Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i
Intrant Parcae, CLOTHO, LACHESIS, ATROPOS, in pensis occupatae

CLO. Quam pulchra sunt haec stamina! Insipicias, soror.
Fallit laborem, sponte procedit colus.
LACH. Ad magna natus cuius haec sunt stamina
Infans beatus proditus. Clotho, tibi est. 225
Manent honores plurimi, et plures opes.
Populos domabit belliger, pugna ferox.
Adversa quaedam sentiet, sed quae virum
Vincendo reddant clarius multo decus.
Adibit audax ultimos terrae sinus 230
Mundique quicquid orbis ignotum tenet
Visitque Phoebus, viset hic Phoebi comes.
Tandemque fama nobilis rex et senex
Morietur ille vita cui nondum gravis.
Maturus alta ex arbore ut fructus cadit, 235
Sic sponte obibit, Atropo ut vix sit opus.
ATR. Vide, laboris taedit aegre et vix traho.
Quid nostra spondent pensa fatorum, soror?
LACH. Saevi tyranni stamen infaustum paras,
Scelera minatur tristia, et dictu horrida, 240
Caedem, ultionem, et quicquid invisum parat
Scelestus animus tristis ostendit colus.
CLO. Natura docuit qualis haec proles erit.
Barbatus utero prodit, et dentes habens.
LACH. Confecta curis frons, velut matris suae 245
Meditatus utero quod agat in mundo scelus.
Aeque ipse scelere gravidus ac monstro parens,
Facinusque simul ac natus enixus suum est.
ATR. Vester, sorores, error et vestrum scelus
Ipsae feretis, si quidem vestris iocis 250
Decepta parvum pro sene infantem necem
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
LACH. Feliciter decepta. CLO. Da monstrum neci.
ATR. Scelere peribit ergo qui vixit scelus,
Qualis tyranni solita mors, servi manu
Perimatur. Is qui subditos servos facit 255
Ut ipse servos habeat inimicos decet.
LACH. Ratum sit. CLO. Esto. ATR. Pereat invisum caput.
Pergatur. LACH. Ast en quid tuae promunt manus?
CLO. Musis sacerdos quem meae gestunt coli.
ATR. Bene harriolaris. Prome quis finis virum 260
Maneat. LACH. Beatus et […] qualis decet
Cui nos favemus. Sic erit. Postquam aemulis
Invisa Musis fuerit undarum sitis
In odia crescet invidis virtus deis.
Nostrum ergo sacris exulem reddent virum265
Quem derelictum Phoebus offendens polo
Donabit. CLO. Esto. Dicite, sorores, ratum.
ATR. In nectar ergo desinet aquarum sitis?
Minus benigna fata doctorum chorus
A me meretur. LACH. Quo scelere? ATR. Petulans genus 270
Hominum est, meaque de manu raptos dabunt
Aeternitati temere quos libeat viros.
Sed ne moremur, hoc et ego dico ratum.

Intrant Mercurius et Cupido. Cupido iaculatur.

CLO. Quis iste? Vidistis, sorores? LACH. Dii me ament,
Quam gratus iste aspectus, augusti gradus! 275
ATR. Quales ocellos intuens nosmet modo
Vibravit Hermes! CLO. Quid, soror, ocellos vocas,
Furatus astra bina cum liquit polum?
LACH. Fur quam facetus fascinat vi oculis suis!
CLO. Venerem profecto masculam in mundum modo 280
Trusisse Parcis nesciis credo Iovem.
ATR. Quid stultulae res agimus mundi et Iovis
Nostris omissis? Taenae nostrae, soror,
Non sunt decorae. LACH. Displicent. O si mihi
Sorculum daretur potius! CLO. Ha! Quam agiles mihi 285
Pedes et haud volente me ducunt choros! Exeunt Mercurius et Cupido.
ATR. Fugis an amantes? O mane, o rursum redi.
CLO. Conferte gressus, celere Mercurium gradu
Sequamur. LACH. Haud sic facilis est captu deus
Alatus. At ipse pariter habet alas amor 290
Dabitque notas semitas. CLO. Trahimus moras.
LACH. Faustos amores alas, indulge, deus.
ATR. Properetis alias osculum primum feram.

ACTUS II, SCENA ii
Intrat CHARON

Ignava linquens stagna et inanes lacus
Adsum tremendus portitor Stygii Iovis 295
Invisa quo nos otia et dira fame
Exesa cogunt ilia, has terras peto.
Eheu quis orbem torpor exanguis tenet?
Et pace longa tristior quae mors nova
Similisve morti praegravat mundum quies, 300
Stygio Charonti praemia et pensa auferens?
Stant cuncta fluxa sint licet, miror modum.
Nec rupta nec servata naturae fides.
Incertus haeret mundus et dubius cui
Placaeat magistro, iussa dominantis manet 305
Quid agitur? O quorum interest magnum hoc opus?
Quousque Noctis filiae mundo Chaos?
Placet minari? Quid stupor tantus velit?
Regite sorores. Si placuerit solvite.
Iterum ipse metuo seculi primi mala. 310
Iterum redire regna Saturni puto.
Tellure rupta nulla prorumpit mihi
Amica pestis crine vipereo madens
Numerosa reddens spolia, queis olim gravis
Solitus gementi per Stygem findens iter 315
Remeare navi Ditis exorans opem,
Rigidus satelles mortis. Et quondam frequens
Sanguinea quatiens ora me bellum fugit.
Lis nulla, caedes nulla, sed (quod me dolet)
Pax tota regnat, pace vel peius malum. 320
Sed ista levia. Ne qua pars damno vacet,
Mors nulla. Nosmet quid mali ulterius manet?
Rimosa pigro cymba procumbit vado
Remos reliqui, faeta stagnat lacus.
Quaesitor urna Cnossius quaerit reos. 325
Desiderantur animae, et auditor minax
Diiudicatis litibus vacuus sedet,
Et iam nefasti singuli fiunt dies.
Agit omnis Orcus ferias, paenis vacant
Ducuntque laetos perfidae uxores choros. 330
Suo supinus Sysiphus saxo sedet
Numeratque paenas, tortus Ixion truces
Deposuit orbes, putridum Tityi iecur
Tondere desinit ales et mitis stupet
Quae fecit altus vulnera, et plenas dapes. 335
Hoc non ferendum est, ibi et errantes domum
Vocabo Parcas, faeminas mundus vagas
Vix patitur. At si sint vagabundae Stygis
Matres, familiae, non ferat mundus malum.
Nutaret Orcus, ipse nutaret polus. 340

ACTUS II, SCENA iii
Intrant CLOTHO, LACHESIS, ATROPOS, MERCURIUS

CLO. Dilecte coniux (hoc enim nomen tibi est)
Sinus reclusos pande. Quid prohibes manum?
MERC. Nolite quaeso supplicem vestram ioco
Habere, vestro par meus non est amor.
LACH. Facundus en qua gaudet aggesta prece. 345
ATR. Spes est, sorores, respuit nostras preces.
Negare primum omnes amatores solent.
MERC. Crudelis amor, heu quas mihi insidias paras!
Frustra parentis fugere tentavi minas
Ut his perirem manibus? CLO. Ha? Quid haec volunt? 350
LACH. Cur ora lachrymae nivea sic faedant tibi?
ATR. Quid, stulta, prohibes frigidam solvi nivem?
Amare quando haec solvitur discet soror.
CLO. Heus osculare. Quid moras, Hermes, trahes?
MERC. Faveatis oro supplici tandem, deae.355
Favete, Parcae, nomen hoc doceat preces
Audire nostras. CLO. Serio certe timet.
Quousque non intelliges? Vere est amor,
Quem tu latentem nescius fraudem vocas?
ATR. Te nos amamus. LACH. Deperimus. MERC. Proh deos! 360
Parcae ut me ament supra fidem est. ATR. Vere tamen.
MERC. Sed suadet aetas aliud. hic niveus decor.
Non haec amoris signa sunt, mortis magis.
CLO. Rugas vides in fronte paveas scilicet.
MERC. Frons ergo tota es. LACH. Non sales eius, soror, 365
Meministi? ATR. Utique. CLO. Canas quidem fateor comas.
Rugas habemus, non senectam, Mercuri.
Curae et labores frontibus nostris sedent
Iuvenilis aetas semper nobis. Pigra
Estne haec senectus? Flexiles artus vide. 370
MERC. Amare credo vos. CLO. Per amplexus ita est.
Rede ad teipsum, pelle quas nectis moras.
MERC. Sed quomodo ego amem? LACH. Quid loqueris? Iterum labas?
MERC. Veneranda timeo numina, et totus tremo.
In ore sacro tacita maiestas sedet. 375
Adoro supplex genua et istis oscula
Pro thure sacro dexteris libo mea.
LACH. Tuam profecto novimus facundiam.
Quid verba dare gaudes? In amplexus rue.
CLO. Vanos timores pelle, quid frustra times? 380
Vis ergo lacrhymis, Mercuri, fiat fides?
MERC. Aeque dolosae ac verba sint lachrymae. ATR. Quibus
Credes? Deos testes petis? Superis sumus diis
Nos superiores, iuro per numen meum.
CLO. Adhucne stellas durus obnubis tuas? 385
Quod nocte mergis pessima votis tuis
Cupide faventes? Dulce iam spargas iubar,
Lux nostra perit. LACH. Et anima. ATR. Per te vivimus.
LACH. Tuae ministrae nos laboramus tibi.
CLO. Tua pensa capias. Nostra enim non sunt, cape. 390
ATR. Ferrum tuum cape, perde quos tandem placet.
CLO. Tutus ruentes aspice et salvus polos.
LACH. Impone leges quas libet mundo novas.
ATR. Dissolve, rursus conde, rursus dirue.
MERC. Haec mitto vobis, non decent nostras manus. 395
CLO. Quo te mereri nos sines tandem modo?
LACH. Vis iam retortum lucidi solis iubar,
Reducemque Phoebum Thetidos inclusum sinu?
Fiet vel hoc. CLO. Vis orbis ut totus ruat
Caecumque te spectante producam Chaos?400
Hae dextra faciet nostra sic sternet manus.
ATR. Tum restitutum tu modo mundum velis,
Ipsum ipsa te spectante restituam Chaos.
Difficile nobis praeter hoc unum nihil:
Tuos amores assequi, hoc durum nimis. 405
MERC. Nimium beasti, tanta non poscam mihi.
Verum, sorores, coniuges post haec meae,
Haec fila teneant quas decent vestrae manus.
Stet mundus etiam sedibus tutus suis.
Non dignus ego tantis honorari malis. 410
Sed si rogare liceat, hoc unum peto.
Patrem habeo quendam (non satis memini) Iovem,
Sunt me Iovemque inter inimicitiae leves,
Hunc puniatis. CLO. Quam modeste postulas!
Non digna nostris poena si non sit gravis. 415
LACH. Expone, coniux chare, supplicii genus.
Vindictae habetur proximum poenae modus.
MERC. Vos scire poenam credo queis poenas dabit.
CLO. Abeamus ergo, Iupiter poenas luat.
ATR. Omnesque pariter caelites, dum tu iubes. 420
MERC. Plutona fratrem visat, haud abs re foret.
CLO. Dilecte coniunx, fiet. MERC. Ha, ha, ha. Ita, Exeunt Parcae.
Cupido, tibi do gratias, deinde et mihi.
O me beatum, prosperum, quid me vocem?
Tres ecce vetulas iuvenis ego lusi deas. 425
Egone curvas deligam et foedas anus?
Apage maleficae dum loquor fauces olent
Prius ipse caelos perderem, levius malum est.w
Sed non necesse est, exuam has, illis fruar.
Quod non fideles Mercuri praestant dolo? 430
Vindicta pulchre pergis, et fausto gradu.
Bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
Time tibi, Tonans, metue quem vincis, pater.
En rursus astris redeo fruituris meis.
Tu quando amorem, Iupiter, ponis tuum 435
Pietate natus eruet sese sua,
Et quando mihi nil liqueris aliud tui,
Flagitia, parricidia probabunt patrem.
Cervice sic qui patris adiisti thronum
Nunc esto scamnum filii dum faelix ego 440
Scelere relictos scelere conscendam polos. Exit.

Perge ad Actum III