Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS IIII, SCENA i
CEADDA, CLYTUS, TITYRUS

Ceadda Clytum et Probum (alio nomine Tityrum) sacerdotes mittit, qui dissimulta persona in aulam penetrent, principesque baptizent.

CEAD.Huc usque dulces umbra libavit dies, spacer 1415
Iunxitque mentis ocia secutos amor.
Nunc opera ad alta numen excitos vocat.
Sub sole pulvis, Marte sub duro labor spacer
Manet evocatos. Alia nunc rerum subit
Facies, theatrum, scena. Personam novo spacer 1420
Uterque cultu fingat.

Hic Clytus et Tityrus chlamydes sacerdotales deponunt et visuntur induti habitu saeculari.

spacerspacerspacer spacer spacerspacerspacer spacer spacerspacerspacerHunc aulae nitor,
Gestamen illum ruris innocui tegat,
Nos infulatum more solenni decus.
Res agitur ingens. Regiae prolem domus,
Par dulce fratrum, traxit ad Christi gregem spacer 1425
Virtus Olympi. Vivus at nondum latex
Exemit animis labis antiquae notam.
Custode multo regia inclusos tenet.
Tentemus aditum.

Ceadda ex ampulla vitrea aquam infudit in baculum Tityri concavum, in manubrium seu capulum ensis Clyti, et in suam crucem.

spacerspacerspacer spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisque secretam ferat
Undam, bacillo Tityrus, ferro Clytus, spacer 1430
Nos cruce. Latentem si qua fors aditum dabit, red
Lustret volentes. Tessera sit UNUS DEUS. red
Audete fortes. Causa fortunam feret
Animosque. Mortem si quis optatam vehat
Casus, beamur. Astra victores manent. 1435
CLYT. Sequimur ovantes, iussa quo coeli vocant.
TIT. O si periclis media sanguineis diem
Formosa rapiat mors! Inardesco tuis, spacer
O Christe, facibus. Rumpe tardantes moras.
CLYT. At te, verende praesul, in tantos caput spacer 1440
Offerre casus prohibet imperii salus,
Nec infulis ignoscet Ulferi furor. red
CEAD. Facies laborum nulla, non regnum furor,
Non tela et ignes, mille non lethi viae
Teneant euntem. Magna maiestas ducum, spacer 1445
Maior tonantis. Deme regales notas,
Aliena quas adiecit imperio manus,
Quid rex? Nec aliis grandior hominibus homo,
Non melior. Animum decore virtutum colat.
Deus est, nec ipso, quem regit, mundo minor. spacer 1450
Sin bella caelo moveat et saevo Deum
Lacessat animo, pessimum est ferae genus, red
Sed non timendum. Frenat elatos Deos. spacer
Properemus, et quo quemquem diversus vocat
Per opaca nemorum trames, ineamus viam. spacer 1455
Sed ante charo liceat amplexu frui.
Valete, comites.
CLYT. spacer spacerspacerspacerOptime antistes, vale.
TIT. Haec ruris almi dona Ruffino feram. spacer
Amore iunctos dividat euntes iter.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
CHOREBUS, FAUSTUS, TITYRUS, CLYTUS red

Chorebus ob testimonium falsum quaesitus ad supplicium cum Fausto socio in sylvis latrocinari statuit. Tityrus sacerdos ab iisdem captus et excususs, a Clyto socio liberatur.

CHOR. Quis me recessu condat umbroso locus? spacer 1460
Quae sylva dumis? Occidi. Strepuit nemus.
Saltus profundi pandite nigrantes sinus,
Vastis hiate faucibus rupti specus.
Parate latebras, lictor a tergo premit.
FAUST. Quid tuta metuis? Alta sylvarum quies spacer 1465
Et furva ramis umbra defendit satis.
CHOR. Et umbra lucem, prodat ut sontes, habet.
Tacete, sylvae. Tuque, lucorum potens
Sylvane, druadum rector, occulta fugam.
Crepuere frondes. Vivus ad flammas agor. spacer 1470
O Fauste, caecos abde sub sinus caput.

Ceadda transit prosequendo iter versus arcem Uferi. Gerebat galerum viridi taenia circumdatum.

FAUST. Quis hic deorum? Numen incessu patet,
Cultuque et oris iubare. Sylvanum coma
Virore cincta prodit.
CHOR. spacer spacerspacerspacerspacer spacerO virens deus!
Tuere profugum, genitor.
CEAD. (Exclamat inter meditandum et exit). O flammae, o faces! spacer 1475
CHOR. Horresco totus. Ore praesago faces
Flammasque cantat bubo. Sylvanum prius
Faces Averni nemore cum toto crement. red
Malefausta pereat ulula, cornutus deus.
FAUST. Etiam procaci numen alloquio feris? spacer 1480
CHOR. Sibi quisque numen ipse, cui primos decet
Libare cultus. Reliqua, dum prosunt, deos
Quamquam minores, cum nocent, furias voca.
Fidemne spondes, Fauste? Quid longum stupes?
FAUST. Fidem fefellit ocyus nemo fidem spacer 1485
Quam qui spopondit citius. Age, mentem edoce.
CHOR. Haec una vitae superat explendae via,
Vixisse rapto. Lustra per et umbram iuvat
Agitare praedas. Ante venati feras,
Posthac crumenas. Antra nativas domos, spacer 1490
Cibum colonus, caetera viator dabit.
Natura, mundi magna praedatrix sui,
Has docuit artes. Luna Phoebaeum iubar,
Phoebus vapores, uda terrarum vapor,
Tellus Olympi semen, aurarum vices spacer 1495
Praedatur ignis, ignibus spolia rapit
Aequor, madescit alma fluminibus humus,
Omnisque rerum constat e furtis vigor.
Quid regna? Praedis fulta populorum vigent.
Rapina regum nobilis poenam fugit, spacer 1500
Magnique rerum spolia praedones ferunt
Impun, plebis furta dum cruces premunt.
FAUST. Fide manuque iungor ad praedam comes.
CHOR. Nostra ergo vastum cingat indago nemus,
Variasque lustret calle numeroso vias. spacer 1505

Prodit Tityrus ferens baculum, et aviculum cavea inclusum.

TIT. Bacule fidelis, dulce praesidium viae,
Magni minister operis, immensum geris
Sub fronte scabra pignus, aethereas aquas,
Coeleste vitae flumen. O serva fidem!
Sed unde subitus membra pervadit pavor, 1510
Gressumque retro vis reluctantem trahit?
Quid extimescam nescio, extimeo tamen.
Nec saltus ursos, terra nec lupos alit, spacer
Tamen feroces inter et lupos gradi
Videor et ursos. Coepta fortunet Deus! spacer 1515
CHOR. Sta. Redde tela.
TIT. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerTela, quae nusquam gero?
FAUST. Nusquam, sceleste? Grandi qui nodis geras
Ferroque robur.
TIT. spacerspacerspacer spacerspacerVimen innocuum vides,
Sudem innocentem.
CHOR. spacerspacerspacer spacerspacer Tela nisi mittis manu,
Peris, Avernum testor.
TIT. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerO! Regimen viae, spacer 1520
Gressus levamen linque.
CHOR. spacer spacerspacerspacer spacerspacer spacer Cunctantem neco.
TIT. Mopsi parentis munus, antiquum domus
Gestamen, atavis pignus acceptum meis.
O linque charum, linque virgultum. red
FAUST. spacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerAbnuo.

Scipionem abripit.

CHOR. Adiunge nummos.
TIT. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerEsse nummorum nihil, spacer 1525
Sed nec deesse crede.
CHOR.spacer spacerspacerspacer spacerspacer Vel nummos para
Vel te cruentus tundet in nummum chalybs.
TIT. Nummus decoram regis effigiem geram.
FAUST. Geres avaram mentis effigiem tuae,
Nepos Charontis. Fare, quo densas iter? redspacer 1530
TIT. Ulferi ad arces.
FAUST. spacerspacerspacer spacerspacerLimina tyranni teris?
Quae causa gressus?
TIT. spacerspacerspacer spacerspacerspacerRuris has opes fero
Exigua magno dona Ruffino.
CHOR. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO scelus!
Hostem deorum, maximi osorem Iovis,
Cuius nefando prensus indicio peri, spacer 1535
Christi sequacem munere agresti colis?
Lues atroci funere amborum nefas.
FAUST. Tibi quae deorum cura?
TIT.spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDetestor deos,
Abiuro truncos, numinum infamem gregem.
Sum Christianus.
CHOR. spacerspacerspacer spacerPestis es, cancer, lues. spacer 1540
FAUST. Magus es, veneni carmen ac Stygem vomens.
Hoc est quod humili vimen orabas prece.
Scelerum patratrix virga destituit manum.
Prius involutos veste scrutemur sinus,
Mox corda.

Extrahunt e loculis Tityri flagellum ex filo ferreo contextum.

CHOR. spacerspacerspacerFormidanda furiarum flagra! spacer 1545
Proh spolia Ditis.

Item cingulum ex eadem materia.

FAUST. spacerspacerspacerspacer Dente terribiles plagae!
Hami rigentes! Ferrea uncorum seges!
CHOR. His torta puerum turba cuspidibus perit,
Dulcesque longa in morte, tormenti genus,
Expirat animas.

Extrahunt codicem evangeliorum.

FAUST. spacerspacerspacerMurmur hic magicum latet, spacer 1550
Commissa foliis carmina. Legamus notas.

Legit titulum libri.

M. A — Magicum volumen! Totus aliquando pates
TIT. Erravit oculus. Verba sic melius refer:
Matthaei Evangelium.
FAUST. spacerspacerspacer spacerspacerspacerTace, sceleste. Monstra verborum canis.
CHOR. (Legit ex eodem libro.) Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho et incidit in latrones.
Nefas! Latrone arte nos magica vocat.
Age nunc. Moventur mortis ac vitae vices.spacer 1555
Statue quid optes. Morte vis dira opprimi? spacer
Christum fatere. Vita si placuit magis,
Christum execrare.
TIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVocis ululatum tuae
Execror, inanes temno praedonum minas.
Non Ditis ipse si regat manus furor, spacer 1560
Si tela furiae tota cum monstris palus
Acherontis in me saeviat, Christum auferes.
Sum Christianus. Pando venarum sinus.
Vitam recludo, pectus en ferro patet.
Chriztum sub omni mucro deprendet fibra. spacer 1565
CHOR. Age, Fauste, proruamus et cursu pari
Animemus enses. Cordis in medii sinu
Coeat utrinque cuspis.

Prodit Clytus, simulatoque comitatu latrones fugat.

CLYT. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Adsis, o Deus.
Tityrus? Adeste, fida sociorum manus,
Adeste.
FAUST. spacerQuis me turbo —
CLYT. spacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerDeprendi viros. spacer 1570
CHOR. Rapimur ad ignes. Omnis in fuga est salus.
CLYT. Sta, redde tela.
CHOR. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerCape, cape. Pereo miser.
CLYT. Fugere nimbis ocyus. Scelerum pavor
Maiora veris fingit et profugos rapit.
Viae beatus error excussit necem spacer 1575
Iam iam minantem.
TIT. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerPariter excussit comis
Iam iam ferendum fronde victrici decus.
CLYT. Dilata crescit palma. Quod superat viae,
Per densa nemorum carpe festinus. Vale. (Exit.)
TIT. Hostis bacillo grande depositum abstulit spacer 1580
Lustralis undae. Quo feram lymphas modo?
Spes una vitro credita aviculae meae.
Haec facile fallet unda custodes. Bene est.
At tu, laboris blanda solatrix mei,
Laetitia ruris, dulce sylvarum melos, spacer 1585
Innocua siren, gentis aereae decus,
Semperque opificis grata laudatrix tui,
Si te paternis exulem nidis tuli,
Aluique cura, passus a primis nihil
Deesse plumis, redde nunc vicem memor. spacer 1590
Hanc temperata parcius lympham bibe.
Sic te, decore capta plumarum, videns
Miretur aula. Sic per excelsas ducum
Turres canenti plaudat alituum chorus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
LYCAMBER, ULFADUS, THEORGUS

Ulfadus Lycambrum in carcere invisit, qui, patre seorsim applaudente, constantiam simulat.

Adest Theorgus inobservatus.

LYC. Ne metue, princeps. Laetus aerumnas domo. spacer 1595
Mihi carcere aula, vincla membrorum decus,
Squalor nitores, paedor Elysiis odor
Spirans ab hortis, umbra sydereum iubar,
Antri silentis horror, abducti sopor
Animi, situsque blanda curarum quies. spacer 1600
THE. Belle, nec ipse melius illudat dolus.
LYC. In me Theorgus (nomen eiuro patris)
Laxet furoris fulmen, ac totam Styga,
Styge peior ipse, ipse moveat, innixus Deo
Vincam furentem.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMens inhorrescat licet, spacer 1605
Tamen feramus.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerOmne monstrorum genus
Uno in Theorgo vince, quo nullam sinu
Funestiorem Tartarus pestem tulit,
Quem dirus auri trahit anhelantem furor,
Sitis cruoris, livor, ambitio, scelus, spacer 1610
Fraus, ira, fastus, error, impietas, nefas,
Cunctaeque pestes nocte Tartarea satae,
Totum sub uno solus Acherontem sinu
Funestiorem Tartarus pestem tulit,
Quem dirus auri trahit anhelantem furor, spacer 1615
Sitis cruoris, livor, ambitio, scelus,
Fraus, ira, fastus, error, ipietas, nefas, red
Cunctaque pestes, nocte Tartarea satae.
Totum sub uno solus Acherontem sinu
Fert ipse circum, maius Inferno malum. spacer 1620
THE. Rabie tumesco, pectus ebullit, tremo.
Prorumpit impotente de sinu cruor
Ardens in hostem.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaede si cruda necem
Intentet?
LYC. spacerOpto. Dulce pro Christum mori.
ULF. O perge, felix, quoque pugnantem vigor spacer 1625
Animet ab astris maior, en Christi crucem,
Ingens Ceaddae munus.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArtificem doli
Teneo.
LYC. spacerBeatum pignus! Amplector tuum,
O Christe, solium. Chara crux, animos facis.
Te duce, per enses perque flammarum globos, spacer 1630
Per quidquid aether, pontus, ac tellus creat
Horrificum et atrox, gradiar impavidus.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMoras
Traxisse lentas vetuit excubitor. Vale. (Exit.)
THE. Patrem besti, nate, divina dolos
Commentus arte. Regiam evertit domum spacer 1635
Ceadda. Fraudem pignus egregiam notat.
LYC. Servabo in horam.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMox ubi Christi reus,
Phoebo sub ara steteris, Ulfero manus
Palmamque cede victus, et fratres pio
Pervince domitae mentis exemplo. Patris spacer 1640
Monita secuti, thura si Phoebo litent,
Tibi parta laurus. Thura si Phoebo negent, spacer
Perimet utrumque genitor. In vacua comes
Regnabis aula, et si qua regnorum sinant
Fata, moderari solus imperium potes. spacer 1645
LYC. Iubere patris, obsequi nati labor. (Exeunt.)

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
VEREBODUS, RUFFINUS

Verebodus fidem Christi mentitus Ruffini mentem explorat.

Verebodum manu protrudit.

RUF. Facesse, fandi fictor et fraudum artifex,
Cui cor Ulysses, ora formavit Sinon.
VER. Ruffine, sic te longa felicem dies
Videat, loquentem patere.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Felicem dies spacer 1650
Ubi longa, miserum reddit.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn patria potens
Sic evehare sceptra.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCurarum ferax
Malum precaris. Esse qui studeat miser,
Ad sceptra currat.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFama sic clarum ferat
In astra nomen.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerFama tam fragile bonum spacer 1655
Quam levis in auras aura laudantum volat.
VER. In alta sic te regna stellantis plagae spacer
Christus, potenti dextera elatum, vehat.
RUF. Sapis. Profare, fraude qua semper soles.
VER. Generose princeps, fateor, irarum impotens spacer 1660
Effudit olim virus in Christum furor.
Fautor deorum, sponte flammatum sua spacer
Genitoris animum facibus accendi meis.
Sic lex aviti iuris, et fallax deum
Amor. Tonantis sic timor caecus Iovis spacer 1665
Urgebat, ultro pectus in furias agens.
Nunc alia mentem vis movet. Maior Deus spacer
Afflat medullas, Igne sydereo cremor.
Ruffine, Christus — cordis, o cordis tumor! —
Vocem sub ore pendulam primo tenet. spacer 1670
RUF. Effare quid sit.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerChristus arcano fibras
Ardore sorbet.Impu
RUF. spacerspacerspacerspacer Fraudis agnosco viam. spacer
VER. Vivum, videntem rupta me tellus voret,
Si quid per astum fingitur. Sero nimis
Versare seria didici, exosus iocum. spacer 1675
RUF. Evolve pectus. Spondeo dictis fidem.
VER. Ruebat axe pronus e medio dies, spacer
Cum solus altam gradior in sylvam, ocia
Facturus animo. Multa gradientem subit
Imago rerum. Quis tibi mentem Deus spacer 1680
Impulerit, ut me sceleris afflicti reum,
Spe destitutum, flammeae eriperes neci,
Dum vera fando patris irati moves
In te ipse furias. His inhaerentem via
Deduxit ultro, nigra qua lucem premit spacer 1685
Formido caligantem, et informes diem
Tenebrae repellunt. Haereo. Immani locus
Murmure remugit, nutat intonsum nemus,
Quatit medullas horror, assurgunt comae,
Cum vox ab astris carmen hoc tandem ferens spacer1690
Pulsavit aures: Quid gigantaeo polos
Ausu lacesses, vane Verebode? In Deum
red
Sacrilegus audet, quisquis in Christum furit.
Vix missa caelo vox, et insuetus iecur
Depascit ignis, iamque per venas datus spacer 1695
Absumpsit iras, odia, furiarum faces,
Noctem caecae mentis. Exusto Iove,
Late minores egit in cinerem deos,
Acherontis agmen. Solus hac flamma viget,
Aliturque Christus, cordis arcani rogus. spacer 1700
Ruffine, per te syderum aeternum iubar,
Per spem iuventae, perque venerandum mihi
Numen potentis, quem colis, Christi precor,
Dic unde quive pandat ad Christum
Viam.
RUF. spacerSeriane poscis?
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTestor horrendas poli spacer 1705
Flammas, reposco seria.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRoganti fero,
Piae Ceadda mentis hortator fuit. spacer
VER. Ceadda? Teneo. Tempus ac locum refer.
RUF. Hodie per invia forte dum nemorum loca
Praedam secutus, patre deserto, vagor — spacer 1710
VER. Res tanta peragi tam brevi potuit mora?
RUF. Nondum peracta est. Nox ubi lucem premet, spacer
Regrediar, amne spargat ut sacro caput.
VER. Si patere, princeps, insequar euntem comes.
RUF. Praeibo solus. Spatia post pauca insequens spacer 1715
Vestigia premes, ne qua consilium arguat
Suspicio.
VER. spacerspacerTuta commones. Noctem moror. spacer
Tenetur. Aura fertur optata dolus.
Et ecce nostros ductor affatus petit.

bar

ACTUS IIII, SCENA v
ULFERUS, VEREBODUS, THEORGUS, IUMINA

Ulferus a Verebodo, Theorgo et Iumina in principes accenditur.

Theorgus seorsum adstans observat commodum querendi tempus. red

ULFER. Effare, gemino pectus eventu labet. red spacer 1720
Melio ne pueros sensus, an peior trahit?
VER. Vis obstinatos firmat incepti tenax.
Rex magne, sobole digne meliore parens,
Manifesta fabor. Praestiti iussis fidem.
Facies in omnem versus exegi modos spacer 1725
Artesque, vel quas acer ingenii vigor,
Vel quas per usum peperit annosum dies,
Mens quidquid aptis foeta consiliis valet
Expertus egi. Marte ceu celsam vigil
Qui pulsat arcem miles, hac faciles petit spacer 1730
Aditus et illac, arte scrutatus locum,
Assultibusque tuta nequidquam premit red
Castella, pueros talis affatu impiger
Undique fatigo vanus. Aggressum deos
Probare rident, sceptra regificae domus spacer 1735
Spondere renuunt. Stirpis infamem notam
Ingerere ludunt. Merita genitoris negant.
Procerem favores despuunt, laesi minas
Patris lacessunt, odia contemnunt, necem.
“Quis tale patrem credat ausurum nefas?” spacer 1740
Ulfadus inquit, moxque sic fatus gradum
Retorsit amens: “Rumpat Ulferus licet spacer
Ilia, per omnes iura Christiadum sequar
Poenas necesque. Vade et haec patri refer.”
ULFER. Ulfadus ista mandat Ulfero cani?spacer 1745
Seni puellus? Subditus regi? Patri
Natus? Medullas saxeus oberrat rigor.
Natus parenti? Magne tu domitor freti,
Effunde ponto qualis Hippolytum fera
In frustra quondam sparsit, immeritum tamen. spacer 1750
Hic taurus iras iustior ponet suas.
THE. Regale votum! Subitus hac patrem premam.
O triste iuvenum facinus! O vulnus patris!
ULFER. Me flagellat illa. red
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo tandem ruet
Domus Theorgi?
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerStabit aeternum.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeus, spacer 1755
Meus ille, magni cultor egregius Iovis,
Favor deorum, dulce coelituum decus,
Meus Lycamber — o grave Theorgi probrum! —
Diis terga vertit, numen Hebraei ducis
Amplexus. Auctor mentis eversae tua, spacer 1760
Ulfere, proles.
ULFER. spacerspacer Orcus Ulferi voret
Cum patre prolem. Matre Persephone, pater red
Genui dracones. Fauce Tartarea luem
Halant per aulam. Monstra dii mergant Styge.

Prodit Iumina.

IUM. Princeps —
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerQuid ultra?
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVirus Ulfadus vomet spacer 1765
Proceres in omnes. Ore me rabido ferit,
Vovetque diris vulnere Oswinus meo
Quod vomuit animam. Testor aethereum Iovem,
Nisi frena linguae teneat incultae puer,
Frenabit ensis. Mene mordaces pati spacer 1770
Voces inultum?
ULFER. spacerspacer Plura memorantem pudet
Audire. Dudum decuit ultori dare spacer
Supplicia patri. Vade et utrumque huc age.
Ius omne testor arcis aethereae, neci
Demittam utrumque genitor ac iudex reum, 1775
Nisi thure divos augeant, pono patrem.
At tu, Theorge, sterne Phoebaeae toros
Arae, nitenti Phoebus eradiet coma.
Adsit Lycamber. Thure nisi Phoebum colat,
Perdam, tonantem iuro. Praecipita moras. spacer 1780

Exit Theorgus.

VER. Si mente natos esse meliori cupis,
Spem fronte simula. Blanda iuveniles domant
Promissa mentes. Sin reluctentur feri,
Partes habenis ira laxatis agat.
Sic mollientur.
ULFER. spacerspacerspacerMite consilium placet. spacer 1785
Fas nihil inausum sinere, quo pueris fruar.
VER. Adsunt. Reducto censor adstabo gradu.

In aurem transeuntis. redspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer

Ulfalde, persta, mentis arreptae memor.

bar

ACTUS IIII, SCENA vi
ULFERUS, ULFADUS, RUFFINUS, VEREBODUS, IUMINA, FABA, NUNCIUS, CEADDA

Rex frustra principum constantiam labefactare tentat. Ceadda regis alloquio prohibetur.

ULFER. Adeste, nati, gloria superbae domus, red
Spes una sceptri, certa genitoris salus. spacer 1790
Uterque Christum spirat eiecto Iove.
O foeda stirpis damna! Proh patris dolor!
Quos alta rerum decora, bellorum vices,
Decuit anhela mente moliri patrem
Dudum secutos, lucis exortes vias spacer 1795
Ingressi Hebraeum colitis ignavi ducem?
Non sic vigoris degener aviti leo,
Primis ab annis ocia secutus, iacet,
Sed parvus iras acuit et, patria potens
Indole, minores ungue praetentat feras. spacer 1800
Ulfade, regni sydus egregium, imperi
Firmamen, aevi pudeat exorsum tuis
Pigro dicare numini. Ingentes cape
Generosus animos, teque restitue Iovi.
Sic in paternum victor exurges decus, spacer 1805
Pollentis olim frena recturus plagae.
ULF. Arguimur ergo mentis ignavae sequi spacer
Ocia, remisso Ioven, nec in claros agi, red
Quo trahimu, ausus. Fallor, an virtus queat
Se nostra ferre celsius quam cum Deum, spacer 1810
Numen beatum, praepotens, verum, bonum
Complexa, terras linquit ac, divum super spacer
Evecta sedes, quidquid est infra fugit? red
Imbelles animos prodit ignavos timor.
Tu, si libebit, mitte quo Martis furor spacer 1815
Agit phalanges, tela per et enses ferar,
Si poscat aequi ratio. Non illum metus spacer
Arguit inertem, quisquis ad Christum migrat.
Vulgus deorum, longa quos ficti tenax
Sacravit aetas, fateor, innumerum hactenus spacer 1820
Colui Sabaea nube: meliorum Deus
Afflavit animum. Sic ubi raptas videt spacer
In devia rotas, flectit in viam retro
Cursor iugales.
ULFER. spacerspacerIura regnandi abiicis?
ULF. Ego certa regni iura prae dubiis amo. spacer 1825
ULFER. Hosti deorum iura quis regni paret?
ULF. Christus.
ULFER. spacerspacerspacer Latronum quippe rex.
ULF. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerRegum caput. spacer
ULFER. Qui stipite olim fixus infami perit.
ULF. Idemque spoliis clarus ad superos redit.
ULFER. Cuius triumphans clade?
ULF. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerDevictae Stygis. spacer 1830
ULFER. Ditem ille domuit, qui tulit victus necem?
ULF. Noctemque rursus fregit ad superos redux. spacer
ULFER. Erebo sepultus nemo retraxit pedem.
ULF. Nisi cum relegit Christus ad superos iter.
ULFER. Haud vivus hausit credo poenarum satis, spacer 1835
Iterum probrosa vixit onerandus cruce.
ULF. Stellantis aulae vixit aditurus domum. spacer
ULFER. Qua vi?
ULF. spacerspacerspacer spacerspacer Sua patrisque.
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacer Quem patrem refers? red
ULF. Cui vasta mundi machina laborat, Deum.
Deus ipse natus par et aequaevus patri. spacer 1840
ULFER. Ulfade, quae te saga, quis cantu magus
Trahit impotentem? Talibus monstris fidem spacer
Vesanus addis? Excute hearentem luem,
Quoque genitoris urget imperium veni.
ULF. Quo Christus urget pergo.
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerSi patris leve spacer 1845
Meditare nomen, regis at sceptrum time.
ULF. Patrem timendum pariter ac regem scio, spacer
At mage timendus, regibus maior, Deus.
ULFER. Reges in ipsos, fateor, imperium est Iovis.
Iovem timeri iubeo.
ULF. spacerspacerspacer spacerspacerspacerQuis truncum timet? spacer 1850
ULFER. O pervicacem! Facere quod sponte abnuis
Cogere.
ULF. spacerCogi si queat virtus.
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer Potest.
Cogam rebellem. Proximum sceptris caput
Ruffinus effert. Ferte diadema. Igneos
Testor penates, fratris emeritus vicem spacer 1855
Ruffinus, auro cinget illustri comam.

Ephebus coronam affert.

Age, nate, fulvus tempora irradiet apex. spacer
RUF. Verende genitor, onere sub tanto gemens
Subsidet aetas. Fratris in sortem vocor.
ULFER. Fratrem secutus, nate, destituis patrem? spacer 1860
RUF. Christum secutus aemulor fratrem comes.
ULFER. O triste patris funus! O luctum gravem! spacer
Tu patris unum rebus in dubiis iubar,
Columen aviti decoris, aversus fugis?
Sic sancta generis vincla, sic blandum patris spacer 1865
Natique nomen spernis? Age, mentem exue.
RUF. Quam nempe coelo misit in sinum Deus. spacer
Deus ipse, Deus arcana subiecit fibris
Melioris aevi semina. O quibus Deus red
Mentem figuris pepulit!
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerEnarra modum. spacer 1870

Venantur auras, lustra dum presso terunt
Rostro vagantes. Fronte ramosa feram spacer 1880
Tandem excitatam clamor edocuit. Ruunt
Hinc inde comites. Casus Ulfadum occupat.
Iacet alta sylvis fossa, cui circum imminens
Latus urget omne densa dumorum coma.
Exigua fundum lympha limosum tegit. spacer 1885
Huc cursus ambo tulerat. Ulfadus praeit,
Primusque ruere sensit in praeceps equum.
Reduxi habenas. Frater illaesus cadit,
Haerensque lapsi terga sonipedis premit.
Hic dum tenaces trahimus inviti moras, spacer 1890
Equum eruentes, praeda cum canibus volat.
Fugere comites. Vasta dein nemorum loca spacer
Errore longo terimus, et soli vias
Frustra per invia quaerimus, amaena super
Donec locamus fronde defessum latus. spacer 1895
Haud mora benigno somnus obrepsit pede.
Hic mira fabor, adsit ostento fides.spacer
Imago gemini venit ante oculos ducis.
Dispar utrique forma, dissimilis nota —

Prodit nuntius.

NUNC. Rex magne, tecta regii advenit laris spacer 1900
Ceadda praesul, teque in alloquium petit.
ULFER. Christi sacerdos ille?
NUNC. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Christiadum pater.
ULFER. Infame monstrum! Mene Circaeas palam
Haurire voces? Egon’ ut aspectum feram?
Arcete pestem. Sistite, affabor virum. redspacer 1905
Proferte, proceres. Patiar affatum?
IUM. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerDolos
Timesco.
FAB. spacerspacerRadios frontis augustae timens spacer
Submittet animum.
ULFER. spacerspacerspacer spacerspacerPerge, ferat intro gradum.
Quid imperavi?
VER. spacerspacerspacer spacerSparget affando luem.

Prodit Ceadda.

ULFER. Procul hinc, nefanda pestis, exporta pedem. spacer 1910
CEAD. Ulfere —
ULFER. spacerspacerspacer spacer Fari prohibet Ulferus.
CEAD. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Loqui
Regnator orbis, maior Ulfero, iubet. spacer
ULFER. Arcete, proceres.
CEAD. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerCedo non pulsus. Tamen
Cape memor animo dicta, quae serus colas.
Christi ministrum tecto et affatu amoves. spacer 1915
Tu tecta supplex nostra et affatum petes.
ULFER. Tractus veneno scilicet. Abesto.
CEAD. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Vale. spacer
RUF. Pater Ceadda, quo fugis? Natum cape.

Ruffinus vi avellitur a latere Ceaddae.

ULFER. Retinete, proceres. Proh nigrae domitor plagae!
Genuimus ergo monstra, quae spreto patre spacer 1920
Magos adorant?
NUNC. spacerspacerspacer spacerVinctus at ergo manus
Trahitur Lycamber. Thura iam Phoebo calent.

bar

ACTUS IIII, SCENA vij
ULFERUS, LYCAMBER, THEORGUS, IUMINA CUM RELIQUIS PROCERIBUS, MILITES DUO

Lycamber, qui se Christianum simulaverat, coram rege et principibus thus Phoebo adolet. Principes factum detestati adamantur ad arctum carcerem.

ULFER. Et tu, Lycamber, gente mystarum satus, spacer
Desponsus aris, fautor egregius deum,
Christum imbibisti, peste Christiadum satur? spacer 1925
Tot scelere in uno decora vesanus premis?
Te diis patrique redde, dum veniae locus.
LYC. Ulfere princeps, cuius e nutu lubens spacer
Suspendo causam, certa me mentis salus
Christo dicavit.
ULFER. spacerspacerspacerVana te mentis salus spacer 1930
Diis abdicavit. Litis arbitrum fero.
Fer thura Phoebo, multus Ulferi favor
Manet exequentem iussa. Thus Phoebo nega, spacer
Manet abnuentem multus Ulferi furor
Huc praemia, huc tormenta. Quis mentem rapit spacer 1935
Error, Lycamber? Christus an tuis potest
Addere salutem rebus, ubi nequiit suis?
Mortem latrones inter informem tulit, spacer
Inops, inermis, nudus, irrisus, miser.
Dii dant salutem. Phoebus afflatu iubar, spacer 1940
Robur Gradivus, Pluto divitias parat.
Iovem potestas anteit, Venerem lepos,
Honore Iuno, mente Mercurus valet, spacer
Omnisque pulchra dote praefulget deus.
Utrinque cernis fata. Quid statuas vide. spacer 1945

Ephebi afferunt insignia honoris, milites tormenta.

LYC. Nec torva rerum, blanda nec facies movet.
Virtute vincor. Oris immensum tui
Causaeque pondus cogit errores palam spacer
Damnare, princeps. Thura do Phoebo lubens.

Accipit cochlear thuris.

ULF. O proditorem! Siste detestabilem, spacer 1950
Proh, siste dexteram.

Excutit e manu thus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStygia divinos ferant
Portenta cultus?

Phoebi statuam deturbare tentat, accurrente Theorgo.

RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRuat Avernalis draco.
THE. Dii fulminantes! Phoebus in praeceps ruit. spacer
IUM. Cernimus inulti foeda divorum probra?
Quis ista Biston, pastus aut nivibus Geta? spacer 1955
Ante ora patrum, regis in oculis, deum,
Deum nitentis frena qui lucis gerit,
Sic proruisse! Grande proh mundi nefas! red
ULFER. Frigeo, rigesco. Membra saxificus gelat red
Rigor. Stupori cedit irarum tumor. spacer 1960
Nec ipsa nostros Aetna succendat fibras,
Phlegeton nec unda flammaa. Obriguit sinus.
Vicere furias monstra, stat silens furor. spacer
Verebodus et Theorgus, hunc et hunc nigro
(Qualis per antra regnat umbrarum nigor)spacer 1965
Nigro involutos lateris angusti specu
Condant premantque. Iussimus. Mortem inclyto
Furore gravidus statuet horrendem dies. spacer

Abducuntur in arctam custodiam principes. Chorus, vel interludium.

Perge ad actum quintum