Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i
MERCURIUS solus

Aequalis astris gradior et terras super, 655
Aera superbo verbero mollem pede.
In vota pergo faustus et faelix mea
Torrens citato sicut indomitus gradu
Frigore soluto fertur in sylvas agi.
Quid non secundus dicor Alcides ego, 660
Alcide maior? Vicit hic terras manu,
Ipse astra, maius audeo victor loqui.
Vici Tonantem fortis Alcidae patrem
Haeresque regni perditi et victor simul.
Iove prohibente, caelico potior throno. 665
Timere nutus fulgidi incipiunt poli
Metuuntque ne sibi pristinum inducam Chaos.
Vidua Tonantis uxor in solium iubet
Lectumque me succedere mariti loco.
Europa, Semele, et omnia parentis stupra 670
Pandunt tenellos, ut Iovi quondam, sinus.
Applaudo mihimet damna quem faciunt prius
Illata faustum: precibus occlusas domos
Intrabo victor, digna perfeci deo.
Qui modo minister caelitum, nunc rex vocor. 675
Attende tellus, sive (quod potius iuvat)
Audite manes, exuli hanc vocem Iovi
Feratis — exul vicit. At adsunt mihi
Invisae amantes, finge iam vultus tibi.
Sales, lepores, este nunc praesto doli 680
Aliquid celeriter. Sedule pestes meae
Etiam huc sequuntur. Ut pigrae repunt anus!
Cavebo ne post pessimum aspectum statim
Amoris altus prodeam caecus deus. <Intrant Parcae.>
CLO. Avertis oculos, Mercuri? Unde est hic pudor? 685
Heus osculare coniuges faelix tuas.
MERC. Meaene coniuges? ATR. Tibi patrem vicimus.
MERC. Apage. LACH. Serenos move et sortem tuam
Vultus decentes, si reversas excipis
Spoliis onustas. MERC. Nil novi affertis mihi. 690
CLO. Cur ore amores excipis tristi tuos
Nec verba reddis? MERC. Verba, nil aliud dabo.
ATR. Citius Tonantem millies sterni puto
Quam possit ille ad verba deduci tria.
CLO. Quid verba in aera spargis et nobis negas? 695
LACH. Hermes, peracta cuncta. ATR. Diffidis tuis?
CLO. Acheronta vidit Iupiter. Mentem vagam
Colligito, tandem ad temet et amores redi.
MERC. Siccine ad amores? Cuius ardebo face?
Sum puer, amare nescio. LACH. Ludit. ATR. Sibi 700
Ut semper est simillimus. CLO. Plenus sale.
Quam iure divus dicitur facundiae!
Memini ipsa quando pusio in Maiae sinu
Ludebat infans bellulus. Dii, dii boni
Ut me iuvabant parvuli vultus dei! 705
MERC. Totum diem nunc audiam insumptam meis
Natalibus. Pro quot manent me nunc cruces?
CLO. Tunc memini amoris primulum sensi facem.
ATR. Mihi haeret imo in corde iuvenilis decor,
In ore pueri pulchra ludebat Venus. 710
LACH. Nostros amores praedicans forsan, soror.
MERC. Oh scio. ATR. Nostrum osculum ut te diligo!
MERC. Quae forma vestris frontibus quaeso fuit?
Si rite memini, saepe materno caput
Sinu tegebam territus vultu truci. 715
LACH. Ut ludit iterum! Dii boni, totus sal est.
ATR. Veni, veni in meos sinus, nectar meum.
CLO. Una osculemur blandulis fixae genis.
MERC. Abite foedae, faetidae, vetulae, nigrae,
Turpes, veneficae, sordidulae, olentes anus. 720
CLO. Apage nebulo. ATR. Fur. LACH. Ganeo. CLO. Impostor, vafer.
LACH. Ha, ha, he. Inultas nos lacessitas putes?
ATR. Non tres muliers viceris, linguae deus.
MERC. Pro fata quantum fraudibus credunt meis!
Adeone nostra rixa blanditias sapit? 725
CLO. Age osculare, non decet inimicos pudor.
MERC. Basia voraci Cerbero mallem dare.
Vah! LACH. Pulchra amantis iurgia. Ut firmos parit
Lis haec amores! Firmior multo manet
Concussa quercus, dulcior post haec amor. 730
MERC. Quam nostra faciunt odia solamen suum!
Quid faciam ut illas exuam? CLO. Constat, soror,
Huc usque nostram quod probet lepidus fidem,
At longa nimis interea nupturis mora.
Properata vellem haec gaudia, utinam nuptias 735
Festinet! MERC. Ipse nuptias tales Hymen
Non vidit. Ha, ha, nuptias! Risu crepo.
ATR. Quid nostra differs gaudia? Impatiens amor
Nescit morari. MERC. Desinite. Quo vellitis?
LACH. Vox nuptiarum te iuvat nosco, veni. 740
MERC. Per caelites me non iuvat. ATR. Ea Hermes fides!
Iam vovit omne ferias caelum tuas.
Apollo chordas feriet, Pallas choros
Promisit, omnes nuptias nostras manent.
LACH. Tibi serta texent fontium celebres deae. 745
ATR. Sales, lepores, Gratiae famulae tuae,
Te dulce circa carmen eximiae canent.
CLO. Pan ipse satyros fistula mulcens levis
Modos docebit numen excipiens tuum.
ATR. Nemorumque custos. MERC. Pro quot enumerant deos! 750
Non tot labores numina ut subeant volo.
Vos nuptiarum cura ne nimium premat.
Hoc ego levabo vos onere, propriis cito
Pensis redite nuptiis missis, deae.
Mihi certe amare non vacat. Taedet, pudet. 755
ATR. Quid? Ludis iterum? LACH. An serio tandem negas?
MERC. Iuvenis amores impares nunquam probat.
CLO. Sic ergo servas pacta, Cyllene, tua?
MERC. Quid sunt amoris pacta, cum pacti pudet?
Firmos amores oris ingenuus decor, 760
Formae venustas, corporis cultus facit.
ATR. Pro machinator fraudis et scelerum artifex!
MERC. Facilis amantum vota deridet Venus.
Quis ista sanus labra, quis faciem colat?
In fronte tenebrae, somnus et torpor sedent, 765
Morbi et mortes squalidis pendent genis.
Ab ore anili spiritus teter fluit
Qualis ab Averno prodit interimens aves.
Rubigo, macies, pallor et tristis fames,
Gremioque quicquid Tartarus claudit suo 770
In ore vestro cernitur et alte emicat.
Et si quid unquam in vultibus formae fuit
Rugis sepultum est. Neve quod vestis darent
Decoris en araneae telas suas
Accommodarunt, vultibus vestes pares. 775
Apage. ATR. Celestas comprimant fauces manus.
MERC. Caretne monstris terra et hinc gigni nova
Poposcit? Heu quid suadeat demens amor?
Deperiit aegra solis olim filia
Nitidum iuvencum stulta, sed nitidum tamen. 780
At egone foedas — CLO. Pedibus abigatur scelus.
LACH. Monstrum. MERC. Valete, succubae. At si longius
Siccas medullas edit inextinctus calor,
Ut sit necesse nupere in vestra precor
Nubite familia, nempe iudicibus tribus. 785
Vel quando in unum tres simul amoris feret
Monstrosos ardor, ille vicinus trifaux
Sufficiet unus singulis, unus simul
Tria tribus oscula singulis, dignus procus.
Si me advocabit nuptiis vestris Hymen 790
Libens probabo si quid alatis queam
Saltare pedibus. CLO. Quo nimis vanae preces Exit.
Abiere nostrae? Quo viri nostri fides?
En quanta nostri praemia labores ferunt:
Coelo potitus abiit et faustus dolis 795
Nobisque victis. Spolia quam magna abstulit!
ATR. Sed quid moramur nostra narrantes mala?
Parum doloris dicere dolores levat
Ultrice dextra opus in auxilium magis.
Agite, sorores, faeminas nunc et deas 800
Nosmet probemus nostra sanando mala.
Decet malitia faeminas, vires deas.
LACH. Transeat in iram praestita ingrato fides,
Odiumque amoris subeat exosi locum.
Quid laesa possint fata iam discat puer. 805
CLO. Retro revertant pristinae divum vices,
Tenebrosa Ditis regna Saturnus petat,
Caelumque rursus Iupiter capiat suum.
ATR. Iustitia reddat iure vix pulsa Iovi
Amissa regna, quique contempsit modo 810
Amica fata, irata nunc habeat miser.
Spretos amores sponsus infidus luat,
Coelumque linquat bis meritus exul fore.
LACH. Num sic abibunt odia? Mansuetae sumus.
Quae scelere levior paena, non est ultio. 815
Iniuria ipsa est alia, nam nondum quidem
Mortalis odia faeminae imitamur deae
Ut exul esset, nempe fuit exul prius.
Vindicta nondum nostra successit, Iovis
Est illa. CLO. Nostra haec ultio: patris frequens 820
Adivit Orcum nuncius — ATR. Pergas, soror.
LACH. Nunc reus adibit et patris obibit vicem.
ATR. Iam digna loqueris, verba ne remeent tua.
CLO. Non restat aliquid Tartaro peius malum?
Haec paena mollis est nimis Parcas truces 825
Quam decet. ATR. Equidem mille numerari Styges
Vellem procaci, perfido, saevo deo.
Aliquid furores exprimat amori pares.
Languemus utique, nostra non fervet manus.
LACH. Addenda in Orco paena. CLO. Tercentum magis 830
Procax meretur leno. LACH. Ei semper siet
Apposita virgo, cuius amplexus miser
Semper fugaces capiet, et frustra petat,
Et sic amores perfidus nostros luat.
ATR. Quam iusta consuluit! CLO. At arrident minus, 835
Non tuta statuit. Noscimus suadae deum.
Quid si ligatus semper infaelix procus
Agat inter umbras? Lingua in auxilio sibi est.
Hac vincet Orcum, vincet hac Stygium Iovem.
Solvet catenas carmine, et rursus diem 840
Frendente fato victor exultans petet.
In iussa coget squallidas umbras sua,
Ipso loquente pensa deponent citae.
Demittit aures bellua inferni triceps,
Caudaque mitis blandula agnoscet deum, 845
Seu quondam amores Orpheo iteranti suos
Poenam ille vincet, ducet in laudes suas.
Oblita tandem fraudis in amorem ruet
Puella. Fallax mille deludet modis
Nostros furores impium linguae melos. 850
Quod si silentem facere supplicium queat
Vindicta nostra digna tunc nobis foret.
ATR. Bene cauta nostrum dedecus vides, soror.
Linguae cavendum est, facilis hoc faciet labor.
Rapida vorabit perfidam linguam sedens 855
Ab ore semper Harpya. CLO. Pulchre mones.
Sic poena Tityo par sit ob culpam parem.
LACH. Vindicta plena est, coepta ne tardet mora;
Agedum Charonti demus invisum caput,
Ut ille paenis servet et tradet suis. 860
Fidelis ille lictor, et semper reos
Habet paratos. Agilitas, Hermes, tua
Te fallet, huius nullus evitat manus. Exeunt.

Perge ad Actum V