Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

DRAMATIS PERSONAE

MERCURIUS
CUPIDO
CLOTHO, LACHESIS, ATROPOS Parcae
CHARON
IUPITER
SATURNUS
ASTRAEA
PAX, SIMPLICITAS, OTIUM muti

ARGUMENTUM

ERCURIUS a caede Argi reversus puellam quandam formosam in via dormientem deperit. Illa primum negare visa, post pauculas velitationes Mercurii eloquentiae superata, hoc pacto illum voti compotem facit, si paterni nectaris haustu modico potarit. Mercurius annuit et omni posita mora subductum Hebi pocillatrici nectar amicae impertit. Hoc Iove sentiente (quid enim Iovem latere potest?) Mercurius a caelo exulat. Quem postea in terris vagantem et <de> reditu eius caute sed frustra deliberantem invenit Cupido, et re tota intellecta, quo melius et certius votum assequeretur Parcas in Mercurii amorem sedulo capit. Hoc laetus Mercurius tam prosperae fortunae ansam subito oblatam apprehendet, et <se> reciproce Fata prosequuturum simulat hac conditione, si patrem Iovem iam tum illi inimicum vindictae specie ad Tartarum detrusserint. Illae sedulo quid petit illico praestant, Iovem ad Orcum propellunt. Nactus vero iam quod optaverat, beneficii immemor, illas a quibus acceperat risui habet, Parcasque cachinnis adoritur. Ad quam iniuriam ulciscendam versa vice Mercurium merito sed frustra ad inferos deiiciendum curant. Ille enim literarum aeternitate fultus tantam indignatus ignominiam et Charonta vincens semet rursus in caelum dedit, Fatarum victor. Parcae omni tandem spe ultionis abrepta literis aeternitatem concedunt sed et paupertatem, et hac una vice contentae abeunt. Gaudet Mercurius, et fundatorem appellat.

ACTUS I, SCENA i
Intrant IUPITER et MERCURIUS

MERC. At parce, genitor. IUP. Quamdiu parcam, scelus?
Proterva donec scandat impietas polum?
At ecce iam conscendit. Expectem miser
Impune dum prosiliat in faciem nefas,
Iovisque mento audaciae effrontis manus 5
Barbam revellat, atque ridiculum ferat
Mundo trophaeum insigne dedecoris mei?
Donec tot habeat sceleris haeredes sui
Vafer Prometheus quot habeat generis sui?
Dum seu sacrilegos terra iam paucos ferat 10
Nostro petamur sanguine et nostro sinu
Habeat patronos sceleris humanum genus?
MERC. Necessitatis parui telo gravi.
Quam deperibam nympha sibi pretium petit
Amoris unum, nectaris cyathum tui. 15
Quid agerem? Amavi, et quis valet amori suo
Quicquam negare, cui prius semel dedit?
Vires amoris ipse didicisti satis.
Tranfer in amorem sceleris hoc quicquid fuit:
Culpa erat amoris, non mea. IUP. Amoris fuit 20
Scelus Promethei, pestilens quando Styge
Oriundus ignis arsit in pictum lucum
Ignisque partem caelici eripuit mihi.
Scelus et amoris id fuit, cuius reus
Iacet inquieta tortus Ixion rota:25
Vetitos amabat et Iovis tantum toros.
MERC. Impune saepe abivit offendens amor.
IUP. Et tune veniam amoris praetexto petis?
Ergo sacrilegi minuet hoc furti nefas
Quod sit superorum praemium nectar meum? 30
Stant, imo stent perpetua, supplicii tui
Decreta, caelum linquat et subito deus
Caelum profanans. Apage, ne verbi mora
Toleranda. Caelum pollunt sacrum pedes,
Viam profanat lacteam abeundi mora.35
Vis tarde pigrum tonitrus acceleret gradum?
MERC. O summe Iupiter — IUP. Abeas. Si quod paras
Vel verbulum ora fulmine obturo tua. Exit Mercurius.
Abit. Utilioni, Iupiter, plaudas tuae.
Quinimo vacuos ante numinibus polos 40
Vindicta nostra faciet et soli mihi
Nectar bibetur. Quam sit is succus sacer
Communis homini? Vidua et orbata domo
Solus sedebo coniugis stirpis carens.
Arcana quam sic caelica deorum sinens 45
Patere plebi, patula iam faciam viris?
Potius minora numina coerce: sciant
Cives seipsos esse, non reges poli.
Nisi sit monarcha, Iupiter non est deus.

ACTUS I, SCENA ii
Intrat CUPIDO

Redeo triumphis auctus et maius Iove 50
Numen superbum. Mihi nitent soli foci,
Duosque tantum sentiunt terrae deos,
Venerem et Amorem. Qualis es, Veneris puer!
Quot euge, laudes, praemia, amplexus manent
Dum dulce pontus haereo matris sinu 55
Et avida ab ore pendeat nostro parens
Haustura bibulis auribus victorias!
Sed hic recumbam, membra dum paulum mea
Labore fessa recreet hic facilis quies.
At at, quis aures personat nostros sonus? Intrat Mercurius. 60
Quod hic negoti? Nebulo Mercurius facit.
Hic aucupabor quid rei solus gerat.
MERC. Sic? “Apage. Non ferenda vel verbi moras?”
Non sic loquelae numen evincas pater.
Nec tu nec ipsa fulmina exuperent tua. 65
Obvia paterno fulmina tonitrui dabo
Horrenda verba prae quibus tonitrus tui
Penitus tacebit atque raucescet fragor.
Illa habeo verba, quae simul ad aures meent
Totum occupabit conscium corpus tremor. 70
Sed tu querelas surdus ad iustas sedes
Facto alloquendus, atque vindicta mea.
Sed patria prius mihi salutanda est nova.
Exul parentis (si quidem maneat pater
Et non tyrannus), matris hospitium peto 75
Ne sit cadendum ulterius ad nigram Stygem.
Tuo, benigna terra, requiescam sinu
Haec quae Gigantes fovit ingrato Iovi
Aciem timendam, me quoque foveat sinu.
Me tumeat uterus, meque vindictae tuae 80
Partum secundum rursus in caelum feras.
Non Ossa nobis Pelio ac Ossam super
Addendus alius mons erit, nobis Atlas
Sufficiet unus, ipse sufficiam mihi.
Vasti Gigantes viribus caelo Iovem 85
Pepulere, vafris pellet ac Hermes dolis.
Cur vanus alas habeo nec scando polos?
Adeste, fraudes, olim in obsequium Iovis
Semper paratae, adeste nunc contra Iovem.
Date, date, segnes spiritus, fraudes date.90
Nullam Minervam saepe percussum caput
Pariet? CUP. Ut aegrum carnifex torquet caput!
MERC. Ha, peperit, ita bene, sic, ita ita, sic, sic erit.
Toties amorum turpium leno fui,
Nunc proditor ero. Furta cognoscet viri 95
Zelotypa Iuno, saepe incesto torum
Amore laesum linquet, et mecum Iovem
Vindex minacis iurgiis lingua petet.
Muliebre telum lingua, nec forte in Iovem
Sed me furorem vertet, ita laesum leve 100
A rege vulgus nuncium vindex petit.
Vel me faventem si sperem deam
Adire celsi metuo reginam poli
Exilis altum petere vindicta Iovem
Formido, cogor servus ac exul pati. 105
Certamen impar cogito, ridet minas
Certum atque fixum regimen in caelo tenens.
Sed timeat astus ipse serviles herus.
Caelo nequibit cadere? Cum caelo cadat.
Avum precabor, cuius heu tandem senis 110
Infirma cervix perfidos gestat deos,
Fallat gravantem capite subducto polum
Onus et remittat. Sic placet, parcam viae
Longae et labori. Adire cum nequeam polum,
Iam veniet ad me. CUP. Scilicet saevae minae!115
Manebo donec in caput caelum ruat.
MERC. At ipse tetrum supplices pedibus deos
Detrudam ad Orcum, sic super caelos ero
Mihi nunc negatos. CUP. Dii boni, quales ciet
Animo tumultus anxio! Grates mihi 120
Debebitis salute pro vestra, dei.
Ego cito mitiora suadebo deum.
MERC. Sed si reponat Hercules collum suum
Ruitura subter sydera et, ut olim, deos
Sustentet — CUP. Hermes, quo tui quaeso pedes 125
Vel potius alae deferunt? MERC. Frustra rogas,
Stantem vides. CUP. Corpore quidem, at talaria
Meditationum quo ferunt animum vagum?
Quod cudit officina tua scelerum caput?
Adhuc puellas Iupiter paucas habet. 130
Pol quae petenda est nympha? Dic solida fide,
Frustra tacebis. Nil enim pennae tuae
Haec ad negotia, pluma nisi ab alis meis
Decerpta fauste prosperet caeptum tuum.
MERC. Quid mihi puellae? CUP. Nempe si nondum vagus 135
Successit oculus neve reperisti parem
Formam parenti, heus utere iudicio meo.
Novi puellam quam feres, si vis, Iove
Sat digna, roseae dulce resplendent genae.
A me notatam nuncia moecho patri 140
MERC. Nepos Atlantis (hoc enim solum mihi
Numen relictum est), filius non sum Iovis
CUP. Aenigmata. At non Sphynge opus, facile auguror,
Suboleo. Monui saepe furaces manus.
Semper timebam ab unguibus longis tuis. 145
Hm quid? Quid est? Subducta Veneris zonula?
Vel Martis ensis? Aliquid est furti scio.
MERC. Cyathum pusillum nectaris amicae dedi.
Sed istud unicuique vix gutta est deo.
CUP. Pars nostra plus quam gutta, sed facilis fuit 150
Iactura quantum quis superna gula solet
Pota salute linquere, et paenae satis
Hermi fuisset prandii unius satis.
MERC. O caelitum iustissime! At crimen meum
Caelo fugatur (dicere audebam modo 155
Maiora post se liquit). Ast absit procul
Mortalis os ut referat in divos suum.
Sed potuit aequius Iupiter iuvans pater
Fuisse vel si iudicans aequus magis.
Sed ego misellus caelitum pulsus domo 160
Utrinque cinctus et undique infortuno
Quo lumina, animum quuo feram? Sursum polos
Video relictos. Despicio, Styx me manet
Specto retrorsum, abhorreo, amentem meum
Reputans amorem merito et offensum Iovem. 165
Tu, magne dive, si quod auxilium licet
Veniamque speravisse, si quovis modo
Poteris iuvare, si quid hoc numen tuum
Potens amoris sit et amicitiae potens,
Si quid valebit saepe quod comites simul 170
Per vasta Pindi nemora ludentes sumus
Venationis saepe venati deam,
Gratoque risu saepe seniores deos
Ambo iocosi excepimus, si quid ioci
Valeant priores, si quid hodiernae preces, 175
Succurre. CUP. Redeas tibimet, et vultum tuum
Collige. Dolorum, dive, personam abiice.
Vidi furentem. Machinae, dirae, doli
Adiere ad aures Mercuri nuper meas.
MERC. Certe sed audisti? CUP. Omnia, Hermes, omnia, 180
Et stulta certe sin habes stratagemata,
Meliora poteris forte videamus precor.
MERC. Nostris Cupido viribus maius malum est,
Frustra laboravi ipse, tu tentes modo.
Miseri sibiipsis pessime auxilium ferunt. 185
Humana consilia impetunt frustra Iovem,
“Quos statuit ille perdere amentat prius.”
CUP. Flectenda Fata. MERC. Ac quomodo tristes anus?
Odio me habebunt Fata, iam exosum Iovi.
CUP. Istas sagittas cernis? MERC. Avertas manum! 190
Apollinis pestifera, venantis deae
Certa et cruenta tela me feriant prius
Sunt illa origo miseriae. CUP. Causam mali
Vertam in remedium. MERC. Pharmacon acerbum nimis
Cui timeo pectus credere. CUP. At nostrum iuvat. 195
Alii applicatur pharmacum aeque ac si tibi.
MERC. Iovem ergo figes? CUP. Num Iovis amorem cupis,
Nove Ganymedes? MERC. Certe amicitiam velim.
CUP. Quid si timentem pedibus obiiciam tuis?
Ista sagitta, Mercuri, nectent tibi 200
Ternas sorores vinculo fidei bonae.
Illae senili tectiles ruga genae
In te serenos porrigent vultus, tuus
Quales Cupido solet. Tuae fient procae
Et te timebunt, orbis et superum timor. 205
Deserta ponent pensa terribiles anus
Filum tenebis ipse, cultrum ipse, et colum
Moderaberis. Quae nemini parcunt anus
Parcere gestient tibi, vetulae procae
Tua iuventam gratia optabunt sibi 210
MERC. Sed egone vetulas diligam exesas anus?
CUP. Simulare amorem dulce, ubi exosa est amor.
MERC. Simularem amorem facile Mercurius putes?
CUP. Fingas amorem et finge fortunam tuam.
Caeli sedebis arbiter, divum deus, 215
Fatisque fatum lingua distribuet tua.
Quam frigide apprehendis hanc ansam tuae
Faelicitatis! Metuo ne tutum siet
Tangere sagitta, melius ut simules, levi.
MERC. Ne, ne timeto. Quisque ad officium suum. 220
Meum est amorem fingere. CUP. Facere est meum. Exeunt.

Perge ad Actum Alterum