Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

 

ACTUS II, SCENA i
ULFERUS, ETHELBERTUS, IUMINA, FABA, EADBERTUS, THEORGUS, ULFADUS, RUFFINUS

Ulfadus etiam invitus declaratur haeres coronae, et summis procerum votis coronatur in successorem.

Visitur rex in conclavi medius inter proceres.

ULFER. Pollentis aulae decora, purpurei duces, spacer430
Qui grande mundi fraenat imperium deus,
Hunc esse rebus legis immotae dedit
Late tenorem, perstet immotum nihil.
Latente mundum tenuat attritu dies.
Sunt fata rerum, fata regnorum, vices spacer435
Nec ipsa fugiunt astra, nec suo polus
Vacat tremore. Terra, quid speret, vide,
Et me silente tempus annorum fuga
Surripit eundo. Sceptra non sistunt diem.
Et esto: volucres hora cohibeat rotas, spacer440
Stet segnis annus, fata qua veniant habent,
Formaeque lethi mille regales cubant
Circum penates. Omnis ad regum domos
Media per acies ducit hostiles via.
Hinc Merciani proximum imperii caput, spacer445
Socium regni columen, Ulfadum creo.
Proceres, probatis?
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVince vivendo Iovem,
Magnanime ductor. Si tamen pulchro sedet
Beare terras principe, Ulfadum crea.
FAB. Spirat parentem. Totus Ulferum imbibit spacer450
Cum lacte patrem, natus imperio puer.
EAD. Natura primo nobilem satu ducem
Praefecit aulae, iure nascendi prior
Sceptrum reposcit.
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQui ducem populis creat,
Salubre mundo solis accendit iubar. spacer455
Ulfadus orbem lustret haud Phoebo minor.
THE. Divina iuvenem finxit ad sceptrum manus.
Sydereus igne pectus afflavit Leo.
Dextram Gradivus ora maiestas Iovis,
Minerva mentem, labra formavit Charis. spacer460
Sic omnis unum fluxit in puereum deus,
Et parte ab omni regis effulgent notae.
ULFER. Haeres paternae regnet Ulfadus domus. red

Affertur ab ephebis regius ornatus.

OMNES Haeres paternae regnet Ulfadus domus.
ULFER. Huc sceptra, pueri. Nate, genitoris manu spacer465
Capesse regni decora, queis felix diu
Post fata patris pondus imperii geras.
ULF. Nemo esse felix pondere ferendo potest.
Te serus aurea regna fraenantem sopor
Transmittat astris, genitor. Ulfadum sua spacer470
Da sponte vitam fingere, imperio procul
Strepituque rerum. Sceptra qui tenuit sui,
Seque obsequentem subdidit rector sibi,
Regnat beatus. Trabea nec regem facit,
Non frontis auro clarus ac gemmis apex, spacer475
Non dives ostro syrma, non furvis ebur
Sessile columnis, aemula nec astris domus,
Non densus aere miles, et multo gemens
Sonipede campus, uber aut glebis ager.
Rex est, modestae regna qui mentis tenet, spacer480
Qui, spe metuque maior, immodicum nihil
Indulget animo, fronte qui pari minas
Risumque spectat sortis, ac pedibus vagum
Subiecit orbem victor. Hic animos polo,
Imperia terris aequat. Has regni notas, spacer485
Haec sceptra, genitor, corde flammato sequor.
ULFER. Quo veheris aestu, nate? Quis mentem deus
Rapit entheatam? Verba non hominem sonant,
Nec ipsa sensum vota mortalem ferunt.
Renuis coronam? Grande fortunae bonum, spacer490
Quo nec deorum, velle fac, quisquam potest
Maius dedisse, regna cunctando fugis?
Decora alta regni, quae per immensos homo
Optet labores empta, per Martis vias
Late cruentas, per novercales dolos spacer495
Caecumque virus, mille per scelera petit.
ULF. Si numen ora, si movet mentem Deus,
Sequi recusem?
THE. spacerspacerspacerspacerNumen et furias movet,
Nec suus Averno desit Acheronti deus.
Qui fugere regni iussit oblati decus, spacer500
Non ille Olympum super et astrorum domos
Regnavit unquam. Genius est nigrae Stygis,
Livore fauces plenus et fraudum faber.
ULFER. Quid verba iactas? Si regit mentem polus,
Obsequere patri. Stemma caesariem premat. spacer505

Rex tentat coronam imponere.

ULF. O siste iussa, genitor. Imparibus onus
Minatur humeris dextra, supplicibus patrem
Superare votis liceat. In fratrem libens
Transmitto regnum, sceptra Ruffinus gerat.
RUF. Ego, te remoto, frater, ut sceptrum geram? spacer510
Meliora, numen! Me simul dulcis vocant
Studia quietis, mole curarum procul,
Ubi me potitus ipse, fortunae super
Vaga regna, puros exigam felix dies.
Tibi, frater, aula sorte nascendi patet. spacer515
ETH. Portenta rerum! Sceptra pietatem ingerunt
Sed respuenda.
ULFER. spacerspacerspacerNon, ut Oedipodas, amor
Saevus regendi dividit. Regni fuga
Nostram stupende Marte progeniem secat.
Fatum est. Habenas imperi Ulfadus regat. spacer520
ETH. Hoc iura sortis, vota populorum, patrum
Decreta, procerum studia, regnorum salus,
Et, cui reniti crimen est, parens iubet.
ULF. Fas deprecari.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacer Sceptra quo renuis magis,
Hoc sanctiori sceptra gestabis manu. spacer525
Sequitur fugacem gloria, sequentem fugit.
Regnabis, ignes testor aeternae domus,
Regnabis. Isto nemo nos animo deus
Unquam amovebit.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Vicit Ulfadum parens.
ULFER. Premat alta crines gemma.

Coronatur Ulfadus.

ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed curis caput. spacer530
ULFER. Humerosque trabea.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGrande cervicibus onus.
ULFER. Aurata dextram sceptra.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNisi dextre geram,
In me retorta tela.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacer Iam solium subi.
ULF. Veram catastam, torquet ubi reges Deus.
ULFER. Quem quisque legit, principem agnoscat suum. spacer535
Bene auspicatum laetus imperio diem
Aeternet axis. Vivat aeternum meus
Ulfadus.

Singuli per vices osculantur manum Ufaldi.

RUF. spacerspacerOrbis gemma, deliciae deum.
THE. Amor tonantis, principum iubar.
ETH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Decus
Procerum, Gradivi fulmen,
IUM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAstraeae bilanx, spacer540
Miseris levamen.
FAB. spacerspacerspacerspacerspacer Columen imperii, salus
Populi.
EAD. spacerNocentum terror, insontum deus.
ULFER. Iam feriat auras aere numeroso tuba.
Omnes per aras fument Indorum seges.
Vacet aula ludis, plaudat in numerum cita spacer545
Choreas iuventus. Mercia triumphos agat,
Totumque laetos celebret imperium dies.

LUDI REGII IN CORONATIONE ULFADI

ARGUMENTUM LUDORUM

Cadmus Thebanus, proseminatis dentibus draconis, milites e terra excitat. Hi chorea militari concurrentes mutuis vulneribus occumbunt. Cadmus in fatis esse ait ut vitam recuperent, si praestantissimi principis sceptro contingantur. Quare Ulfadi sceptro tacti ad vitam revocantur, et principis manum deosculati recedunt.

CAD. Dentes draconis, semen horrendum sero.
Erumpe sulcis Martis in furias, ducum
Depraeliatrix turma. Victrices diem spacer550
Victaeque palmae fronde non una colant.

Hic excitantur milites et choream militarem agunt, qua finita:

CAD. Sic Marte Martem stravit alterno cohors.
Servare regum est. Lucis ereptae iubar
Hac lege spondent fata si, princeps, tui
Fulgore sceptri tangat extinctos honor. spacer555
ULF. Sceptrum parentis posce.
CAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFatorum vices
In te recumbunt.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacer Vivat heroum genus.

Sceptri contactu excitantur.

CAD. Exurge, Martis, luce meliori, phalanx,
Tantaeque prona sortis authorem cole,
Orbis triumphum, proximum Ulfero caput. spacer560

Arma ad principis pedes deponunt, resumunt, et manu deosculati recedunt.

bar

ACTUS II, SCENA ij
NUNTIUS, ULFERUS, CUM CAETERIS PRAECEDENTIBUS

Nunciato templi Apollinis incendio, Ulfadus Christianum se profitetur, et patris aspectu prohibetur.

NUNC. (Anhelus.) Rex magne, festos aula dum ludos ciet —
Proh sors acerba! — culmine a summo ruit
Domus alta Phoebi, veteris immensus labor
Aevi.
ULFER. spacerQuid? Ille marmore aeterno tholus?
Arx illa superum, vertice feriens polum, spacer565
Centumquem moles ardua columnis, ruit?
NUNC. Iacet, nec opere superat a tanto cinis.
ULFER. An fulminante passa fortunam Iove?
NUNC. Immune coelum est. Gente Christiadum ferunt
Aliquem flagrantes igne Tartareo faces spacer570
Iactasse in adyta. Flamma laxavit viam,
Prohibente nullo, perque congestas opes
Grassata primos intus accendit rogos.
Nec ipsa timuit ora fulgentis dei
Sacrilegus ignis. Arsit et Phoebus face spacer575
Aliena, et auro culta radiorum coma
Fumare didicit victa Vulcano. Foras
Tandem evolutus culmen exuperat furor,
Aestuque fanum involvit, et totum sua
Sub aede Phoebum mole collapsa premit. spacer580
Sic tumulus idem pariter ac templum fuit.
Sed nec iacere cinere compositus suo
Potuit Apollo. Turbine adverso Notus
Rapuit per auras quidquid e busto est super.
ULFER. O facinus audax, triste furiarum scelus! spacer585
Unde hoc nefanda stirpe Christiadum genus?
Quae regio Ditis, quisquis damnati sinus
Orbis creavit peste Gorgonea satos?
THE. Iurata solis bella cum superis gerunt.
O solis arx! O regia! O divum domus! spacer590
ULFER. Potuit prophanus, potuit hoc quisquam nefas?
Sed esto. Latebris mandet aeternis caput,
Petat astra profugus, lateat Oceani sinu
Inhospitali, Ditis umbroso fugam
Committat antro, quaerat abstrusa, invia, spacer595
Incogitata, non tamen nostras reus
Effugiet iras. Poena seleratum premet.
IUM. Moderare felix sceptra, Nelidae senis red
Visurus aevum, nec prius coelo novam
Adiunge flammam clarius stellis decus, spacer600
Quam peste, furiis, chalybe, numerosa nece
Fax Christiana penitus in cladem ruat.
ULFER. Decreta Nemesis. Dira Christiadas premet
Cohors malorum. Quisquis in Christum pius
Priscum deorum numen abnuerit, meus spacer605
Sit ille sanguis, natus an pater, parum est.
Testor tonantem, spritum inimicum expuet.

Omnes evaginant gladios.

In templum superum? Saevus in iugulis chalybs
Gentis nefandae ludat. Huc, proceres, manum.
Firmate divis iureiurando fidem, spacer610
Tactoque ferro quisque, quae voveam prior,
Concepta verbis vota concipiat sequens.

Flectit rex praetento gladio.

Dii fulminantes, tuque, regnator Stygis,
Et tu, profundi domitor, undarum potens,
Testes adeste. Rumpat has mucro redspacer615
Nisi Christianas mucro transadigat fibras.

Suo quisque gladio regis ensem contingit.

OMNES Rumpat has mucro fibras
Nisi Christianas mucro transadigat fibras.

Ulfadus gladium non eduxerat. red

ULFER. Ulfade, quid cunctare? Num palam deos
Pudet fateri? Dira Christiadum pudet spacer620
Odia ferosque gentis in coelum impetus
Fregisse? Iusta principum pietas decet.
Annecte votis vota.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid voveam doce.
ULFER. Sontis ruinam gentis.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInsontem reor.
ULFER. Hostem deorum.
ULF.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vana quos peperit fides. spacer625
ULFER. Quae pectus urget furia? Quis mentem abstulit
Delirus error? Serio an ioco patrem
Morare?
ULF. spacer Patrem fallere iocando nefas.
ULFER. Divis inanes credis astrorum domos?
ULF. Plenas, at uno frena qui mundi regit. spacer630
ULFER. Num frena solus molis immensae regit
Iupiter?
ULF. spacerspacerAverno mersus incestae luit
Supplicia vitae Iupiter. Christum volo.
ULFER. Exanguis artus horror excussos quatit.
Christum, profane? Patris infamis pudor! spacer635
Unde ista mentem dira vitiavit lues?
Age, pervicax, testare iuratus Iovem,
Dirisque, tacto chalybe, Christiadas vove,
Vel in abnuentis viscera irrumpet chalybs.
ULF. Ignosce, genitor, gentis innocuae caput spacer640
Diris vovere si negem, Christi sequax.
ULFER. Peri, nefande.

Irruit in Ulfadum ense, quem intercipit Faba.

FAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste violentum impetum,
O siste, princeps, Magicus Ulfadum dolus
Forsan fefellit. Tempus in melius trahet
Consilia.
ULFER.spacerProcul hinc patris aspectu probrum spacer645
Aufer, paternum nec prius vultum subi,
Insanientem sana quam mentem quies
Amorque divum repetat. Accelera fugam.
Male auspicatus sceptra commisit dies.
Sed esto. Patris temnat imperium puer, spacer650
Tremet paterni fulmen imperii puer.
Si regno, vincam. Victus, imperium exuam.
Removete, proceres, proximam in sedem gradua,
Paucula Theorgo solus adscito exigam.

bar

ACTUS II, SCENA iij
ULFERUS, THEORGUS

Ulferus Theorgum consulit super filii defectione ad Christum.

ULFER. Theorge, curis dulce lenimen meis spacer655
Cogor fateri vulnus in venis alo.
Ossibus in imis ardet immensum dolor. red
Ulfadus, haeres imperi, Ulferi iubar,
Iovem perosus, turpe Christiadum genus
Affectat ultro. O regiae opprobrium domus! spacer660
Ego fata rebus, numen aut superos putem
Usquam praeese? Colimus ingenti deos
Mercede templis, thure, simulacris, grege,
Et haec repensant? Sola terrarum dea
Fortuna, mundum turbine audaci rotat. spacer665
Haec insolenti laeta ludibrio sacros
Invadit apices. Vertice in nostro globum
Torquet, retorquet parte, qua laedat magis.
O bruta meretrix ! Caeca Plutonis nurus!
Dea turpis! Orci furia! Pythonum soror! spacer670
THE. Ulfere princeps, perdidit veri iubar
Mens aegra curis. Omne sub regno iacet
Graviore regnum. Gregibus imperitant suis
Reges, at ipsos regnat in reges deus.
Nec fixa divis fata, sed fatis dii spacer675
Fixere legem. Fatur, et grandem Iovis
Vocem sequuntur fata. Fatorum dein
Volvuntur orbe regna, regnorum duces,
Urbes opesque, pacis ac belli vices.
Nil sorte geritur. Si qua sors, nutum spacer680
Pendula veretur, cuius imperio levem
Sistit movetque vicibus alternis rotam.
ULFER. Iovis ergo nutu tantus Ulferum dolor,
Tam foeda tabo vicit Ulfadum lues?
THE. Vicit Acherontis aliqua de regno soror, spacer685
Vicit susurros ore Circaeo canens
Faex Christiana.
ULFER. spacerspacerspacerspacerPatuit hoc Iovi nefas,
Nec torsit ignes?
THE. spacerspacerspacerspacerspacer Hanc tibi melius vicem
Remisit ultro. Te suum tellus Iovem
Implorat atri sceleris ultorem. Faces spacer690
Tu sparge vindex.
ULFER. spacerspacerspacerspacerNocte dum caeca latet
Nefas, trisulcum Iupiter telum vibrat.
Cum patuit, ensem regiae stringunt manus.
THE. At non silenti virus illapsu fluit,
Humilesque surdo repet in casas pede. spacer695
Afflavit aulam. Sparsit in proceres luem.
Audax in ipsum serpit Ulferi genus.
Ubi flamma victrix culmen exuperat, moras
Nec patitur aestus, lapsat in cineres domus.
ULFER. Ergo huc trinode robur Alcidae, Iovis spacer700
Fulmen, sagittae Cynthii, Martis chalybs.
Hostes deorum nulla non tela obruant.
THE. Exemplum in ingens prima Verebodum eruant
Exitia. Diram spectet Ulfadus necem.
Concutiet animos casus excelsi ducis, spacer705
Aulamque tanti poena fraenabit viri.
ULFER. Sic est. Olympum testor, hic nostram dolis
Cantuque prolem vicit. O quantae manent
Poenae scelestum! Iusta cum proceres luunt
Supplicia, plebem cogit in gyrum timor. spacer710
THE. Sunt quos amico vincit affatu favor
Mollisque ductus, asper accendit rigor.
Amore vinci regius animus solet.
Aggredere natum blandus et molli prius
Utere medela.
ULFER. spacerspacerspacerVereor ut clausum fibris spacer715
Medico venenum cedat.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInstandum minis.
ULFER. Fac nil timere.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVerba qui parum timet,
Verbera timebit. Vis reluctantem domat.
ULFER. Servus domatur fuste, verberibus puer.
THE. Amore flecti qui negat servum puta, spacer720
Vel rege natum. Regere quem ratio nequit
Puer est, ab aevo sit licet grandi senex.
ULFER. Saepe obstinatum vertit in peius rigor.
THE. Saepe renuentem traxit in melius rigor.
ULFER. Regi timendum quidquid indecorem notat. spacer725
THE. Qui scelera iustus plectit, indecorem nega.
ULFER. Nimis esse iustum saepe dominanti nocet.
THE. Magis remissum. Causa dum geritur deum,
Ruina regum est esse clementes nimis.
ULFER. Qui mite sceptro iungit auspicium suo, spacer730
Regnat beatus. Regna custodit fides,
Fides amorem sequitur. Imperiis amor
Lenibus adhaeret.
THE. spacerspacerspacerspacerspacer Vincit ubi culpas amor,
Dominetur unus. Cum nequit, regnet timor.
ULFER. Sed finge cuncta tentet incassum pater — spacer735
THE. Cui tabe corpus uritur, partem secat,
Sincera tabis membra ne pestem trahant.
ULFER. Vicina cordi membra qui secat, necat.
THE. Vitiata timidus membra nisi feris, peris.
ULFER. Patris feriri dextera natum iubes? spacer740
THE. Regis tuendos dextera moneo deos.
ULFER. Bene est, tuebor. Tu prius, quidquid vales
Animis, vel arte, contrahe, ut natum diis
Patrique reddas.
THE. spacerspacerspacerspacerspacer Dona conciliant deos.
Tentamen artis fulva nummorum seges spacer745
Praeeat necesse est. Mille votivi gregis
Sternam per aras capita. Fluat auro manus,
Stygiaeque purum labis Ulfadum dabo.
ULFER. Haud deerit aurum. Regis interea fidem
Adamante signo. Perfer ad metas opus, spacer750
Et paria sceptris pretia ditatus feres.
THE. Meus iste, princeps, aggredi Ulfadum labor.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
THEORGUS solus

Theorgus, iniuriae memor, ultionem meditatur.

Regem abeuntem irridet.

THE. I, stipes auro dives. I, fulvi pecus
Velleris. Inane mentis i pictum caput.
Laesit Theorgum truncus, et fidit tamen. spacer755
Repetit amicum, fauce quem rabida canem,
Canem triformem dixit, et Ditis popam.
O funge regum! Nempe placatum putat,
Quem praepotentem pariter et laesum videt.
Sperat fidelem, cuius in iugulum ferox spacer760
Vibravit hastam. Paveo commemorans. Tribus
A morte digitis abfui, summus poli
Solique praesul. Nempe simulato minas
Furore vomuit. Credat e trivio puer.
Timuit Theorgum, decora nec frontis potens spacer765
Nec evibratas ferre luminibus faces,
Nec fulmen oris. Animus ignavo cadit
Cum non timetur. Infer, ubi dubitas, pedem.
Timere ne credaris, hoc unum time.
At rara pretio gemma devinixit fidem. spacer770

Annulum duobus anterioribus digitis ostentat.

Arridet oculis gemma, naturae lepos,
Scintilla coeli, concolor stellis iubar,
Mundi minoris Phoebus, astrorum satus,
Lux gelida, vinctus compede aeterna latex,
Ocellus orbis, maximum in minimo decus, spacer775
Rerum sub arctam ducta maiestas notam,
Terrae supellex prima, divitiae nitor.
Pretio coempta, vincitur pretio fides.
Adamante, fateor, emit Ulferus fidem,
Fidem sed oris, cordis haud emit fidem.spacer780
Laesisse satis est. Ira vivaces alet
Aeterna flammas. Ardet articulis lapis,
Odium medullis. Citius adamantem rogus
Quam mentis aestum vincet accensae dies,
Per ego Megaeram iuro. Sed motos iubet spacer785
Celare fluctus cardo, simuletur quies.

bar

ACTUS V, SCENA v
DUO AULICI, THEORGUS

Theorgus avaritiae studio duos aulicos deludit.

1 AUL. Exosa quondam limen excessit meum
Fortuna. Lapsu cuncta malefausto fluunt.
Tu flecte votis, flecte muneribus deam.
THE. Ingens Olympi numen imploras. Iovem spacer790
Prensis habenis mulcet, ac nutu deos
Frenat minores. Quem tamen refuga semel
Destituit ala, grande nisi cumules opum
Munus, revisit nunquam.
1 AUL. (Dat inaures) spacerspacerspacerAt ecce nobile
Gemmis et auro munus. Hic aures spacer795
Vestit aperitque.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFacilis in tuos pedem
Referet penates diva. Ne praeceps fugam
Capessat ultra, torque gemmato liga.
Auro revincta stabit aeternum dea.
1 AUL. (Dat torquem auratum) Auro fugacem stringe nodoso. Vale. (Exit.) red spacer800
THE. Fortuna casus siqua mortales agit,
Hunc egit unum propere, ut stolidum pecus
Mihi se litaret, vellere aurato latens.
Ego ara sortis, fixit hic sedem dea.
Sua cuique mens fortuna. Cui rerum sagax, spacer805
Lucisque dives anima, fortunam domi
Felix alumnam servat. At sicui tumet
Sine mente cervix, irrita sortem prece
Sollicitat. Alas mens ubi coelo quatit,
Subit alta limen sors. Ubi pennas humi spacer810
Figit caduca, pone pauperiem trahit.

Prodit secundus aulicus.

2 AUL. Maxime tonantis flamen, est quod te rogem.
Potesne totos fontis Aonii lacus,
Phoebi furores, omne Musarum melos,
Et quidquid aestus unda Castalidum creat, spacer815
Has in medullas trahere? Me vatum choris
Iuvat inseri, sublime Pieridum decus.
THE. Qua dote Phoebum credis aut dulces emi
Pignore Camaenas?
2 AUL. (Dat paterum auream.) spacerEn tibi gemmis gravem
Auroque pateram. Munus arridet? spacer820
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlacet.
Aurea poetam vena gemmatum dabit.
I plenus oestro, plenus Aonidum choro.
Tibi totus undat gurges Heliconis. Cane,
Vinces vel ipsos ore nectareo deos.
Nondum calescis? Astra sydereus olor spacer825
Nondum salutas?
2 AUL. spacerspacerspacerspacerspacerPhoebus afflavit iecur.
Sequar astra pennis meque clamosi levans
E nube vulgi, regna ventorum super,
Vatum canoros inter agitabo greges. (Exit.)
THE. Vatum strepentes anser augebis greges. spacer830

bar

ACTUS II, SCENA vj
LYCAMBER, THEORGUS

Theorgus, accepto regis munere pecuniario, Lycambrum filium in fraudem administrum adsciscit.

LYC. Verende genitor, aureum iussus fero
Ab rege munus. Qua patet regnum, iubet
Aras calere victimis, caelum prece,
Delubra fumo. Repetat Ulfadum salus.
THE. Potiamur auro, perdat Ulfadum salus.spacer835
Verum tyranno dedimus immani fidem,
Promissa repetet. More nisi prisco Iovem
Deosque rursum sospes Ulfadus colat,
Periit Theorgus. Notus Ulferi furor
Quid comminiscar? Rebus in dubiis opem spacer840
Affer parenti, nate.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod spiro, tuum est.
Tu mihi deorum primus. Imperiis manum,
Mentemque et ora promptus admoveo tuis,
Robur lacertis, mente versutus vigor,
Victrix in ore suada. Quid iubeas vide. spacer845
THE. Audene?
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerMandet genitor, occuram Iovi
Vel fulminanti.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerMole se tacita movent
Consilia summa. Fraude, non armis, opus.
Potesne pulchra fronte mentiri? Dolos
Versare verbis? Arte perfidiam sequi? spacer850
LYC. Possum.
THE. spacerspacerspacerspacerSacratae ius amicitiae, fidem,
Dextras, amorem fallere, et pacti vices?
LYC. Possum.
THE. spacerspacerspacerspacerDolosis ora virtutum notis,
Gestusque, et omnem fingere pudoris modum,
Dum corde scelerum monstra polluto latent? spacer855
LYC. Possum.
THE. spacerspacerspacerspacerCitata volvere ingenium rota,
Huc nunc et illuc, omnis officii faber,
Servire scenae doctus, ac risum brevi
Fletumque spatio dividens, omnes dare
Capereque flexus mentis, et cordis notas? spacer860
LYC. Possum.
THE. spacerspacerspacerspacerQuid ultra?
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quidquid adiiciet parens.
Vis me ferarum in terga vultusque efferos
Induere? Pareo. Vis sub horrendi iubas
Migrem leonis, dira quem rabies premit
Edendi, et hostem gregibus immanem dedit? spacer865
Horrendus ultro rugiam in sylvis leo.
Vis forma villis referat ac rictu lupum,
Lupum furore coedis humanae, domos
Late eruentem? Nocte sub sera lupus
Vel tibi tremendus, coede vastabo domos. spacer870
Vis teter orbes anguis immensos traham
Suffectus igne colla? Sinuoso ferar
Lapsu per arva coluber, et lingua viros
Feriam trisculca. Despice, quid optes magis.
Hydrus, an hyaena, taurus an tigris, draco spacer875
An ursus, omnis plceat ex aequo fera
Iubente patre.
THE. spacerspacerspacerspacer Vincis obsequio patrem,
O nate. Formis tempus haud istis eget.
Sed finge vultus. Stet supercilio pius
Ex arte fastus, ore mentitus pudor. spacer880
Colludat oculis candor, alloquio fides,
Gravitate gestus, grandis incessu gradus.
Simulata totum sanctitas pingat virum.
Hoc fretus astu iungere Ulfado comes,
Christumque fuco fassus, abiura Iovem. spacer885
Hinc apta sese pandet ad fraudes via.
Tibi credet animum iuvenis, et molli sinus
Tentabis ictu. Si qua consilii emicet
Nova lux, parenti perfer. Ulfadum diis
Restitue et auro colla gemmato premes. spacer890
LYC. Sat . Patris imperio, deos red
Deasque fraudum sentio illapsos fibris.
Mihi me remitte. Reliqua fortunae dico.

Chorus vel interludium.

Perge ad actum tertium