Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
Intrant IUPITER, CLOTHO, LACHES
IS, ATROPOS

CLO. Et sic amores calidus praeferens
Poscit furori praemium exclusum patrem?865
Sed en beata regna et amissum thronum.
LACH. Fruere paratis sedibus rursus, pater.
Hic festus iterum te Iovem dicet dies.
IUP. Benigna fata providae authores mihi
Salutis et periculi, haud me paenitet 870
Cessisse fatis, non parum certe iuvat
Visisse fratrem, tam diu invisum mihi.
Nimirum in Orco profugus exilium ferens,
Inter propinquos tempus exegi meum.
Nil est quod altis abfui caelis parum, 875
Choroque divum munus hoc etiam fuit.
Gaudia carendo dulcia evadunt magis.
Sedes reliqui, sedibus didici frui,
Regnare didici regna deponens mea,
Cessere nobis cuncta in auxilium mala. 880
CLO. At turpe nomen exulis. IUP. Nomen nihil
Dum re caremus. CLO. At manu prona cape
Meliora fata regnaque recipias tua.
ATR. Ascende solium et impera divum choro.
CLO. Clotho corona donat et faustos dies. 885
LACH. Largita Lachesis sceptra dat, regnum poli,
Aeterna regna et fausta promittit simul.
ATR. Postrema veniens Atropos horrendum tibi
Committo fulmen, telum et auxilium tuum.
Hoc scelera mundi vindices, orbis tui 890
Sedes tumultus eminus. Regnes meis
Securus armis tutus et liber malis.
CLO. Salveto, superum summa maiestas deum.
LACH. Salve, bonorum summe protector virum.
Salve, scelesti summe flagitii timor. 895
CLO. Salve, deorum rex. LACH. Pater. ATR. Salve, Tonans.
IUP. Satis superque merita superastis mea
Et vota, sed vos gratiae excellent meae,
Et catena duplici vobis Iovem
Astrictum habetis. Siquidem habuistis prius 900
Necessitatis vinculo nexum gravi.
At nunc amoris firmior novus tenet.
Et iam reversum squallido Acherontis specu
Caeli dominio stabilit hodiernus dies
Iterumque luce rursus et regno fruor. 905
Sed aliquod unum deest adhuc votis meis.
ATR. Sentimus. Hermen scilicet poenas dare.?
CLO. Habet Orcus Hermen debitis poenis datum.
Hodie Charonti traditus fraudes luet.
IUP. Sed timeo. LACH. Nempe quid times? IUP. Toties Iovem 910
Fefellit atque vicit indomitum caput
Effraene. ATR. Vincet ille tres unus deas?
IUP. Non temere dubito. Res habes miri parum
Si facile ternas viceret cautus deas
Cui tota praebent numina auxilium novem. 915
Helicon, sciatis, praevalet Stygiis aquis.
CLO. Parcae negabunt, genus hoc undae negat,
Et ipse praesto hoc negaturus Charon.

ACTUS V, SCENA ii
Intrat CHARON

LACH. Quae grata lictor Stygius huc portat nova?
CHAR. Nova? Sat novorum. ATR. Pergito. CHAR. O lumbos meos, 920
Brachia, lacertos! Quanta perpessus miser!
CLO. Effare quid sit. CHAR. O lacertorum tori!
LACH. Quid spondet haec praeludium? CHAR. O artus meos!
Oleum et laborem perdidi. IUP. Ne perditum
Putes, habes remuneraturum Iovem. 925
CHAR. Opus est duplo. Plus meruit in lucta Charon
Quam si sistitissem trans vada molestum deum.
ATR. Quam sistitisses? LACH. Quid? Ubi vector tuus?
CHAR. Id nescio. CLO. Id nescis? Quid ergo scis, scelus?
CHAR. Tenebrosa postquam regna Tartarei Iovis 930
Ubi nigra fuscas irrigat ripas palus,
(Sileo labores caeteros) ventum fuit,
Peracta pensa credidi, caepi miser
Finem labori ponere et curis meis.
At ille Lethes positus ad pigros lacus, 935
Extrema cernens fata quae miseros manent,
Novos labores fecit et luctam novam.
Certamen ingens oritur, ad cymbam traho,
Retrahit trahentem, litis hic multae vices,
Fessosque recreant iurgia et saevae minae. 940
Certabatur, iterum puppe iam positus levis
Exilit abitque, persequor rursus ferox.
Abiit ille rursus. Pugna mihi quanto stetit
Sudore nostra! Plura non potui senex.
Certamine acti tota resonabat palus, 945
Illic vagantes praediis umbrae suas
Fugere sedes. IUP. Perge. Quo cessit, Charon,
Haec lucta vestra? CHAR. Me deus vicit celer
Fessumque cernens, probra devicto dedit,
“Certamen impar,” inquit, “obiisti, Charon. 950
Putas ne vilem remigem umbrarum deum
Superare posse, memento sublictor meus
Semper fuisti, cuius est umbras mihi note
Afferre propria ut praeses assignem loca.
Praeterea et eloquentiae numen meum 955
Agnosce. Ne sperato me praedam tibi.
Impar lacertis praelium tentas tuis.
Sic astra te nolente sublimis peto.”
Ridensque amarum respicit et auras adit.
Anhelus ipse quando properantis dei 960
Sperare reditum nequeo, diverto gradum
Ad vos senilem nuncius vobis novi.
IUP. Laudo labores, doleo fortunas tuas.
Sic scilicet praedixeram vobis, deae.
CLO. Sic nostra pergunt odia, sic nostrae minae. 965
LACH. Sic desinemus. ATR. Nunc erunt versa vice
Ludibria hominum fata, quibus olim fuit
Ludibrium orbis. Crescat ingenium malis,
Crescat malitia, crescito per obicem furor.
LACH. Quo visus Hermes tendere aufugiens, Charon? 970
CHAR. En quo? Charon securus est, ipse en adest.

ACTUS V, SCENA iii
Intrat MERCURIUS

CLO. Ecce, ecce, rursus rediit invisum caput.
Heu nos misellas! LACH. Laedor aspectu truci.
MERC. Oh coniuges! Quam gaudeo! Salve, pater,
Ego rursus audax irrui in coelum tuum. 975
Agite, sorores, dexteram laetam date.
LACH. Ita ridet audax furcifer? MERC. Quid nunc rei est?
Quid haeret oculus? Quid genas pallor tegit?
Quid mens stupescit aegra? Quid tandem color
Iuvenilis atra bile pollutus fugit? 980
Ipse est, sorores, ipse Mercurius vocor.
Cur non amica colla redeuntis viri
Gratis petuntur osculis? Vestrum deum
Excipitis ita reducem? Quid est? Forsan pudet
Styge venientes coniugis. Certe, deae, 985
Non nausea opus est. Noctis et vos filiae.
Patria, sorores, illa est, vestra est, ast ego
Invitus adii, ut noscitis. Quid, quid rei est?
Agite agedum, non vos pudet. ATR. At pro Iupiter —
CLO. Vae quanta patimur perfido lusae deo! 990
MERC. Erigite vultus, non ego vidi Stygen.
Nunc diligetis spero, stagnantes lacus
Non transii omnino. LACH. Scelus ut effrons vide!
CLO. Tace superbum os. ATR. Fulmen iniicias tuum
Iupiter et — MERC. Eheu quid volunt tantae minae? 995
Quid invidetis exuli, ha, ha, ha, he?
CLO. Quid audiunt aures meae? Pro caelites!
Immotus haeres, Iupiter? Dormas, stupes?
IUP. Nec hoc, sorores. Metuo praevalidum deum.
Ibi fulminandum fulmina ubi vincent mea 1000
Tremenda verba? Dicere, sorores, licet,
Parum agitis. LACH. Una demus in faciem manus.
MERC. Heus stulta fata, miserae et infaustae deae,
Audete, flocci pendo turgentes minas.
Quid ira praeceps, quae parat languens furor? 1005
Num sic putatis, fata, Mercurium premi?
Sum maior Hermes, viribus maior deus.
Non ipse Parcas curo, non sortem moror.
Sperno faventes, rideo minantes mihi.
Fortuna fatumque ipse Mercurius sibi. 1010
Fatum voluntas legis et supplet vicem
Statuisse, suadae numini linguae deo.
Timuere stulti fati et insani quibus
Horrenda faciunt spectra, et incertos metus.
Ego literarum numen invictum feror 1015
Stupente Parca spolia victor detraham,
Aeternitatis praemium et proprie mea.
Non iste vobis nuncius conto potens
Spumante barba canus et squallens coma
Nos vincet aeger portitor. Vici modo 1020
Ab ore pendens avis et indictum mihi
Fabula silentium, viris dignus timor.
Nec vos nec Orcus artium dirum domet.
Mandare barathro regna cui fas est dare.
Ego super astra subdidi quae iam mihi. 1025
At potius ipsae Tartarum et Ditis loca
Parate vobis regna. Sic vobis fient
Sedes ubi patria est. Deas miseras nimis!
Caelos aniles pollunt vultus meos,
Abite. IUP. Vester ecce quo cessit furor. 1030
CLO. Adeone ludis, pervicax Hermes, deas,
Aeterna caeli numina et magnos deos?
LACH. Desiste, Clotho, praelium frustra novum
Furibunda suscitans, spolia victor ferat.
Quid Lachesis ultra possit auscultes precor. 1035
Tu, literarum dive, sed scelerum magis,
Attende nobis. Teste victorem Iove
Concedimus, palmam feras victis deis.
Aeternitatem poscis, aeternus sies,
Onere sed isto hoc a me datur:1040
Aeterna tecum dura pauperies erit.
Hoc ipsa Musis munus indulsi tuis,
Statuoque posthac quisque hinc Musas velit
Habere dominas, coniugem Peniam ferat,
Haeresque sceleris sit tui et poenae simul. 1045
Hoc ultionis ipsa tunc credam satis
Cum te vagantem prole stipatum tua
Sola inter artes utili facundia
Populi rogantem dona, referentem iocos
Videbo. Nostras stulte tunc ride minas. 1050
Aeternitatem poscis invitis deis.
Prohibente fato divitem praestes velim.
IUP. Laudo ultionem. LACH. Dicite, sorores, ratum.
CLO. Esto. At sequatur orbis ubi verbum tuum
Revertat. IUP. Abeamus, dies festus siet 1055
Qui restitutum posuit in regno Iovem.
PARCAE Vindicta nobis faciet et festum diem.

ACTUS V, SCENA iv
MERCURIUS solus

Adeone desinent odia? Laetor nimis.
Mea vota teneo. Saepe quam praeceps furor
Errat benigne! Quamque in exitium sui 1060
Invidia nata viribus propriis ruit!
Optare potui quicquid in poenam datur.
Est literis alma Penia, est gratus comes.
Quid ipse dona sordidi Pluti moror?
Qui semetipsum possidet divis satis 1065
Sat literarum dona sapientem iuvant.
Pete, pete nostros grata paupertas sinus
Faecunda tecum praemia laboris feres:
Animum quietum, liberum. Faelix dea
Conferre cum non valeat, incertas opes 1070
Sperne, docebit munus optandum magis.
Adesto, coniux chara, Parcarum loco.
Facile repertrix artium audisti frequens,
Te nunc probabunt nostra nutricem mala.

EPILOGUS

At heu quid, Hermes, literis paenam paras? 1075
En quo recessus? Ecce quo sedes tibi
Sacrata Musis moenia hic aedes vide,
Refugia quae nec fata nec sortem manent,
Aeterna, firma, quaeque progeniem vorans
Invideat aetas. Literas solas sinunt 1080
Superstites, quam digna quae Musae colant.
Candore notum scilicet pulchrum loci
Agnosco genium. White, te tandem meum
Adoro patrem, Iupiter tu sis mihi
Et hospitalis. Tutus hic hospes deus 1085
Manebo fati victor. Hae coeli vicem
Aedes obibunt. Sic erit, caelum vale.
Meliora Whitus regna Mercurio dedit.
Stupesce, fatum, tu subilimis rota,
Fortuna, frende literas faustas videns. 1090
Aeternitatem libera dedisti mihi,
Nolente nunc te divitem memet dedi.
Et iam paratum laetus hospitium peto,
Prohibente fato pauper hic locuples ero.
Vos, o benigni, quotquot hic estis viri, 1095
Quot hic labores quanta perpessi sumus
Devicta certos fata vos faciunt satis,
Iam nostra si quid merita retulerunt mihi
Probare factum vos et hinc placidos sciam.
Est victor Hermes, vos ei palmam date. 1100

Finis