Sub mole rerum cesset? Umbrosum iuvat
Lustrare claustrum, ne quis effugium dolus spacer 2220
Expediat umbras inter et noctis moras.
Quid hoc? Lycambrum vincla?
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDepressum tenent.
VER. Ruffinus ubinam?
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLiber arripuit fugam.
VER. Quis vincla solvit?
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIpse, Thesssalico modos
Fundens ab ore, meque nolentem ligans. spacer 2225
VER. Ignave, sic te stravit imbellum puer?
I, sequere tristis umbra fugientem, peri. spacer

Hic subito clauditur carcer, dum caedes patratur. Rursum aperitur.

LYC. Pereo. Trucidor. Ferte, populares, opem.
VER. Habet. Peractum est. Pulcher ultricem cruor
Depingit aciem. Quam bene hoc pecudum genus spacer 2230
Animas inanes mentis, enatos humo
Fungos, in hominum finxit effigiem parens spacer
Natura, magnis quo ferant viris opem
Etiam necandi! Scelere cumuletur scelus.
Eadem soluto pateat Ulfado fuga, spacer 2235
Crimenque dirae caedis in fratres cadat.
Quisquis furorem premere consilio potest, spacer
Iramque vultu tegere, sint ferae licet red
Quas versat artes, summa votorum feret.

Aperit carcerem Ulfadi, quem alloquitur.

Exolve, princeps, aere nodoso pedes. spacer 2240
Fas emigrare.
ULF. spacerspacerspacerspacerVocis o faustae sonum!
Fati supremam laetus ingredior viam.
Moriamur.
VER. spacerspacerAbsit. Fauce Verebodum prius
Tellus hiante mergat, infanda exequi
Quam iussa cogar. Pando fugienti fores, spacer 2245
Casusque in omnes iunctus incedo comes.
Hinc ad Ceaddam celere praeripiat iter, spacer
Ambosque lustret amne divino pater.
Mors expiatos si premat, tutos premet.
Lustralis arcem pandet aeternam latex red
Undae. Salutis una firmandae rapit spacer 2255
Cupido.
VER. spacerTutus noctis officio, viam
Silente luna carpe. Praeuntem sequar. spacer
ULF. Tu sydus orbis, Christe, praelustra fugam. (Exit.)
VER. O quam secundo fertur afflatu ratis!
Provehemur alto. Pone praeeuntes sequar spacer 2260
Pueros, sed una iunctus Ulferi furor
Vestigia premet. Mucro vindictam dabit. spacer

bar

ACTUS V, SCENA iiij
CHOREBUS, FAUSTUS, RUFFINUS, ULFADUS

Ruffinus a latronibus captus et vinctus in sylvis, occurrente Ulfado, liberatur.

Ruffinum in sylvis captum adducunt.

CHOR. O pulchra nimium praeda! Sat spoliis datum.
Tibi, Fauste, gemmas fors tulit, nummos mihi.
Iam proditorem digna sceleribus premant spacer 2265
Supplicia. Linguam primus evellat furor,
Viscera secundus, corque, et infidum iecur. spacer
Vulturibus escam truncus et feris dabit
In frustra caesus.
FAUST. spacerspacerspacerspacer Spolia ditarunt satis,
Nil sanguinis opus. Regis in prolem nefas spacer 2270
Vibrare ferrum.
CHOR. spacerspacerspacerspacerNempe mittatur manu
Ut arma vindex moveat et in me undique
Agrestis omne quatiat indago nemus.
FAUST. Medium sequamur. Vinctus ad truncum manus,
Quicumque vinctum casus excipiat ferat. spacer 2275
CHOR. Age, vinciamus. Pabulum hinc striges petant.

Arbori allitatum relinquunt.

RUF. Silente mundo solus in curas vigil spacer
Pernocto sylvis, vinctus ad truncum manus.
Solus ferarum prostat in pastum miser
Ruffinus, aula, patre, famulatu, domo spacer 2280
Et (qui medullas gravius incursat dolor)
A fratre profugus. Magne Christiadum Deus, spacer
Cui cura pernox, oculus aeternum vigil,
Specta revinctum. Non ut aerumnas leves
Oro. Triumphat rebus in miseris amor. spacer 2285
Lymphas anhelo corde lustrales peto.
Lymphis in ipsis moriar, ut vivam tuus. spacer

Prodit Ulfadus.

ULF. Si rite callem relego, iam propius domo
Absum Ceaddae.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacer Frater —
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAttonitum quatit
Vox nota fratris. Umbra felices quoque spacer 2290
Mentitur animas. Forma Ruffinum refert.
Sic ille cultus, ora, sic oculos tulit. spacer
Effare, mens beata, quid fratrem rogas?
Sudor per artas manat. A tergo manus
Nodo revinctas arbor infelix tenet. spacer 2295
Felix Olympum subiit, et vinctus tamen
Insedit atrum nocte sublustri nemus. spacer
Perplexus animum pulsat horrentem pavor.
Tibi per potentem, quem colo, Christum impero.
Eloquere quid sis. Albus an niger, moves spacer 2300
Haec spectra genius? Fare, sic mandat Deus.
RUF. Desine timoris, frater, et vincla excute. spacer
Ruffinus ego sum, luce qui tecum fruor
Haud luce cassus. Tessera sit UNUS DEUS.
ULF. O fraus Theorgi! Frater aethereas trahis spacer 2305
Auras superstes?
RUF. spacerspacerspacerspacerspacer Vivo.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fac gemma fidem.

Vinculis expeditus annulum ore extractum ostendit.

RUF. Agnosce pignus.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iunge complexus, redux. spacer
Stringantur ulnae, totus in pectus rue.
RUF. O frater, una fratris afflicti salus!
Ut me beasti! Frontis ut felix tuae spacer 2310
Laxavit animum sydus! O quantus pluit
In immerentes aethere secundo favor!
Vel hac potentem sorte deprendo Deum.
Stat numen istac, spirat in portum Deus.
ULF. Mihi, te reperto, vota cumulavit polus. spacer 2315
Hoc regna vultu, regiam his oculis geris.
Hoc ore solium, sceptra, dominatum refers.
Uno beatus fratre, nil terrae moror
Fumos, opesque, grande fortunae chaos.
Sed quis revinctum casus huc tulerit doce. spacer 2320
RUF. Mora longa rerum. Luna praecipitat polo.
Fallamus ambo vicibus alternis iter. spacer

bar

ACTUS V, SCENA v bl
ULFERUS, THEORGUS, IUMINA, FABA, ETHELBERTUS, EADBERTUS, VEREBODUS, FUROR

Ulferus, dum de principum supplicio deliberat, Verebodi fraude actus in rabiem, principes insequitur, Furore comitante.

ULFER. Spectata procerum rebus in summis manus,
Vis alta regni, spem patris geminam abstulit
Galilaeus error. Quantus amentum furor spacer 2325
Inflarit animis, atra cum Phoebum manus
Erueret, aras ira cum stratas daret, spacer
Spectastis ipsi. Vos, quibus recti tenax
Astraea iustam mandat arbitrii vicem,
Librate causam. Nullus intersit favor. spacer 2330
Per ego sacratam conscii solis facem
Iuro, trahendos mortis in poenam reos,
Si culpa poscat.
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerSit licet tetrum nefas
Negasse divis thuras, Thessalico tamen
Christi susurro detur. Alienum est scelus, spacer 2335
Puerilis error. Facinus authorem premat.
EAD. Qui misit impunita quae coelum petunt
Flagitia, nullum iussit arceri nefas. red
At gravior auso poena ne feriat, modum red
Censeo tenendum. Longa sub claustro dies spacer 2340
Domet abnuentes. Magica si mentem lues
Haud eluenda teneat, excussi throno spacer
Patrioque regni iure, mandentur fugae.
Visant refuso dissitas ponto plagas,
Inglorii, inopes, patriae extorres, vagi. spacer 2345
IUM. O blanda Themidis ira! Proh coeli pudor!
Iniurioso numquis e triviis pede spacer
Sε queritur ictum? Querimur obtritum
Iovem, Phaebum repulsum, quotquot incingit polus,
Exsibilatos, perditos, viles deos. spacer 2350
THE. Olim eruenda templa, divorum lares
Late cremandos, thura, simulachra, hostias, spacer
Et quidquid orbis, numinum cultor, parat,
Abolenda penitus.
IUM. spacerspacerspacerspacerspacer spacerQuippe puerilis vetat
Aetas timeri. Crescit e parva rogus spacer 2355
Ingens favilla. Credidit quisquam fore
Ut qui pependit matris uberibus aper,
Innocuus olim, laeta nunc rueret sata,
Infringeretque dente fulmineo canes?
Pestis adolescit. Testor, impendet sacris spacer 2360
Ultima ruina. Carcer astrictos premat?
Quam saepe ruptis lapsus e vinclis reus
Impevit orbem caedibus, furtis forum? spacer
At exulent. Ulfere, da veniam. Mala
Horresce formidanda, si natos fugas. spacer 2365
Fortuna caecam volvit instabilis rotam.
Poenas triumphis mutat, et patria fugam,
Famulosque ducibus. Facile regnorum trahet spacer
Opem vel aetas flore vernanti vigens.
Aliena regum sceptra demeriti, lares spacer 2370
Bello reposcent. Magna Polynices tulit
Documenta quondam, scelere fraterno exulans.
At non Adrasto fretus, Argivum duce, spacer
Amphonis trophaea, Thebarum arduas
Pulsavit arces, Marte civili redux? spacer 2375
Dum spirat hostis, nemo se tutum putet.
Rex magne, pateris causa quae poscat loqui?
Solus tonantem sanguis iratum potest spacer
Placare regno.
FAB. spacerspacerspacerspacerspacerCaede natorum imbui
Pietas reclamat.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerNempe quam furiae probant. spacer 2380
Natura divum sanxit inimicis necem.
FAB. An per parentis dexteram? Immanem argue,
In chara quisquis pignora cruentus furit. spacer
ULFER. Ego chara ducam pignora, invisos polo,
Superis rebelles, nomen exosos patris, spacer 2385
Sanctum, verendum nomen? Hos natos vocem?
Pereant, necentur.

Prodit Verebodus.

VER.spacerspacerspacerspacerspacerspacerSanguis, heu, sanguis fluit.
ULFER. Sanguinea verba!
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Stagnat insonti solum
Cruore. Regia sanguine madescit domus.
Vindicta, princeps!
ULFER.spacerspacerspacerspacerspacer Horror invadit iecur. spacer 2390
VER. Ulfere, proderis.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUnde? Quo? Cur? Ubi? Quibus?

Omnes educunt gladium.

Adeste, proceres. Fare, quis letho datus?
VER. Insons Lycamber cecidit.

Linquente animo collabitur.

THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCollapsum toro
Reponite, famuli. Ede, quis neci dedit? spacer spacer 2395
VER. Ulfadus ac Ruffinus.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHi tantum scelus —

Aperto carcere visitur cadaver occisi.

VER. Tuere. Notae corpus exuviae tegunt.
Custode caeso, carcere effracto, fugam
Rapuere, iamque noctis umbrati peplo
Casam Ceaddae praepeti cursu petunt. spacer 2400spacer
Illic ciere Martis in flammas manum
Statuunt agrestem, mox revocato gradu
Proceres, parentem, patriam exitio dare.
ULFER. Credatne quisquam. Sentio medullas agi
Furias in aequas. Perge, Verebode, i comes. spacer spacer 2405
Sequar fugaces ipse. Sequar ultro, et Iovi
Captos litabo. Regiam interea evoca
Manum, Iumina, quoque praegredimur vola.

GENIUS FURORIS

Quam bene feroci raptus irarum impetu
Ulfere, properas! Quale disrupta volat spacer spacer 2410
E nube fulmen, talis in caedem pater
Ruit innocentum liberum. O pulchram nimis
Dature stragem! Genitor in natos furit.
Rumpare, pietas, urget impietas patrem.
Natura, frende, iura calcantur tua. spacer spacer 2415
Gemiscite, patres. Vestra se laedit fides.
Adeste, tigres. Aliquid hinc dirae fluet
Feritatis in vos. Genitor in prolem furit.
Furoris hic triumphus. Horrendae necis
Impulsor adero. Limina Ceaddae peto. spacer spacer 2420

bar

ACTUS V, SCENA vj
CEADDA, ULFADUS, RUFFINUS, NUNCII DUO

Principes iam a Ceadda baptizati, audito patris adventu, mutuis amplexibus sese animant ad mortem.

Principes recenter baptizati tunicas talares gerunt candore conspicuas.

CEAD. Tandem expiatos amne lustrali caput
Tunica nivalis ambit, et puri nives
Animi fatetur. Orta iam menti dies.
Iam purpurantis scripsit haeredes plagae
Christus, coronae iure donatos suae. spacer 2425
ULF. O me beatum! Qualis amoto diu
Qui latuit antro, quo nec aurati iubar
Penetrabat axis, lucis aut fulvae nitor,
Si quando ad auras liber evasit, stupet,
Vix nota lucis dona revocatae videns, spacer 2430
Talis inopinam iubaris aetherei facem
Visus tueri, miror et noctem procul
Cessisse laetus, lucis artificem colo.
RUF. Nunc alma vitae munera capesso. Novae
Melioris aurae videor afflari vice. spacer 2435
O quam secundo lustra tenuimus pede,
Invia secuti! Lapsus optatus, caput
Ubi sic in astra ferre labenti licet!
Sopor serenus, tali qui visum ferat!
Venatus auro melior, in praedam Deus spacer 2440
Cui cessit ipse! Quam sibi tacito sinu
Gratatur intus animus, et plausum ciet!
ULF. Iam fucus aulae, iam supercilii tumor
Regentis orbem sordet. Hic animi tenor
Integer iniquae labis. Haec coeli quies, spacer 2445
Immane quantum vincit imperii bona!
CEAD. Generosa pubes, unus haec menti creat
Ocia, sereno cuncta qui nutu regit,
Christus, superbae quem per illecebras domus,
Nudos per enses, mille per lethi vias, spacer 2450
Per quidquid ira versat Ulferi, sequi
Par est.
UTERQUE spacerSequemur.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla me sortis rota
Sic vertet ut subvertat, Ausoniae licet
Frenatur aulae iuris in partem vocet.
Non, si minaci torvus in poenas flagro spacer 2455spacer
Coniuret Orcus.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacer Vota quam felix mea
Secundet ensis, cuius inflictu via
Pateat cruori! Quidquid in venis meat
Efflueret ultro, teque fugienti Deum
Testarer aura, Christe.
CEAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDelapsam aethere spacer 2460
Agnosco flammam. Pectus obvallat fides.
NUNC 1 O fugite, fugite, princeps. Instat parens.
Duce Verebodo properat, et nudum vibrat
Furibundus ensem. Fugite, si cordi est salus.
RUF. Suspectus ante prodit in lucem dolus. spacer 2465
CEAD. Pugiles beati, state quo statis gradu.
Iam candicantem rore sanguineo togam
Imbuere fas est. Gratior sertis honor
Ubi liliorum candor admisto rubet
Ostro rosarum. Venit ad caedem pater, spacer 2470
Audete contra. Robur afflabit Deus.
Nec vile pigeat lucis occiduae iubar
Proiicere. Clara cernite auratae domus
Lumina. Beatos luce purpurea dies
Illic trahetis, sortis exemplti malis. spacer 2475
Quin et rubentes inter excelsi duces
Aevum per omnia, gaudia, triumphos, choros
Plaudetis ambo. Tanta quis fuso neget
Emere cruore praemia?
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO caeli vigor!
Quae pectus aura mulcet? Agnosco Deum. spacer 2480
RUF. Quis hic repente serpit in fibris calor?
Contemptor animus tela nil patris timet. red
ULF. Germane frater, dulce dimidium mei,
Fratris amor, aevo digne Cumaeo, fuge,
Fuge tutus. Ensi solus occurram patris. spacer 2485
Ibo, cruentam solus explebo sitim.
RUF. Ego, te perempto, frater, ut vitam extraham?
Fraternus ut me servet illaesum cruor?
Omen tremisco. Me furor, me vis petat:
Tu, frater, auras laetus aethereas trahe. spacer 2490
ULF. Ruffine, siste

Abeuntem retinet.

RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSistat Ulfadus prior.
ULF. Ego maior aevo.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIure meliori potes
Vivere. Minoris vita ius habet minus.
CEAD. Lites amoris! Frater in fratrem pius
Praevertere alter pugnat alterius necem. spacer 2495
Quin par utrumque sors ferat. Neuter patri
Occurrat ultro. Melius ad sacras opem
Poscamus aras, fas ubi artifici Deo
Sacrare mortis pariter ac vitae vicem.
ULF. Nisi saevientis ante sistamus gradum, spacer 2500
Te simul iniquo genitor exitio dabit.
Occurre neci liceat.
CEAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacer O chara soboles,
Oratus ista melius instituet Deus.
NUNC. 2 Fuge, fuge, praesul. Urget Ulferus, fuge.
CEAD. Devota Christo capita, solvamus pii spacer 2505
Vices amoris, iungite amplexum. Brevi
Super astra iunctos nulla disiunget dies.
Valete. Forti pergite in coelum gradu.
ULF. Vale, verende praesul.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExtremum vale,
Chare pater. Olim Christus ingenti manu spacer 2510
Praemia reponet.

Haerent mutuo in amplexu.

ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFrater, aeterno mihi
Sociate nexu, iunge complexus. Pari
Christum professi robore, astrorum domos
Ineamus ambo.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerFrater, extremis comes
In rebus, aulae cogimur et aevi decus spacer 2515
Fugere caducum. Christus aeternum parat
Et aevum et aulam. Perge. Nos arae vocant.

bar

ACTUS V, SCENA vij
VEREBODUS, ULFERUS, ULFADUS, RUFFINUS

Ulferus Verebodi tandem impulsu filios in sacello Ceaddae propria manu interficit.

VER. Haec murmurantis conscia Ceaddae casa.
Hic in parentem tela Cyclopes parant.
I, perge, Phoebo perage vindictam, Iovem spacer 2520
Ulciscere pius. Vindica insontis necem.
ULFER. Ibo et rebelles proruam natos pater.
Quid elocutus videor? In natos pater?
Ulfadus, haeres imperi, aetatis rosa,
Ruffinus, aulae lumen, Ulferi favor, spacer 2525
Hac transadacti cuspide aeternum ruant?
Dii melius! Absit.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIra molitur fugam,
Oblita refugos? red
ULFER. spacerspacerspacer Abdicant profugi patrem
Christi sequaces? Patris eiurant deos?
Redivivus aestu crescit inflato furor. spacer 2530
Mactentur, opprimantur. Insontes tamen
Quid sceleris ausi? Culpa Tartareum senem
Tangit Ceaddem tota. Quid rerum inscii
Potuere pueri? Dicar infelix parens
Mersisse natos funere. O vivat mea, spacer 2535
Ut ante, proles! Vivat!
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Et patrem manu,
Patriam ruina, templa cineribus, deos
Oblivione mergat.
ULFER. spacerspacerspacerspacer Insontes voco,
Quibus haec coquuntur scelera? Filios voco,
Qui barbari, qui genere vipereo sati, spacer 2540
Letho parentem destinant? Meos voco,
Qui tela cogunt ne quid exuperet mei?
Ingrata proles? Patris in caedem? Furor,
Furor intus ardet. Repetit antiquam dolor
Iram, reposco tela, dedisco patrem. spacer 2545

Intra scenam et quasi Deum alloquens.

ULF. Pater benigne —
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacer Patris ad vocem intima
Tremuere viscera. Languet in vulnus manus.

Intra scenam.

RUF. Pater supreme —
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerPatris o nimium potens,
Nimiumque blandum nomen! Inceptis amor
Obstat paternus.
VER. spacerspacerspacer spacerspacer Pateris imbelli sono spacer 2550
Divina frangi coepta? Coelestem abiicis
Mollis furorem? Iuppiter mentem regit.
Ulciscere deos

Intra scenam.

ULF. spacerspacerspacerspacer Christe, genitorem doma.
ULFER. Egone domandus, perfide? Indomitum scies.

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA
VEREBODUS, IUMINA, FABA, ETHELBERTUS, EADBERTUS, MILITES, THEORGUS, CHRISTUS, DUO ANGELI VINDICES, ANIMAE ULFADI ET RUFFINI, ULFERUS, CLYTUS SACERDOS, GENIUS FURORIS

Verebodus, detecto per insaniam dolo, divinitus punitur. Ulferus dolore sceleris captus filiorum precibus ad Christum convertitur.

VER. Pergit. Ruenti patuit in casam via. spacer 2555
Iuvat intueri caedis horrendae modum.
Geminus ad aras natus in preces vacat.
Haeret tyrannu, carpat aeternum prius red
Uter soporem caesus. Ulfadum necat,
Ictuque iugulum rumpit immani chalybs. spacer 2560
Ruit in parentem natus. Atroci pater
Animatus ausu corda Ruffini petit,
Sternitque fossum. Truncus in fratrem cadit.
Io triumphe resonet infernum Chaos. spacer
FUROR Io triumphe resonet infernum Chaos. spacer 2565
VER. Iam regno, iam triumpho, iam celso polos
Vertice lacesso, victor et vindex cano.
Io triumphe.

Hic visitur in nubibus Christus medius inter duos angelos vindices, quorum alter vexillum rubrum gerit, alter nigrum.

ANG. 1 spacerspacerspacerChriste.
VER. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerIam suum invocent
Christum puelli.
ANG. 2 spacerspacerspacer spacerVindica insontem necem.
CHRIST. Vindico.
VER.spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerDolentis pono iam sortis notas. spacer 2570
Rubeo. Cruentus quam iuvat oculos color!

Primus rubrum explicat et Verebodum circumiens velut involvit.

Quid hoc? Cruoris migrat in speciem polus!
Sanguis Dianae, sanguis astrorum comis,
Tellure sanguis, sanguis aereo rubet
Campo. Cruenta spectra! Sanguineus mihi spacer 2575
Mundus reclamat. Sum nocens. Caedes patrem
Damnat nocentem. Me iuvat sparsus cruor. red
Iuvat cruentum cernere theatrum poli
Solique.

Secundus ductu consimili nihrum vexillum circumfert.

spacerspacerspacer Furvae proh Stygis facies! Niger,
Niger horror! Orbis repetit antiquum chaos. spacer 2580
Ubi sum? Sub astris? Vivus an furvam invehor
Plutonis aulam? Iuppiter euntem tene.
Mergor profundo, mergor. Has tutum reor
Subire latebras. Ensis ad manum comes.
Si fanda, si nefanda Rhadamanthus petat, spacer 2585
Scelera fatebor. Ense furiarum tamen
Arcebo flagra.
THE. spacerspacerspacerspacerLycamber heu! Lycamber heu!
Lycamber.

Facem accensam praeferens, Lycambrum in sylvis quaerit amens.

VER. spacerspacerspacerUmbra pallida Lycambri quatit.
THE. Lycamber! O Lycamber!
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHorribilem amove
Feralis umbra, luce sanguinea, facem. spacer 2590spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer
Non sum Lycamber.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis es, patri suum
Monstra Lycambrum.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPetiit hac avidum Chaos.
THE. Lycamber, o Lycamber! (Exit.)
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHac lares iacent.
VER. State, furialis turba! Quis viae furor?
IUM. Cerno Verebodum?

Verebodus mente deiectus haec prodit.

VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt ille Rhadamanthi negat spacer 2595
Rapi ad tribunal. Ite et inferno Iovi
Ista memorate. Funera Lycambro attulit
Verebodus. Astu suasit e claustro fugam
Pueris, adegit prolis ad caedes patrem.
Et iam triumphabundus ad scelerum abnuit spacer 2600
Venire poenas. Ite.
FAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh superum fidem!

Verebodus tanquam in furias involat.

VER. Restatis ultra?
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Contine, miles, manus.
Me, me lacessit.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerTe nigra umbrarum soror,
Te peto, Megaera. Morere.
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVesane, occuba.
I, pete Charontem. Cuspis haec naulum dabit. spacer 2605
VER. Supremus ensem condat in sinus furor.
IUM. Iam te sub Orcum fata, iam furiae vocant.
ULFER. Cohibite dextras.
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMutua occumbunt nece.
FUROR Io triumphe resonet infernum Chaos.

Desilit in barathrum.

IUM. Baptisma! Morior. Quis mihi lymphas —

Lethaliter vulneratus exit, insequente sacerdote hactenus incognito.

CLYT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo,spacer 2610
Christi sacerdos. Amnis hic sacer latet.

Indigitat capulum ensis, in quo aequam ferebat.

ULFER. Quae causa pugnae?
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProhibet effari stupor.
ULFER. Silentiumque prohibet invisum stupor.
ETH. O fraus nefanda! Funera Lycambro attulit
Verebodus. Astu suasit e claustro fugam spacer 2615
Pueris, adegit prolis ad caedes patrem.
Haec ante fatus ipse. Iuminam Stygi
Demisit, hostis pariter extinctus manu.
ULFER. Stravi innocentes? Torva Tartarei lacus
Properate monstra! Gorgones, Lernae malum, spacer 2620
Chimaera flammis cincta, Centauri truces,
Scyllae biformes, vultur, Harpyiae, canis,
Ferte, agite, rapite, tundite infaustum caput.
Furor nefandus! Regis horrendum nefas!
Truculenta dextra! Mucro crudelis, patrem spacer 2625
Qui liberis orbavit! At cunctis pater
Crudelior Hydris, prolis exitium suae!
Tantum feroces vicit Ulferus feras.
O sancta tellus, scelere si nostro nocens
Ferare, vastum faucibus ruptis hia, spacer 2630
Hia profundum. Pateat ad manes iter.
Natos sequemur, ducis inhumani foro
Poenas daturi. Cuius admissi reus?
Decuit meorum sanguine ulcisci deos.
Ille, ille gentis auctor et caput magae, spacer 2635
Numen profanum, vile, malefaustum mihi,
Christus, parentem prolis in caedem impulit.

Visitur iterum Christus intrer Ulfadem et Ruffinum iam beatos.

ULF. O siste dextram, Christe. Natorum salus
Tibi pro parente supplicat.
CHRIST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Non est pater.
RUF. Genuit.
CHRIST. spacer Peremit.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFraude delusus.
CHRIST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNocens. spacer 2640
RUF. Veniam reposcit sanguis.
CHRIST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt poenas.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDabit
Ultro superstes. Christe, servatum tibi
Transcribe patrem.
CHRIST. spacerspacerspacerspacerspacerFiat.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O quis me deus
Transformat intus, meque surreptum mihi
Restituit alium? Grande vitiorum chaos spacer 2645
Oberrat oculis. Fronte quam torva ingruit
Imago scelerum! Consciae mentis pavor
Animam flagello tortor horribili quatit.
Disrumpor. Ipsas cordis in fibras furit,
Heu furit, atroci pressus inflictu dolor. spacer 2650
Tumescite, sinus. Volvor, immenso impotens
Volvor tumultu.
FAB. spacerspacerspacerspacerspacerMitiga, princeps, malum.
ULFER. O Faba, mille pectus in partes abit, red
Impar dolori. Mille vulneribus iecur
Crudescrit, atrae caedis et vitae reum. spacer 2655
Succurre, praesul. Affer heu misero manum.
Pater Ceadda, pater Ceadda.

Flexis genibus ad portam sacelli.

CEAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis vocat?
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ulferus.
CEAD. spacerspacerspacerIlle prolis extinctor suae?
ULFER. Ego ille sum, qui viscera extinxi mea.
Ego praepotentis numen abieci Dei, spacer 2660
Saxa veneratus. Sceleris immensi dolor
Pungit, repungit. Morsibus mentem leva.
CEAD. Christi ministrum nuper affatu amovens,
Nunc tecta supplex nostra et affatum petis?
ULFER. O parce sonti. Fateor, admisi nefas. spacer 2665
Veniam reposco pronus, et Christi potens
Agnosco numen. Iunge me Christo, pater.
CEAD. Exurge, princeps, lumina sub axem refer.

Ulferus perstat in genibus.

ULFER. Egon’ astra tanto laesa portento intuar?
Ego vivus auras duco, quas rapui nocens spacer 2670
Insontibus? Ego iure naturae fruar,
Cuius refregi vincula? Ego regis queam
Audire nomen, prolis extinctor meae?
O mitte iustam sontis in caput facem!
O plecte vindex crimen horrendum, Deus! spacer 2675
CEAD. Ulfere, luctum frange, te solo leva.
Venia potiris. Mite Christiadae colunt
Blandumque numen. Crescat immensum licet
Culpa, miseratur, scelera dum plangis, Deus.
Ergo age. Deosne linquis?
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbiuro deos. spacer 2680
CEAD. Unum, beatum, praepotens numen colis?
ULFER. Colo.
CEAD. spacerspacerspacerspacerSalutis principem humanae, deum
Hominemque, Christum amplectere?
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Amplector.
CEAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDucum red
Regumque sceptra regis aeterni premi
Nutu fateris?
ULFER. spacerspacerFateor, et regni notas spacer 2685
Christo libens remitto.

Abiicit diadema.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNec sceptrum manus,
Nec stemma crines, trabea nec humeros tegat
Donec piarit unda lustralis caput.
CEAD. Nec mora. Supremus rite cum pueris honor red
Constiterit, amne pectus aethereo abluam. spacer 2690
ULFER. Amica procerum, fida famulantum manus,
Quos noster, acri laesit exemplo, furor,
Revocate gressum, meque melioris ducem
Vitae secuti, quo vocat Christus pedem
Referte. Vanus, credite experto, Iovem spacer 2695
Colit error. Unus orbe dominatur Deus.
Unus Britannum Christus imperium regit.

LAUS DEO

Finis

 

 

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer