blue Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

1. PARAPHRASIS EPITAPHII REGII IN OBITUM D. PHILIPPI SYDNEI blue

Mavors, Pierides, cerebro dea nata Tonantis,
spacerPhoebe, sacri Aonidum gloria duxque chori,
Sydneum insignem pridem sophia, indole, et armis red
spacerAmissum letho plangite funereo. red
Quid genus atque atavos, quid spem florente iuventa red spacer5
spacerHerois memorem, quantaque praestiterit? red
Sed sophiae bellique decus, tot munera divum, red
spacerSustulit ante suum mors inopina diem.
Victor at occubuit, struxit sibi morte trophaeum,
spacerEt meliore sui parte superstes erit. red spacer10

2. DE MIRABILI ANNO 1588 blue

Papa Dei, petit orbis Iber, dux Guisius Orci
spacerRegna. Annus mirus, si potientur, erit.

3. IN PHILIPPUM HISPANIARUM REGEM

Mors Martem antevenit, spernit Fortuna victos.
spacerQui superesse potest, vel superare putat?
Ambit abitque senex, pro castris claustra petantur,
spacerSit monachus, si non esse monarcha potest.

4. IN EUNDEM blue

Sunt instar solis, Mars et fortuna Philippi:
spacerEoo surgunt, Hesperioque cadunt.

5. IN EUNDEM blue

Eoa occiduis vult iungere regna Philippus.
spacerPugnantes plagas iungere fata vetant.

6. IN REBELLES QUI DUCEM PARMENSEM SEQUUTI SUNT blue

Nil mirum est trepidos Parmam petisse rebelles:
spacerHis opus est parma, qui minus ense valent.

7. AD HENRICUM GOULDINGSTEIN BAHONSIAE ARCIS PRAEFECTUM, HOSPITEM SUUM AMANTISSIMUM blue

Tanta fuit virtus, Mavors, et splendor avorum,
spacerAurea quod genti nomina stella dedit.
Magna patrum laus est miscuisse ut sydera, maior
spacerUt Phoebus patribus praemicuisse tua est:
Tot patriae insignes peperisti Marte triumphos, spacer5
spacerClaraque tot victrix dextra trophaea tulit.
Utque micant radiis rutilantibus aequora Phoebi,
spacerCimbria sic palmis fulget, ovatque tuis, blueue
Aurea stella apte, titulo tamen impare gestis,
spacerAureus et melius sol tibi nomen erit. spacer10

8. DE PRAETORIO blue

Non datur at vaenit, non fit sed dicitur hic ius,
spacerQuippe forum gratis nec tibi verba dabit.

9. DE URANIBURGO IN INSULA TYCHO BRAHAE blue

Regia Musarum, decus orbis, et aemula Olympo,
spacerAlma domus, dignum numine nomen habes.

10. ALIUD

Quae sophiae aut miri Babylonia, Graecia, Memphis
spacerPriscae habuere, habet hic unus et una domus.

11. ALIUD

Si mirum Alciden caelum subiisse ferendo, blue red
spacerAut puerum raptu detinuisse deos,
Uraniam in terras celso qui eduxit Olympo,
spacerQuantus, et Uraniois annumerandus erit!

12. IN DOMUM CONVIVALEM REGIS DANIAE

Nectare et ambrosia celebrent hic orgia divi,
spacerNil magis augustum celsus Olympus habet.

13. CERVUS A REGE OCCISUS REGEM ALLOQUITUR

Pernix arte, plagis invictus, robore cervus
spacerInvicta occubui dextra, Iacobe, tua.
Omen erit, frustra quae alii venantur, et illa
spacerVirtuti et sorti fata parasse tuae.

14. IN TABULA IMAGINIS NOBILIS CUIUSDAM AD DOMINAM ET AMICAM SUAM MISSA

Liber eram, sed tu captum, mea vita, ligasti.
spacerSi quoque te capiam, sic mihi dulce capi.

15. RESPONSIO

Accedere ut capias stultum est, ab imagine falli: red
spacerEffigie incautae non capiuntur aves.

16. IN AMOREM

Nolo Coam, mihi nulla Venus placet empta labore:
spacerObvius ingratus, qui fugit urit amor.

17. ALIUD DE AMORE

Alma Venus flammam mihi vel restinguat amoris,
spacerInflammet Venerem vel mea flamma meam.

18. DE CUIUSDAM NUPTIIS

De coelo intonuit, testatus fulmine crimen
spacerIuppiter: infaustus sic Hymenaeus erat.

19. AD AMICUM QUENDAM IN DIE NUPTIALI

Laetus Hymen, foecunda uxor, faustique penates,
spacerVita hilaris, locuples, sitque beata domus.

spacer20. IN AULICUM QUENDAM EX AULA MANDATO REGIS DISCEDENTEM blue

Fictilibus referunt epulatum Agathoclea vasis,
spacerSeque abaco figulis sic meminisse satum.
Quod nimis immerito sublatus honore superbis,
 spacerSymbola sic citharae te, citharoede, decet. red
Non genus aut virtus decorat, non gloria Martis, spacer5
spacerAulae conspicuum gratia sola facit.
Ne tumeas timeas, tandem sape, γνῶθι σεαυτόν.
spacerFortuna et lubrice volvitur aula, ruis.
Perdite, quid facies? Non Marte aut Pallade vives.
spacerPessum is, ni spretam reddat Apollo lyram. spacer10

21. IN DOMINUM A LETHINGTOUN ET EIUS CONIUGEM, PARENTES, QUI SIMUL FERE OBIERUNT blue

Unus Hymen, mens una duos, mors una diesque
spacerIunxit: ut una caro, sic cinis unus erit.

22. UXOR MARITUM ALLOQUITUR

Vita fidem obsequio, sic mors testatur amorem,
spacerUt thalami, tumuli fida lubensque comes.

23. AD SERENISSIMUM SCOTORUM REGEM blue

Non sorte aut meritis sum tanto munere dignus
spacer(Inclyte rex), stupeo quid xenii referam.
Ianus inanis erit sine strena, spretus avorum
spacerMos, ferar ingratus, parcus, ineptus, inops.
Quae tibi dona parem, quid tanto principe dignum, spacer5
spacerQuid dare, quid proprium servus habere queo?
Mancipio nexuque tuus nil iure pericli
spacerVindico, nil superest, sunt mea cuncta tua.

24. ALIUD

Me tibi pro xenio do, dedico, nuncupo. Sed quod
spacerDo xenium, cum do quod fuit ante tuus?

25. ALIUD

Sceptra beent, geminentque biceps tibi Ianus et annus,
spacerSceptifer is redeat, frugifer annus eat.

spacer26. AD CUCULUM QUENDAM CAUSIDICUM

Quam coniunx sobolem peperit tua adultera moecho,
spacerErrat quisque tuam legitimamque negat.
Nata inter leges, patrono, et legibus alta,
spacerEx patre ne dubites legitimamque puta.
Nomen Hymenque tuam, vox nuptae, iura mariti spacer5
spacerEsse probant, mater datque dicatque tibi.
Iure superficiei quae consita et insita cedunt
spacerCuncta solo, fundi ius sequiturque domus.
Arbor agrum, proles matrem sequitur, seges arvum.
spacerSic tua, quaeque tuo sunt sata, nata solo. spacer10

27. AD EUNDEM

Qui foetum alterius proprium putat esse vovetque,
spacerCurruca est, cuculus, quem parit alter, alit.
Est moechus cuculus, curruca es, corniger ergo.
spacerMutabo, et dicam nomine quemque suo.

spacer28. ALIUD blue

Dum certum ut veniant tempus, Ruffine, clientes
spacerPraestituis, coniux se quoque prostituit.

29. IN EFFIGIEM TYCHONIS BRAHAE, AD PICTOREM

Fac tibi dent superi pictas animare figuras,
spacerHunc tamen effigie aut arte referre nequis.
Maiestasque oris nulla est imitabilis arte,
spacerNec tantum heroem parva tabella capit.

30. AD EUNDEM

Docta quidem, sed manca tamen, nam plurima desunt
spacerDigna coli, virtus, mens, decor, ingenium.
Humana haec non arte queunt, nec mente referri.
spacerVis veram effigiem pingere? Pinge Deum.

31. IN URANIAM

Quod Iovis alta domus, quicquid natura, vel orbis,
spacerAlter et orbis habet, mirum opus. Urania. red
Est merito divisa orbi, quam non capit orbis,
spacerAemula naturae haec, aemulus ipse Iovi.

32. AD TYCHONEM IPSUM

Tycho, naturae tot mira atque abdita pandis,
spacerUt sis naturae filius atque parens.

33. AD SERENISSIMUM IACOBUM VI SCOTORUM REGEM

Phoebum animas, Martem moderaris Apolline, iungis
spacerBellonae Aeonidas, Martis et artis bonos.
Ingenio Magnus, gestis fuit impar, Marte red
 spacerImpar, ut ingenio doctus Homerus erat.red
Non tibi par animis Macedo, non indole Homerus, spacer5
spacerEsse quod neuter, tu tibi uterque potes.

34. ALIUD blue

Insano tumidae gentes coiere tumultu
Ausae, insigne nefas, bello ultro ciere tonantem.
Mars sese accinxit, metuenda tot agmina nunquam
Visa ferunt, properare truces miro ordine turmae,
Nosque mari et terra saevo clausere duello spacer5
Exitium diraque minantes strage ruinam:
Irrita sed tristi lugent conamine fine,
Nam laceras iecit ventus ludibria puppes,
Et mersit rapidis turgescens montibus aequor.
Foelix communi qui evasit clade superstes spacer10
Dum reliquos misero deglutit abyssus hiatu!
Qui vis tanta cadit? Quis totque stupenda peregit?
Vanos Iova sacro conatus risit Olympo. blue

35. <AD PATRICIUM GRAIUM> blue

Sis Paris an Graius dubito: pulchille videris
spacerEsse Paris, forma, Marte, et amore pari.
Fax etiam patriae nec fato aut omine differs,
spacerGraeca tamen Graium te docet esse fides.

Finis