Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i
IUPITER solus

Princeps deorum, Jupiter caeli tonans
Et quicquid aliud nomen horrendum mihi
Author deorum primus imposuit, timor
Coelo relictum est, regna dum fugio mea, 445
Ipse, ipse cuius fulmen excussum manu
Traiectus horruit Athos, et Baccho sacer
Ingemuit altum Thracius quondam Mimas.
Sed levia memoro, cuius aspiciens faces
Attonitus orbis febre perculsus tremet, 450
Sitique excidit. Tacita inferorum numina,
Pavidasque ad umbras Stygius hinc exul feror.
Heu quid stupescis? Nostra iam caelum mala
Sequere cadentem, regna sint mecum mea
Nec sit superstes perdito caelum Iovi. 455
Non me sequeris, perfidi nobis poli?
Nullus revulso sonitus erupit mihi?
Nullus sequutus raucus a tergo fragor?
Quid? Non Tonantem sentit excussum polus?
Meo gravatus onere, qui caelum tulit 460
Non sentit Atlas pondus ablatum sibi?
Age quid moraris? Perge mandata exsequi.
Subducat humeros portitor nostrae domus,
Ut cum palatium amplius non sit mihi,
Sit in sepulchrum, par suo et dignum Iove. 465
Habeatque mundum Iupiter testem sibi
Mandata non exequitur ingratus polus.
Iam disco quondam quanta faciebat timor,
Cuius peroso forsan excusso iugo,
Succedit odium pristini obsequii vice. 470
Sed amica coniux, tu meas pellas preces?
Eripe calenti fulmina Cyclopum manu,
Fungere Tonantis vicibus irati, soror,
Attonitum et ipsum mugiat caelum sono.
Coniunge densas nubium turmas ferox, 475
Noctemque Stygio surgere cubile iube.
Pro sole flammis splendeat mundus meis.
Aggredere, Iuno fulgidas coniux faces
Pro se nitentes cernat, et laudet fidem,
Nec illa miseri sentiet questus viri 480
Quod suscitabo numen infoelix mihi.
Tu, Phaebe, solis rector, auricomi, vage,
Retro feroces coge et ardentes equos,
Impende noctem perdito hanc unam Iovi.
Emitte tenebras, pereat ut mundo dies 485
Meis ruinis conscius, fuscam Stygem,
Quam tardus adeo, redde praesentem mihi.
Et hoc negatur. Pro deos ipso malum
Cecidisse peius, exuli hoc restat Iovi
Cecidisse solus. Sicut a pleno polo 490
Aliquis minorum gentium caderet deus,
Nulla ruina comite stipatus cado.
Compage rupta quem decet mundum sequi,
Quousque tandem, Iupiter, surdos deos
Supplex moraris? Perge qua debes via, 495
Acheronta flecte. Flectere haud poteris deos.

ACTUS III, SCENA ii
Intrat CHARON

IUP. Hoc est Charonta flectere, optato advenit,
In vota surgit. CHAR. Nullibi apparent anus.
Quod facere oportet languida tritum fame?
Spes tota periit misero, incassum vagas 500
Nostros ocellos quaero fugientes deas.
IUP. Salve inferorum portator, salve Charon.
Quae nota ducit flebilem ad Lethen via?
CHAR. Hoc rex deorum Iupiter quorsum rogat,
Qui terere potius lacteam debet viam?505
IUP. Quid me deorum nominas regem, Charon?
Attribue cui debetur hoc nomen. CHAR. Tuum est.
IUP. Exul ego superos video et amisso throno
Cerno dominantes ipse quos feci deos.
Tuus ero, vector. CHAR. Visitas ergo Stygim? 510
IUP. Mandata fatorum sequor, ita illos placet.
CHAR. Pulchre Charonti consulunt faciles deae
Capiam beatam sedula sortem manu.
IUP. Parata cymba est? CHAR. Prorsus, et potuit bene
Praesto esse. Nullas per duos istos dies, 515
Nullas (mihi anno longius), nullas tulit
Animas. Vide quam palleo totus fame,
Crumena pariter macrior domino suo.
IUP. Adesto nostris cladibus faelix, Charon.
Naulam accipe. CHAR. Nimus largus est, bone Iupiter. 520
Accipio gratus, iussa praestabo tua.
Iterum redire video fortunas meas,
Respiro, spemque foveo ridendi novam.
IUP. Abeamus, urgent fata. Quid nectis moras?
CHAR. Periisse iam non paenitet, faustum satis 525
Miserum fuisse duco. Nae tu, Iupiter,
Tam gratus ades ut ipsa languenti Salus.
IUP. Non mordemus sortibus amicis tuis.
Tibi gratulamur commoda ex nostris malis.
CHAR. Non gratiorem te suo excepit sinu 530
Danae pluentem dona, per nostram Stygem.
IUP. Quid temere sacras advocas testes aquas?
CHAR. Non capio me iam per deos. IUP. Heu quid vocas?
Meminisse taedet perditi miserum boni.
CHAR. Nolo molestus amplius fieri tibi.535
Abeamus ergo, Iupiter. Cernes statim
Quam laetus equidem sim tua praesentia,
Quam naviganti pigra iam applaudet palus.
Nostris lacertis icta resonabunt vada.
Conto oscitantes proruam ranas tibi, 540
Remis profundum fortibus frangam Stygem,
Undae ut loquaces proferant clare Iovem
Tibi audienti. IUP. Digna me loqueris, Charon.
Eatur ad littus. CHAR. Sequere, dux sum viae. Exeunt.

ACTUS III, SCENA iii
Intrant SATURNUS, PARCAE, ASTRAEA, PAX, SIMPLICITAS, OTIUM

CLO. Antiqua cernis regna quondum et nunc tua. 545
SAT. Video, sorores, video. Vobis gratias
Digne atque abunde gratulor. At alia est mihi
Sors melior umbras inter et opacas species
Quam cum vagantes egimus longos dies
Noctique similes, tortus ubi frustra amovet 550
Tityus rapacem vulturem, frustra cibo
Inhiat fugaci Tantalus pereuns fame.
Ad haec senili tempora sorores deae
Multa exciderunt plurimi anni saecula
Ex quo monarcha caelitum summus deum 555
Hebe ministra nectaris succos bibi.
ATR. Satis meminimus plurima. Interea nova
Caelo fruuntur numina, antiqui dei
Cecidere multi, dum novum usurpans thronum
Incolume regnum Iupiter quaerit sibi 560
Casu optimatum facere. LACH. Culpa hac non sua
Mercurius exulavit, heu. CLO. Nolis queri,
Hoc ipse scelere Iupiter cecidit modo.
SAT. Agnosco summe iusta Parcarum trium
Decreta, merito truditis ad Orcum Iovem 565
Erebique raptum carcere insontem senem
Coelo locasti incolam rursus suo.
CLO. Non astra tibi nunc nuda donamus, Chrone,
Solitoque liberamus exilio senem.
Donum hoc sororum manibus indignum foret,570
Merum levamen est mali quoddam genus.
Verum altiora cogita et quae nos dare,
Accipere tibi fas. In polo sedes parum est.
SAT. Heu quid paratis? LACH. Debite et iuste tibi
Tua sceptra dabimus. SAT. Parcete, sorores, seni. 575
Regnare durum est, turbidum et faustum minus.
ATR. Tu regere nosti. SAT. Nosco et evito malum.
LACH. Sub te beata saecula et fausti dies.
SAT. Mea mea verum saecula, at non iam mihi
Reditura sperem talia. Heu fraus et doli, 580
Litesque, bellaque occupant sedes meas.
Olim, sorores, nota simplicitas fuit,
Pax, otiumque, nulla lex olim data
Mundum coercens, lege vivebant sua.
Regnare facile nullum ubi crimen fuit. 585
Nunc fulminandum, fulmen ignotum mihi est,
Vibrare tonitrus nesciunt nostrae manus.
Potius, sorores, incola ut fiam decet.
ATR. Indigna temet falcifer poscis deus,
Ubi natus habuit regna tu sedem petes? 590
Intende magnis animum et abiicito moram
Pone ante ocellos regna, fortunam, pater,
Et quicquid aliud animus exoptat tuus.
LACH. Ascende solium. Verba ne hortantis putes
Sunt en iubentis. Scande fatalem thronum. 595
SAT. Pareo. Decet enim iussa fatorum sequi.
Accipio honores vestra quos praebet manus
CLO. Saturne, divum fata te regem volunt.
Hac voce firmum est. ATR. Regna sint caeli tua.
OMNES Salve deorum rector et genitor, Chrone. 600
CLO. En tibi coronam, fulmen et sceptrum tuum.
SAT. Apage tyranni insignia et regni feri.
Haec aurea arma ferreum saeclum decent.
Non est polorum sacra maiestas iis
Innixa phaleris. Pompa violentum decet 605
Saevumque regimen, quando maiestas erit
Tota in corona, numen in sceptro situm est.
Nos patris aequi titulus augustat magis.
Reverendus oris nutus, et aevi decor
Suavibus amoris vinculis nectit manus 610
Ad vitia declinantium, et miro modo
Fraenum malignis idem erit et stimulus bonis.
CLO. Bene est, sed orbis crimina regendi modum
Alium docebunt, fulmine hoc uti decet
Ut obstinatum rite torqueres scelus. 615
SAT. Saevitia certe minima pars regni boni.
Matura surgunt scelera cum caelum prope
Hac falce agendum est, liberem et monstris solum.
Tolli scelestos malo, puniri parum est.
Indigna terris onera sic mandans Stygi 620
Hos regere cupio regere quos possim pater
Et tale regimen si datis capio libens.
CLO. Te digna loqueris, magne divorum pater.
LACH. Agnoscat ergo caelitum totus chorus
Adiisse rursus regna Saturnum sua. 625
ATR. Agnoscat orbis, et suum patrem colat.
SAT. Satis est abunde, fata, nil restat mihi
Nihilque superest vota quod cupiant, nisi
Meruisse tanta. Proximum quod nunc opus
Accingo ad hoc me, noster huc tendat labor 630
Et mea probabit regna regnandi fides
Astraea. AST. Praesto est quem vocas. Iubeas, pater.
SAT. Iterum relictas reddimus terras tibi.
Descende caelo, fruere iam regnis tuis.
Aurea redire saecula festinans refer, 635
Abiri scelera proprium ad centrum iube,
Turpes ad Erebum trade vitiorum choros.
Huc usque longum duxit exilium mihi
Amica Virtus, cuius ingrate vicem
Subiere fraudes et doli. Illam vindica, 640
Terrisque reducem praepara et salvam suis.
Pax, sequere semper fida et Iustitiae comes,
Tu bella collo horrenda sanguineo doma,
Caedes, rapinas, odia, et quicquid niger
Evomuit Orcus carcere includas vide, 645
Noctique mandes. Pergite et totas mihi
Purgate terras. Grata Simpilicitas, tuas
Capesse sedes, et malas artes fuga,
Ingenuitas age pristina ut redeat viris.
Postremo terris, Otium faelix, redi 650
Curas, labores, corda comedentem Stygi
Manda dolorem, et Lethe in aeterna obrue.
Iam mundus omnis ferias nobis agat
Et totus annus esto Saturnialia.

Perge ad Actum IV