Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

MERCIA
SEU PIETAS CORONATA

TRAGOEDIA
Acta feriis Bacchanalibus, anno 1648, in collegio Anglorum de Urbe,
sexta data semper placuit.

ARGUMENTUM

NNO post Christum natum circiter sexcentesimo sexagesimo regnabat in ea Angliae parte quae Mercia dicebatur Ulferus, inanium deorum propugnatur acerrimus. Huic erant filii duo, egregia indole adolescentes, Ulfaldus et Ruffinus. Venandi causa receperat se rex in arcem, Ulfercester dictam, frequentibus sylvis circundatam. Haud procul ab ea arce degebat cum paucis sacerdotibus Ceadda episcopus, postea in sanctorum numerum relatus. In hunc per occasionem venandi cum principes incidessent, ab eo ad Christi fidem traducti, baptisma suscepere. Ulferus, re intellecta, procerum quorundam, et praesertim Verebodi, hominis perditissimi, hortatu convolat red ad aedem Ceaddae, filiosque ipso, ut creditur, baptismatis die, contemplatione, propria manu interficit, ipse deinde ad fidem conversus. Ita Cambdenus in sua Britannia, Stous in Annalibus, Hist. Petroburgensis &c.

bar

PERSONAE

ULFERUS Merciorum rex
UFADUS, RUFFINUS filii Ulferi
THEORGUS archiflamen
LYCAMBER Theorgi filius
IUMINA militiae praefectus
VEREBODUS, ETHELBERTUS, FABA, EADBERTUS proceres
<DUO AULICI>
<CADMUS>
CHOREBUS, FAUSTUS regii venatores
LEMURES sex in deorum speciem compositi
ARMIGERI deorum sex
SYLVANI SEU FAUNI sex
MILITES octo
EPHEBI duo
NUNCII tres
CEADDA episcopus
CLYTUS, PROBUS (alio nomine TITYRUS) sacerdotes
CHRISTUS
CHORUS SEX ANGELORUM
ANGELI VINDICES DUO
GENIUS
FURORIS
SEX COMITES
FURORIS

ACTUS I, SCENA i
TRAGOEDIAE PRAELUDIT GENIUS FURORIS

Aperta repente scena visitur Furoris genius umbilico tenus in terram adhuc immersus. Adstant utrinque terni alii genii, diversos Furoris effectus habitu oris gestuque exhibentes.

GENIUS Sepulta linquens antra Tartarei canis
Sanctumque vulgus, prodeo sub auras Furor,
Furor, silentis maximum mundi malum,
Furor impotenti turbine irarum domos
Miscere praeceps, perque ferales agi, spacer5
Vertique rixas, vulnera, cruorem, neces.
Averna mecum turba, furiarum chorus,
Odia, tumultus, funera, excidia, chaos
Stragesque rerum. Pone comitantur fera
Lamenta, lachrymae, gemitus, et nunquam satur spacer10
Luctus querelis. Unus haec ambit Furor.
Procul hinc magistra ratio. Consilii moras
Odimus inertes, mentis eiuro facem.
Non lex Furorem frenat aut aequi tenor.
Vis est in armis. Caeca praecipitem rapit spacer15
Libido dextram. Verba praevertit chalybs,
Fert aestus ictum, turbo fulmineam rotat
Sine lege rabiem. Quanta tempestas mali
Post hos fragores! Sanguine natantes domus,
Iugula recisa, mersus in fibras chalybs, spacer20
Avulsa membris membra, lacerati sinus,
Et quidquid aestu rabidus obiecit calor
Late patratur. His triumphator malis
Involvo mundum, meque restituo Stygi.
Sed quae Furorem, quae meas poscit faces spacer25
Regio? Britannia. Caede natorum manus
Quis inbuisse gaudet? Ulferus ferus. red
O me beatum! Regis excipiet sinus
Dominum Furorem. Totus in regem migro.
Sic est profecto. Corda regnantum lubens spacer30
Ingredior hospes. Vulgus, ut summe velit,
Nescit nocere. Curta vis rabiem domat,
Coercet instans lictor et legum metus.
Impune saevit aula, purpureus Furor,
Timoris expers, quo lubet telum iacit. spacer35
Iram potestas urget ultricem comes.
Testis cruendo Penda dominatu ferox,
Cui ludus iram quinque sanguinea nece
Pavisse regum. Natus haud impar patri
Ulferus aulam scandit, et patris feros spacer40
Cum rege mores induit. Tigrim tigris,
Et trux leonem gignit immanem leo.
Age, Furor, ultro totus in tuos patet
Ulferus ignes. Spiret immitis patrem.
Quid spiret, inquam? Vincat Ulferus patrem. spacer45
Vincet, per Orcum iuro, nec prius modum
Statuet furori quam trucidata manus
Prole inquinarit. Arma subiiciet Furor.
Aut hic sinistram funis, aut dextram chalybs
Armabit. Ictum certa longinquum feret spacer50
Sagitta, melior cominus ludet manus. red
Quid unguis atrox, ore quid rabido mihi
Dentes? Quid ipsis fulmen in oculis latens?

Gerebat pyxidem auream e cingulo pendentem, pulvere venenato plenam.

Sin hic aberrent, pulvis arcanam tegit
Mortem sub auro, pulvis excelsos duces spacer55
Regumque pueros tabe furtiva necans.
Vel in recessu furere vel palam scio.
His gemina telis pignora Ulferi cadent
Ulfaldus et Ruffinus. I, furvis caput
Obvolve nimbis, Phoebe, ne videas nefas. spacer60
Sin me tragoedum cernere furentem iuvat,
Dispelle nubes, facinus egregium paro.
Saevire regibus etiam in propriam licet
Impune prolem. Summus ad scelera gradus
Est insolenti iunctus imperio Furor. spacer65
At ecce putris cogit in fugam senex.

bar

ACTUS I, SCENA ij
CEADDA, COMITES DUO

Ceadda episcopus precandi studio solus in sylvis deambulat.

CEAD. Remeate, comites. Nemora secretus peto.

Comites recedunt.

Regnator orbis, Christe, regnorum salus,
Te quaero solum, solus ut tecum querar.
Quid me sacrato cogis immeritum gregi spacer70
Dudum praeesse? Pondus imparibus sedet
Humeris, fatisco mole sub vasta gemens.
Te, cui recessus mentis humanae patent,
Imploro mentis arbitrum ac testem meae,
Non ut verendus verticem irradiet apex spacer75
Ostrove cultus, membra praelustret nitor;
Non ut per aedes unda famulantum fluat
Refluatque turba deses, aut limen terat
Globus clientum, flore verborum potens;
Non ut superbis ducta porticibus domus spacer80
Coelo minetur; non ut a divum sacris
Donisque census crescat, et famae decus
Gero tiaram praesul. Haec vanos movent
Ludibria sensus. Una me penitus coquit
Abdita medullis cura, ne sparsas tuo spacer85
Curore mentes praedo Tartareus ferat.
Servare tutas unus est animas amor.
Vel una curas anima, proh, quantas parit!
Sed heu! cruenta saevit Ulferus manu,
Bellum Tonanti movit. In Christi genus spacer90
Nomenque fulmen crispat, et quidquid fibris
Privatus imis pressit, imperio impotens
Effundit irae. Sceptra sic patitur Deus
Quae finxit. Alta sic prius coelos ferit
Fortuna. Regum risus est regum Deus. spacer95
Prognata furiis urget ac subdit faces
Procerum caterva, vile famulorum genus,
Gens foeta fuco, mille se fraudum modis
Fingens, refingens, regis ut nutus monet.
Quid hinc timendum? Quantus undabit cruor? spacer100
Tu praeliantes gentis Aeoliae duces
Qui voce mulces, quique nimoborum horridas red
Evertis acies, debitam coelo ac solo
Faciem reducens, frange minantem pio
Gregi procellam.

bar

ACTUS I, SCENA iij
CAEDDA. ULFADUS, RUFFINUS, CHRISTUS, ANGELI, SERPENS

Caedda in principes Ulfadum et Ruffinum de venatione fessos incidit, eoque orante, obiicitur principibus per quietam species mira, quam postea explicans Ceadda utrumque ad Christum convertit. Principes Iovis aram diruunt.

Diductis proscenii valvis, visitur ingens quercus. Ad huius pedem stat ara Iovis, fulmen dextra tenendis. Principes Ulfadus et Ruffinus per herbam strati, leniterque utrique arae cornu innixi, dormiunt.

CEAD. spacerspacerspacerQuis ferit oculos decor? spacer105
Quae lux iuventae? Tela venantum gerunt.
Frons digna gemmis! Spirat Augustum genus.
Furatur oculos somnus. Ita sylvas amat
Negata regum saepe porticibus quies.
Ocia serena ruris et mentis chorum spacer110
Iunxere, procerum domibus et curis procul.
Agnosco iuvenes. Fratris amplexu iacet
Ulfadus, aulae sydus, Ulferi iubar.
Qui fronte candet: specimen est mentis nitor,
Ceu pulchra gemmas concha meliores tegat. spacer115
Has Pluto mentes foedet errorum lue?
Has mergat animas Orcus? O prohibe nefas,
Vastator Erebi Christe, qui puro lavas
Cruore mentes labis annosae reas!
Prohibe implicari, fraude nocturni ducis, spacer120
Insontis aevi decora. Transcriptum tuo
Par nobile gregi vincat errorum dolos.

Hic rapitur in extasim Caedda. Descendit Christus medius inter choros angelicos, pulcherrimi regis instar. Angeli ferunt manibus coronas, sceptra, trabeas &c. Ubi Christus apparet, ex imo altari egreditur serpens et abit. Mox statua Iovis occulta vi ad terram profligatur. Angeli interea canentes invitant principes ad Christum.

CANTUS

Huc o prisco sanguine regum
Inclyte pubes, dubii pulsa
Nube soporis, lumina flecte. spacer125
En divini soboles patris
Vero natum numine numen
Christus, mentis nitor aeternae,
Nec degeneri luce refulgens,
Superum pronus labitur arce, spacer130
Vosque tenellos modo tyrones
Ad sua ductor vexilla vocat.
Ulfade veni, Ruffinne veni &c.

Cantu finito.

CAED. Sic praepotenti calcat Acherontem pede
Christus. Draconem sic triumphatum fugat. spacer
Sic dives auro cingit ac gemma suos
Astrisque redit.

Principes evigilant a somno.

ULF. spacerspacerspacerspacerspacerO quies! Ducis quies!
Simul et verenda! Frater, o quantis pavet
Mens icta visis!
RUF. spacerspacerspacerspacer O quibus dubium labat
Pectus figuris! Frater, et tuum artifex spacer140
Illusit animum somnus?
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIllusum nega.
Haud ista mentem somnia incassum cient.
Vis numinis adest, numen arcano sinus red
Implevit aestu.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerFateor, aethereos decor
Spirans honores, pulcher alituum chorus spacer145
Coelique cantus, ore divino fluens,
Numen loquuntur. Patuit incessu Deus.
At esse numen numini adversum potest,
Divisque divi? Stravit infensus Iovem,
Iovem tonantem, maximum coeli deum. spacer150
ULF. Omen secundet Phoebus, afflatu regens red
Certo labantes!

Ceadda se infert.

CAED. spacerspacerspacerspacerCedat excussus timor,
Regia iuventus. Nulla mendaci fides
Phoebo, sed arcis rector astriferae Deus
Fortunat omen, meque perplexas iubet spacer155
Evolvere notas. Ille syderea micans
Acie, potentem praeferens vultu ducem,
Cui stemma crines, dexteram sceptrum, chlamys
Humeros decora vestit, aeternum tenet
Super astra numen. Solus immensum regit spacer160
Beatus orbem, thure quem sacro Deum
Gens Christiana poscit, et Christum colit.
Ille radiantem luce gemmarum suis
Fingit coronam, quosque decursa orbita
Transcripsit astris, vita flagitio carens, spacer165
Solio locatos, trahere felicem iubet
Per saecla vitam, pacis aeternae sinu.
At hic deorum lurco tenebrosus (Iovem
Vocant tonantem), sceleris infandi reus,
Fugatus astris Tartari ad fundum ultimum, spacer170
Interminatis ardet in flammis, rogus
Aeternus. Illo mersus, umbrosi tenet
Imperia stagni, iamque numeroso latens
Trunco per aras gaudet agnosci deus.
Cavete, pueri, Quisquis eoas cremat spacer175
Huic credulus opes, igne Tartareo nefas
Luet per aevum. Testis immanem draco
Pandens hiatum, subque divorum latens
Signis, ut Orci rapiat in flammam suos
Tandem clientes.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVisa conciliant fidem, spacer180
Praesul verende. Longa sollicitum dies
(Equidem fatebor) traxit et miras tulit
Sub corde luctas animus an Christo manus,
Priscos perosus patriae ritus, darem.
Succumbo tandem. Christe, sideream precor spacer185
Praepande lucem, da reluctantes diu
Fraenare sensus, teque testari Deum.
RUF. Quo, frater, urges, fratre deserto, gradum?
Fas pestilentes Ditis inferni dolos
Odisse pariter. Christe, venientem excipe spacer190
Famulum minorem. Sum tuus, rumpat licet
Ilia deorum quisquis ad partes migrat.
CAED. Promissa magnis orta pectoribus Deus
Excipit ab astris. Ante divinum tamen,
Quam fas, gregem ditasse, lustrali decet spacer195
Imbuere pectus rore, fibrisque insitam
Piare labem.
ULF. spacerspacerspacerPraesul, haud tutum moras
Traxisse longius. Ipse digressos pater
Dudum requirit vasta per nemorum loca.
Ubi nox anhelas lucis occiduae rotas spacer200
Fugarit axe, referet huc certos via.
CAED. O chara capita! Satius in Christi modo
Famulos reponi. Quis scit, exclusus semel,
Si revehat horam Christus optatam diu?
Differre nocuit quidquid in promptu est boni. spacer205
RUF. Age, frater, expiemur.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Obsistit mora.
Meliora, frater, ocia regressos manent.
RUF. Nunc fausta famulis, praesul, et sanctum vale
Precare.
CAED. spacerDexter sospitet reduces Deus.
Et ne quis astus, ne qua tempestas mali spacer210
Vincat volentes, gestet appressum fibris
Hoc quisque pignus.

Ceadda dat utrique crucem auream.

ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDulce praesidium viae
Amplector ultro.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla vis donum meis
Avellet ulnis. Totus in Christi fidem
Coinuret Erebus, gerimus armorum satis. spacer215
CAED. Valete, Christi germina.
ULF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAntistes, vale.

Egresso Caedda.

At tu, nefande praedo, terrarum lues,
Furve Phlegethontis incola, eversus iace.

Proculcat Iovis statuam.

Iace terendus pedibus, in cineres abi.
Aras amasti tumidus, abiectum cinis spacer220
Turpet inhonestus. Pendat ambitio scelus.
Sit Orcus ara, thura supplebit rogus.
RUF. I, turpe monstrum, vile portentum Stygis.
I, pestis Erebi, repete funestum chaos,
Loca foeta flammis. Tale te regnum decet. spacer225

Statuam pede percutit.

ULF. Perdamus aram, frater. Aequetur solo
Malefausta Ditis statio.

Diruunt aram.

RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMonstrorum ruat
Abominandum specus. Avernalis ruat
Antrum draconis. Eruta terris domo,
Frendens sub umbris condet aeternis caput. spacer230

Auditur cornu venatorum.

Sed en vagantes aeris exquirit canor.
ULF. Fremitus propinquat, latebra semotos tegat.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
VEREBODUS, CHOREBUS, ULFADUS, RUFFINUS

Verebodus unus e proceribus cum Chorebo venatore principes per sylvas quaerit. Visa Iovis statua eversa, Theorgum statuit adhibere sacrilegii testem. Principes se ad constantiam animant.

VER. Age, grandiores frange de cornu sonos.
Mugi profundum. Reboet immensum nemus.

Chorebus cornu inflat.

ULF. Verebodus est, audire bacchantem iuvat. spacer235
VER. Quousque pueros venor immani ferae
Nil mitiores? Pestis errantes premat.
Ergo insequendi restat aeternus labor?
Ubi latitatis, monstra? Fulmineus cremet
Ignis vagantes! Dira venandi sitis! spacer240
Crudelis ardor, perdere insontes feras!
O si ferarum dente distractos voret
Aut vultur atrox, saevus aut rictu lupus!
Tam dirus ipsos perdat authores amor.
CHOR. Hic esse regum ludus innocuus solet spacer245
Agitare damas.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerLudus innocuus, canum
Saturasse rabiem pecudis innocuae nece?
Non parcet homini, qui feram ludo necat.
Quid quod iuventam fingit intractabilem
Scabramque morum tractus e sylvis rigor? red spacer250
Assueta dumis indolem dumis parem
Consciscit aetas. Asper ingenio, ferus,
Animique prorsus confragi princeps erit,
Cui vita saltus inter et feras fluit.
Sed quo fugaces calle, quo tractu sequar? spacer255
CHOR. Forte in recessu vicit acclines sopor.
VER. Quin ergo somnos aere terrifico excutis?

Inflatur iterum cornu.

Properemus. O me perditum!

Impingit in statuam Iovis.

CHOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO casum gravem!
VER. Informe lignum, sydere infausto satum!
Sic pedibus addis, truncus infelix, moram? spacer260

Statuam Iovis pugione confodit.

Cape, execrande stipes, hoc nostri cape
Pignus doloris. Flamma te Stygia manet.
I, mergere nigris, titio Tartaree, rogis.
CHOR. O parce, princeps, peragis horrendum nefas.
Calcas tonantem, chalybe violasti Iovem, spacer265
Iovem deorum maximum. O tetrum scelus!
VER. Stringit medullas horror. In verum Iovem
Saevii profanus? Bubo mentiris. Iovis red
Nil spirat istic. Truncus est. red
CHOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fulmen vide,
Cultumque, et aram. Cuncta testantur Iovem. spacer270
VER. Dii fulminantes, parcite. Imprudens manum
Tanto impiavi scelere.

Pugionem abiicit.

CHOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis Erebo satus
Casu tonantem stravit immani deum? red
VER. Haud procul eundum. Cuius ex usu est scelus,
Hic et patrator. Gesta Christiadum vides, spacer275
Abominanda, foeda, sacrilega, . red
O lenta regum tela! Rumpamus moram.
Nostro Theorgus adsit accitu ocyus,
Phoebi sacerdos, mysta supremus Iovis,
Populo verendum pariter ac regi caput. spacer280
Spectator adsit cladis horrendae, omnium
Videat in uno scelere Christiadum scelus.
CHOR. Verebode, sicam recipe.
VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSacrilege chalybs,
Foedi minister operis, aeterno Stygis
Arde camino. Sola furiarum cohors spacer285
Te tractet unum, perque Christiadum sinus
Viscera, medullas, corda, flammantem rotet.

Pugionem iterum abiicit et cum Chorebo exit.

ULF. Sic rapitur Euro nimbus, horribilem sinu
Gestans procellam. Rupta metuendos aget
Nubes tumultus, unde fulminibus via. spacer290
Sequentur ignes, ignibus mixtus fragor,
Grandoque et imbres, et malus coeli furor.
Firmemus animos, frater, amplexu pari,
In nostra praeceps capita tempestas ruet.
RUF. Acerba rerum fortius nemo tulit spacer295
Quam qui praeivit. Gravior inopinum quatit
Ictus.
ULF. Vibretur. Pectus aerumnis gero
Haud imparatum. Si qua divisos agat
Fortuna, gemma firmet absentis fidem.
Mutemus aurum.

Commutant annulos.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTessera sit UNUS DEUS
DEUS UNUS esto tessera et fidei nota. spacer300

Auditur sonus cornus venatorii. red

Sonuere rursum nemora. Iam praedam canes
Cogunt sub ictum, vincitur cursu fera.
Repetamus aulam.

bar

ACTUS I, SCENA v
ULFERUS, FABA, IUMINA, EADBERTUS, FAUSTUS VENATOR

Ulferus rex cum proceribus venationi vacat. Omnes venabulis instructi.

ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerMonte de summo ruit
Per tesqua sus terribilis. Armemus manum. spacer305
FAB. Statione, princeps, fige subducta gradum.
Ruit aper ingens. Tela securus vibra.
ULFER. Nil nobile ausos praeda, nil animos iuvat.
Libet ire contra: Marte generoso feram
Stravisse regum est. Opto spumantem dari spacer310
In vulnus aprum. Vel ferae regem timent.
IUM. Monstrum tremendum! Dente fulmineo viam
Sylvas, Molossos rumpit, ac spumum ciet.
Horrificat armos densa setarum seges,
Malas aduncant ossa lunata.
EAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Imminet, spacer315
Propinquat, irruit, instat.
ULFER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Arma, arma, proceres,
Stipate nostrum chalybe nudato latus.

Adhuc post siparium

FAUST. Ruit aper. Heu, ruit aper.

bar

ACTUS I, SCENA vj
THEORGUS, VEREBODUS, CHOREBUS CUM ALIIS PRAECEDENTIBUS

Theorgus archiflamen acriter Ulferum obiurgat quod, diis neglectis, venando tempus terat. Verebodus a Chorebo sacrilegii accusatus carceri addicitur.

THE.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCoelum! O deos!
FAUST. (Prodit in scenam.) Fugit, fugit aper. Tela per sentes aper red
(Hecaten triformam testor) elapsus fugit. spacer320
THE. Occlude fauces, lanio. .Sum praeses deum.
Ulfere, regnas, an diem lusu teris?
Venabulo sectaris atroci feras,
Hostes deorum praeteris? Ferox aprum
Sylvas ruentem figis, Hebraeos sues spacer325
Qui templa et aras coelitum et divum toros
Demoliuntur pace das alta frui?

Ostendit statuam Iovis everam.

En cerne coram, cerne furiarum nefas.
Radiata mundi templa qui nutu quatit,
Hominum deumque rector, eversus iacet. spacer330
Spoliatus ara, thure, delubro iacet,
Praeceps in ora missus. O Stygium scelus!
VER. Humus tonantem recipit, immanes caput
Rupere plagae, Sparsus in oculos cinis,
Frons trita saxo, spina populatur genas. spacer335
Rapuere vultus, asperi morsu rubi
Avulsa collo brachia. Excussae manus,
Foedumque tota sensit effigies pedem.
THE. En fulminantis truncus infelix Iovis!
Haec cernis? Haec tueris? Haec, rector, probas? spacer340
Regnare non est quatere venatu nemus,
Non canibus apros insequi, et iaculo capras
Ferire certo. Famulus id quivis potest.
Haec prima reges cura, si nescis, premit,
Colere tonantem. Stet suum Iovi decus spacer345
Et pereat orbis. Nempe te niveo torus
Sustentet ebore, iaceat in cinere deus.
Te tecta coelis aemula superbum tegant,
Iovem nec humili fronde defendat casa.
Te dives auro velet ac gemmis honor, spacer350
Superos nec umbret ara, nec cultu chlamys.
Sic astra colimus? Sic adoramus Iovem?
ULFER. Quis hic trifauci turgidus rictu canis?
Spectate monstrum. Dente rabioso furens,
Reges in ipsos faucibus vastis hiat. spacer355
Ad arma, proceres. Instat immanis fera,
Regum voratrix. Quatere venatu rubos,
Nil amplius opus. Una cunctarum tenet
Rabiem ferarum lingua Tartarei canis.
Melius in istam tela torquentur feram. spacer360
O te procacem, furve Plutonis popa!
Vellatur imis lingua radicibus. Eat
Cerberea in ora, faucium ad fundum ultimum
Hastile vindex. Pereat.

Irruit in Theorgum. Verebodus ictum intercipit.

VER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO frana impetum,
Princeps.
IUM. spacerspacerVerere maximi mystam Iovis. spacer365
ULFER. Mystam protervum Ditis inferni voca.
THE. Ulfere, non me torvus aspectu rigor,
Non fulmen oris, non tumescentes minae,
Non tela terrent. Summus interpres deum
Causam tonantis oro. Prostratum vides spacer370
Summum deorum, numen aeterni Iovis.
Ulciscere nefas. Sceptra calcabit ducum,
Regum coronas vertet, evertet genus, red
Qui contumaci numen obtrivit pede.
Impune reges temnet irrisor deum. spacer375
ULFER. (Abiicit venabulum.) Sacrate divis praesul, o quantum places!
Depono larvam. Fictus in vultu furor,
Mentita verbis ira, telorum minae,
Fidum tonanti pariter ac regi probant.
Punctum per omne peragis officii decus, spacer380
Coeli minister inclytus. Reges amas,
Non regna. Veri pandis interepidus facem,
Vel fremat Avernus. Regna, si tales fluant
Circum ministri, pacis aeternet favor.
Ergo iuventam finge regalis domus, spacer385
Artifice forma pollice, Ulfero satos.
THE. Magnanime duçtor, cura nos maior coquit
Divos tuendi.
VER. spacerspacerspacerspacerCerne Christadum scelus.
ULFER. Crudele specimen, fateor. Authorem indica, red
Per ego paludem testor horrendam Stygis, spacer390
Sit ille regnum stirpe, sit caelo satus,
Luet scelestus, luet, inexorabili
Nemesi per omnes tortus exitii modos.
VER. Mercede grandi sceleris artificem iube
Ferri sub auras. Nulla secreti fides, spacer395
Ubi clavis auro tangit arcano fores.
ULFER. Nummos paciscor mille prodenti reum.
Haec pacta populos protinus in omnes volent.
CHOR. Fas omne mundi, teque, divorum sator,
Et te, virentum clara sylvarum dea, spacer400
Virgo triformis, triplicis regni decus,
Imploro testes, triste Verebodum nefas
Damnat nocentem. Vidimus. Crebro Iovem
Assiluit ictu, rabidus ut praedam canis.
VER. Cor pepulit horror.
CHOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCumque plagarum sono spacer405
Accitus, auras finderem, abiecto celer
Mucrone fugit, testis accursum timens.
ULFER. Qua parte sylvae missus in latebras chalybs?
CHOR. Qua densat umbras corylus.
EAD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer En telum ferox.

Pugionem inter corylos repertum profert.

ULFER. Sica furialis! Aurea incisum indicat spacer410
Nota Verebodum. Legite.
IUM.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVEREBODUS lego.
THE. Quadrat metallum, formam vaginae modus. red

Applicat ad vaginam quam adhuc gerebat Verebodus

ULFER. Proh monsta rerum! Spiritum exhaurit stupor.
Verebodus? Horreo. Tale portentum tulit
Britanna tellus?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerFrontis o falsae notas! spacer415
Primus nefandae nuncium cladis tulit
Primusque fecit.
IUM. spacerspacerspacerspacerspacer Dira fraus!
FAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Tetrum scelus!
VER. Ulfere —
ULFER. spacerspacer Frustra es. Rapite sacrilegum ocyus.
Horrendus umbra servet ac ferro specus,
Supplicia tanto paria dum sceleri exigam. spacer420

Verebodus a militibus abducitur.

O tuta nusquam regibus veri fides!
In fronte prostat, si quod est aulae bonum,
Scelus in recessu. Regis haud tuta est salus
Ubi dii petuntur. Tempus imperii statum
Firmare. Coeli flexit ubi culmen dies, spacer425
Statuemus aulae fata cui regnum parent,
Quis parta rerum sceptra successor ferat.
CHOR. Venando fessos nemora festivis parant
Recreare choreis. Gramen in toros patet.

Consident omnes super toros gramineos. Hic chorea faunorum, deinde chorus musicorum vel interludium.

Perge ad actum secundum.