Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

 

APOLOGIA BASILICA
seu
MACHIAVELLI INGENIUM EXAMINATUM IN LIBRO QUEM INSCRIPSIT PRINCIPEM
AUCTORE DAVIDE HUMIO THEAGRIO, blue SCOTO-BRITANNO

CAROLO MAGNAE BRITANNIAE &c. REGI ATQUE ALIISQUE QUIBUSCUNQUE PER ORBEM PRINCIPIBUS

ISSERTATIONEM de Machiavelli ingenio hanc (quae eadem pro vobis apologia est) non ego vobis dico, augustissimi, sed ipsa materia vendicat, quippe politica politices magistris, pia pietatis vindicibus, proba probitatis, ingenua ingenuitatis, et honestatis omnis digna undique quam recipiat maiestatis ille apex et foveat, si maiestatem sartam tectam retinere vult, quam minuit iste et ad infima detrudit, hactenus maiestatis reus, ut luat, qui sceleratos vos omnes perfidos periuros, rapaces, iniustos, crudeles, avaros, impios, atheos, denique hominum natura exuta beluas, leones, lupos, vulpes esse et necessario semper fore clamat et proclamat, miseros vos, si ita esset, haud hominum tum principes, sed mundi feces et purgamenta.
spacer2. Nec desunt tamen patroni, non illi dogmatum quidem aperte (pudet hoc impudentissimos) clam insinuant, illa damnando, hominem laudando, ingenium supra omnes mortales efferendo. Atque haec contraria sunt, et vel ipse nullus, vel dogmata aliquo in loco. Et cur eum laudent, nisi ut insinuent et una cum ingenio flagitia? Scio, distinguunt, red et theologia exulare iubent politices in arce collocant, contrarium hoc illi statuentes, quo nihil humano generi accidit perniciosius, regnantibus tanto probro. Non fero hoc vobis dedecus infligi quin hominem, qualis vere est, orbi ostendo, et ne cui imponat, ingenii larvam detraho. Compellabunt alii blandius fortasse et dulcius aures mulcebant, utilius consulet nemo, addo nec honoratius. Honos autem non meus, totus vester hic esto. Pusillus ego, verbis, ingentes vos, factis refellatis. Ni expeto, aeternum in vos peccem, simque ipso Machiavello, sim parasito quovis vestro sceleratior.
spacer3. Et quanquam haec omnes, quotquot per orbem sunt, principes attingunt, tamen peculiari quodam iure tua, maxime Carole, iudicavi, quod idipsum agere in primis regni praeludiis percrebuisset veram te, nempe per virtutem, regnandi viam capessere, reiectis omnibus Machiavelli artibus. Et est aliquid quod augustissimae memoriae patri tuo invisum et nihili habitum ferunt. Quod haec ipsa iamdudum brevi verborum compendio dicaveram in submississi animi monumento iustis Henrici fratris. blue Illa, istorum summa, haec, illis commentarii vice sunt. Faxit <Deus> ita exprimas ut te intuitus tuam effigiem depinxisse his videar, et te omnium quotquot fuerunt regum tum factis maxime egregium, tum successibus apprime prosperum, secundante recta consilia Deo, qui postea scripturus est aliquis, omnibus omnium Machiavellicorum rationibus exemplum opponat. Amen.

Maiestatis vestra obsequentissimus subditus,
DAVID HUMIUS THEAGRIUS

bar

AD LECTOREM

NDIGNATUS aliquando sum cum apud nonnullum legissem blue Machiavellus mihi vir est. Subieci continuo, at mihi belua. Tum quod irridendo subdit (“qui hodie miser a qua non vapulat manu?”) At certe “nec sat vapulat, nec satis multis,” pessimus puer, et totius scholae pestis. Nec illud non fastidio, “maximum post hominum memoriam ingenium &c.” Plane contra est. Nemo ineptior, in quo nihil magnum agnoscas praeter impudentiam. Hinc puto hanc opinionem ortam, quod ea scribat quae scelestissimus quisque quum fecerit, nemo tamen ante eum tam perfrictus fuerit ut laudare ausus sit. Itaque quum ab omnibus diversa scriberet (quanquam perversa), magnus habitus est, illud expendentibus, hoc non curantibus plerisque.
spacer2. Quare quum iusta principis Henrici scribere aggressus forem, et ex tanto lucto consolationis (ut par erat) in Caroli tunc principis, nunc regis, indole materiam venerarer, incidissemque (ut oportuit) in mentionem recte regnandi artis, temperare mihi non potui quin in ea quae illic de Machiavello scribuntur erumperem. Tu annon merito scripserim his lectis, iudicato. Sunt autem ea ( ne te nimis ablegem) quae post exhortationem ad functi fratris, mihi sane magni et de quo illic (quantum audivi) verissimam imitationem, ut et vere maximum et mere domesticum exemplum eo magis amplectandum. sic de regnandi arte dico.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTotam quam polluit audax
Impius, impurusque, inconsultusque, procaci
Fronte palam, positoque pudore, insulsus, ineptus
Imprbitatis prostibulum, faex ingeniorum,
Et scelerum concinnator, scelus ipse, nec in quo
Praeterea magnum agnoscas quid: putidus, excors,
Ignotus Musis, mendax, mendosus, ubique
Inconcinnus deliriusque Hetruscus, in atrum
Torquendus Phlegethonte, scholis procul et procul aulis
Excutiendus, et in patrium ablegandus Avernum,
Congenerem spirans tam foeda et dira, vomensque
Regnis perniciem, et rebus. Fuge, Carole, pestem
Humani generi, naturae hostem, opprobriumque,
Exosumque polo monstrum, catus. Incipe iam nunc
Mature odisse, et teneris horrere sub annis
Quae semper fugienda tibi, et te credere solis
Posse bonis regnum regere artibus. Hoc opus unum
Imperio dignum, nec tu dominarier orbi
Lege velis alia, aut diam dimittere mentem
Ad tam vile ministerium, inque ergastula, vere
Mancipium, sclerum et dirae te dedere fraudi.
Fraudi, qua servum nihil est mage, nil mage regi
Oppositum, qui liberius quo regnat, eodem
Fraude minus minuendus erit, temerandaque nusquam
Maiestas sacrati apicis, nec fraude, nec ulla
Servilis specie fraudis, quam si induit ille
Nae regnum et sanctum regum diadema profanat.

spacer 3. Sed ut haec magis eluscescant, iuvat et ea addere quae principi auguror et exopto, Machiavelli monitis tam contraria:

O mihi tam serae producant stamina Parcae,
Ur si non (alia longe regnione remoto
Privatos intra fines, curasque domosque)
Cernere fas, audire tamen mens gestiat, et vel
Posthumus hic manes accedat nuntius, ut te
Impietas sine se regem confessa (nec illa
Indiguisse, nec in partem regnive vocasse,
Consiliive ullam) vultus suffusa pudore
Abdiderit, regumque aures et liquerit aulas.
At pietas, at cana fides, at candida virtus,
Et rigido recto contenta, et simplice vero, red
Sic solers minus atque sagax, sat sufficiens, sat
Prompta dolos cognosse, dolisque occurrere notis
Ut solium circumstiterint, soliumque bearint,
Firmatum, supraque omnes hoc nomine reges
Elatum, extensumque extremi ad limina mundi,
Trans Alpes, trans Euxinum, trans Caucasa et Indum
Cunctorum dum cuncta et vota excesserit et spem.

Hoc, hoc magnum siet, et sperare fase et optare. Itaque, quisquis es, fave, iuva, vale.

bar

Scire cupis qui sim, plane haec quem pagina monstrat,
spacerQui sic quemque colo, si colit ille Deum
Hac ego si ratione tibi placeo, usque placebo.
spacerNi placeo, nusquam posse placere peto.
Sin genus, ingenium, sortem et vis discere mores,
spacerNil pudet, hoc satis haud dicere plura meum est.

bar

APOLOGIAE BASILICAE CAPUT PRIMUM

PRAEFATIO

UAM impie Machiavellus in rebus tractandis versatus sub ab aliis satis prolixe disputatum est, nos viri ingenium expendamus. Eius acumen nonnulli non minus suspiciunt quam alii impietatem execrantur. Atqui de hac fere inter omnes constat, nec enim qui pertinacissime eum sectantur patronum suum ab ea labe vindicare curant, nec ipse veretur suam sententiam pluribus locis aperte explicare. Itaque se aiunt de eius in theologia erroribus non magnopere laborare, ut quae extra disputationis institutum sit, solertiam vero et summam in politicis tradendis industriam, quae sola tractanda suscepit, non posse non admirare. Nec enim illi propositum fuisse, ad accuratum theologorum aut philosophorum normam de iustitia aut iniustitia disserere, sed iis praeceptis principem instruere quae ad tuendum in subditos imperium et erga vicinos auctoritatem maxime essent idonea. Hunc ei scopum propositum, huc totum spectasse, de caeteris minus solicitum in eo ita versatum, ut et summi ingenii, quo vix ullum post hominum memoriam maius extiterit, specimen dedisse, et solus historiae in communem vitae usum traducendae fructum intellexisse, politicesque abditos et penitus repositos fontes reserasse, et aliis monstrasse videatur. De hoc vero quale sit mox videbimus.
spacer2. Interim hos Machiavelli admiratores, ni ipsis molestum sit, libens interrogavero putentne eum aut deum esse aut ullo modo hominibus colendum, aliquemque ei proprium et gratum cultum deberi, intellexisse. Si aiunt, cur quod ipse cognoverat <non> aliis persuadere nititur aut non esse omnino, aut sit necne ad civilem vitam nihil interesse, nec de eo rite colendo cogitari oportere, abunde satisfieri si quiscunque in speciem cultus adhibeatur? Sin haec non intellexerit, sed cuncta humana casu quodam et Fortunae caeco impetu ferri estimaverit, quae fuit Epicuri vetus et delira opinio, cum in re adeo perspicua eaque omnium maxima et, ut nostros omittam, philosophorum omnium summo consensu approbata, certissimis et plane necessariis argumentis confirmata, a natura ipsa ita hominum mentibus insita, impressa, ac penitus infixa, ut qui id non videat ne hominis quidem nomen mereri videatur, tiam aperte caecutiat. Quid in tanta vaecordia magnum esse potest ut admirationem mereatur? Quod certius beluinae pene stupiditatis argumentum expectari? Quin in hac pulchra mundi fabrica, caelorum stellarumque certis et perpetuis motibus, qui in rerum inferiorum constanti vicissitudine animalium et e terra nascentium stirpium ortu, augmento, statu, decremento, interitu, natura, effectis, quocunque oculos circumfert, admirandi numinis summam maiestatem elucere non videt, eum aut oculos putabunt aut animum habuisse, nisi ipsi quoque pari stupiditate animos hebetari, ad tam clara ineffabilis Dei testimonia obtorpescant?. Sicut nonnullos non pudet id ei maxime laudi vertere quod de religione politicorum hominum, ut ipsi vocant, commenta ad imperitorum terrorem conficta tam facile contempserit, qua impietate, quod dici possit obtusius non video.
spacer 3. Cum et esse Deum necesse sit aliquem immensum, incomprehensibilem, infinitum, qui haec omnia tam varia et initio creaverit, disposuerit, et nunc post tot annorum saecula sua prudentia regat, sustintet, idemque hominum consilia, actiones, eventus, pro sua unius sapientia moderetur et gubernet, quos non ut bestiarum more ventri et veneri indulgerent, creaverit et in terra collocaverit, sed ut creatorem suum agnoscant, diligant, colant, ideoque certum ei cultus modum, quo serviri sibi voluit praescriosisse, in quem nulli homini ius esset, quique non in externarum larvarum pompa, sed anima virtutibus expolienda et ornanda consistat, summique illa boni imagine omnibus suis numeris absoluta, quatenus fieri potest, exprimenda, caste (videlicet), iuste, et pie vivendo. Hunc solum esse et unicum actionum nostrarum finem, huc nos totos spectare debere, huc cursum tanquam ad cynosuram aliquam dirigere. Ab eo qui deflexerit, tantum e via aberrare, nihil certi quod sequatur, nihil in quo acquiescere possit animus habentem. Quare cum non animadverterit Machiavellus adeo concinna et perspicua, quid est quod eum animadvertere potuisse putabimus? Sed dabitur de his alias fortasse disputandi locus, et sunt iamdudum ab aliis satis prolixe disputata. Nec ego in praesentia ea commemoro, quod hominis ineptissimi futiles nugas mihi refutandas putem aut oratione indigere mea. Absit enim in hoc summorum ingeniorum tam feraci saeculo ut viri nec eruditi ( ut omnes fatentur) nec certe acuti (ut patebit) tam impia scripta, praesertim post viri doctissimi, quicunque is fuerit, disertas et amplas refutationes, nisi sui similibus cuiquam imponere possint) sed ut in re maxime aperta, hominis acumine ante oculos posito , quo fuerit iudicio appareat, et vel illinc colligere liceat quantum ei in aliis trubuendum sit.
spacer4. Et certe, si mihi quod sentio, bona quorumcunque venia effari licet, nihil eo cogitari potest vulgatius, sive res ipsas sive orationem spectes, sive etiam disputandi modum. De rebus postea dicemus, suo quibusque in loco; de oratione viderunt etiam ipsius interpretes, qui quod ingenio plane defuisse apparet, arti tribuere, quasi artificum omne et dicendi ornamenta dedita opera vitaverit, ut scilicet orationis simplicitatem affectarit, quem probabile est eius ornandae modum non intellexisse. Admitti fortasse potuereat ea in Cicerone excusatio, ne putaretur oculis lectorum tenebras velle affundere, ut de eius redeloquentia satis constat. In Machiavello vero, cum nullibi doctrinae suae specimen dederit, suspitione non caret simulandi egregium artificem, artis exordium illinc capere, ut quam assequi non potuerit, fugere videretur et negligere eloquentiam. Utcunque est, si neque in orationis ornatu neque disserendi subtilitate neque rerum ipsarum inventione, ordine, aut modo, ingenii vires eluceant, ubi elucere possint non video.
spacer 5. Caeterum praetereundum non fuit quod eum in omni consultatione haec duo maxime quaere soleant, quid honestum, quid utile sit, priorem partem ex industria praetermisit, nulla honestatis in toto opere habita ratione ac nec mentione (pene) ulla ob id, puto, maxime , ne quid re ipsa plane reiiceret, verbo usurparet, et cuius vocabuli vi nullam esse existimaret ab eius quoque inani usu hominum mentes avocaret et assueresceretque sicut sentire, nec dicere, nec audire ullum rerum honestatum et inhonestarum discrimen, nisi quod ex utilitate nasceretur, id demum viri prudentis ducens ut rem quibvuscunque artibus augeat, nihilque turpe putet, ex eo spes lucri effulgeat. Quam opinionem secuti qui sapientiae magistri habere volunt, omnem de honesto disputationem, velut inanem, penitus aversantur, et si quis eius rationem habendam censeat, tanquam ineptum et rerum imperitum irrident. His maxime cavendum est ne fastidium pariamus. Itaque de honestate nihil, nisi quatus utilitatem adfert, dicendum, quo nomine non potest non esse acepta, cum ad eum finem omnia consilia sua dirigant.
spacer6. Sed quid red hanc semper comitem sibi adiungat si nihil ad vitam (non dico bene, ne philosophari videar, sed commode vel Epicureorum more degendam) sit utilis? Nihil ad divitias, voluptates, gloriam, securitatem assequendam? Quid Machiavello faciemus, qui eam adeo inconsiderate reiecerit? Quid de eius ingenio et iudicio statuemus? Certe hanc conditionem, puto, non invitus recipiet, ut nisi ad id quod ipse sibi consiliorum extremum proposuit aliquid momenti adferat, merito reiecta videatur, nec alioqui ulla habeatur aut splendoris aut maiestatis eius ratio. Sin vero non solum omnium actionum moderatrix et domina praesideat, sed etiam ubi imperii fastigium et dignitatis apicem submisit eadem maximo emolumento ad omnem vitae usum famuletur, non videatur ad finem suum satis apposite fecisse, quod quam dominam dedignabatur, famulam saltem non admisit, ut cum ad omnia subservire and ancillari posset, ad omnia quoque eius opera uteretur. Et si inanem putaret eam orationem, quae virtutem propter se expetendam asserit, tamen non inanis haberetur quae ob id amplectendam affirmaret, quod ad divitias comparandas, honorem, gloriam et potentiam assequendam, conciliandos hominum animos, quibus ad res agendas uti possemus, quodque ad vitam secure, tranquille et placide agendam, commodissimum esset, plurimum valeret. Id vero, non tam philosophorum rationibus (quanquam et philosophorum rationibus) quam diuturna saeculorum omnium experentia hactenus confirmatum fuit, nec alia adhuc probatione magnopere indiget.
spacer 7. Pervolve summorum virorum quicumque rebus gestis claruere, vitas, expende consilia, actiones successus ex rectae factis semper gloriam, honorem, laudem, ex sinistris consiliis dedecus, ignominiam, quae ad nostram quoque memoriam pervenerunt, secuta invenies, qui cum et in vivis essent, quandiu virtutis viam ingrediebantur, velut famulante Fortuna (quae virtutis comes perhibetur) omnia eis prospera et secunda fuisse, ubi ab ea declinaverint, vel naturae impotentia (ut est in peius prona) vel successibus elati aequi et honesti fastidio, per quae in eum gradum pervenerunt propriis cupiditatibus, irae, odio, et ambitioni indulgere caeperunt, tanquam et ipsam quoque Fortunam malorum artium taederet, velut ruina impulsos praecipites ibi se <dederunt.>Testis sit unuius Cn. Pompei (quo ob rerum gestarum claritatem Magni cognomen sortitus est) amplitudo, authoritas, et apud omnes flagrantissima gratia, eiusdemque ingens casus, frigescente hominum erga cum amore et studio, ut ille, posthabita vera virtute, malis artibus potentiam affectabat. Eadem est in aliis pluribus ratio, qui omnes virtutis commendatione maximas dignitates assecuti, ab iisdem vitiorum improbitate deciderunt. Atqui si tantum potuit in iis virtutis umbra et simulachrum quoddam (nam veram certe non attigerunt) quos eius ipsius putabimus effectus fore? Quanta eam momenta ad res omnes allatura?
spacer8. Atqui vir bonus cum videret fieri interdum ut si virtutis accuratam normam sequatur, red saepe utilitas praetermittenda sit, saepe maxima in speciem damna incurrenda, veluti Phaeton ferarum falsa specie territus, blue quae tum arctissime restringendae erant habenas remisit, nescius ut ex iacto in agros et quasi perdito ad tempus semine, sic praetermissa et neglecta honesti causa commoda, vel susceptis laboribus et periculis maximo cum foenore cumulata redire. Atque utinam ab agricolis saltem sapere didicisset! Profecto rem omnium utilissimum non reiiceret, quod fructus quasi intermortuus statim non appareret, sed expectandam putaret messem, et in eius spem post plures dies aut menses, aut etiam annos, semen terrae credere non recusaret. Et certe, si cuiusquam rei, ea est honestatis natura, ut vel tum utilissima sit cum minime utilis putetur, nec unquam uberiorem fructum ferat quam cum deploratissime sata videatur. Cuius, nisi in propatula essent, plurima possem citare exempla, qui ex contempta et re et gloria, tanto cum foenore et rem et gloriam retulerunt, quantas malis artibus id ipsum affectantes nunquam retulissent, ut periculum sit ne non tam magno animo ea contempsisse quam callide ambiise videantur.
spacer 9. Ergo in toto hoc et qui futurus est sermone non id agimus ut Machiavello honestum tanquam per se expetendum obtrudamus, cum ille omnia ad utilitatem referat, ut (eius rationibus commodum cum sit) reiiciendum non fuisse ostendamus. Hoc interim bonos omnes exoratos velim, ut tantisper saltem dum cum illo, et qui eo auctore sibi placent, certamen est, liceat eorum bona venia virtutem non in suo splendore ac maiestate (ne sanctum canibus deridendum proponamus) blue sed ut famulam ad vitae usum inservientem, considerare. Id quidem e dignitate eius minime est, sed protestabimur sice praeiudicio fore. Et hac persona deposita facilis erit in integrum restitutio. Nec ipsa fortasse gravabitur, vel ea lege inimicos reconciliare qui utinam sibi persuaderi sinant cum ea quibuscunque conditionibus in gratiam redire, quod probabile est facturos cum viderint se nulla satis idonea ratione inductos ut cum re tam utili et ad omnes vitae usus commodissima inimicitias susceperint.
spacer10. Sin pertinaciores erunt, iuvabit tamen pro virili parte illi operam collocasse ut qui illius factionis princeps habetur non impietas solum et honestarum disciplinarum ignorantia, sed etiam <†T> †circes† red civiles, quas ex professo tractandas suscepit, vulgare et vix populare ingenium detegatur, ut minus multi eo duce disipiant. Id nisi praestiterimus, nostra fortasse non rei culpa, facile apud aequos iudices voluntatis excusatione nos tuebimur, quorum censuram tenuitatis nostrae conscii non recusamus, dummodo aliquis praestantioris ingenii, eruditionis, iudicii, aliarumque rerum adminisculis instructior, foeliciore molimine et successu rem aggrediatur.
spacer 11. Interim dum in hoc incumbitur, hic nobis ordo potissimum tenendus erit, ut quas ipse rationes ad sua axiomata confirmanda adducat expendamus: red

1. Easque et in se;
2. et quatenus ad id quod vult efficiendum valeant;
3. deinde de ipsis placitis videbimus, quam vere;
4. et quam ad suum propositum apposite dicantur;
5. in quibus utrisque maxime considerandum est quam sibi ipse consentiat,

ut non tam ex philosophorum regulis quam ex suis decretis et confessione, quae plurimi momenti in omni iudicio esse solet arguatur. Sed ut legentium animis omnia facilius obversentur, iuvat ea ad capita reducere secundum diversas quas tractare videtur materias.

Hoc modo (praeter caput illud primum red de quo superiora) dicta sunto: red

2. De omni principatus genere retinendo, cuius genera ponit (ad cap. 10 ipsius).
3. De aliquibus quae separatim expendit circa principatuum vires aestimandas, externos milites, et militiae usu in principe (ad 15 cap.).
4. De virtutum et vitiorum usu, tum in genere tum particularium, nonnullorum nominatim (ad 20 cap.)
5. De nonnullis quae principes ad retinendum imperium usurpant, ut arcibus conservandis aut destruendis &c. (ad cap. 21).
6. De principis existimatione et quae eo pertinent, ut de eo qui a scretis, fugiendis assentatoribus (ad cap. 24).
7. Denique de Italiae principatibus amissis, de Fortuna, et de Italia liberanda (ad libri finem).
8. His subiicimus generalem ipsius, ex suis alibi positis regulis, refutationem, quod caput nobis octavum et ultimum est.

bar

CAPUT II SECTIONIBUS QUINQUE DISTINCTUM, AD MACHIAVELLI CAPITA NOVEM NEMPE

SECTIO
CAPUT MACHIAVELLI
1 1. De principatuum formis
2. De principatu haereditario
2 3, De principatu mixto
3

4. De Darii regno et Alexandris successoribus
5. De principatu seu civitate quae legibus suis vivebat
6. De principatu acquisito propriis armis et virtute

4 7. De principatu acquisito alienis armis et Fortuna
5 8. De principatu acquisito scelere
9. De principatu acquisito civium favore (id est civili principatu)

PRIMA SECTIO, DE PRINCIPATUUM FORMIS (AD CAPUT 1 MACHIAVELLI); DE HAEREDITARIO PRINCIPATU (AD CAPUT 2. MACHIAVELLI)

AM vero in primis omnes quotquot sunt homines advoco et seu testes appello, seu iudices dico, doctos, indoctos, adversos illi vel secundos, etiam facillimos et paratos quidvis tegere, dicant serio an potest quicquam magis vulgare esse quam primum hoc capitulum, de principatuum divisione? Aut secundum, de principatibus haereditatibus? An magis exuccum et enerve et lippis notum, ut aiunt, et tonsoribus? blue Nempe “facilius servari haereditarios quam novos principatus, facilius recuperare amissos, idque amorem praestare qui subditis fere e natura est,” et similia, quae veri quidem ut habeant aliquid, at acuminis quidnam habent saltem quod miremur?
spacer2. Nec illud praetereundum est, quod cum principatus divisisset (capite primo) in haereditarios et novos, novosque rursus in meros et mixtos, huncque ordinem sibi servandum proposuisset (capite secundo): “retexam (inquit) disputando supradictum ordinem,” tamen huius methodi oblitus primo de mixtis agit (tertio capite), postea de meris, nulla usquam reddita ratione cur propositum ordinem immutasset. An leve hoc est, dicet aliquis. Sane: sed nec valde gravis hic auctor cuius pleraque omnia, si iusta lance expendas, levia invenias, tamen quod hominis ingenium, quantulacunque in re, haud tantum esse quod stupeamus ostendit.
spacer 3. Sed nec illud quod sequitur, cum rationem reddens, Cur melius serventur haereditarii principatus, quod minor (ait) iis laedendi aut offendendi necessitas sit, unde etiam necesse est eos magis amari, adeo ut nisi immodica et insolentia vitia odium iis parient, habent alii, insolens vis eos spoliet, postulat ratio, ut subditis suis amentur,” ubi aperte servandorum imperiorum causam praecipuam amorem vides ab ipso poni. At amoris causam quod non laedant, quod vitiis non alienentur. Unde et illud, vel ipse innuit, vel quivis facile collegerit, “amittendis imperiis magnam causam odia praestare odiis, vitia et iniurias.” Quod ego non ideo commemoro ut refellam, nihil enim dici potest verius, sed ut lectorem admoneam ut haec cum iis conferat quae postea dicturus est, cum et amorem negliget et vitia immodica (crudelitatem, perfidiam, impietatem, aliaque) ingeret. Nempe illud abdicatae humanitatis est, istud naturae non prorsus eztinctae aut veritatis tormentis expressae scintillulae red (quin ut ait ille), blue

Nec semper mendax fallere Creta solet.

Illud ubi eo ventum fuerit expendemus. Nunc ad sequentia, quae ipse ducit, propremus.

SECUNDA SECTIO, DE PRINCIPATU MIXTO: AD CAPUT 3 MACHIAVELLI

T probet ad imperia (quae lingua, moribus et institutis differunt) retinenda nullam meliorem rationem iniri possse quam ut coloniae eo deducantur, hoc utitur argumento. Aut coloniae, inquit, deducendi sunt, aut multae equitum peditumque illic alendae, militum nempe praesidium. Sed inutile est militum praesidium:

1. Quia et proventus qui ex ea ditione est in milites absumitur.
2. Et tota provinciae castris mutandis laeditur, quo incommodo cum omnes afficiantur, in omnium offensionem incurrit. Qui etiam cum domi sunt potestatem habent laedendi.

At contra, deducendo colonias:

1. Et sumptus minor et perexiguus fit.
2. Et pauciores offenduntur.
3. Ii nempe soli quibus agros abstuleris,
4. Et nocere non possunt, quippe dispersi et egentes.
5. Caeteri vero quiescent, vel quia iactura sunt immunes,
6. Vel veriti ipsi eodem modo spolientur.

spacer 2. Ex quo (ut illi videtur) optime concluso, quasi consectarium infert, ni malis causam esse superiorum:

1. Aut blanditiis delitendos homines, aut prorsus extinguendos.
2. Nam cum leviores ulciscantur iniurias, graviores nequeant: quae homini infertur iniuriam, talem debere esse ut vindictam non reformidet.

Addit et alia remedia ad retinendam provinciam, ut qui eam adeptus est, sua praesentia et domicilio fulceat:

3. Ut impotentiorum vicinorum caput et defensorum se constituat.
4. Ut caveat ne aliquis potentior in eam irrepat.
5. Ut qui cum illuc asciverint, deprimantur.

De quibus singulis videndum est.
spacer3. In primo argumento connexionem propositionis, aut milites esse alendos aut coloniae deducendas. pro confesso sumit, quam ei tamen nemo, puto, concesserit, quasi nulla alia iniri possit ratio retinendae provinciae, in cuius potestatem veneris, Sed de hoc post videbimus Assumit inutile esse militum praesidium quod proventus qui in illa ditione fuerit in illud totus absumendus est, sic ut partum quod fuerat dispendio commutetur. Atqui propterea non sequitur inutile esse militum praesidium, dummodo ad provinciam retinendam valeat, cum hac ratione apud vicinos gloria, potentia, etiam et auctoritas maxime retineatur, quae non levis momenti sunt, tum ad exterorum tum seditiosorum civium ambitiosas spes et impetus cohibendos, sicut et contemptus ad ea excitanda efficassimus est, nisi gloriam, potentiam, auctoritatem, adde securitatem a contemptu et quae contemptum sequuntur incommodis inutilem red putemus. Quid vero stultius cogitari potest quam nihil principi utile putare quod eius redditus non augeat? At ille ita argumentantur. “Proventus illius provinciae in milites impendendi sunt, ergo inutile est militum praesidium.”
spacer 4. Liceret mihi excipere: nihil proventus ad principem redit ex ea provincia. At ex ea et acquisita et servata redit gloria, redit potentia, redit auctoritas, quae et amicos solentur et in fide retineant, et inimicos terreant, tardioresque reddant ad quidvis moliendum, pluraque impedimenta si quid contra tentare velint obiiciant. Et hoc unum, ut caetera taceam, quanti momenti est, quod occupata, impediat ne tanta euius accessione aucti hostes aut capiti immineant, in omnia mutandarum rerum momenta intenti, si propinqua sit; aut si longinquior, ad arma, equos, iuventutem, stipendia, commeatus, aliaque bello commoda subministranda utantur.
spacer5. Sed, quaeso, quae haec necessitas est, omnem cuiusque provinciae fructum praesidiis militum alendis impendere? An quanto ad populum aliquem subigendum tanto ad subactum in imperio retinendum exercitu opus est? Aut an de Thracia sola loquitur, quae cum regnio ampla et infoecunda sit, populus etiam bellicosus et indomitus multo milite ad eam retinendam opus habeat, cum pauca admodum vectigalia ob paupertatem subministrare possit? Atque ubique terrarum res ita se non habet. In Italia enim ipsius patria contra fit, ubi terra foecunda ampliores redditus quam qui sustinendis copiis aut domandum imbellem populum et iugo assuetum plus satis erunt, suppeditat. Inter has distinguendum saltem erat, cum eorum longe diversissima sit ratio.
spacer 6. “At tota,” inquies, “provincia castris mutandis laeditur, unde in omnium offensionem et odium incurritur.” Itane, Machiavelle? Tu de populi odio et offensione sollicitus es, qui mox clamabis oderint necne nihil interesse. Principi ut metuatur laborandum? Habet quidem tua oratio aliquam humanitatis speciem, sed quae te plane dedeceat, si tibi constare vis, sive iustitae causa id statuis, qui omnia ad utilitatem refers, quam etiam ab honestati seiungis, sive amoris conciliandi gratia, qui metus quam amari tutius putas. Caeterum quod sibi vult quod ais castris mutandis provinciam laedi? An quod semper sub pellibus cubandum sit et tanquam in bello iustus exercitus hoc illuc circumagendus. At paucas, puto, provincias, ut omnem antiquitatem revolvamus, hac ratione retentas inventum iri. Itaque probandum fuit, si militum praesidio quis uteretur, multis myriadibus utendum esse, quae semper in castris versarentur, ac non potius, devicto iam populo aut alia ratione in ditionem veniente, satis esse parvam aliquam manum quae certis locis (oppidis, puta, aut arcibus earumque uni tantum aut alteri, prout res postularit) insidens, quasi in specula quadam ad omnes motus intenta vigilaret. Ea non minus quam colonia, magis etiam fortassis ad subitos tumultus reprimendos apta,. Si qua vehementior vis ingruat, quae maiore molimine opus habeat, velut claves aeque serviat ad auxilium intromittendum. Ea neque ullum iniuria afficiet, sed stipendio contenta sub aequis legibus vivet, neque ulla ratione quenquam laedet, ut ne in unius quidem, ne dicam omnium, offensionem, incurrat.
spacer7. Eadem est, ut demus exercitum alendum esse, ratio, eadem de quibuscunque copiis. Nec enim de latronibus, sed de militibus, militari disciplinae assuetis, sermo est. Non qui in hostico agant, rapiant, et tumultu misceant omnia, sed qui per pacatum iter facientes quasi gladiis obsignatis, ut de Romanis legionibus scribitur, incedant, quorum si unus aut alter insolentior a vi inferenda abstinere nolit, a ducibus, quorum interest quam optime moratum habere militem, debitas delicti poenas luat, suoque supplicio commilitiones in officio retineat et populi amorem redimat. Ita fiet ut non solum provinciarum odium vitetur, sed etiam acquiratur benevolentia, cum principi iniurias in se curae esse viderunt. Quanquam quod attinet de benevolentia laborare cum praesertim, qui tanto exercitu succinctus metuatur?
spacer 8. Nam quod “qui laesi sunt potestatem (ait) habere nocendi, cum domi sint,” nec ullam aliam rationem advertat, certe hominis acumen sapit. Ea siquidem ratione qui captivi vinculis et compedibus coercentur, modo domi vinculis coerceantur, potestem laedendi habebunt. Inermes etiam, singuli et dispersi contra magnas armatorum copias. At maiorem, inquit, habent laedendi facultatem quam si in exilium relegentur, imo et qui in exilium relegantur maiorem quam qui interfecti sunt. Itaque omnes interficiendos concludamus, ut tandem securus sit hic tuus adeo meticulosus princeps, qui tot millibus stipatus quot tu ei ad vexandum universam provinciam circum dedisti, quiescere tamen non potest, ab amicis iuxta et inimicis metuens. blue Adeo dificile est qui metui volet ipsum non metuere. Sed ut huic timori consulas, egregiam sane rationem de deducendis coloniis iniisti. Nec animadvertis te tuo illi principi quo nuper de retinenda provincia erat sollicitus, novum certamen de capite excitato suo, ut iam mirum sit si in aenea turre securum se putet?. Falsum est enim quod asseris, pauciores hoc modo offendi quam militum praesidio. De hoc iam dictum est, fieri posse ut nemo laedatur, de illo, ipse fateris, eos qui sedibus pulsi novis colonis locum faciunt offendi. Ego universam provinciam abalienari assero. Nam caeteri qui domi manent iacturae, ut existimari vis, immunes non sunt, tot amicis, consanguineis et necessaris orbati, quorum mala interdum non minus quam nostra nos movent. Et licet iniuria ad paucos pertinere videatur, exemplum tamen ad omnes pertinet, eamque quam tu quiescendi causam putas (ne idem ipsi patiantur) ego vel maximam tumultuandi causam statuo, ut si fieri posset eo timore liberentur. Ita enim natura comparatum est ut alteri nemo in se nimium licere velit, praecipue cuius voluntatem suspectam, aut non suspectam solum sed etiam perspectam habeat, cum quisque in se timeat, quod erga alios facilitatum videt, omnemque sibi perniciosam potentiam formident singuli, et diminutam cupiant. Itaque verisimile non est expectaturos dum ex aliquo novo facinore occasione captata, omnes sedibus expellantur, sed mature obviam eundo, infirma adhuc tyrannidis consilia, labefactaturos, antequam eo perveniat potentiae ut amplius resisti non possit. Nisi fortasse te solum et tuum principem sapere putes, caeteros ineptos esse, stupidos, ut ille quae ad suam tyrannidem stabiliendam valeant providere possit, hi tanquam caeci nec quod moliatur intelligant, nec si intelligant suae saluti prospicere curent.
spacer 9. Verum sit illa tui regis calliditas ut tanquam Aeneas nube septus blue ille omnes, nemo illum videatur, sit aliorum ea inhumanitas ut amicorum casibus non moveantur, ea stultitia ut in suo tanto et tam aperto periculo quiescendum sibi putent donec cervicibus imponatur quod nullo modo excuti possit durissimae servitutis iugum, an tamen non vides tot pulsis paternis laribus quot tibi et quam acerbas inimicitias excitaveris? Et certe videris minime videre cum ais dispersi et egentes cum sunt, nocere non posse. Quin velint ergo dubium non putas, qui hac potissimum iniuria homines ad vindictam impelli censes, ut cuius memoria aboleri nonquam possit, cum paupertas semper versertur ante oculos, quae eam quasi praesentem animo repraesentet, et in ultionem stimulet. Itaque credis, oblivisci posse aliquem caedis amicorum, aut parentum, dum maneant intacta eorum bona:, fortunarum autem suarum direptionem oblivioni dare non posse. Atque red si ita sit, fieri necesse est ut cum iniuriae semper meminerint, eum quoque a qui iniuria affecti sunt semper oderint, semper periisse cupiant. Nec solum cupiant, sed in omnes casus intenti, si qua detur ulciscendi occasio, avidissime arripiant. Iidem vitae taedio et vindictae cupiditate omnia audeant. Quo hostium genere nihil potest esse perniciosius, cum ad summam nocendi cupidinem accedit audacia, et vitae desperans negligentia. Quod omnibus saculis experientia confirmatum et nostra aetate clarissimorum virorum interitu luctuoso nuper in Belgia, blue ante aliquot annos in nostra republica et singulis fere annis in serenissimam Angliae reginam conspirationibus nimis perspicuum factum est.
spacer 10. Quo magis miror, quenquam tam parvi apud eum esse ut non posse nocere existimet, praesertim cum ea sit rerum hominarum inconstantia ut nemo tam tenuis et abiectae conditionis reperiatur cuius interdum opera summis imperatoribus usui et malevolentia damno esse non possit. Leo (ut est in apologo) opera soricum animalium infirmissorum vinculis fuit liberatus, et vulgo dici solet “malim canis mihi adblandiatur quam oblatret.” Scilicet nullius aspernanda est amicitia aut odium contemnendum. Dario Hystapis filio regnum Persicum peperit equi custodis solertia. blue Pompeio Magno orbis domitori vitam abstulit gregarius miles, Aegyptii regis satelles. Et nisi longum esset singula enumerare, plurima adferri possent aut mediocris aut infimae conditionis hominum exempla qui opulentissimis regibus et potentissimis rebus publicis maxime negotia facessivere, maximas turbas excitavere. Quotiesque pene bestiarum loco erant mancipiis bellum servile excitatum Romanos, rerum dominos, exercuit! Quid Spartacus? Quid Viriatus? Quid Cleon? blue Servi servis nati, quibus nihil vilius, nihil abiectius. Et tamen quos motus! Quos tumultus! Quae bella cievere! Insigne certe mortalibus documentum ne aut ob suam potentiam nimis sibi arrogent aut aliorum qualemcunque fortunam superbe despiciant.
spacer 11. Possem praeterea et Sertorium, blue ex equestri tantum ordine, nullis opibus nec auctoritate illustrem; possem Coriolanum, Alcibiadem, blue utrosque exules et nostra memoria Auriacum principem, blue nec vi principis adversi sed latronis insidiis nuper sublatum, nec ita pridem Borboniae ducem, blue hunc Gallo, illum Hispano regi tantas turbas excitantem, aliosque pene infinitos recensere, quorum mediocritatem, non Romana solum toti orbi formidabilis aut Athenisensium Graecae victrix, se quae nunc quoque est regum potentia prae se facile contempsisset. Quae illi tamen ad populorum motus, bellorum incendia, exercituum clades, regum capitivitatem, regnorum et imperii mutationes, momenta attulerint ut satis notum est quo mediocriter in historia versati sunt. Et erant quidem viri clari, sed a quibus nemo tanta pendere arbitaretur, et quorum virtus antea obscurior, rebus adversis, quasi sopitam ventilantibus, exilii demum tempore vim suam maxime exeruit. Nec video cur in aliis idem venire non possit, ut quae rebus florentibus contenta sua sorte otiosa et ignobilis delitescebat virtus homini aliquo in pectore, mutatae conditionis taedio aut ira stimulante quam Peripatetici fortitudinis cotem vocant, blue aut impellente necessitate, artium omnium inventrice, iam fructus suos edere incipiat, tanto maiore cum admiratione et emolumento quanto minus tale quippiam inde expectari potuisset.
spacer12. Quin et exilium, quod ille impedimentum ad aliud tentandum putat, saepe in occasionem cessisse legimus. et qui in patria nihil nisi de latebris cogitarunt, domo pulsos, miserando sortem suam, vicinos populos ad arma pepulisse, et versa fortuna a quibus paulo ante eiecti fuerant ipsos eiecisse. Hoc autem si singuli aliquando potuerunt, quid de multitudine statuendum? In qua, qui potest cuiquam constare, non esse unum aliquem ingenio et rerum peritia red praestantem, qui vel caeteris cessantibus aliquod moliatur, cum et in tenui fortuna virituti locus sit, et ea nulla re magis quam necessitate acuatur. Nec obstat ad res prudentia complectendum, sed ad misericordiam movendam prodest paupertas et ad ipsis excutiendam socordiam. Quantoque magis dispersi, hoc pluribus in locis plures miseriarum suarum vindices excitare conabuntur.
spacer13. Sed quid opus est in re minime dubia immorari? Ipsum Machiavellum audiamus, qui aperte testatur neminem tan pauperum reddi posse, “quin ei supersit ad cultrum quo se ulciscatur comparandum,” et alibi “spoliatis armis (inquit) et ut arma auferas, furor arma ministratblue quibus, nisi ego pessime intelligo, et audaciam aggrediendi et perficiendi facinoris potestatem in quaecunque hominum conditione innuere vult. Tamen non multo post, adhuc apertius quid ira et odium possint disserens, facile est videre ad quid aggrediendum: “ira et odium homines impellere possunt, vel ex quo quod Romanis evenit, cum tres Fabios legatos ad Gallos misere &c.” Deinde post rei gestae narrationem, “Hoc,” inquit, “Romanis evenit non aliam ob causam quam quod iustitiam non coluerint. Unde consideratione dignum quam enixe principi et reipublicae cavendum est ne quam non dico rempublicam vel hominum coetum, et commune quasi corpus ex pluribus coalescens, sed ne aliquem unum hominem privatum iniuria afficiant. Si enim accidat ut quis iniuria afficiatur (a republica vel privato qui in ea degat) nisi ei abunde satisfiat, nunc cessabit quibuscunque potest modis, et artibus, vel cum totius reipublicae ruina vindictam quaerere. Si autem sub principe degat, et mediocrem honoris sui rationem habeat, nunquam quiescet donec iniuriam ultus fuerit, vel suo maximo periculo et damno. Cuius rei nullum verius nec evidentius exemplum dari potest quam Philippus Alexandri magni pater, tum (narrat Pausaniae historia) ut ab Attalo tractatus fuerit ut ad Philippum quaerelem saepe detulerit, ut ab eo irrisus iram ab adversario in ipsum verterit et ultionem quae inimico debita erat ab iniquo iudice exegerit, eumque solenni nuptiarum die medium inter filium et generum obtruncaverit. Subiungit “hoc nobile et ei, quod de Romanis supra retulimus, simillimum exemplum dignum plane quod ab omnibus noteretur, qui rerum administrationem gerunt, ne tam parvi quenquam faciant quin iniuriam iniuriae cumulando, qui affectus sit cogitaturum putent, de se vindicando, quocunque suo duo damno vel periculo.
spacer
14. Haec ille totidem verbis. ex quibus facile possumus de hac controversia decernere. Nisi forte omnem ulciscendi cupidinem cum Pausania periisse putabimus (quod ille tamen non vult, cum in genere de quovis iniuria affecto idem affirmet, qui sanguinem, ut aiunt, habent in unguibus, et hanc quasi instantiam protulerit ad sententiam suam confirmandam), vel nisi iniuria non sit patria quenquam pellere, civitate, domo, fortunis omnibus et quicquid hominibus charum esse solet exutum, in exilium protrudere.
spacer15. Do quo, quanquam supra diximus quae fuerit ipsius sententia et ex nuper citato loco satis appareat, tamen quo evidentiora sint, non pigebit alium quoque locum attexere, ubi apertis verbis fatetur bonorum direptionem eius generis iniuriam esse quam homines et cupiant maxime et possint ulcisci. Sic enim ait de coniurationibus disserens, et causas quae ad coniurandum impellere solent recensens:
spacer16. Secundum hanc necessitatem bona et honor duae res sunt in quibus homines maxime offenduntur, et a quibus princeps plane abstinere debet, quia neminem adeo spoliare potest quin ei ferrum supersit quo se ulciscatur, nec tanta ignominia afficere ut non maneat animus ad vindictam obstinatus.” Videmus ergo quo animo sint qui ut novis colonis locus fiat et bonis et honore spoliantur, nempe pessimo in principem et ultionis avidissimo. Cur ergo nocere non possunt cum ita animati sint? An quia exules? At hoc est iniuriam iniuria cumulare qua exasperantur magis quam opprimuntur, quod fieri non oportet vel ipso authore? An quia pauperes? At ferrum ait superesse quo ultionem exigant. An quia non patet ad regem satellitibus circumseptum aditus, cum et pauperes et exules sint? Hoc quidem refellet vel unius Scaevolae exemplum, qui non exul solum sed et hostis, tamen aditum sibi ad Porsennam fecit, quem ei non satellites sed suus error eripuit. An quia singuli, cum dispersi coniurare non possint? At in hoc certamine nihil coniuratione aut auxilio opus est. “Uni tibi et cum uno res est,” blue inquit Scaevolae, qui ipse solus fuit. Et est unius, non minus quam multorum seu conspiratuo, seu quocunque nomine appallare libeat, tanto periculo propior quanto minus praevideri potest.
spacer 17. Sed iuvat ipsum de toto hoc negotio loquentem audiere, et vix certe alium quo arguatur locupletiorem testem invenias. Sic itaque ait paulo infra eodem in capite: “Pericula coniurationis non magna sunt, nempe et ante et post et in ipsa excitatione. Coniurant autem aut unus aliquis solus aut plures. Unius vix conuratio dici potest, sed recte, certa et obstinata voluntas principem interficiendi. Hic solus a trium periculorum primo liber est, quia timere non potest ne quis consilium suum, quod nemini communicavit, principi prodat (ergo perniciosissima est cum difficile praecaveri sit). Sed pergit: “Haec autem deliberatio in quemcunque cadere potest, cuiuscumque sortis aut conditionis sit, nobilis an ignobilis, dives an pauper, familiaris an non familiaris principi, quia unusquisque eum alloqui potest, animum suum nudare potest.” Tum hoc ipsum exemplis confirmat): “Pausanias, de quo ante dximus, Philippum regem Macedoniae interfecit, mille armatis cinctum, medium inter filium et generum. Verum est eum nobilem fuisse et regi cognitum. Pauper quidam Hispanus infimae conditionis vulnus Ferdinando Hispaniae regi in collum inflixit. Lethale quidem non fuit, sed patet adfuisse ei audaciam et opportunitatem non defuisse. Sacerdos Turca cimiterra invasit Baiazethum, eius qui nunc regnat, avum, non perfecit facinus, sed ad faciendum animum et occasionem habuit.” Ex quo videre est quam sollicite hoc ipsum confirmare nititur quod nunc negat, nempe et periculosum esse unius conspirationem, ut quae difficulter aut nullo modo vitari possit, “et quantum libet, cuiuscunque conditionis, pauper an dives, nobilis an ignobils fuerit occasionem rei perpetrandae inventurum.” Quod cum ita sit, dubitare an nocere possit superfluum est. Efficitur ergo quod volumus, eos qui patria pulsi sunt posse principi nocere, nec obstare paupertatem quominus possint (ut Machiavellus persuadere conatur), sed animum ad facinus aggrediendum ira et odio inflammare et quocunque periculo suo ultionem illaturum iniuriarium expectant, vel universi vel si id minus possunt singuli, quo nihil potest principi esse perniciosius.
spacer 18. Quae cum ex ipsius verbis aperte colligantur et ab ipso satis concinne conclusa sint, velut poenitentia ductus omnia uno verbo evertere nititur, blue tanta inconstantia ut facile appareat ne ipsum quidem quid sibi vellet intellexisse. Cum enim paulo infra subiunxisset Satis multos hodie quoque inveniri qui eodem animo et audicia sint. Statim rationem subnectitit: quod voluntas poenae non est obnoxia.” Egregia certe audacia, audere hominem aliquid quia cogitationis poenas non veretur dare! Sane audebit igitur cogitare, praeterea nihil audebit. Itaque et ipse (“At pauci sunt, inquit, qui faciunt” qui ergo constat eos velle et audere quod non faciant. Nonne hoc est quod modo dixerat evertere? Quod enim quisque vult, si audet, facit nisi forte desit faciendi occasio aut potestats, quod ne cui in mentem veniat aperte affirmat deese audaciam. “Nemo autem invenitur quo se velit certae morti tradere.” Causa scilicet cur non faciant, nempe quod non ausint mortis metu? Enimvero haec aperta ludificatio est, nuper dixerat “Satis multos ea audacia inveniri,” deinde hanc audaciam ad voluntatem restringit, cuius poena non metuatur. Tum apertius “non facere, et et non facere quia non audent.” Quod si ita sit, certe primum corruere necesse est et non “esse multos qui eodem animo et audacia sint.” Aut si illud verum sit, hoc ultimum necessario falsum erit, et si hoc certum, illud falsum. Et quorsum ergo tota haec superior disputatio de unius coniuratione, si nemo qui coniurare audeat inveniatur? Quorsum illud quod ne privato quidem inferendam iniuriam ait, cum et privatorum principi perniciosa sit ira et ulciscendi animus? Quorsum Pausaniae exemplum, nisi ut ex eo principi ostendat qualis sit aliorum quoque animus qui iniuria affecti sunt? Nec enim ut probet fuisse olim eam hominum naturam haec ab eo adducuntur, sed ut tam illustri exemplo disceant qui nunc in imperio sunt sibi cavere et enixe iustitiam colere cum idem eos quoque periculum maneat, si eandem iniustitiae viam ingrediantur. Atque inde est quod aperte clamat et reiterat, “Non debere cuiquam iniuriam fieri. Si fiat, non cessaturum cui facta est vel regis maximo damno et suo ipsius periculo qui accept vindictam exigere.” Et post dignum plane exemplum, quod ab omnibus notetur, qui imperium gerunt, ne cui iniuriam faciant &c.” Atqui haec de praesentis et futuris temporibus aperte disseruntur, et ex praeteritis exemplis quid nunc fiat et semper futurum sit colligitur. Alioqui ineptissima fuerit argumentandi ratio,Principem debere ab iniuria abstinere, quia homines solebant olim illatas iniurias ulcisci, nunc vero non audeant.At sane nihil ad nos attinet, quid olim fiebat, nisi idem nunc quoque fieri fateamur.
spacer 19. Caeterum ausint nunc quoque non minus quam olim supra diximus, et magis perspicuum est quam ut confirmatione egeat. Itaque vel ex ea ipsa et tyranno et atheo, et certe Machiavello digna sententia, quam disputationi de colonis, quasi colophonem subiungit: “debere tales esse iniurias ut vindicta non reformident.” Liceat nobis illius conclusioni plane contrariam conclusionem dicere: “Non esse veteres colonos sedibus repellandas, ut novis locus fiat,” cum ea iniuria maxime vindictae sit obnoxia.
spacer20. Ille quidem rectius et sibi aliis in locis magis consentanee conclusisset non in exilium pellendos, sed morte mulctandos. Sic enim (ab ipsis saltem qui interfecti essent) nullum futurum fuisse vindictae periculum. Et ita habent Silvestris Terri Latina versio, blue homines aut blanditiis detinendos aut prorsus extinguendos, Et verum est eum uti voce Italica spegnere, sed cum immediate ante at alibi passim de eorum inopia et exilio, nihil de morte praecipiat, ad id de quo agitur accommodatius Gallus interpretes les destruireet appauvrir de tout, ut Italicam vocem non ad vitam sed ad bona accommodet, et destruire exegeticae per appauvrir, quod est pauperes reddere et destructionis species quaedam est, interpretetur. Quam interpretatioem, quod praesenti disputationi magis conveniet et maiorem humanitatis speciem prae se ferre videatur non invitus recipio, ut quae ne ipsum quidem plane hominem exuisse et in immanem et truculentum beluam degenerasse (quamquam id alibi suadeat) ostendit. Quod cum suadeat, ipse non faciat, nec hoc loco faciendum putet. Magna certe est hominis inconstantia! Id tamen malim quam quenquam eo ingenio inveniri ut ad summum omnis sceleris gradum (quem artis suae perfectionem statuunt) pervenire possit, ut cum videant eius sectatores magistri sui et sententia et exemplo manere semper naturae homanae aliqua vestigia, vel in improbissimis quibusque quae impedimenta sint ad res sceleratissime generandas, ipsi quoque desperent se posse illo sceleratiores evadere et propterea red desinant eam artem sectari quam assequi nequent. Sed vereor ut exorari se sinant.
spacer 21. Utcunque erit, ex his quae dicta sunt patere puto colonias tantopere ab eo laudatis tanquam omnium optimum remedium retinendo novo imperio, non solum ad id non prodesse, sed obesse etiam quamplurimum, et esse, praesidio militari, cum quo comparationem instituit incommodiores, ut quae plures offendant, totam provinciam alienent, ipsique principi maximum de capite periculum accersant suo. Nam de fide quid attinet dicere, cum vel ex unius belli Punici exemplo de ea re facile decidi possit, tot Romanis coloniis uno fere tempore ad Annibalem deficientibus?. Quippe facile et caeli et soli natura in externos mores, eius in quam venerint regionis, patrios obliti, degenerant et affinitate cum incolis iuncta, natisque iam liberis, quasi in unum corpus coalescentes, non unde olim venere, sed ubi habitant, meminere. At milites contra, semper in armis degentes, alienos mores non tam facile imbibunt, nec caeli nec soli dulcedine deliniuntur quin semper se exteros meminerint, cum ulla provincialibus necessitudine iuncti sint. Itaque videre est colonias fere in provincialium et linguam et vivendi ritus transire, milites non tam ex provincialibus quam provinciales ex illis semper aliquid trahere. Atque haec de coloniis dicta sufficiant.
spacer22. Quod ad alterum remedium attinet, de transferenda imperii sede, ut tanti sit ad retinendam provinciam momenti, quanti ille esse vult, nescio tamen an principi faciendum sit, sui regni tanto dispendio, cum quocunque ex hac transmigratione illi cedant, huic tot discedant commoda.

1. “Videt enim quae in provincia confuse et perturbate fiunt, iisque in tempore remedium adhibere potest princeps.“ At patria procul, quae in ea confuse et peturbata fiunt videre non potes. Quomodo ergo remedium adhibere?
2. “Ministrorum direptioni non patet provincia.” At patet patria.
3. “Satisfactum sibi putant subacti populi, quibus aditus proximus est ad principis perfugium.” At indignantur sui cives, quibus is aditus non patet ob locorum intervallum.
4. “Habent illi ex eius praesentia, qui boni viri sunt, amandi eum, qui mali, metuendi occasionem.” At in proprio regno volent boni abesse a rebus administrandis regem, improbi vero hinc sibi occasionem arripiunt omnia miscendi et malis artibus crescendi.
5. “Si quis exterorum huiusmodi provinciam invadendam cogitaret, id maiore cautione tentabit.” At si quis avitum illius regnum invadere volet, nonne omnia faciliora et pronior habiturus est?
6. “Ut si in provincia manendo summa difficultate eam amissurus est.” Facillime tamen suo regno exui possit, quo amisso provincia etiam facile amittitur, at non contra. Nam amissa provincia manebit tamen pristinum regnum, unde dabitur aliquando amissam recuperandi occasio. Quare in eo retinendo plus curae ponendum est, nec unquam committendum ut aliena appetendo tua in certum discriminem voces, quod Augustus Caesar “auro hamo piscari” vocabat.

spacer23. At dicet aliquis fidum permanebit, licet absenti, proprium regnum quod naturali quodam amore principem prosequens, et iam assuetum uni, alium non facile recipit, ut a legato aliquo aut prorege gubernari possit. Atqui ego, ut ita sit, contra excipio, posse per alium provinciam administrari, modo vir bonus et aptus, quae est principis prudentia, ad id munus adhibeatur. Et si de altero necesse, satius esse de provincia quam de regno amittendo periculum subire, rectius illam quae velut rivulus et accessio quaedam est, quam hoc tuae authoritatis et salutis fontem quibuscunque iniuriis patere. Itaque cum sint in quavis republica mali et ambitiosi cives qui suis rationibus commodas occasiones captent, temere illuc properandum non censeo, sed omnes prius circumstantias considerandas, omnia diu multumque summa prudentia expendenda et versanda antequam de re tanta princeps statuat si unquam id statuendum putaverit. Quanquam fieri potest interdum ut id non male consulatur, sed cum rarius accidat, non erit red pro generali axiomate ponendum.
spacer24. Tertium remedium, quamvis aliquid subtilitatis habere videatur, tamen soliditatis nihil habet, quin si propius putemus plane ridiculum apparebit, ut quis scilicet vicinorum impotentior caput se constituat. Quis enim unquam rationibus suis commodum putaverit impotentiores habere amicos, potentiores inimicos? Aut quis non malit potentum quam impotentum caput esse, si possit? Quod si non potest, non iam iudicio eligit sed necessitate quos sors offert amicos asciscit, quod quivis sine consultore Machiavello facturus est. Et certe nemo infirmiorum eo quod infirmi sint, sed qua fideliores ipsa necessitate eos ad tuas partes iungente et quae adiunxit fidos praestante. Iam patet paralogismus, non causa ut vocant, pro causa, ut dicendum fuerit fideliores et nostri studiosiores ad partes adiungendos, in partibus retinendos esse, et nobis defendendos a potentiorum iniuria, ut eorum vicissim opera ad res nostras augendas utamur. Atqui illud certe prudentiae est hominum studia et voluntates conciliare, conciliatos et iam tuos factos defendere ab iniuria, et ad amorem et auctoritatem retendendam plurimum interest, et iustitiae optime cosentaneum. Sed tamen cuivis obvium, multum acuminis quod admiremur non habet. Cum vero suo more oportere te caput impotentiorum constitui clamat, quasi maximum aliquod paradoxon contra aliorum sententias ostentans, re vera certis verborum ambagibus sub inusitato dicendi genere rem vulgatissimam proponit, ut iam pro sophista etiam et impostore explodendus sit.
spacer 25. Illud vero quale est quod quartum remedium ponit? Cavendum ne exterorum aliquis viribus non minus pollens in provinciam tuam irrepat. Imo, et cavendum quoque ne quis non exterus sive viribus pollens sive non pollens in ullam imperii partem veniat. Hoc enim quis negaverit? Sed quid ad rem positam? “Nempe ea ratione conservari quam diutissime imperium, si id aut eius aliquam partem alteri non cedas.” Ludere potes Machiavellum, ut in re seria ac omnium maxima. Dat praecepta conservandi imperii, res magna certe et cognitione dignissima, aures arrigo blue et aliquid tanto hiatu dignum expecto. At ille quid? Nempe ut “alterni non cedas, ut ipse retineas, ut potentiori extero non tradas.” Ex montium parturitione exiguus mus extulit. blue O summum acumen et non aequandum prudentiam! Quis hanc ferat in homine minime faceto nugacitatem? Atque illa est Machiavellica quam tantum admiramur subtilitas, quam si in toto eius opere consideres:

1. aut meras nugas,
2. aut triviale quippiam.
3. aut falsum,
4. aut inane,
5. et utenti perniciosum,
6. nihil de impietate dico, invenies.

spacer26. Quintum seu remedium seu cautio quam retinendo imperio adhibet et Romanorum erga Achaeos et Aetolos exemplo confirmare nititur, hoc est: “Ne qui te illuc asciverunt maiores vires et authoritatem accipiant, sed quantum fieri potest deprimantur.” Id vero, an ad retinendam quam acquisiveris provinciam utile sit dubitari fortasse possit, sed quin ad alias acquirendas inutilissimum fit nemini dubium puto. Itaque si principi suo Machiavellus author est, ut unius alicuius regni accessione contentus de aliis subigendis non laboret, non satis magnanimiter videtur improbum esse. Rectius Alexander, quo totius orbis aut plurium etiam orbium imperium animo complexus, proxima quaeque subiugendo gradum sibi ad ulteriora faciebat. Et certe non incommode vulgo iactatur, “praedonem non decere poenitentiam.” Sed qua caperit via pergendum esse, quo casus et occasio vocaverit, et (donec ad summa perventum fuerit) fortunae instandum, nusquam circa media consistendum aut subsidendum esse. Quae fortasse non inepta etiam est ad regiones subactas tuendas ratio, ad authoritatem plurimum posse constat, quae fere bello acquisita positis armis, languescere et sensim imminui solet. Quod si dignos imperio spiritus gerat, ad maiora semper aspirans, nonne haec ineptissima ratio est amicis iniuriam faciendo et quos acquisiverit alienare, et erga alios sibi ipsi fidem derogando, aditum ad alias regiones praecludere. Qius enim ei unquam se crediderit quem in socios iuxta et hostes iniquum et infidum expertus fuerit? Quis vocabit in auxilium quem non auxilio sed damno fore vicinorum exemplo didicit? Et cum nuper assuerit ut quis provinciam subeat, opus esse provincialium subsidio et ab iis introduci opportere eos vero spe meliora consequendi et sibi id utile futurum, maxime allici ut id faciant, cur hanc spem, quae augenda fuerat, quae sola aditum parare poterat, praescindat tam illustri et nobili perfidia? Hanc viam si Romani, sicut illum mentiri non pudet, tenuissent, ad tantam profecto imperii magnitudinem nunquam pervenissent, adiutoribus praecipue externis regibus quorum opera saepissime usi sunt, qui tamen operam suam ea lege nunquam praestitissent nisi et ditione et honoribus augeri eorum socios perspexissent.
spacer 27. At Achaeorum aut Aetolorum imperiis nulla facta est accessio, quamvis optime de Romanis meriti essent? Esto. Nec illi fortassis accessionem expectarunt, postulasse certe non legimus. Nec enim magis illi de Romanis quam Romani de illis bene meriti sunt. Utrique communem hostem communibus armis oppugnavere. Romanorum maior virtus, maiores vires fuerant. Nec tamen ex eo bello praeter liberatae Graeciae honorem ullos pene fructus exportaverunt Achaei, belli tantum auxilia, servata libertate, quod praeterea iure poscerent non habebant. De Aetolis autem, qualecunque id fuerit, non publico consilio sed imperatoris Flaminii privata ambitione ex Plutarcho in eius vita factum facile intelligitur, quod victoriae contra Philippum partae laudum Aetolos sibi vindicare indignum ferens, iis exclusis res administrare caeperat, illique contra eius gloriae detrahendo, Philippo pacem vendere calumniabantur. Hinc gliscente sensim discordia et mutua suspicione irritatis animis, nihil tamen Romanos prius molitos quam Aetoli, sollicitatis Nabidae, Lacedaemoniorum tyranno, et Philippo Macedonum rege, aperte ad Antiochum defecissent, unde perspici facile potest, si quid eis aut Achaeis negatum sit, non eo animo negatum esse ut socios deprimerent aut quod minus auctos vellent, cum nulla re magis quam protegendis ab iniuria et omni ope iuvandis ac augendis amicis, semper gloriati sint, ut passim in eorum historiis patet, et ex unius Masanissae exemplo videre licet. Qui Scipionem in Africam cum vocasset et forti ac fideli opera in vincendis Carthaginiensibus saepe iuvisset, defunctus bello, tantum abfuit ut ab iis depirimeretur ut et patria ditione restituta et accedente insuper regni Syphacis bona parte in immensum auctus pene solus Africa potitus est.
spacer28. Quid Eumenes, Asiae rex. devicto Antiocho? An illum quoque sibi deprimendum Romani putavere? Aut ullo modo solliciti erant ne nimias vires et authoritatem acciperet? Eae certe ignobili Machiavelli patria ve degenere Roma digniores artes, ab antiqua illa orbis domitrice longe erant alienissimae, videre est apud Livium, blue pulchrum illud inter Eumenem et senatum certamen, cum ille meritorum suorum modesta commemoratione omnia senatui permitteret. Hi contra “ indulgentia erga tam bene meritum de se regem certamen iuberent dicere quid sibi a populo Romano tribui aequum censeret, propensius cumulatiusque si qua possent satisfacturos. Ubi diu reluctatus, tandem victa, importunitate, verecundia, quid peteret exposuisset: decretum senatus factum est ut praeter eas civitates quae Attalo stipendiaria fuissent Lycaonia omnis, Phrygia utraque, Misia, Lydia, Ionia, quae et nominatum urbes Trallis, Ephesus, Telmessus in Asia, in Europa vero Lysimachia, castella, vici, agri quibus finibus eam tenuerat Antiochus tribuetur.” Tantum abfuit ut ei quicquam denegatum vellent aut aliquid ex ipsius regno delibare.”
spacer 29 .Nec ille solum, sed quicunque eo bello rem Romanam iuvere insigni aliquo munere donati sunt. Clazomeniis supra immunitatem et Drymusam insulam dono dedere, et Myllesiis, quem sacram appellant, agrum restituere. Iliensibus, Rhaetaeum et Girgithum redidere. Chios quoque et Smirnaeos et Erithraeos pro singulare fide quam eo bello praestiterunt et agro donarunt, et in praecipuo honore, si Livio credimus, habuerunt. Quin et si Iustinum audimus, bluecaptas (inquit ille) civitates inter socios diviserunt Romani, aptiorum gloriam quam possessions voluptuarias iudicantes quippe victoriae gloriam Romano nomini vendicandam, opum luxuriam reliquendam.” red Scilicet his artibus orbis terrarum imperium sibi pepererunt. Et tamen non veretur Machiaavellus quorum authoritate ad suas ineptias stabiliendas abuti, quid dicat, modo aliquid dicat, nihi pensi habens.
spacer30. Caeterum vel hoc ipius imperitiam maxime coarguit, quod quem in Lodovico Gallorum rege errorem asperrime insectatur, in eum ipse incurrit. Illi enim obiicit quod quos defensos oportebat amicos deseruisset, nec eo consilio debilitatem se sentiret. Ipse interim non deserit solum sed etiam deprimit, nec se videt, alienatis qui auxilio fuerant offensis quod in occupando imperio laeserat, nullum sibi in tota provincia amicum relinquere. Id vero quam ad tuendam authoritatem utile sit in medio cuivis iudicandum relinquo. Itaque ut aliquam tantis ineptiis excusationem obtendat (sicut credere oportet) necessitate quadam, ad hoc consilium impuslus videri vult, quod amicis, quemadmodum sibi spem animo conceperint satisfacere non possit, ideoque nec in amicitia retinere.” Nempe immoderatas spes intelligit, ut qui alios ex suo ingenio metitus omnes homines pariter improbos, ambitiosos, avaros, perfidos existimat. Estque hoc ex ipsius principiis unum quod tanquam minime dubium concedi sibi putat oportere. Ego contra non omnes homines Machiavellos arbitror (cum illum post tot saecula rara impietate et impudentia monstrum natura vix tandem evomueruit, nec credibile sit plura evomituram), sed esse nonnullos vera pietate et virtute praeditos qui appetitus ratione moderatur, nec ambitiosas spes foventes nec appetentes quae appetere non oporteat. Quin in hac summa certe, quam non sine suspiriis agnosco, saeculi nostri corruptela, quamque hinc ipsi ac eius scriptis magna ex parte debemus, non adeo penitus vel in eorum animis qui veram virtutem ignorant extinctam esse naturae bonitatem constat, nec tam immensas cupiditates esse quin si de quo bene meriti fuerint satisfieri eis possit ac gratia ipsorum aestimatione par referri. Et ut votis omnia haud penitus respondeant, non solent tamen se homines a principe suo confestim alienare, sed evenire saepenumero videmus ut grata voluntate, etiamsi res non adsint moveantur et de benevolentia certi non recusent operam suam et officium praestare, spe sola se aliquando remuneratum iri. At mihi perabsurdum videtur dubitare an princeps locupletis provinciae accessione auctus, cum et honores et dignitrates et fructus penes se habeat, amicis gratiam abunde referre possit. Alioqui qualis tandem erit ea provincia? Aut quorsum novae ditiones quaerendae si nihl quod cuiquam gratificare possis commodi inde proventurum sit?
spacer 31. Nec obstat nonnullorum inexpleta avaritia, quorum cupiditati non provincia tota, non ipsum principis regnum satis futurum est. Nec licet ex paucorum culpa universalem conclusionem elicere, quae ubique et erga omnes observetur. Princeps enim ut eorum libidini non astringitur, ita eius maxime interest cavere ne vel in viros bonos vel minus bonos ullam ingratitudinis notam subeat: occasiones ac praetextus quaerendo cur amicos reiiceret? Vix alia virtus est quae omnium consensu maiores vires ad allicienda hominum studia habeat quam gratitudo aut vitium magis invisum quam contrarium.
spacer32. Interim, quanti ipse sua haec remedia ac praecepta faciat facile patet hoc ipso capite ubi errores quos vocat Lodovici Gallorum regis enumerans: “quod colonias non deduxerit, quod eo non demigrarit &c.” Subiungit “Atque hi errores poterant eo superstite non latere et sextum addidisset.” blue Ergo Lodovici errores aut errores non sunt omnino aut parvi admodum et leves errores red sunt, si poterant eo superstite non nocuisse. Et si illi leves errores, Machiavelli praecepta in quae peccatum est quanti sunt? Cuius momenti ea putabimus? Sane non ea pluris faciamus quam ipse facit. Ac de his hactenus.
spacer33. Nunc de propositione quam in hunc locum distulimus pauca dicenda sunt. Ea quin vera existimetur non recuso, nisi ex ipso contrarium colligatur. Haec enim utraque remedia (coloniae et militum praesidium) violentiam sapiunt, et ego lenitate potius agendum non auderem dicere, ne eius sequacibus ridendi ansam praeberem, nisi id ille fieri posse innueret. Nam cum ait “aut blanditiis deliniendos aut prorsus extinguendos homines,” nonne aperte indicat duas esse rationes quibus cum hominibus agere oporteat, nempe ut vel blanditiis, id est (ut ego quidem interpretor, lenitate et munificentia) eorum amicitiam conciliet, aut tanquam inimicos ita affligat ne nocere possint? Et ille quidem posterius amplectitur, sed cum id nulla ratione faciat, pro non facto habendum. In quo optime licet hominis acumen perspicere, qui axiomatis disuncti duas partes cum posuisset ex altera pro suo arbitrio conclusionem inferat, altera ne verbo quidem refutata. Debebat autem si unam sequeretur causam saltem aliquam reddere cur alteram reiiceret. Sed nullam reddit. Ego vero possem plurimas rationes adferre cur reiicienda non esset, nisi satius videretur eam disputationem in suum locum referre, ubi de odio et amore agetur.
spacer 34. Interea ut constet neque colonias neque exercitum ex necessitate ad provinciam retinendam simpliciter esse, sed iustitia et aequitate potius conciliatis hominum animis, optime firmare imperia, unica utar ratione. Nec ea aut mea aut theologica aut philosophica, ne irrisu haec sint, sed quam ipse hic author mihi hoc ipso capite suppeditat. Ea ei imperiorum mutandorum causa est, quam ille statuit esse “spem meliora assequendi, qua illectos homines (ait) statum sui principis libenter commutatum velle.” De causa ergo cum constet, facile de remedio constabit: nempe ut penitus aut quantum fieri potest haec causa tollatur, ad bonorum medicorum exemplum, qui tum demum recte curatum morbum putant cum eius causae eradicatae fuerint. Haec igitur spes meliora assequendi omnis vicissitudinis causa, quonam tandem modo tollitur? An exercitu vexando provinciam? An in exilium agendo cives? Mutuas suspiciones sic alendo? Colonis civium bona, fundos, aedificia dando? Amicos, liberos, eorum consanguineos trucidando? Caedibus, rapinis, ruinis omnia miscendo? Ipsos qui pro te steterint spoliando? Aut ullo denique violentiae genere? Atqui his artibus augetur praesentiam rerum taedium, et semper se putent meliora assequi posse qui sibi indignissima pati videntur. Quo magis miror adeo delirare Machiavellum ut cum causam mali videat, non ad ancipitia solum sed plane contraria remedia delabatur. Itaque ad mali radicem extirpandam hoc unicum remedium superest, quod preciosissimi aut saluberrimi antidoti instar erit, ut princeps talem se gerat quo meliorem sperare non queant, securum iis otium et tranquillam pacem redat, bonorum et honestarum voluptatum usum permittat, nihil violenter, nihil iniuste agat, nihil superbe in quenquam, neminem nisi noxium occidat aut mulctet, patrem denique agat, de populi memor (ut praecipi solet) de suis commodis non nimis sollicitus. His, inquam, artibus, si veram pietatem adiunxerit (nam simuilata diuturna esse non potest) et sibi charum et velut Deo gratum boni amabunt, mali eorum metu et reverentia, quae sua sponte vel invitis iis virtutem sequitur in officio continebuntur, omnes colent, et quam longissimum imperium optabunt. Nec unquam eum rerum statum mutari velint qua meliorem sperare non ausint.
spacer35. Haec quin ita se habeant, licet huius sectae os probe noverim, tamen neminem reor ea impudentia esse ut negare sustineat. Quin et haec eadem dicere ipsum oportet, si sibi velit consentanea dicere, quod utinam eius admiratores diligenter expendant et eum, vel authorem (ubi naturae bonitate vincitur) ad recte agendum sequantur, vel ubi ab his discedit, ut inconstantem et sibi dissentaneum discant contemnere!spacer
spacer 36. Verum quoniam naturae mentionem fecimus, praetermittendum non est quin quae ille de natura obiter dicit, nos quoque lectorem obiter admoneamus ut diligenter animadvertat et vel accurate distinguat vel quo sunt ab eo animo scripta, ut plane falsa reiiciat. Sic enim ait: “res sane e natura est maxime, maximeque pervulgata. Studium nimirum acquirendi, ideoque homines cum agunt (modo possint) dabitur eis laudi, qui saltem vitio non vertetur, at cum non possunt, et in id tamen incumbunt, hic vitium, hic error est.”
spacer
37. Atqui ut fit (ait magnus author Machiavello multo usu longe doctior detrita in politicis arte), natura, omnibus animantibus insitum, ut se vitamque corpusque tueantur et omnia quae sunt ad vivendum necessaria acquirant et parent, ob eamque causam studeant homines parare quae suppeditant ad cultum et victum. blue Nec sibi solis, sed et conugi et liberis, caeterisque quos charos habent tuerique debent. Tamen eadem natura vi rationis hominem conciliat homini, et ad orationis et ad vitae societatem, nec ulla res magis naturae consentanea est quam haec societas hominum inter ipsos et quasi vitae communitas. Hanc qui violat detrahendo alteri aliquid, et suum commodum alterius incommodo augendo magis contra naturam faciet quam si paupertatem subeat, si mortem, si dolorem aut caetera quae red possunt vel corpori accidere vel rebus externis. Itaque debet quidem unusquisque quae ad vitam necessaria sunt comparare, sed ita ut absit iniuria. Id enim vult naturae lex aequi et boni certissima regula. Haec semper cautio adhibenda est, alioqui nec naturae consentaneum dici potest nec laudem meretur, aut certe laudari solet quamvis ille contrarium asserat. Sed minus miror quid e natura sit ignorasse, cum quid inter homines fiat, non animadverterit quorum pars maxima utcunque virtutem non sequatur. Solet tamen de ea acutissime iudicium ferre, ut plane fallatur Machiavellus, qui quod a pluribus fiat omnibus laudari putat. Virtutis enim ea vis est ut ab iis etiam laudari mereatur et soleat quo aut perturbationibus in transversum acti aut naturae quaedam impotentia vel denique prava consuetudine impediti, eam sequi nesciunt, aut non curant ut non immerito a Lacedaemoniorum legatis obiectum Graecis sit, cum in Olympiis seni cuidam quem caeteri ludibrio habebant scommatis petebant, ipsi locum cessissent, idque eorum factum universi plausu approbassent. Scire quidem illos quid facere oporteat, et in alii laudare sed ipsos non facere. Et quis, quaeso, adeo avarus est ut in Africano maiore liberalitatem, quis adeo intemperans ut temperantiam, quis audeo pusillanimus ut magnanimitatem non laudet et amplectatur? Quis non admiratur infidem et suo tanto malo probatam constantiam? At qui tale quid faciant paucos inveneris. Scilicet, quod honestum laudant naturae est, quod non sequantur imbecillitatis testimonium. Eiusdem etiam naturae est quod nemo inveniatur, ne improbissimus quidem et nequissimus, qui improbitatem laudet, quin quod ipsi facere sustineant, non dubitent saepe in aliis reprehendere. Nam et scortator scortationem, et avarus avaritiam, et superbus arrogantiam insectatur. Quod cum in caeteris omnibus rebus usu veniat, tum in rei acquirendae studio et modo quod nulla unquam aetas propter eventum comprobavit, qualiscunque is fuerit. Sic enim futurum esset ut latrocinia, furta, corpore quaestum facere, et alia id genum flagitia <non> approbarent, quorum saepe quaestuosissimus est usus. Sed quo quid magis quaestuosum, eo et odiosum magis et invisum esse solet, quicquid malis artibus fit. Nec alia est tyrannorum ratio, licet regna regnis cumulent, ut passim videre est, tam in veteri quam nostri temporis historia. Cuius rei vel id quod subdit indicium est, cum “non possunt et tamen in id incumbunt, hic vitium hic error est (inquit).” Atqui rerum laudabilium etiam conatus, etiam voluntas laudatur, et virtutem sequi velle, non vitum, non error sed virtus est.
spacer 38. Est praeterea animadversione non indigna, generalis qua caput concludit sententia minime, ut ipse ait, fallax. “Authorem alienae potentiae seipsum perdere, cum aut vi aut industria ipse author potentium hanc protulerit, quorum utramqie is suspectum habet qui eo processit potentiae.Nempe dignissimum hunc fructum suarum fraudum metunt, qui posthabita iustitia ad malas artes se converterunt. Nec enim potest esse non suspecta calliditas, quae licet perverse prudentiam imitetur, longe tamen dissimiles effectus producit. Huic enim fidimus, huic salutem nostram, fortunas rectissime commiti arbitramur, nulla fraudis iniuriaeve suspicione. At illam omnes aversantur, ut versutis hominibus etiam cum bona fide agunt nemo tamen credere ausit. Itaque haec illius sententia ut vera sit, non de industria, quae a vera prudentia profecta est, quae coniunctam semper habet iustitiam, et ad fidem faciendam plurimum valet, sed de vafris et callidis consiliis (cuiusmodi multa ab ipso hoc libro traduntur) accipienda est. Quo magis enixe cavendum ne quid eo in genere peccetur et non fraus solum sed fraudis omnis suspicio vitanda, “nisi apud eos ipsos quibus profuerimus fidem nobis detrahi utile putabimus.” Quod si nemini utile est, quid de hoc artifice sentiemus, qui et ipse in hos scopulos impegit et alios nititur eodem pertrahere, de quo scitum et meritisismum illud, “proditionem amo, proditorem non amo.” blue
spacer
39. Hoc ergo teneamus: ad hanc normam caetera ipsius praecepta exigamus, fortassis alio duce ad eorum vita detegenda opus non erit, qui nos trans vastas illas Charibdis et Scyllae voragines, ubi plurimi naufragium fecerunt comitetur.

bar

  4. De Darii regno et Alexandri successoribus.
Sectio 3, ad
5. De principatu et civitate quae suis legibus vivebat.
  6. De principatu acquisito propriis armis et virtute.

UAM hic de Darii regno disputationem instituit, vel sola arguit hominis ineptias, si in tantulo opusculo, extra institutum haec eum disputare putamus. Et fecit quidam prudenter, quod ad Livium ingenii sui conscius, liberrime illud scribendi genus quod discursus haud temere vocat elegerit, ubi huc illuc tanquam lymphatico discurrere et quicquid in mentem aut in buccam venit sine methodo, sine ordine effutire licuit, hic vero quod metam sibi certam non praescripserit, haud satis considerate factum est, si eam tenere non potuit. Debebat enim cancellos vel non ingredi vel ingressus non transilire. Et certe si capitis inscriptionem, si conclusionem, si tractandi modum aut orationis filum respiciamus, plane ad discursus illos suos relapsus videatur, ut amissa quam instituerat de mixtis principatibus disputatione, nonnulla de novis regnis consdieratu digna traderet, qualia fuerunt Alexandri et succesorum. Atque illa non tam in acquirentis virtute posita, ut princeps inde quid fugiendum, quid sequendum sit discat, quam quae in re subiecta inhaerentia fortuito illi obtruduntur, nullum ad finem, nullum usum, quam aut ipse aut eius interpretes, diffisi sibi (puto) ostendant aut possit alius ullo modo ex ipsius verbis colligere. Verum ut, quam possumus cum illo candidissime agamus, demusque (quam ille nunquam intellexerit) optimam methodum secutum positamque primo capite, divisionem prosequi, ut de iis nunc disserat qui sub principe assueti sunt degere, quomodo scilicet erga illos se gerere debeat princeps, in cuius ditionem non ita pridem venere. Hic, inquam, si disputationis praecipuus scopus est, cur eum adeo involvit ut quo spectet perspici non possit? Cur quid erat praecipuum velut aliud agens praeterit? An quia pudet tam inepta dicere? (Atque utinam et alios puderet, qui omnia suius tanquam Apollinis oracula exosculantur). An potius quod aperte profiteri non audet, clam insinuare conatur, et tanquam adulterinum aurum puro fucatum obtrudere? At nos veteratorem explodamus et detracta ovis pelle vulpem a cauda saltem agnoscentes, ab eo diligentius caveamus.
spacer2. Sed ut ad rem ipsam expendendam veniamus, hoc videtur velle, licet perobscure significet:

“Duo nempe esse statuum genera sub principe, assuetorum vivere, quorum alii per proceres seu nobiles administrantur, qui sua habent dominia quos subiditi tanquam dominos agnoscunt, et erga eos naturali quodam amore afficiuntur. Alii servorum ministrerio reguntur, qui toti a principe pendent, nec ullum habent per se apud populum authoritatem.”

“Huius administrationis exemplum Turcam ponit, illius Gallos, hunc quisquis devicerit, extincto principum sanguine, facile imperium retenturum, illos ut teneat non regium solum genus sed proceres etiam omnes delendos et quicunque authoritate aliqua inter subditos polleat. Hoc Gallici regni, Hispanorum et Graeciae exemplis confirmat, quorum defectiones, horum procerum memoriae tribuit, quae simul atque extincta est, Romanos secure ea possedisse asserit.”

spacer3, Quibus positis nihilominus conclusionem subticet. At nisi ponatur inepta est haec tota, et nihil ad rem pertienens disputatio. Sed quoniam ipsum, ut credibile est, pudet concudere quod nec ob rei indignitatem audet dicere, nec qua est improbitate silere potest, minus negotii erit in eo refellendo quem sua haesitatio refellit. Eo magis quod huc transferri possunt quae supra de coloniis dicta sunt, cum non dissimilem crudelitatem, eadem incommoda sequanatur: multorum odia et offensiones, regi ipsi capitales et perniciosae, de quibus eo loco disserebatur, et plura disserenda erunt ubi de odio et amore agetur. Eadem in aditu ad alias provincias occludendo, in fide sibi apud omnes exteras nationes deroganda peccat, ut nemo iam eum asciscere velit aut ad auxilium ea conditione evocare, et ita imperium propagare non possit quicunque hanc viam ingressus fuerit, quod res magnas affectanti absurdissimum.

ALTERA PARS, DE PRINCIPATU ET CIVITATE QUAE SUIS LEGIBUS VIVEBAT (AD QUINTUM CAPUT MACHIAVELLI)

E quinto capite quid dicas, lector? Ridas? An ringaris? Et titulus quidem quo a superiore disiungitur ridiculus est. QUOMODO nempe GUBERNARI CIVITATES VEL PRINCIPATUS POSSINT QUI ANTEQUAM ACQUIRERENTUR SUIS LEGIBUS VIVEBANT. Egregia sane distinctio! Quae enim civitas aut principatus suis legibus non vivit dum adhuc civitas, dum principatus est, dum nondum ab alio quovis occupatus, qui novas leges ei det? Non Turca, non Gallus, non Hispania, non Graecia, de quibus supra. Tam illis quam Athenis, quam Capuae, quam Carthagini, quam Numantiae, red de quibus hic agit, suae leges erant. Conciliareå haec qui volet, satigat, confusi certe et turbati iudicii sunt.
spacer2. Verum res quaenam et qualis, quam hic tractat? Certe non minus ridicula, nec minus eadem quae supra. Idem enim concludit, quicquid praefatur, quocunque exspacietur, utcunque dividat, distinguat, eodem redit omnis oratio. Nempe huc, “ut omnia evertat, diruat, destruat.” Hac una illi prudentia, hoc ingens acumen. Hanc unam pro omnibus regulam novit et inculcat, Sive de singulis hominibus agatur, occidere, sive de hominum societatibus et rebuspublicis, destruere. Sic ille imperia, sic homines regit, gubernat, retinet. Hoc illi grande sophos, ut aiunt, haec disciplinae summa et compendium.

DE PRINCIPATU ACQUISITO VIRTUTE blue

spacer3. At operaeprecium est ipsum audire. Sic ergo praefatur, sic dividit:

“Statuum qui acquiruntur (inquit retinendorum tres sunt modo. Primus, ut destruas. Secundus, ut illic habites. Tertius, ut regendum paucis des qui tibi amici sint.”

Vides divisionem. At non ambigit quod primum, hoc ille etiam praecipuum est, ut simplicius dixisset uno verbo “destrue.” Sed illudere illi libet aliquamdiu, felium instar, ut tandem voret. Nec enim illud, quod ultimum subdit tanquam remedium, aliud quam praeludium est. Nec cum optimum dicit aliud dicit quam conditione optimum, nempe quam subdit, “iis qui servare volunt,at illi perdere in animo est. Itaque huc spectans subdit Spartanorum exemplum, qui Athenas et Thebas sic conservaturi amiserunt. At Romani Capuam Carthaginem, Numantiam “destruxerunt, nec amiserunt,” inquit nugacissime. Et ne dubites, aperte concludit “tutissimum viam esse ut destruas.” Addit, quid? “Vel illic habites,” sed inaniter addit et ludens, nec quod fieri velit, ut videre est ex red praecedentibus, quae omnia ad ruinam tendunt, nec ullam continent de habitationem voculam.
spacer4. Unde mihi saepe mecum cogitanti qui fiat ut hic author nihil aliud usquam quam caedes, sanguinem, ruinam hominum, urbium, gentium ubique spiret, succurit illud omnibus reor qui rem recte expendere velint assentientibus, idem hic illi quod meticulosis homuncionibus solet evenire, ut crudelitate timori suo consulant, nec quisquam crudelior sit quam qui timidissimus. Ita et Machiavellum recte gubernandi rationis imperitum, huc prolapsum, ut quae regere nesciret, destrueret, ut non inscribendum fuerit quomodo gubernentur sed quomodo delerentur homines et principatus. Utcunque fuerit, hoc cernere est, non esse adhuc quod ingenium laudemus, nihil quod non quivis fecerit, pronis in id maxime qui minime ingenio polleant.

PARS TERTIA, AD CAPUT 6 MACHIAVELLI DE PRINCIPATU ACQUISITA PROPRIA VIRTUTE

ED nec aliud agit capite sexto nisi ut ad tollendos homines novum principem hortetur. Nec ego aliud nunc respondeo. Quas ille tamen ineptias, et quam inepte effutit! Vel ipsam praefationem respice, ubi insinuatione utitur satis longa, parum necessaria, excusationes nempe attexens quod magnis exemplis usurus sit. At quis id cuiquam vitio vertit unquam? Quis non laudabit potius eum qui recte iis usus est? Metaphora utitur vulgari, et cui non usurpata, sagittarii ad metam collimantis.
spacer2. Tum rem ingressus, siquidem unquam rem ingreditur (huc illuc divertens, ut quid velit haud facile dixeris), sed sine insinuationi imposito: “Aio (inquit) minores aut maiores esse principatibus novis difficultates, prout quisque qui eos obtinuit maiore aut minore virtute praeditus red est.” O ingenii acumen! Nemo hoc valuit nisi Machiavellus perspicere! Certe nemo voluit dicere, nec tam esse ineptus ut dicere opus putaret. Nec tamen in principatibus difficultates hae sunt (insipide hoc dicitur), sed in principibus, non in ipsis rebus sed in personis.
spacer3. Huic simile est quod sequitur: “Qui ad novum principatum pervenit aut virtute eo pervenit aut Fortuna.” At illud quod subiicit, “Principatum alium non habere inter causas quae facilitatem servando novo principatui gignant, quia scilicet illuc habitatum ire ea ratione cogitur,” cuius quaeso farinae est? Nonne apertae nugae quas refellas an rideas? Vulgare etiam quod postea: “Nempe et virtute opus esse ad novum principatum obtinendum, et occasione. Nam et sine occasione inefficacem virtutem, et sine virtute inefficacem occasionem fore.” At hoc lippis, ut aiunt, et tonsoribus. blue Tamen male antea ab eo divisum arguit. Sic enim dixerat: “Qui ad principatum perveniunt, vel Fortuna perveniunt vel virtute. At debebat dixisse“vel Fortuna et virtute,” siquidem hic verum dicit. Nam occasionem saltem Fortunae semper debebit, etiam is qui alioqui virtute eo pervenit, siquidem a Fortuna est occasio, quanquam miscentur haec fortasse semper. Sic et difficultates quae in novo principatu constituendo sunt:

1. Ut periculum a pristinis possessoribus sit.
2. Ut tepida (aut, si vis, trepida) aliorum auxilia.
3. Ut manu opus et viribus.

spacer 4. De quibus quis dubitaverit unquam? Quis unquam nisi sic paratus rem talem aggressus est (nam affectasse Savanorollam imperium credere stultum est). Sic et quae de Moyse (profane, impie, et plane sibi similis et institutam inepte cum Cyro comparationem ineptius excusans) disserit, ipsa a se produnt. Ego nihil, nec enim de impietate ipsius agere hic animus est. At illud cuius oris, quod (Moysen iis annumerat qui vi et armis imperia acquisiverint, stabilierint) cum et solus aut uno Aarone comitatus et inermis rem aggressus sit, nec unquam armis in constituenda sua auctoritate usus legatur, quos aemulos sustulit, non armis sustulit. Sed nec ille sustulit, sed pro illo divinum numen. Semel arma, in divina vindicta exequenda contra vitololatras sumpsit, et ea precaria, nec sua. Quin ne ut hostes quidem repelleret arma ipse induit. Pugna Iehosuae commissa, ille ad preces se vertit. @@@@@
spacer5. Verum quicquid hoc est, quis non novit in omni imperio constituendo, etiam retinendo. vel antiquo illo tuo haereditario, tam potentia opus esse quam prudentia, ut a fraude caveas, ut a vi, utravis externa red vel interna? Tamen etiam absque armorum usu retenta interdum legimus imperia, et etiam ab iis quos Fortuna in id fastigium extulit (quod ille difficillimum ait esse), idque sine virtute Machiavellica, quae ei nihil aliud quam fraus est, et fraude homines tollere. Expende enim, lector, hanc vocem ubi voles, hoc illi, fere semper, significat, hoc illi, ni valde fallor, includi aut concludi invenies. Testis sit unus Numa Pompilius, qui sine sua opera et nihil minus agens ad imperium urbis Romae vocatus est. Idque tota vita absque armis, sine vi, nemine unquam occiso, retinuit, una seu pietate seu pietatis effigie. Quod vel solum totius huius disputationis vanitatem ostendit. Simulque illos insulsissime hominis insipidos sales, “armatos prophetas semper vicisse, inermes periisse,” ubi etiam prophetae nomine abutitur, sibi similis, id est impudenter impius et ineptus.

bar

Sectio 4, ad 7. De principatu acquisito alienis viribus et Fortuna.
  8. De principatu qui scelere acquisitus est.

AM septimum, iam octavum caput introspice, quid aliud inveneris? Scelera, caedes, sicas, praeterea nihil. Quas artes? Quam prudentiam? Fraudes, proditiones, contemptum divini, naturalis, gentium iuris. Huc ille Borgiam advocat, Agathoclem, Oliverottum. blue Quae monstra!
spacer2. Sed et quo ingenio aut iudicio? Oliverottum, obscurum homunculum, nec Borgiam multo nobiliorem, degeneris Italiae tyrannunculos, ec nec tyrannunculos quidem vere dicendos, sed tyrannidem affectantes, infaustissime quam vix inchoatam, cum vita amiserint, immania scelera, immani supplicio luentes. Agathoclem, antiquiorem quidem adiicit, etiam celebratiorem scriptoribus sed et aerumnis nobilem et fraudum haud laetissimos eventus expertum, militum defectionem, iras, fuga sola vitantem, filiorum caedes, liberorum et uxoris egestatem, exilium, regnum ab alio occupatum, suspirantem, aegram maerore animam efflantem. Quae omnia deterrere quemvis sanum possent ab imitando exempla, nedum ut allicerent. Nae ille mihi nullo iudicio est qui si meliora potuerit ista elegerit; ni potuerit, se in has angustias coniecerit, ubi nulla suppetebant sententiae confirmandae documenta, imo nec absurditatis vel specie tenus velandae tegumenta: quin red et se prodat sceleratus et ineptiat evanidus. Exemplorum enim hic usus, ut sequamur. Sequimur, quae cadunt prospere, quae secus cadunt vitamus. Itaque recte de historiae usu egregius historicus, blue quae aurea cum sint non pigebit ipsis verbis ascribere.“ Ad illa (inquit) mihi pro se quisquis acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint per quos viros, quibus artibus, et partum et auctum imperium sit.” Tum paulo infra: “hoc illud est praecipue cognitione rerum salubre et frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri, inde tibi tuaeque reipublicae quid imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu quod vites.” Quod cum ita sit, nonne summae stoliditatis est tales nobis viros imitandos proponere quos vel nominare puderet, Borgiam et Oliverottum red obscuras (ut ait ille) mundi maculas, animasque minutas?” Nonne infandae stupiditatis est eorum scelerata infaelicia, foeda incaeptu, faeda exitu, infausta, infortunata, principi obtrudere, et male partum (siquidem unquam partum) principatum? Quo eorum alter, vix totum annum quum male fruereretur ab altero suis artibus captus misere et maerens interiit, alter, cum vere Chimaeram (Italici regni vanam imaginem) animo inaniter volutasset, voto nunquam potitus est. Qui impii, incesti, necromantici, cum Satana pactione inita papatum adepti, et exitu infaelicis patris, impia, incesta, infaelix soboles una cum illo stetet non diu corruit continuo. Notum enim et per orbem celebre illud, ut his Machiaivelli artibus, dum venena aliis miscent, ipsi (pincernae errore) hauriunt, alter (pater nempe) sublatus, alter afflictus, ille vitam, hic liberatem, rem, decus, imaginarium illud regnum, et quem infauste occuparat principatum penitus amisit, captivus Romae in Hispania, in Sicilia red occcisus est. blue De quo iactitatum illud non minus vere quam ridicule “aut nihil aut Caesar” dixit, verumque fuit: Caesar nomine, re ipsa nihil. Illum si quis idem esse affectet iisdem hisce Machiavelli artibus, imitetur per me licet.
spacer 3. Nec negat haec quidem hic auctor, at nec negare potest. Quid ergo ad haec ait? Videamus hominis acumen. Culpam in Fortunam confert, “probe ab illo consulta omnia; prudentisisime, rectissime, et plane ex arte disposita, nihil mutari potuisse, verum obstitisse Fortunam quominus succederet.” Recte profecto, sed quid illa demum rerum est? Homone an quadrupes, piscis an volatile? Quae eius haec tanta vis, tam facile momento omnia ferre, agere? Sane si Fortuna nihil est, nihil fuerint haec quae sic elusit consilia. Sin aliquid sit, quin explicat? Quin artem aliquam principi suo cudit qua tam efficacem conciliet, conciliatam retineat, secunda fruatur? Quorsum enim omnis ista absque ea prudentia? Quo calliditas ista Borgiae? Scelera? Perfidia? Crudelitatis? Et haec tot istius ad ea praecepta? Verum quis nescit providentiam hanc esse, Dei ipsius manum qui se medium rebus humanis ingerit, turbat, efficit, reficit, deiicit? Hoc acutus iste videre non potuit, aut perversus agnoscere noluit, maluitque nomine hoc uti, quo casus significare videatur, quam quod res est fateri, peccasse in hunc Borgiam, sceleribus irritasse, hinc et ea et ipsum pessum isse. Displicuit scilicet homini haec simplicitas, nec ingeniosum videbatur quod non impium., Sape, sape, princeps, et sperne, ac pro Fortuna hac illius Deum vide, cogita.
spacer4. Sed et quae fuerint istaec mediae dispiciamus, nec enim quicquam hic mere fortuitum, vulgata omnia, et in propatulo sunt. Suis causis sua effecta annexa, eaque quotidiana et quae nec ipse Machiavellus negaverit, opportuisse istis consiliis consequentia obvenire. Videamus ergo quid ipse a Borgia factum narret.

1. Vocasse (aut vocari consensisset) in Italiam Gallorum regem.
2. Eius auxilio Flaminiam occupasse.
3. Et primo Columnios Ursinorum opera fregisse.
4. Tum ipsos Ursinos fraude illexisse, extinxisse.
5. Galli opibus inclinatis eum reiecisse.
6. Hispanis se iunxisse.
7. Omnem eorum quos spoliarat stirpem sustulisse.
8. Collegium Cardinalum sibi conciliasse.
9. Romae patritios sibi devinxisse.

spacer 5. Et haec (inquit Machiavellus) omnia rectissime. Etiam illud recte cogitatum:

10. Quod secum statuerit totum Hetruriae principatum occupare, quo novam sibi imperii accessionem faceret. Quod si obvenisset, “tantum sibi virium fuisse adiuncturum ut sua se potentia tueri potuisset, nec necesse habuisset qui a Fortuna ab aliorum potentia dependeret.”
11. Quin et mire laudat quod Flaminiae latrociniis vexatae, Romerum Orcum blue cum imperio praefecerat, virum crudelem et truculentum, qui truculentia illa et crudelitate brevi tranquillitatem provinciae concordiamque restituit.
12. Mox visum Borgiae immodicam praefecti authoritatem e re sua non esse, ne in odium incurreret.
13. Quid ergo facit? Eam minuit primo iudicium rerum civlium in media provincia constituendo, in quo singulae civitates advocatum et causarum actorem haberent.
14. Deinde quia odii nonnihil conflaverat praefecti severitas, hoc se crimine purgare vult.
15. In hunc finem praefectum medium diffindit, diffisum palo infigit. Cruentum gladium lateri aptat, et ita ornatum in Caesannatium medio foro ponit. Ferum spectaculum, sed quo populo probe satisfactum asserit.
16. Atque haec recte, unum cecidisse male, quod haec agentem oppressit inopina partis mors, ipsius morbus. Occasionem autem mortis et morbi huius subticet. Narrat Sabellicus, Iovius, et alii venenum a patre cardinalibus quibusdam mistum (pincernae errore, ut supra innuimus) ipsi et filio propinatum ab illis haustum, quo senex interiit, hic in morbus coniectus iuventae vigore (aegre tamen) evasit.
17. Tum superiorum actionum tanquam causarum effecta hec, quod mensem totum Flaminia illum licet aegrum expectarit.
18. Quod Romam venientibus inimicis, Vitellis, Ursinis, Balionibus, tamen impune mansit, nemine se iis contra ipsum iungente.

spacer 6. Haec facta, quorum red alia contra veram politiam sunt, alia contra ipsius praecepta, omnia aliqua vitiosa. Et primum quidem factum quod Gallum in Italiam aut vocaverit aut ad veniendum iuverit aperte contra dogmata ipsius est, nempe regulae, quam supra posuerit, contrarium: Cavendum ne quis viribus magis pollens in provinciam irrepat,” in quo errasse Gallorum regem admittendo Hispanum in partem regni Neapolitani ait supra capite tertio. Etiam damnat infra, capite undecimo, his verbis: “Antequam Gallorum rex in Italiam transmisit, teegbatur ea pontificis imperio, Venetorum, Mediolanensis principis et Florentinorum. Hi dominatus in eam omnium maxime curam incumbere debuerunt, ne externorum cuiquam armato in Italiam ingressus pateret.” Ergo nec Gallorum regi. Ergo inconstanter hoc Monachiavellus nunc approbat. Et vel hic vel illec male. Nihil addo.
spacer7. Caeterorum pars maxima in regulam de odio vitando peccat, quam eodem capite 3 posueart, et Dis. il. 3 cap. 6 prolixe tractat, nempe.

2. Quod Flaminiam (alienam provinciam) invaserit unde multorum offensa, si ipsi credimus, adeoque quae inde sequuntur pericula.
3. Sic tertium. Columniorum vexatio.
4. Et quartum, omnium maxime (quanto omnium maxime odio omnibus est perfidia et crudelitas) Ursinorum scelesta caedes cum fraude et perfidia coniuncta.
5. Quintum, haud absimilis notae, ad perfidiam vergens infida amictia, societas a Gallis ad Hispanos translata.
6. Et sextum, immane, quorum patres bonis spoliaverat, eorum liberos trucidare.
7, 8. Septimum et octavum, conciliare hominum studia, cardinalum nempe et patriciorum Romanorum, ut nihil sceleris continet quid nisi vulgare est.
9. Nonum (illud inane quod in animo habuerat) red Hetruruam occupare, id est quod Chimaeram animo volutarit. Insipidum autem est, quod occupata Hetruria a Fortuna liberum futura fuisse autumat. Quam tam potentem hic agnoscit, et cui alibi omnia maxima (totum Romanum imperium) subdit, “moderatrici rerum, et futuris eventibus quos cuique rei destinarat, causas aptanti et praemittenti .blue

spacer 7. Nec quinque sequentia, a decimo ad decimumquartam usque (Romeri nempe praefectura) iudicium, supplicium, aliud ei quam odium et horrorem parare potuerunt, quod hominem tam crudelem potius quam constanter iustum et recti tenacem in potestate collo caruit, red blue et crudelitatis quam iustitiae efficaciam maiorem crediderit. Nec (quod ad supplicium attinet) tam laetatum eo spectaculo populum quam utrosque, tum famulum tum dominum detestationi habuisse, nec tam ob id pacatum acquiesse quam irritatum idem ipsi optasse autumo. Sed amabo te, hoccine principi utile putemus,improbos in imperio ponere? Per illos populum exhaurire? Plenos emungere, demum occidere? Sic excusari principem? Sic cuiquam satisfieri? Nam is caecos caeteros iudicet oportet qui sic iudicat: se oculos unum habere, bruta caeteros aut brutis magis fatuos. Quin qui famulos, quorum opera abusus est, sic tractarit. Quos tandem famulos, quibus aut utatur aut abutatur habiturus est? Sed propero ad effecta Borgianarum actionum.
spacer7. Interea, tanquam magnum aliud hoc ponit:

19. Quod eum Flaminia totum mensem expectaritm, tam validis (inquit) fundamentis nixus est.”

Nonne egregie? Et egregium hoc fundamentum, quod post mensem ex quo concuti caeptum est ruinam minabatur, de quo tam multus exultat quod proinus non corruit? Quantula haec mora fuit! Cuius tamen annon poterat aliam causam cernere quam fundamentis firmitatem. Quid? Quod nullus-dum id impulerlat? An magnum fuit quod sponte non corruit?
spacer8. Tale aliud:

20. Quod hostibus in urbem redeuntibus, continuo caesus non est.

Atqui quod in urbem venire ausi sint, nutantis potentiae erat, quod palam ausi sint, ruentis deiectae et iacentis, quod ad caedem ipsum quaesiverint; quod eius consanguineum occiderit, et sanguine os et faciem sibi laverit Fabrius Ursinus, Pauli (ab eo per fraudem interfecti) filius. blue Quod in custodiam ipse datus sit, custodiae vitam debuerit, alibi ob circumstantia odia nusquam tutus. Quae omnia tacet iste docet Sabellicus, Iovius et alii, et quisquam hic Fortunam incuset? Solita haec sceleris, non insolita Fortunae, effecta sunt. Unum fortasse Fortunae tribui posset, quod a patre ad caenam vocatus venenum aliis paratum ipsi biberint; quod illo hausto pater intererit, ille aeger ineptissimo tempore, nondum absolutis quae animo agitarat fundamentis. At esto hoc Fortunae, si vis, at ultricis Fortunae est, nec caecae sed perspccissime, quae vidit scelera et ulta est. Eluditur quippe sinc hominum stultitia, quam sapientiam indigetant, gubernante omnia et successus moderante Dei (si recte rerum nomina usurpamus) providentia. Unde retortis hisce in ipsius Machiavelli, caput (si recte rerum nomina usurpamus) providentia. Unde, retortis hisce in ipsius Machiavelli caput exemplis, sic rectius retiocinabimur.
spacer 8. Fuere hae artes (iniustitia, fraus, perfidia, crudelitas, sceleraque alia) Borgiae, Oliverotto, Agathocli exitio, ut quorum ille nunquam voto penitus potitus, alius potito, non diu laetus. Omnes misere perierunt, nec aerumnis magis obruti quam (quod miserrimum) animos deiecti: Borgias Fortunam, id est Deum ipsum incusans, Oliverottus amicum et scelerum praeceptorem Vitellosum blue effaeminate multis cum lacrhymis, irridentibus palam hostibus, arguens, et culpam in eum coniiciens. Agathocles gemens, plorans, plangens suum liberorum uxorisque casum. Ergo horum facta proponenda principi non sunt ut ea imitatur, sed “foeda inceptu, foeda exitu” ut vitet observanda sunt.
spacer 9. Atque haec sunt quae in Borgia praecipue probat. Videamus quid improbat. Istud sane, quod cardinalem Sancti Petri ad Vincula (qui Iulius Secundus dictus est) in pontificem eligi curarit, aut saltem permiserit, et rationem subiicit, quia “magnorum virorum inveterata odia novis beneficiis non tollantur,” ubi primum de ratione hac non pugnem, siquidem verum sit nullos unquam viros magnos nullas respublicas quae aliquando inimicitias exercuerunt sincere in gratiam rediise. Sed quum hoc constet falsissimum esse, quid de ea iudicandum sit quisque videat. Tamen nec rem explicat, unde et quod inveteratum hoc odium, quae nova haec beneficia, ex quibus iudicari de hoc facto melius posset. Sed si ita fuit, documento nobis est qualia haec Machiavelli (ad summum improbitatis gradum ducentis) praecepta sint, quae red nec Borgias tenere potuit quin reconciliato inimico fideret. Veritatem tamen hic desideraverim, cum Sabellicus eium insurgentibus undique inimicis de vita ita fuisse solicitum scribat, ut cum custodiae (ne quid turbaret) commissus foret, lucro id sibi duxerit quod tuto latere sic posset, nedum ut ad papae electionem pondus ullum affere potuerit.
spacer 10. Caeterum quod subdit, “non debuisse eum permittere quenquam in papam assumi a quo vel ipse vel qui ab illo timere potuisset, id enim est, quem ille offenderat, vel qui illum,” libens interrogavero quem ergo eligi permittere debuerat? Et an quisquam in conclavi illo erat aut extra conclave qui cum papa factus esset, e Borgiae ambitione, fraude, scelere, veneno, sica securus esse potuisset (nisi eum cum patris morte ingenium mutasse putemus, quod credible non est)? Ait iste quidem “debuisset efficere ut aliquis ex Hispanis cardinalibus papa fieret, aut si id non poterat, dare operam ut Rhothomagensis blue eligeretur.” Sed qua ratione potuerat aut hic aut illi securi a Borgia esse, aut ab illis Borgias: “Hispani in coniunctione (sanguinis ait) et beneficio, Rothomagensis potentia, quia Gallorum regi affinitate iunctus erat, eum non timuissent.” Utrunque inaniter, nec enim contra sceleratos ulla consanguinitatis vis, neque contra venenum potentia. Exemplum sit illis quid ipse ponit, Oliverotti in Foglianum et avunculum et nutritium et vere amicum, perfidum scelus, quem vocatum ad caenam cum aliis trucidabit. Istius exemplum sit Borgiae pater, tam promptus venena miscere. Nec de potentia Gallica multum metuuisset, divisa in factiones Italia, cum hinc starent Veneti, illinc Aragonenses, quos arte aliqua faciles sibi iungi posse crederet, et a Gallis tutum, perpetrato facinore, praestituros, praeterquam quod clam miscentur venena, nec authorem invenire promptum est, nec ulcisci curant proximi, si isti credimus, nedum longinqui affines. blue De Hispanis autem, praeter id quod diximus, in quo consanguinitatis gradu Borgiae iuncti fuerint non narrat, et in quocuneue fuerint, an in propinquiore fuerint quam ipsius frater dux Cretensis? blue Quem tamen occiderat teste Iovio, et illis parcere, aut illum timere illi desiissent ob ullam consanguinitatis ius? Sed an illos timere ipse non poterat, aut eorum ullum postquam papa factus esset. Habebat Flaminiam, habebat Urbinatium principatum, quis papa non maluisset utrunque suum potius esse quam Borgiae? Quis non affectasset? Invasisset? Saltem quem non timuisset Borgias affectaturum ex suo ingenio homines metitus. Et quomodo Machiavello excidit generalis illa sua regula, quam nonquam fallere ait: authorem alienae potentiae se ipsum perdere, sive potentia id effecerit, gravem illam, sive industria, non illam minus veramque suspectam ei quem adiuverit Quod si verum est, quemcunque mortalium ad papatum provexisset suspectum eum habuisset. Etiam ille eos non minus suspectos, gnarus huius tam celebris regulae et ambitionis hominum et sceleris et perversitatis conscius. Miserum Borgiam! Quo se verteret? Restabat hoc unum, ut se ipsum papam faceret. At ne sic quidem securus ab odio et timore fuisset, ne in aenea quidem turre, tantas turbas misera haec sapientia homini ciet.
spacer 11. Praetereundum autem hic non est quod ait Borgiam Fortuna, Agathoclem et Oliverottum scelere regnum acquisivisse. Nec casum qui regnum illi peperit narrat, imo astum et consilia nobis memorat, res castri plane adversas, nam quod a consilio est, a casu non est. Quin et scelere grassatum non Agathocle minus et Oliverotto magis, ut quem scelere interemerat, cernere est.
spacer12. Nec quod sub finem capitis octavi de recto crudelitatis usu (ut sibi videtur acute, ut accurate attendenti perabsurde) scribit, ubi dum in causam inquirit, cur aliorum interdum impunis sit, aliorum punita crudelitas, hac reddit, quod illi recte crudelitate usi sint, isti minus recte. Quod hoc est, crudelitate quemquam recte uti? Sane si crudelitas est, nemo ea recte uti potest. Sin iustitia est quam ira vocat, nae ille voces invertit ac pervertit. Hoc enim interesse quis nescit, quod crudelitas contra ius est, iustitia sempler ex iure? Vidit itque absurditatem et emollire conatus est hoc modo, ut crudelitate recte quis utatur, siquidem quid recti de eo quod malum est, dici datur” inquit per parenthesim non minus absurdam: nec enim id datur unquam, aut absque incommodo dari potest, adeo ut frustra illi sit suum illud siquidem. Pugna videtur haec naturae improbitati certantis, at vincit improbitas et effutire eum cogit minus effutienda. Sed quando et quae haec crudelitas est qua quis recte utitur? Tunc, inquit, cum necessitate quis adactus, semel tantum ut securum se reddat crudelitate utitur.” Hic pene quot voces, tot ineptiae. Quae enim necessitas ad crudelitatem debet cogere? Hoc enim contra artem politicam est, cui imperat iustitia, exulat crudelitas, adeoque iniustitia omnis extra eius terminos eliminata tanquam invicem pugnantia, quam quidquam, quippe artis finis est bonum, id maxime commune vult esse instrumentum. Homines [hos] amore allicit, amore conservat, amore in opus mittit, non cogendo. Haud diuturnum hoc esse potest [nec] fallendo, incertum hoc et anceps esse necesse est.. At crudelitas, omnisque iniustita, plane contra. Eius finis, specie bonum, re ipsa malum, suum commodum, quorumcunque incommodo. Homine si utitur, non amore eum allicit, nec allicere potest, exosa, abominata, detestata humanae naturae. Nec id quaerit aut curat. Sed viribus et violentia, fraude et astu nititur, cogendo, terrendo, fallendo, quibus omnibus nihil amori inimicius.
spacer13. Iam illud “ut securum se reddat” tanti mali excusatio est. Quis enim admiserit privatum unius ob commodum malum tam dirum et publicum? Sed et quae haec securitas? Quam parum secura quae crudelitate nititur, quam odit natura, amat nemo, odii fomitem at fontem, quod adeo fugiendum clamat ipse, ut dictum. Addit tamen velut remedium ut semel tantum exerceatur. Caetera ineptit, hic obbrutuit. Semel tantum crudelem esse! Non patitur natura rei, non hominum mores. Ubi fraena laxaveris, ibis praeceps. Alia aliam crudelitatem trahente patrem occidisti, filium oportet. Aut si filium, patrem, fratres, etiam et consanguineos, et eorum iterum consanguineos et affines, quamque late haec se extendunt, tam late grassari crudelitatem necesse est. Infinita res, nec in hominis potestate, ubi iam se illi permisit. Abstine qui persistere dubitas, nec incipe cui recipere te animus est. Nusquam aptius illud:

Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
Ubi se carceribus effudere. blue

Ea vitiorum natura, abstinueris facilius quam retinueris, nec impulsum cohibere tam in proptum quam ne pellaris cavere. Disce, princeps, et imbibe.
spacer14. Etiam ratio quae additur quam insulsa! Quia cum semel exercetur crudelitas, minus sentiunt eam homines, minus offenduntur.” Quasi vero inundatio quaedam caedium minus sentiatur quam cum sigillatim fiunt, nec potius maiore cum horrore animis observentur facta quae nunquam aboleri posset impressione, cum sui et perpetrantis odio, ubi singulae animos pene fallunt, et minus animadversae praeterlabuntur. Nec tamen haec causa dici potest cur Agathocli red crudelitas impunis fuerit. Exercuit enim ille iterum aut saepius. Nam praeter principatus initia, quae crudelia in cives fuerant, etiam in exteros postea crudelitatem exercuit et fraude ac perfidia eam miscuit in hospitem, in filii sui patrem, id est, quii filium ipsius adoptaverat, nec ad necessitatem quidem, ut apud Iustinum videre est. blue Erat ille Cyrenarum rex Aphellas Afer, quem ad societatem belli contra Carthaginienses excierat, quicum ingenti exercitu advenerat filium Agathoclis sibi adoptaverat. Illum blando alloquio et humili adulatione cum simul saepius caenassent, incautum interfecit. Nec impune solum interfecit, sed, quod mirere, exercitum illius occupat, eo contra Carthaginienses bellum gerit. Haec Iustinus nec qua ratione exercitu illo uti potuit explicat. An filius eo usus ut suo, an quid aliud, utcunque est, non hoc ineunte regno perpetratum, nec ad stabliendi regni necessitatem aut ob suam in regno securitatem, nec in hunc finem nec semel tantum. Ergo inepta haec causa, nec aptum exemplum. At an plane impunis ei sua crudelitas, ut hic asserit? Nec quidem si recte rem expendamus. Hinc enim

1. Sociorum illa in Syracusarum obsidione desertio, de qua Iustinus. Super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus est?
2. Etiam hominum 1600 dissessio.
3. In Africa militum seditio.
4. Ipsius a suo exercitu fuga.
5. Filii a militibus caeses, quae non tam ob stipendium non solutum aut infaeliciorem pugnam ei obvenerat acciderant haec aliis imperatoribus, non tanto motu accepta, quam odio in ipsum semper latente occasiones se prodente. Odii autem causa crudelitas.

Quod quantum fuerit tum patuit cum eius filius Archagathus, morti ab Archesilao traditus, dum necaretur, eum interrogasset quidnam Agathoclem liberis eius facturum putaret, Archesilaus satis habere se quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciret.
spacer 15. Itaque nisi impunitatem vocat quod manus Agathocli ipsi iniectae non sunt, impunis dici non potest. Sunt enim et haec quae diximus poenae: defectio, desertio, fuga, liberorum caedes, tandem et in maerore mors et regni spoliato, et uxoris exilium aliaque. Nec defuisset manuum ipsum iniectio, si assequi ipsum fugientem ex Africa milites potuissent, qui cum persequi eum vellent a Numidis excepti in castra reversi sunt, ait idem Iustinus. Ergo salutem suam hostibus debuit, non recto illi crudelitatis usui.
spacer16. Ut sit tamen impunitas, annon possunt aliae eius causae reddi? Sunt enim vitiis iunctae interdum virtutes, quae illorum tenebras suo fulgore obscurant, quas ita amant homines ut illis ignoscant aliqua aut tolerent. nec tamen vitia desinunt esse nec honorata aut utilia aestimanda, nec illis imputandum si quid iis rectius ob virtutes cesserit, ut si quis beneficentiam, liberalitatem, affabilitatem, quiibus alliciuntur homines, si magnanimatatem, fortitudinem, quibus percelluntur, militarem <et> civilem, prudentiam, quae suspiciunt, vitiis miscet, magis ipsis, magis illi propter ipsa parcitur quam alii fortasse qui eis destitutus vitia eadem usurpat. Nec hoc propter rectiorem vitiorum usum (ineptum hoc iudicium), sed propter illustriorem virtutum mixturam, evenire dicendum est. Est et praeterea inter eius rei causas diversa hominum, cum quibus negotium est, indoles, prout hic aut ille insegniora aut actiora ingenia inciderit, dat aut non dat nullas aut segniores scelerum paenas. Sic cum aliis cogitationibus distrahuntur ut enim externo bello implicantur homines. Aliaque huiusmodi multa sunt quae ad crudelitatis hunc aut illum usum transferre <possunt.> [ . . . ] sane insipidum est. Quid quod et impunes fuerunt interdum qui crudelitate ad hanc regulam minime usi, ad eam saepius recurrerunt ut hic rectus, quem vocat, usus impunitatis aut successus causa esse illis non potuerit? Quo itaque ei excidit cui ipse tantum tribuit, ut eius verbis utar, Fortuna et tempora ingenio apta. Haec, si illi credimus, omnium successuum secundorum aut adversorum causa praecipua sunt. Cur non et hic agnoscit, praesertim illam priorem quam, cum libet sanctius loqui caelum vocat, et aptiore adhuc nomine, Deum. Is est sane qui regit omnia, nam tempora ad illum reseruntur, ut qui ea moderetur et apta ingenio, huc ilils ingenium cuiusque reddit, prout hunc aut illum deiicere libet aut evehere. Is ideo qui crudelum illum punit, crudelitatem istum secundat, aut tolerat consilio quo penetrare <potest> hominis red nefas. Nec enim omnia ad humanas causas retrahenda idem fatetur ibidem. Denique, non hoc isti fas dicere qui Borgiae qui Agathocli impune suam crudelitatem putat, cum illi crudelitate saepius usi sint. Nec semper ad initia regni et caetera quae praescribit. De Agathocle diximus supra. De Borgia, constat eum semel ea usum cum fratrem, ducem Cretensem, occidit. Iterum cum Astorum Monfredum, tertio cum Vitellosum, Oliverottum ac Paulum Ursinum, fortasse et saepius. Et sane annumerare his licet Romeri Orci caedem. Nam, utcunque mori meruit, non absque crudelitate a Borgia caesus est, quippe et nullo iudicio damnatus et feriter ac immaniter tractatus. Possem plura, sed sint haec satis ut huius acuminis quod videri alicui posset, inanitatem ante oculos ponerem.
spacer17. Nisi et hoc occurreret non leve eiusdem documentum, quod cum principatuum formas dividat, retinendi modos non distinguit, Fortuna acquisitos et scelere partos principatus disparat. Modum regendi et retinendi confundit, easdem enim utrisque artes ponit, fraudes, caedes, et similia. At quorsum eos distinguere, si eo modo regendi sunt?

bar

SECTIO V. AD CAPUT 9, DE PRINCIPATU CIVILI

EQUITUR de civili, quem vocat, principatu, ubi quid ipse dicat strictim purcurremus et quale quidque sit perspiciemus.

spacer1. Et primo, principatum hunc quasi definit: “Qui non scelere ac non ferenda violentia sed civium favore in principem evasit,“ ubi videre est quod scelus et violentiam excludit.
spacer2. Tum “modum eo perveniendi non opus esse (inquit) tota virtute, neque tota Fortuna,” quid hoc sibi velit ipse dicat, nemo enim totas aut hanc aut illam unquam habuit, sed potius fortunata quadam astutia, quibus verbis miscere videtur velle Fortunam et astutiam, excludere autem utranque solitariam, quod perspiccum fuisset si pro tota sola posuisset.
spacerVerum quorsum hoc, et cui non obvium? Absque Fortuna, id est divino numine, nihil unquam potuisse astutiam, sive humanam prudentiam, seu tam ardua (principatu nempe acquirendo) seu minore ulla in re? Itaque hoc, ut rectum sit, quid nisi vulgare est? At nec sola forttuna huc pervenire posse cum dicat quid nisi ineptum dicit?

1. Sorte enim eo perveniri potest.
2. Potest ex conditione quae Fortunae subiecta est.
3. Potest ex eligentium mera voluntate, red quae, quod ad acquirentem, plane fortuita sunt, nulla illius astu aut industria comparata.

2. Nam quid

1. Saulus apud Israelitas? Nonne sorte sola, ergo et Fortuna, electus? Nulla illic ipsius mistura astutiae.
2. Quid Darius apud Persas? Cui ex compacto et conditione equi hinnitus regnum contulit? blue Quid illic nisi mera Fortuna? Agasonis, dicat aliquis, industria, At non haec Darii astutia. Quin hoc ipsum fortuitum fuit,
spacer a. quod ei contigit hic agaso,
spacerb. quod cum eo rem communicarit,
spacer c. quod in equi hinniitum imperii sortem coniecerunt, nec aliud hoc fuit quam sortis quoddam genus.
3. Iam Numa Pompilius,

spacerspacerspacerspacerspacerCuribus parvis et paupere terra blue
Missus in imperium magnum,

non alia quam eligentium fortuita, quantum ad ipsum attinet, electione. Nam nec ambierat ille nec somniarat, nec ulla astutia Fortunata vel non fortunata aucupatus fuerat.
spacer3. Qua tamen voce astutia quid sibi vult? Si solertiam significare, quae semper bona est, cur ambigua astutiae, quae saepius in malam partem sumitur, uti maluit? An ex scelere compositus, nihil sonare aliud tam potest quin <ut> eo semper propendeat?. Equidem (si magnorum id venia dicere mii liceat) cur affectandus principatus cuiquam sit, qui imperio natus non est, haud video. Et illud in parabola, tum vitis, tum olivae aspernantis ultro oblatum principatum, ne dulcedinem suam relinquerent, deamo. blue Video etiam proniorem ad imperium capessendum tribulam, cui nihil inest dulce, promptius recipientem, imperiosius utentem. Tamen si affectandus et, nihilne vera prudentia hic potest nihil nisi calliditatem et malas artes insinuet? Tortuosas nempe vias, etiam cum recta iri possit? Tam (non sceleratus iste, sed scelus) ineptit, et ubique malitiam prodit suam, ne ipse quidem astutus..
spacer4. Causas autem efficientes huius principatus satis inepte per disiunctionem ponit (aut populi aut optimarum favorem) quasi nom possent haec concurrere, utrorumque (tum populi, tum optimatum) favor in principe constituendo.

4. Nec aptius causas quae populum vel primates impellant apponit, “dum opprimere hi volunt, opprimi ille nolit,” quasi non aeque truculenta sit illa multorum capitum belua, aeque prompta, non raro, optimatibus iniurias inferre, etiam quasi haec sola esset et unica principatus invehendi causa. Quae utraque uno Israelitarum in rege desposcendo exemplo blue refelluntur, ubi videre est concurrisse utrunque et populi et optimatum consensu, nec tamen quia opprimi aut opprimere vel illi vel isti voluerunt aut timuerunt, sed seu

a. naturae mutabilitate quadam,
b. seu melius ita sibi fore credentium, nec tamen ob internos motus quam ad externum hostem et aliorum instar gentium, ut ipsi diserte testantur.

Dubitare tamen mihi liceat an populi solius (quod ille innuit) favore, hanc ob causam, quisquam in principatu unquam collcatus sit. Scio nonnullos eo praetextu populi opera absusos, ab eo armatos et evectos, tyrannidem occupasse, qualis fuit Pausanias blue et alii, sed qui ideo a populo sciente, volente, in principatu constitutus est vix legisse me memini.
spacer 5. Quin ineptiarum omnium ineptissimum, quod cum videat ipse fateaturque homines horum aut illorum, populi aut magnatum amore, ad imperium ascisci, et cum finem videat auxilium ac causam, auxilii spem, spes iterum, quam de aliquo habuerunt, fiduciam, et quam ei adhibent fidem. Haecque ante oculos principatum affectanti proponere debuisset, ut conciliaret alterius aut utriusque partis amorem, fiduciam, fidem, cumque id veris solum virtutibus, non virtutum simulachris, quae evanida sunt, fiat, amor videlicet, minoribus illis, humanitate, benignitate, comitate, mansuetudine, clementia, liberalitate acquiratur, fiducia grandioribus, fortitudine, prudentia, fortassis et magnanimitate, fides, pietate, iustitia, aequitate, veracitate, his omnibus omissis, unam astutiam ei ingerit. Quod? Quod nec astutiam hanc explicat:

a. quae sit,
b. quibus modis progrediatur,
c. quae ad eam praecepta.

Quod illa odio et fastidio, ut plurimum est; quod suspecta; quam fugiant homines, quam abominantur, nec amorem certe parere potest, nec fidem, nec fiduciam, nec cui se credat quisquam aut opem inde speret. Addit ille quidem fortunatam et sane opus est, in ea enim insunt omnes, sed ad eam artes nulla. Itaque principem suum hic deserit, egregius iste artifex; nec viam quae ad principatum eat monstrat, et quam monstrare videri vult devia est, non via.
spacer6. Omissa ergo quomodo acquirat, videamus quomodo principatum retineat eius princeps, et quas ad id regulas det, quanquam erant acquirendi artes primo monstrandae, sed condonemus hoc ei, si isto recte defungatur, videamusque quomodo utrunqe divisionionis huius genus, principatum nempe a primoribus et a populo, tractet. Fortasse haud multo melius id praestiterit. Ponit autem utriusque affectones quasdam, quibus viam sibi struat ad regulas quas positurus est, nempe:

Principatus a primoribus †istam†

Quod maiore cum difficultate sustineat se is princeps. Et causas reddit:

1. Quod cum pluribus degat, qui pares se illi autumant. Populi nemo id arrogat.
2. Quia illis satisfacere non possit absque in iuria in populum, opprimere enim populum volunt, populi honestior voluntas, ne opprimatur tantummodo.
3. Quia perspicacia et astutia maiore sunt optimates. Ideoque antevertunt et gradum sibi gratiae faciunt apud eum quem sperant superiorem fore. Id populus, quippe minime perspicax, non facit.
4. Nec deserunt modo principem, sed ipsi in eum impetum faciunt. Nihil a populo principi periculi est, nisi ut deseratur.

spacer6. Quibus omnibus sibi similes (id est Machiavellicis hisce artibus intructos) optimates praesupponit. red At hoc non semper necesse est. Demus tamen id quoque, audiamus caetera: “At adversante populo (inquit) nihil securitatis policeri sibi potest princeps.” Quare quaeso?

1. Quia nimis multi sunt.
2. Quia cum eodem populo vivendum.

At adversantibus optimatibus securus esse potest. Qui sic, magis quam populo adversante?

1. Quia pauciores sunt.
2. Quia nihil necesse esse eosdem optimates. Potest enim princeps multos subrogare ac abrogare, dignitatem auferre eut deferre cui volet.

Atqui nisi haec contraria sunt, quae contraria sint quis dixerit?

Quod et a populo nihil periculi principi sit nisi ut deseratur, et tamen eo adversante nihil securitatis principi sit.

Item:

1. Quod ab optimatibus securitatem sibi polliceri potest, licet adversantibus. et tamen non solum deserunt, ut populus, sed ipsi in eum impetum faciunt, quod non facit populus.
2. Rebus illlus diversis insidiantur.
3. Exitium praevident.
4. Machinantur.
5. Gratiam cum hostibus occupant.

spacer7. Haec fundamenta sunt, quibus regulas has superstruit. Ad principatum qui populi favore acquiritur unam hanc: ut populi amicitiam retineat. Bonam illam quidem, sed an solam ponendam? Et an nullius red momenti est optimates conciliare? Ad eum qui optimatum favore acquiritur eandem hanc ponit, conciliare populi amicitiam. Aliam prius posuerat, ut observet princeps magnates et distinguat:

1. Alios enim esse qui se suosque omnes fortunas una cum illo iungunt. Hos tanquam certos amicos colendos ei esse et honorandos. Si rapaces non sunt (quae addita est, diceres, speciei tantum causa, red illum non decet exceptio).
2. Alios qui se obstringere nolunt.

Atque horum iterum duo esse genera:

1. Qui naturae vitio, animi quadam deiectione id nolunt. Horum opera tuto uti principem posse, praecipue si consiio pollent.
2. Qui astu et ambitioso consilio obligare se nolunt. Hos certos hostes esse et cavendos.

spacer 8. Et esto hoc aliquid: modus fortasse dubios fidei a certis amicis discernendi, etiam utendi iis aut reprimendi.

1. Eo tamen peccat quod haec duo tanquam extrema ponat: pusillanimitatem et ambitiosum consilium, quasi ἄμεσα haec essent, nec aliud a sociandis cum principe actionibus distinere homines posset. At possunt sua privata studia etiam viros maximi animi ab omni publica cura distinere. Potest verus humanarum rerum contemptus et de honorum ac dignitatum inanitate, fixa animo sententia, potest tranquillae vitae sectatio, quae omnia a pusillanimitate non sunt. Imo a vera magnanimitate plerumque, eaque maiore quam qui magna illa quae ducunt sequuntur. Quae isti calcant et inferiora se existimant, non quod aut laborem fugiant aut pericula metuant, aut sibi diffidant, quocunque animum vellent intendere. Hos si pusillanimos vocat, quod dignitates, honores, ipsa regna despiciant et alia, animi praecipue tranquillitatem praeferant, non metu aut fuga dolorum aut laborum, sed iudicio eligentes, quod in iudicii lance iusta pensitarint, nae illa digna se loqitur, id est stupiditate et ignorantia summa. Sin agnoscit hos aut serio aut aut solos vere magnanimos quod ex recta magnanimitatis definitione ostendere facile foret, facit imperite, si non improbe, qui in hac hominum distinctione quam principi observandam proponit, membrum hoc omiserit.

2 Quin et subobscurum illud est, quoniam potissimum modo dicatur aliquis res suas cum principis Fortuna coniungere.

3 Illud vero iniquum quod cum dixisset, eos magis de se quam de principe cogitare, continuo subiicit, eo pro hostibus habendos, qua lege dicta quos non pro hostibus habiturus est princeps? Rari nunc Orestes et Pylades, nec fastidiendi qui principem ideo colunt ut colantur, qui mutua damna et commoda ei iungunt, licet sua praeferant, isque iis finis sit. Ex illa, quis neget? Pulchra amicitia est, at non in Machiavellorum regno quaerendo, quorum finis suum commodum et sanctio aeterna vitam et rem servare laudabile, quocunque id modo fiat.

spacer 9. Altera regula, specie tenus, eadem est cum ea quam de altero principatus genere, populi nempe favore parti, posuerat, re vera plane contraria, videlicet ut populum sibi conciliet. Nec enim longe ab illa abest, populum in amicitia retinendum, sed propius attendenti plane illi contraria est. Illa enim erat amicos retinere; gratiam eis habere, referre, reddere, benefacere, haec contra hostibus benefacere, eos conciliare. Quod tamen non reprehenderim, est enim et prudentis et boni viri, si nihil aliud inferret quam sonaret; si absque iniuria amicorum fierit. Verum cum hoc innuat,

1. negligendos proceres qui ad principatum eum evexerant,
2. expectatione frustrandos,
3. nullam gratiam iis referendam,

tum improbandum hoc duco, quam in praesens inhonorum et in futurum inutile est, fidem sibi derogare, infidum socium se praestare, et praestando omni societate se excludere. Quod quam inutile sit magna affectanti diximus superiore capite, sectione secunda. Sit tamen et ipse testis infra, capite 21, ubi hoc principi potissimum commendat ut vere amicum et vere inimicum se gerat, cui istud e regione pugnat. Est enim amicum inimicis, inimicum amicis esse.
spacer
10. Praetexit quidem honestatem dum scribit “populi voluntatem, qui opprimi nolit, honestiorem esse quam optimatum, qui opprimere volunt.” Sed quid Machiavello cum honestate, qui omnia ad utilitatem refert, quam ab honestate seiungit? Et sane si ullius momenti honestas aut aequitas apud eum serio est, quin principi consulit, ne principatum a proceribus recipiat, quippe qui ob inhonestum illum finem dant, ut eo audiutore ad populum opprimendum utantur, quid ille recipiendo tacite respondet. Sed haec ludendo tantum loquitur. Cum ad rem ventum, utilitatem, nempe hanc ponit, quod in rebus adversis unum huic principi populus perfugium sit. Verum an ita est? In reconciliato inimco principi perfugium? Hoc illum dicere, hoc principem illi credere? Nam quid aliud populus quam reconciliatus inimicus? Non inimicus erat illi populus? Nonne ille populo inimicum? Nonne in hanc spem a primoribus in principem ascitus fuit? Nonne scierat id populus? Nonne oderat in suam perniciem ascitum? At eo propensior, inquit, erit in eum populus cum beneficium red acceperit, unde damnum timuerat. At sic quivis potest reconciliari inimicus. Sic cuivis reconciliato credere potest, eritque falsa illa regula quam ante red posuerat, “dicendumque reconciliato inimico maxime fidendum, propensior enim erit cum beneficium acceperit, unde damnum timuerat.” Sed esto haec hominum consuetudo. Non rarior consuetudo est ut qui damnum acceperint a qui sperarunt bonum, eo vehementius oderint, praesertim si in eum beneficium ante contulerint, quales sunt primores illi quorum tantum excandescet in principem talem, odium quantus populi exardescant amor. Atqui primorum odium plus periculi secum trahit quam populi amor in periculo perfugii. Et si hic in rebus adversis auxilio est, illud in rebus alioqui secundis exitio est. Itaque stolide hoc consulitur, eos conciliare a quibus nihil nisi desertionem metueris. illos irritare qui ipsi manum iniecturi sunt, de perfeurgio in adversis sollicitum esse, id facere quod in adversa inducat incautos, inconsultos, impotentes, nihil ausuros, populum videlicet adiungere, astutos, audaces proceres videlicet alienare.
spacer 11. Et tamen hoc in populo perfugium, quale quaeso est?

1. Infirmum.
2. Incertum.
3. Infidum.

1. Infirmum saltem si cum optimatum ope in comparatoinem veniat. Quod vel ex eo principi illi patet, quod populo perfugium, quaele, quaeso est?

1. Infirmum,
2. incertum,
3. infidum.

1. Infirmum saltem si cum optimatum ope in comparationem veniat, quod vel ex eo principi illi patet, quod illum invito populo principem fecerunt. Hoc qui potuerint, credibile est, eodem invito de principatu posse deiicere.
2. Quis nescit? E re natum epithetum, incertum vulgus. Et saepe in contraria (tum vicino), tum sibi quemque scissum studia., momento huc, illuc impelli a natura quippe hoc ille, ex tot, tam diversis ingeniis conflato, sed a ductorum (quos semper aliquos habet) diversitate ac fide, ut plurimum vaenali.
3. Infidum, autem negat quidem Machiavellus. Et vulgatum illud quod ipse obiicit, “extruere in luto domum qui populo nititur” quales Georgius Scala blue Florentiae et Gracchi Romae, distinguit, ut potest.

Et verum esse “cum privati ab inimicis aut magistratibus opprimuntur, contra cum principi adversus quemcunque adsunt.” Verum frustra haec ei distinctio. Nam eadem ratione qua privatos deserunt principibus desunt, nempe cum adversorum tempestas ingruit, cui caedunt continuo, si adsit qualiscunque iustitiae et legum praetextus, qui primoribus cum contra principem insurgunt deesse non solet. Nec enim tam legibus populus caedit quam viribus, nec iustitiam tam curat quam pericula metuit, quae libens fugit arrepto avide qualicunque obtentu. Adde quod magnatum reverentia quadem semper vulgus tangitur, quin et ubi accedit periculum ac labor, frangitur, ut pusillanimum est et contra infirmum. Verum est, fatear, dum regni aliqua species manet, edicto principis vulgus hactenus pariturum, arma sumpturum, forsan et in aciem proditurum, si nemo contra steterit, sed ubi in verum discrimen ventum, nihil fallacius aut produnt aut deserunt, et si nihil aliud, fugere audet, de se magis quam de quocunque seu privatus seu princeps fuerit sollicitum?
spacer 12. Iuvat autem quas ipse cautiones hic ponit expendere. Eae, in ipsa lingua Italica, hae sunt. Latinus enim interpres hic obscurior:

Ma essendo un principe quello che sopra vi si fondi,
1. che possa comandare,
2. e sia un uomo de cuore,
3. nè si si sbigottisca nelle avversità,
4. e non manchi delle alre preparazioni e tenga con l’animo e ordini suoi animato l’universale

Hoc est:

1. Si possit imperare, si scientiam et potestatem perandi habeat,
2. Si animi magni vir sit,
3. Si adversis non percellatur;
4. Si nullo apparatu careat;. Si animi sui magnitudine ac institutis universam multitudinem animet.

“His (inquit) legibus talis princeps intelliget se stabili loco fundamenta locasse, cum in populo ea locavit.”
spacer
13. Ridicule. Haec enim in populo non sunt, sed in seipso posita fundamenta, praesertim secunda et tertia conditio, ut magno animo sit, non percellatur. Prima et postrema ludificationes. Nam posse imperare est posse invitos cogere vel volente uti et universam multitudinem animare, Sane, hoc opus, hic labor est. blue Nec enim ingruente maiore vi animari volunt. Tum quartum, si nullo apparatu careat. Quod aliud est quam abundare ominibus rebus? Ergo viribus. Quo in statu perfugio ad populum opus non habet. Ex quibus apparet nihl aliud eum hic dicere quam principem qui populo non egeat certum habere in populo perfugium. Et certe hae conditiones nihil aliud sunt quam totidem effugia, ut cum male successerit haec regulae, possit in principem culpa reiici, quasi imperare nescierit aut animi defecerit aut apparatus defuerit aut vulgus non animarit, aut tale aliquid causari, nugas Machiavello dignas.
spacer14. Nec ad rem facit quod de Nabide blue subiicit: “Sustinuisse illum totius Graecae et victoris Romani exercitus vim, quod praestare haud potuisset si populum habuisset inimicum.” Nam non erat Nabis ex eo principum genere qui a magnatibus electi eos deserunt, et ad populumttranseunt, de quibus hic agitur. Nec, ut fuerit, uni exemplo superstruenda generalis regula, cum posset aliae successus illius causae intercedere. Etiam aliud est non posse hoc aut illud absque populo facere, aliud populo totum inniti, idque abdicatis primoribus. Et haec utrius principatus generibus sigillatim. Utriusque coniunctum hanc affectionem ponit, quod “tum demum in periculum veniat principatus civilis cum in merum (seu absolutum) imperium ascendere vult,” ubi contraria haec sic ponit, absolutum et civile, quasi quid civile sit absolutum esse non posset et contra, quod absolutum non possit esse civile. Atqui initio capitis non ita definierat, non (inquam) ex potestatis modo, sed ex civium electione. Qui autem eligunt possunt quemcunque, possunt nullum imperio modum stature, sed merum dare et absolutum, ut in Romano dictatore fiebat. Is a civibus electus, et ideo Machiavello civilis, tamen immensum plane et absolutissimum pro magistratus tempore imperium habebat. Et hoc quidem ineptum est. Illud ineptius, quod difficultatem eam notat, non quae tum solum ei accidat cum ad merum contendit, sed quae dum adhuc infra civilis imperii fines stat, eum sequitur nempe posse magistratus quibus parere cives assueti sunt principatum principibus tollere vel adversando vel iussa detrectando.
spacer 15. Nec foelicius nullum huic malo remedium ponit, nisi illud fortasse perobscure innuens, quod velit “principem nullum magistratum sub se habere, dum utile dicit omne imperium per se exercere, quod nulli principi facile, nuper electo a civibus, contra eorum inveteratam consuetudinem, impossibile est factitare, periculosum attentare. Sed omnium ineptissimum quo concludit caput axioma, quasi contra omnia mala remedium. “Principi prudenti ineundam rationem qua cives semper quovis modo, quavis temporis conditione, ipsius administrandi opera indigeant. Tunc sane eos in eum animo fideles fore intellecturum.Nonne simile hoc est ei quo in dolorem dentium ludunt remedio, ut obliviscaris? Aut monachi ingenioso ad destruendos hostes commento, ut ingens porta ferrea tam lata fabricaret quam erat amplus hostilis exercitus, ea supra locum congressus suspenderetur, inchoata pugna in caput demittteretur et omnes pariter obrueret. Interrogatus qua machina tantam molem sustulisset, suspensam retinuisset, negabat id sibi in mentem venisse. Ita ludit nos Machiavellus, mortalium nugacissimus, cum ineundam hanc rationem dicit, nec quomodo iniri possit docet. Dixisset tam facile, nec magis inepte ineundam rationem principi, qua subditorum animos devinctos sibi semper teneret amore, terrore, timore, suspenderet, admiratione ac veneratione, qua eum plusquam mortalem crederent, venerarentur et alia similia quae sic facile est, efficere non tam facile, et tamen proprium huius artis quam profitetur est, et cuius praecepta aliqua tradi possint et soleant. Sed quae demum hic ratio iniri potest ac opus est? Si recte sentiret Machiavellus, haud adeo multa ad eam rem cogitatione (ut loquitur) principi opus esset. Nihil pronius: iustum se gereret. Semper enim opus habebunt iusti principis opera inter cives, fortem et prudentem erga exteros (nam et sic illo opus contra hostilem vim ac fraudem). Verum nimis simplex hoc huic authori est: ingeniosius aliquid dicendum, id est sceleratius, id enim illi ingenium est et acumen, nec quicquam magnum quod flagitio caret.
spacer 16. Itaque si ex ipsius ingenio coniecturam facere liceat, quis sit iste modus quem excogitare principem velit, et eo semper opus habeunt, haud illis absimile est hunc esse, cum iisdem rationibus retineatur imperium quibus paratur, eadsem causas ad illud retinendum adhibendas quae in acquirendo intervenerant. Eae autem erant populi et procerum discidium, opprimendi in his voluntas, oppressionis in illo metus. Haec effecerant ut opus principe haberent. His callide usa est fortunata illa astutia, haec ad retinendum adhibenda. Haec illa erunt quae effectura sunt ut semper opus principe habere videantur. Haec ergo ut foveat cogitandum prudenti principi vult. Ita alendam discidium utrinque et malevolentiam inter partes, mutuum metum et odium, dandamque operam ne unquam coalescant animi. En Machiavello dignum praeceptum et acumen! red Unde fit ut mirer aut oblitum eum suarum artium aut ita dispuduisse ut effari non ausit. Multo anim aliter quam hic facit ad ipsius normam tractandum hoc caput fuerat. nempe:

1. Ut astutia haec qua ad principatum pervenire eum vellet explicaretur, quae in hoc maxime versaretur ut discidium aleret. Fomenta igni subdaret, lites clam sereret per idoneos homines.
2. Per eosdem principis faciendi mentionem iniiceret.
3. Se callide designari curaret qua arte, qua prece, quo red precio, idque apud untranque partem, utrique omnia spondendo, ac omnem spem ostentando.

Sic adeptus eadem astutia progrederetur.

spacer 17. Et quoniam per primores regnum adeptus esset:

1. Vere amicum se iis ostendere, eorum factionem potissimum palam foveret, populumque atteri aliqua sineret, et non penitus opprimi.
2. Iustitia interim specimen in oppressores daret, quos partim eo praetextu, partim ex occasionibus quae quaerenti nunquam desunt inter se committeret, aliosque per alios tolleret
spacera. partim confictis criminibus, maiestatis reos faceret,
spacerb. ac metu per submissarios in conspirationes alliceretmn
spacerc. per eosdem proditos prehenderet, plecteret.
spacerd. In bona ac fortunas involaret.
3. Iis satellites ac milites conduceret, hacque ad se militibus stipandum honesta occasione uteretur.
4. Quin nec dubitaret venenum iis propinare qui innocentia minus obnoxii legibus viderentur.
5. Magistratus mutaret.
6. Iudices daret rapiaciores quos ad Romeri Orci blue exemplar puniendo populum, ubi satis attribuisset, aliqua mulceret, seque eorum rapinis ac spoliis ditaret. red
7. Eo nomine iudicia publica negligendo aut evertendo aut interpretando fractris legum vinculis in se unum traheret.
8. Novos viros in nobilitratis primae ordinem ascisceret.
9. Eorum opera ad quidvis stabiliendum abuteretur.
10. Alios muneribus corrumperet.
11. Alios metu terreret, pro cuiusque ingenio.
12. Sinceriores vel fictis causis a publicis rebus amoveret vel ita gravaret ut taedio et desperatione rerum sponte cederent.
13. Ita cuiuscunque rei consensus publici speciem extorqueret.
14. Ac demum ad absolutum illud imperium a civili palam ascenderet, nemine obstante, imo applaudente populo, quem sibi blandiendo conciliavit et gaudente eo recidisse potentum violentiam.

spacer 18. Haec a Machiavello expectabam, quippe haec una illum decet oratio, haec cum sapit, non (ut facit) de aequitate hic illic invito genio nescio quae effusa nusquam sibi cohaerentia balbutire. Si tamen sectanda aequitas est, idque per illum et illius asseclas absque sanna liceat, longe alia nobis via ineunda. Nempe:

1 a. ut primores, quando per eos ad principatum pervenit, humanitate omni amplectatur.
spacerb. Principem se ferat at non nimis se efferat.
spacerc. Suum apicem retineat, sed et eorum celsum gradum meminerit, nec usquam despiciat aut deprimat.
2. Populum porro, quoniam totius corporis publici caput est, bonis artibus conciliet, ab oppressione omni vindicet.
3. Ab utrisque aequitate et iustitia gratiam ineat, animos dissidentes sibi invicem conciliet, exhortationibus impleat, exemplo praeeat.
4. Primoribus caetera omnia, iniurias in populum nunquam gratificetur, nec vereatur iustitiam colere, qua nihil popularius ducat. Esse magni hoc animi, esse principatus fructum dulcissimum, absque quo principem esse sit miserum esse, futurum hoc sibi apud se gaudio, apud omnes et ante alia gloria, etiam apud ipsos quos offensos rere.
5. Horum animos
spacera. authoritate reprimat, simul
spacerb. comitate mulceat,
spacerc. beneficiis mitiget,
spacerd. blando alloquio moderatur, omniaque agat ut scient quod actum non malevolentia actum sed iustitiae necessario datum, in quam firmus et inflexilis, caetera facilem se praebeat.
6. In primis curet ut secura utraque pars
spacera. tum ab altera sit,
spacerb. tum ab ipsius prodiga avaritia aut avara prodigalitate, et quae inde sequuntur tributis, exactionibus, ut suis quisque bonis, immunitatibus, libertatibus placide fruatur,
spacerc. degantque ab hostibus aut tranquilla pace aut certis praesidiis tuti.

spacer 19. Huc omnia consilia dirigat, haec actiones spirent, hoc agere eum extra dubium sit, omnes artes, omnem prudentiam huc tendere. Sic amabit populus, nec meminerit in quem finem fortasse, nec quo modo ad imperium ascitus sit. Nec de dignitate certabunt ei primores, sed primum agnoscent quem primum fecerint, et dignum qui primus sit suoque hoc facto quod in principem eum elegerint gaudebunt. Existimabuntque omnes cives quod hic petit Machiavellus, “Semper, quovis modo, quavis temporis conditione, eius administrandi opera se indigere.”

7. Praecipue si et magnanimum ubique et interdum magnificum apte tempora eligendo et idoneis in rebus se monstret.
8. Sed ante omnia, si sincere pium vere Dei cultorem, Deoque ideo charum existiment. Quo non aliud magis vulgi animos afficit cum serio sit, nam simulata, cum semper odio sit pietas, tum Deo ingrata, nec diuturna esse potest, nic ita latere ut non transpareat.

spacer20. En artes quae amorem hunc quem petit iste, conciliant, quae authoritatem et existimationem, etiam admirationem quas sectari vult, tum apud suos cuiuscunque ordinis sint seu populus seu optimates, tum apud exteros seu hostes illos seu amicos, ut et ament isti et timeant illi, existimentque quicunque difficillimum talem principem principatu pellere, et quod difficle factu vident, tentare desinant aut suscipere, ut ipse ait, reformident. Haec ista honestatis et verae politiae vox et via, quam tam clara luce cum non videat, noctua, nec ad sua satis attentus, et aut intelligat aut teneat. Fas mihi dicere est ut non optimi, omnium consensu, ita nec acutissimi ingenii, ad verum examen id esse. Hoc breviter admonere liceat, non solum haec ad hoc principatus genus pertinere, sed caeteros omnes principatus, tum haereditarios tum quocunque modo acquisitos, tanquam commune et καθόλικον quoddam praeceptum, quibus sua cuique propria alioqui accommodanda, sed ita ut ad hoc exigantur, nec ei quicquam contrarium, quamquam praeter id aliquid praecipiant. Et haec de his novem capitibus secundum hunc principatuum divisionem et genera dixisse satis sit.

bar

CAPUT 3. DE ALIQUIBUS QUAE SEPARATIM EXPENDIT, IN 4 SECTIONIBUS

1. De aestimandi princiipatuum viribus (Caput 10)
2. De pontificis Romanis et sacerdotum principatu (Caput 11)
3. De externo et domestico milite (Capita 12 et 13)
4. De militiae usum in principe (Caput 14)

SECTIO I, DE AESTIMANDIS PRINCIPATUUM VIRIBUS

EQUITUR ut de aliquibus dicamus quae illi separatim tractare visum, post principatuum illam divisionem et divisorum tractationem. Quae communia, ut plurimum, omnibus speciebus,nec ita magni momenti aut discriminis breviter percurremus.
spacer2. Iam primum decumo hoc quod sequitur capite an quicquam est vulgatius? Dividit principatus iterum “in eum qui possit suis viribus sustinere, et eum qui aliena ope semper egeat.” Illum definit. “Qui possit iustum exercitum conficere, sive ex suis subditis sive pecunia conductitium, atque adeo acie cum quocunque hoste confligere.” Nec alioqui iustum exercitum explicat. Et tamen si hoc vult, quod verba sonant, quis iustus exercitus? Quis talis princeps aestimabitur? Ingruunt enim interdum et haec tempora et hi hostes cum quibus nec tutum sit, nec fieri possit. ut confligat. Praeterea quid hoc in aestimatione ducit ut possit princeps cum eo confligere? An militum numerum? Stolidum hoc, cum minori cedat numero saepe victoria. An virtutem? Haud hoc prudentius. Quis enim eam iudicet? Ut inane totum sit, nec illud melius, “aliena cum ope semper indigere, qui hoc non possit.” Aliena ergo ope indiget omnis princeps, cum possint semper talis hostis et talia tempora incidere ut frustra illi haec divisio sit. Quod addit, “cogi eum intra moenia, ut iis se tutetur,” sic addit quasi nihil medium sit quin aut ad moenia tutanda se conferat aut regno exuatur. Sed annon est tertium? Cum apertis campis locum mutando aut montibus aut paludibus se tutatur, unde nunc a tergo, nunc a fronte hosti instat, nec copiam sui usquam iusto praelio facit, vim tamen eius ita reprimit ut non minore damno afficiat, interdum et vincat aut ut victum re irrita cedere cogat. Qualis Scanderbegus Albaniae princeps blue contra Turcaruun numeras copias. Qualis Valla noster aut ipsarum Galliarum rex Carolus septimus olim, et quidni ipsos Romanos ac Fabium annumerem? Quos in hanc classem eorum principatuum qui aliena ope indigeant coniicere rectum non puto, cum se suis armis (licet non semper acie decernere possint) defenderint. Quin et princeps ille qui inter moenia coactus se suis moenibus, suis armis, suis subditis tutatur, qua quaeso ratione aut quo loquendi genere dici potest aliena se ope tutari? Et civitates illae quas memorat Alemanicae seu Germanicae tam munitae, tam omnibus rebus instructi, “armis, annona, munitionibus, moenibus, tormentis, materia ad focum, ad artes in annum suffectura,” quae nec imperatori, nisi cum placet, parent, nec vicinorum quenquam principum reformidant. Sane non aliena ope hoc praestant, sed sua, sive virtus ea est sive munimen, sive quidcunque est, suum totum est, alienum non est.
spacer 3. Caetera capitis nihil exors habent. Id tamen admonere liceat, bis eum conditionem tutandi sui principi ingerere “ne odio subditis sit, quo posito red difficile esse ait, eum invadere, et homines a difficilibus factis abhorrere.” Et infra, “proinde princeps, qui civitatem egregie munitam habeat, nec odium inde subditorum suscitavit. Non est ut quis in eum impetum facere velit, et si quis ausit, cum ignominia, re infecta, discedendum illi esset,” nempe, ut observemus quam hoc merito dicatur, tam inepte eum postea principi ea suadere quibus in odium incidat maxime. Nec tamen illud undiquaque teres et rotundum est. “Homines difficilia factu adeo fugere.” Videas enim qui eo magis ea affectent qui ardua patrare praeclarius ducant, quod adeo e natura est ut nolle difficile quicquam aggredi sit nolle praeclarum quicquam gerere. Secus Alexander ille Macedo et alii quos ipsa difficultas agendi ad aggrediendum alliciebat. Sed esto hoc huius aevi et iam degeneris Italiae. Non protenus necessaria ratio est quam subiicit, vix inveniri qui totum annum obsidione inclusam tenere urbem possit. Vidit longiores obsidiones haec quoque aetas et recens in Batavia Ostenda documento est, blue et ipse testatur Octavianum Fregosam, Caroli duodecimi tempore, totum annum et quatuor menses obsidionem continuasse, et munitionem Genuae a Gallis conditam fame expugnasse. Quibus consentanea, hoc ipso libro, infra, capite 20 de arcium incertitudine disserit. Quae utraque, si haec vera sunt, falsa esse oportet: aut si illa vera, haec falsa, nec constare et illo et isto loco sibi potest. De negligendis autem damnis quae in agros civium fiunt, quod principi, qui vetare ea non potest, consulit, quid opus est consulere quod cogit necessitas? Et quo rationes illae:

1. Damna haec sub belli initia iam facta esse,
2. Eo magis civium animos principi adiungi, quia cum eius causa ea patiantur, devinctum sibi illum existimant.
3. Eiusque iterum ratio, quod aeque datis quam acceptis beneficiis homines devinciantur.

Quae omnia, ut vera sint, superflua sunt et nulli usui, adeoque totum hoc caput.

bar

SECUNDA SECTIO, AD CAPUT 11, DE PONTIFICIS ET SACERDOTUM PRINCIPATU blue

IC et quod sequitur undecimum de principatu ecclesiastico, papatu Romano, cuius temporalem, ut loquitur, magnitudinem ab Alexandro sexto deducit, “antea contempti minimis quibusque per Italiam regulis, baronibus, imo quos dominos tantum vocant.” Quam vere, videat qui scit multo ante haec tempora imperatoribus gravem regna dedisse, ademisse, ad pedum basia adegisse, imperatorum colla calcasse. Quod si quis de humanis tantum armis loqui eum putet, quod et ipse innuere vult, animadvertat eum de iis loqui et statu et subditis quos antiquis ecclesiae institutis nulla alia ope gubernatos et defensos stare ait. Itaque vel hoc male, vel illud inepte loquitur. Nec melius est quod nulla ope gubernari et defendi subditos et status pontificis ait. Nam praeter instituta illa vetera, et hominum de iis opinionem, humanis armis et consiliis, in quoque regno, in quaque regni provincia eorum quos beneficientia eam ipsam ob causam sibi alliciebant, defendebantur. Patet id ex foeudis quae provientuum et terrarum suarum secularibus, ut vocant, dabant, ubi ea causa saepe diserte exprimitur “ideo dari ut collegia et monastria sua defendant.”
spacer
2. Illud praeterea advertendum est, quod et capitibus 7 et 8 supra observabamus, reprehendere hic quae illic probavit, introducta in Italiam Gallorum arma, nec minus illis magnitudinem papatus tribuere. Etiam Borgiae conatus, quos supra laudavit et imitandos principi proposuit, nihil ei utilitatis attulisse, sed omnes papatui evehendo cessisse, fatetur, atque ita suo se et illam prudentiam calculo damnat.

bar

TERTIA SECTIO, AD CAPITA DUODECIMUM ET DECIMUMTERTIUM DE EXTERNO MILITE

EC magis duodecimum aut decimumtertium moror, illud de mercenariis, hoc de armis auxiliaribus, utrique et inutilibus et damnosis. Quod, ut verum agnoscam, ingeniosum negavero, at mihi de ingenio <nulla> nunc iis est. Tamen incidere tempora cum iis necessario utendum sit, et hactenus usos non infaeliciter Batavos videre est, blue ut et Carolum illum septimum quem loquitur, qui Galliam ab Anglis vidicavit, auxiliaribus ut plurimum armis, eam vindicasse. Quod autem id ad exempla armorum Schaulis, Davidi datorum, aptat, quibus ille, reiectis fundam suam sumpsit , non minus inepte quam profane ad hanc rem trahit.

bar

QUARTA SECTIO, AD CAPUT DECIMUMQUARTUM, MILITIAE USUS PRINCIPI

APITE 14 non ineptientem modo sed parum sanum quis ferat,

a. ut nec rationi auscultantem,
b. nec authoritati prrudentum,
c. nec exemplis,
d. ac nec sibi ipsi quiddem consentientem, dum scribit Unam militiam principi cogitandam?”

Et ne hypoerbolen rere, repetit iterum atque iterum, nihil aliud sibi ante oculos statuendum, nihil curae esse aliud debere, nihil quo se exerceat artis.” Et iterum post lineam unam aut alteram, militaris sola ars est imperantis.” Hoc an refellere opus est? Atque reclamat ratio quae bello finem pacem statuit, pacis iustitiam huius civiium bonum et faelicitatem, tam bello priorem ac potiorem, quam finis mediis prior et potior, principi potius cogitandus, dum belli usus quisnam est nisi hostem propellere, atqui illa pars una tantum regii officii est. Gubernare populum altera est, et artem suam habet, cur neglexeris? Atque hactenus ratio. Authores si audimus, omnes philosophos huc congere. Sin regnantes malumus, quin illud audimus? Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus esse armatum oportet, ait magnus ille Romanus, blue arma legibus tribuens, armis tantummodo decus. De quibus et gloriatur magis, nam utraque sibi assumens armorum decus et legum arma, illud, bellicos nempe sudores, barbaricas tantum gentes sensisse, istud, nempe legibus regi, omnes populos profitetur et noster fortassis ab illo mutuatus, ed prudenter mutuatus, regiam maiestatem pacis etiam artes et leges decorare red affirmat libro qui ita inchoatur. Huc alia confer exempla magnorum, quotquot vere magni fuere, regum, quos enumerare superfluum est. Verum quid ipse Machiavellus supra caput 12 <affirmat?> Firma debere principem habere fundamenta, esse duplicia, bonas leges et bona arma, niti haec sibi invicem, nec leges, ubi non arma, nec arma ubi non leges sint esse posse, nec id uni alicui principatus generi, sed omni, tum novo tum veteri, tum haereditario tum misto &c. necessariam.” Quid potest dici disertius? Quid ineptius, aut magis dissentaneum quam alterum horum supra negiligere (dum omittere de legibus scribere se profitetur) <et> convellere cum arma tantummodo principem curare iubet. Unam militiam, solam militiam, nullam aliam artem, nihil aliud principi tractandum clamat.
spacer 2. Videamus tamen rationes quibus id probat.

1. Primum est quod per militiam ex privatis multi facti sunt principes. Quid tum? Nam et sine illa interdum, quin et contra ex principibus multi facti sunt private per militiam. Sic Crassus et alii.
2. Secunda, quia principes qui delitiis se magis quam arma dedere principatum amisere. Credo, sed et qui arma secuti, regnum interdum cum vita amiserunt. Quin si duo arma urinque sequantur et in se ruant, alterum vinci necesse est. Nec arguit hoc quicquam nisi abdicandas delitias, haud sane bellum continuo et solum tractandum.
3. Tertia ratio est quod armis nudatum esse contemptum eum reddat, et inter infamiae notas est praecipua.”
4. Et quarta, quia “nulla est proportio inter armatum et inermum.”
5. Et quinta, quia “non fert ratio armatum inermis parere.”
6. Et sexta, quia “nec securus quidem esse potest inter armatos servos inermis dominus, illinc stante indignatione, hinc suspicione.”

spacer3. Quae omnes rationes ut probent debere principem militaris artis haud expertum esse, et bellilicosum, et fortem, nec formidantem arma. Quum induenda sunt, quod omnes fatentur, ita solam militiam ille curandum, quod Machiavellus gann it, neutiquam red probant. Quod ut adhuc magis perspicuum sit, sic cogita. Si nihil aliud quam bellum tractat princeps, vel defendit ille se semper, vel hostem invadit. Quorum illud miserum, si aeternum est, ab hostibus enim invadi sequitur; hoc minime faelix, ut laboriosum, neutrum victoria finiendum, quin bella ex bellis semper ferenda.
spacer4. Unde, si ad ipsius normam argumentari fas, etiam inutilem miitarem artem principi dixero, et satius esse non attingere, ut lib. II Discursorum capite 24: munimenta inutilia esse ratiocinatur, quia reddunt principem magis violentum, unde nasci odium, quo nihi principi magis noxium. Nonne eodem modo? Ex scientia rei militaris nasci violentiam, ex violentia odium dicamus. Et hoc in cives. In hostes autem audaciam, unde bellandi cupidinem et inquietum animum tum sibi, tum aliis negotium facessentem, nec desinere potentem, privatorum tubantem et publicam statum. Hinc, si vincat, efferam insiolentiam, si vincatur, miseriam. Quanto satius arma nescisse, et optimos principes imitatum esse, qualem Numam ferunt aut ipsum etiam Schlomonem red qui bella nunquam tractarunt! Sed esto haec insula sub foemina exemplum. Esto iam num, si vis, sub viro quod aeternum sit, hactenus experta beatos esse pacificos, nusquam contemptui.
spacer 5. Iam et praecepta quae ad hanc artem militarem dat videamus

1. an recta sint,
2. an apte dividat,
3. an perfecte explicet,
4. an quod statis sit hic doceat.

Et primum illud, quale? “Principi magis in pace quam ipso in bello belli exercitium assuescendum.” Paradoxa eum loqui iuvat, ut acutus videatur. Quis hoc unquam admiserit? Debere principem in pace de bello cogitare, debere praevidere an alicunde ingruat, debere corpus exercere, et ad id durare omnes dicimus. Sed magis debere quam in bello? Quam cum in rem praesentem ventum est, cum res manus poscit, quos praeter dixerat aut dicenti crediderit?
spacer6. Sic exercitia ad id in duo cum dividat, opera nempe et mentis agitationem. Opera obscurius dividit in suorum et sua ipsius, illa verbo vix attingens praeter id: redut bene ordinatos suos et exercitatos teneat,” nimis ieiune. Ista ad unam restringit venationem, quam ut valde efficacem fatear, et verissimum illud egregium historici de Romulo et Remo, “venando saltus peragrasse, hinc robur animis corporibusque sumpsisse.” blue Tamen non solam praecipiendam quis non videt? Quin aeque aut etiam magis quae ad belli simulachra propius accedunt, ipsi arti ὸμογενία, ut hastiludia, equos versare, agitare, insilire, armatum discurrere, depugnare ad palum, luctari, iaculari, et ut nunc sunt mores tormenta tractare, dirigere, excubare sub dio interdum et vigilias agere, aliaque qualia de Annibale idem author equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare, quibus haud ineptam regulam eiusdem addidero, victor, victusqued vultu semper eodem. Quid de navalium praeliorum simulachris, nihilne principi cogitandum, nihil agendum? Ut et ventos et agitationem et nauseam vitare aut ferre assuescat, aliaque pernecessaria et principibus perutilia?
spacer 7. Venationis autem effecta haec ponit:

1. quod eo corpus obduret,
2. quod locorum notitiam doceat.

At illud nimis ieiune, cum et animum roboret, ut diximus, illud nimis ample, dum eius iterum usus enumerat paulo infra:

1. hostes invenire,
2. castris locum capere,
3. exercitum ducere,
4. diem pugnae indicere, ut vertit Latinus interpres, perperam sic interpretatus Italicum illud ordinare le iornate, quo enim modo ex venatione dum pugna indicere discat? Vox enim praellium sonat milites ad praelium disponere, locum nempe exercitui suo ad praelium aptiorem diligendo ni malis, munere singulorum definere exponere
5. urbes obsidione cingere,

Omnia speciosius quam accuratius. Nam haec non docet venatio, docet ea ars militaris. Aptat quidem ad locorum cognitionem, ad sciendum ubi loca sint his rebus aptissima, et quae ars militaris iis agendis red praescribit. Nec tamen venatio vel locorum situm immediate docet, occasionem hominibus praebet qui animum eo intenderint, alios nihil docet, oblectatione magis allectos quam ut animos ad eas cogitationes intendant. Quo et Philopoemenis, blue quod memorat, exemplum nos ducit. Ne enim vaenabatur ille, sed quocunque iter cum amicis faciebat, loca observabat, et cum amicis de iis sermones conferebat, ac quaestiones militares proponebat. Itaque non tam haec ad corporis exercitationem, quo trahere illud orationis tenor videtur, quam ad animi agitationem pertinet.
spacer 8. Ad animi autem agitationem ubi deventum, unam etiam ponit, legere historias et legendo legem sciscit “causas victoriae aut damni exquirere, eas sequi aut fugere.” Sed nihilne praeterea agendum? Nihil praeter historias leget princeps, nullos de arte militari libros? Nihil Vegetii blue aut aliorum opuscula excitaverint? Nihil excitatus ipse excogitaverit? Totus ab iis pendebit (an tam degener et effoetu hoc aevum?) ut priscorum vestigiis semper insistat, nihil scire ipse? Nihil audire aut discere ut possit? Non de machinis, non mechanica tota? Dic et de aliis quae an ominia omittenda sunt? De uno autem aliquo magnorum virorum quem imitandum sibi proponat princeps, an optimum praeceptum est? Nec illud melius, “in omnibus optima quaeque imitari,” cum sint in perfectissimo quoque defectus, in nemine perfectio omnis? Nec tamen quae ille hic ponit, imitationum exempla, bellicarum rerum imitationes” solum sunt. Scipio Cyrum red non in belli generendi ratione, sed aliis in virtutibus imitatus ipsi Machiavello dicitur quales commemorat:

1. castitatem,
2. comitatem,
3. humanitatem,
4. liberalitatem.

bar

CAPUT 5. DE VIRTUTUM USU, SECTIONIBUS SEX DISTINCTUM red

SECTIO
CAPUT
1
De vitiorum usu sectionibus sex distinctum. (ad Cap. 15) red
2
De liberalitate et tenacitate (ad Cap. 16)
3.
De clementia et crudelitate (ad Cap. 17)
4.
De fide et perfidia (ad Cap. 18)
5.
De pietate et impietate (ibidem)
6.
De a. magnitudine, b. magnanimitate, 3. gravitate et contrariis vitiis (ad Cap. 19)

SECTIO 1 De virtutibus et vitiis in gener (ad Machiavelli caput 15)

ANDEM huc ventum ubi Machiavellus vere Machiavellum se fatetur, omni persona deposita, virtutis omni fuco, imo et nomine sublato, quod hactenus cum honoris qualicunque specie interdum usurpaverat, pro quo nunc vitium scribit et tanquam multo utilius summa in arce collocat, ut solum principatui munimentum contra mala omnia ingruentia.

De quo liceat Elogium hoc profari

spacer 2. Si quid a quoquam unquam impudens, impurum, sceleratum, nefandum, nefarium, falsum, inutile, ineptum principibus, imperiis, humano generi perniciosum scriptum extet, hoc esse quod sequentibus aliquot capitibus proponere non puduit hominem hunc ab hominis conditu teterrimum, simul et insulsissimum scriptorem, ex iis saltem qui Christiani nomen non reiiciunt. Eius summa haec est:

1. principi omne vitii genus amplectandum,
2. nec nomen fugiendum, nec rem, at et dici se et esse non laboret parcum, aridum seu tenacem,
3. rapacem,
4. crudelem,
5. foedifragum, perfidum,
6. effaeminatum,
7. pusillanimum,
8. lascivum,
9. astutum,
10. inhumanum,
11. levem,
12. dissolutum, 1
3. impium,
14. irreligiosum, incredulum vel infidelem,
15, tandem et bestiam fieri, leonem ac vulpem, ubi id postulat imperii conservandi ratio.

Hoc ut est in hominis effigie mirum, ita ne ultra modum affingi ei credatur, iuvat ipsius verba subiicere. Sic habent in Italico codice:

1. Alcuno è tenuto donatore, alcuno rapace;
2. alcuno crudele, alcuno pietoso, |
3. alcuno fedifrago, alcuno fedele;
4. l’uno effemminato e pusillanime, l’altro feroce ed animoso;
5. l’uno umano, l’altro superbo;
6. l’uno lascivo, l’altro casto;
7. l’uno intero, l’altro astuto;
8. l'uno duro, l’altro facile;
9. l’uno grave, l’altro leggiero;
10. l’ uno religioso, l’ altro incredulo
.

Haec enumeratio, vis iudicium? E laudabilissima cosa uno principe trovarsi di tutte le soprascritte qualità, quelle che sono tenute buone. Haec ad speciem, ad rem quod sequitur: ma non possendo, guardar lo stato. Si puo con minor respetto lasciare in dietro, ed anchora non si cura di incurrere nellinfamia di quelli vitii senza iquali posse difficilmente guardare lo stato.  E io so che ciascuno confesserà che sarebbe laudabilissima cosa uno principe trovarsi di tutte le soprascritte qualità, quelle che sono tenute buone: ma, perché non si possono avere né interamente osservare, per le condizioni umane che non lo consentono, gli è necessario essere tanto prudente che sappia fuggire l'infamia di quelle che li torrebbano lo stato, e da quelle che non gnene tolgano guardarsi, se elli è possibile; ma, non possendo, vi si può con meno respetto lasciare andare. Et etiam non si curi di incorrere nella infamia di quelli vizii sanza quali e' possa difficilmente salvare lo stato
spacer 3. Id est:

1. sequendam virtutem et suscipiendam infamiam vitiorum quum id ita postulet imperii ratio, ut absque iis servari imperium non possit.

Verum ne dubites an id unquam postulet imperii ratio addit:

2. Id postulare penitus imperii conservandi rationem. Quod saepe occurrat ut absque his vitiis, aut horum nonnullis, conservari non possit principatus.
3. Bonum virum agere pessimam conservandi imperii rationem esse. Imo ei qui bonus esse et profiteri se velit necessario pereundem, quippe inter tot malos versanti.
4. Longe enim abesse quo vivitur a quo vivi debet modo.
5. Inane quiddam esse et nihil nisi imaginem et simulachrum quod alii de principatu tradunt; se rem dicere intelligenti et utenti profuturam.
6. Assuescendum principi ita bonum esse ut malus esse possit, prout res postulat.
7 . Virtutum non nisi specie tenus amplectendam, ut deponere ram possit.

spacer 4. Et haec hoc capite 15 quae quasi praefationis loco ponit. Ad illa praecipua dogmata superstruenda:

1. debere principem aridum seu sordidum,
2. debere crudelem,
3. debere perfidum esse,

singulis proximis capitibus. Quae omnia enumerasse satis certe est, ut non modo nullum hominis ingenium, sed quae nec sanum quidem cerebrum nec humanitatis scintillulam prae se ferant. Percurrenda tamen sunt et paulo penitius examinanda. Demus enim hoc perversitati ac pertinaciae huius saeculi. Inscriptionem itaque capitis ponit hanc: DE IIS OB QUAE HOMINES, MAXIME AUTEM PRINCIPES, LAUDANTUR AUT VITUPERANTUR. Credas huc ea tendere ut laudanda faciat princeps, ut vituperanda fugiat. Nihil tale est, imo contra. Eo vult ducere ut vituperanda faciat, fugiat laudata. Sed et differt ab ea quam subiicit propositionem hanc: Quae instituta principis quae vitae quotidiana consuetudo cum subditis et amicis.” Sane inepte, cum regulae quas traditurus est non subditos et amicos tantum, sed etiam cum alienis, etiam cum inimicis conversationem tangant, cum quibus non minus parce ac sordide, non minus crudeliter, non minus perfide ex eius norma agendum principi est. Tum ante ingressum in rem hac insinuatione utitur.Sed ab aliis tractata tradere, sed aliter tradere.Videri hoc arrogantiam posse, at non esse, quippe illos nihil nisi imagines et simulachra rerum, imaginarias respublicas et principatus, ficta omnia, quae nunquam visa extiterint, sed quae sibi cogitando effinxerint. Se rem ipsam et veritatem utilem intelligenti ac utenti futuram proponere.”
spacer
5. Qui autem hi fuerint qui imaginarios hos principatus proposuerint haud ipse dicit. Si fas coniicere est, dicamus ex antithesi esse omnes illos qui principi virtutis unum iter ingrediendum et tenendum suadent, cum ipse contra vitiis non minus, imo magis, quia inter vitiosos vivitur, utendum ac innitendujm asserat. Hoc itaque vult: imaginarium tantummodo quiddam esse et fictum virtute nitentem principem, talem nunquam re vera extitisse, nunquam visum fuisse.” Quod si verum est, nae ille mihi omnium qui unquam fuerunt maximo ingenio scriptor fuerit. Sin contra, et fuerint boni principes et visi sint, qui virtutis iter ingressi tenuerint, nec vitiorum horum infamia notati sint, quales inter ethnicos Numa, Tullus, Ancus, Nerva, Traianus, Antoninus et humani generis delitiae appellatus Titus, inter Iudaeos David, Ezechias, Iozias, inter Christianos Constantinus, Theodosius, Iustinus, Carolus Magnus aliique quos per singula regna enumerare longum esset, quorum infinitus pene numerus est, nulla, nec avaritiae nec sordium nec crudelitatis nec perfidiae nota polluti, tam iste nullo mihi ingenio sit quam nullius ingenii est splendidum mendacium. Itaque non melius illud “necessario bono viro inter tot malos pereundum.” Cum inter hos malos non perierint isti. Et quid obtusius dici potest quam quod non animadvertit probare saepe homines, etiam laudare et mirare, quam sequi nolint aut nequeant, aut non curent virtutem. Scitum illud seu Graecorum seu Athenensium de quo supra, nec repetere pigeat, est enim dignum, nec ablegandus lector est erga Lacedaemoniorum legatos: cum senem quendam in theatrum venientem nemo reciperet et ille singulos circumeundo, irrisus ab omnibus, tandem ad legatos pervenisset, illos ei pariter omnes assurrexisse et locum suum cessisse, quod populi applausu cum esset acceptum dixisse illos scire Athenienses quod rectum sit, probare etiam in aliis, ipsos non facere.
spacer6. Nec ignotum quod sequitur. Non erat religiosus populus Romanus, nec iustus fortasse, ac nec consultissimus, ut pastorum colluvies aut rusticorum, sublato iam Romulo in republicae incunabulis. At probavit haec omnia in Numa et eorum ergo imperium ei contulit. Iuvat historicum ea de re audire. blue “Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani iuris.  Et paulo post, Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.” Atqui an minus probatus ille, licet corrupto huic populo? Aut populi huic colluviei? Aut ulli ex ea colluvie homini? Imo “audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.” At cur quaeso non ausi? Nullam ab eo vim, nulla arma timebant. Sed sic armata virtus est: haec eius vis et efficacia. Hanc in eorum animos, qui ipsi ab ea alienissimi sunt, reverentiam imprimit.
spacer 7. Verum et illud videamus, an quae peperit ei imperium virtus stabile etiam reddidit an temerarius hic impetus tantum et resederit ubi voto potitus et minus miratus eam populus, minus obsecutus sit. At totus bonus iste inter tot malos fuit, nec in eorum vitia transire opus habuit aut crudelitate aut perfidia stabilire sibi regnum. Audiamus eundem historicum. blue At haec (nempe quae de religione statuerat) consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum legum ac poenarum metu civitatem regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent... ” I nunc et non esse tutum bonum principem inter malos iactita. I inquam et crudelitatem ac perfidiam, principatuum munimina, circundato. Quid Marcus Anthonius philosophus? blue An periit ille inter tot malis? An vitiis se ad eorum exemplum inquinavit? Aut annon illi ad illius exemplum se conformarunt? An periit ille inter tot malos? An vitiis se ad eorum exemplum inquinavit? Aut annon illi ad illius exemplum se conformarunt et philosophi plurimi facti sunt? Ne dubita, princeps qui princeps vere es et vere virtutem sequi vis. Tutissima illa via, etiam honori maximo apud omnes est. Reverebuntur te alii et sequuntur. Non est quod utrumque illum, regni et virtutis apicem, ad quenquam demittas ut quenquam in vitiis imiteris. Experieris certissimum illud, “regis ad exemplum componi orbemblue et consuetudine, ut fit, et secundante numine nihil vitiis opus esse, quicquid garriat hic author.
spacer8. Possem his addere ex scripturis multa, inprimis insigne illud Abrahami, ut ostenderem quo loco virtus et pietas apud homines, licet virtute et pietate minime praeditos, fuerit, ut peregrinus ipse, in profanissima natione pietatem in red illis ignotum Deum palam professus, non securus modo sed summo etiam in honore vixerit, “princeps Dei” ipsis dictus. Scio peculiari id numinis cura factum. Sed et idem scio, per pietatis medium et innatam hominibus de pietate reverentiam, id numen curasse. Scio et illud, haud curam eandem Deum ab iis qui eandem viam sequuntur, abstrahere? Et ut sit Dei cura, nonne hoc satis est Dei cura hoc fieri, ut niti ea quis possit, nec necese sit inter malos versantem bonum perire, adeoque animum despondere, et ad vitia, vilia, abominanda, infanda delabi, ne privatum quidem, multo minus principem.
spacer 9. Liceat mihi ergo contra Machiavellum concludere haec:

1. Extitisse aliquando bonum principem, nec esse imaginarium hoc tantummodo et figmentum
2. Tenuisse eum locum suum et tutum inter malos vixisse, falsumque illud esse, necessario inter tot malos bono pereundum.

Quibus eversis fundamentis, corruuunt protenus quae superstruuntur:

1. Ut ad vitium versatilem se praebeat princeps et eo ad imperii munimen utatur.
2. Ut infamiam a vitiis nihili faciat.
3. Ut virtutem specie tantum tenus amplectatur.
4. Nec Machiavellum tradere intelligenti, utenti profuturum, ut prae se fert, sed contra: eos rem dixisse qui virtutem solam principi utilem et honoratam red dixisse.

bar

SECTIO 2. DE LIBERALITATE ET ARIDITATE SEU TENACITATE (AD CAPUT 16)

IS positis tolluntur facile caetera haec quae reliquis tribus capitibus traduntur:

1. Et primo, prima illa regula quae liberalitatem tollit et aridum iubet potius aut siccum ac tenacem principem, quam liberalem esse praesertim, ut liberalis habeatur,
2. quia liberalitas aut odium aut contemptum aut utrinque parit.
3. Contemptum, quia ad penuriam, semper contemptam, ducit,
4. odium, quia ad rapinam, semper exosam,
5. Utrinque quia ad utranque et penuriam et rapinam:
6. primo quidem penuriam, profundendo sua,
7. tum ad rapinam, rapiendo aliena
8. Utrumque necessarium ad liberalis famam sustinendam:
spacera. profundere, quia in omne luxus genus eundum est, et in luxu opes et fortunae
spacereffundenda.
spacerb. rapere, quia reparandae hae opes sunt, ut luxui suppetiant.
spacerspaceraa. Atque hinc omnia ad congenerandas pecunias molienda, fiscum, exactiones et similia.
spacerspacerbb. His offendi multos, cum paucos beneficio affecerint. red
spacerspacercc. Inde si recipere se prudens velit aliquando, in aridi infamiam incurrendum.

spacer2. Conclusionem partim ponit in initio, partim innuit, adeo ut facile sit colligere. Et aperte caput decimo octavo per analogiam saltem, fidei et clementiae, quippe obscuram si recta sit, damnosam si conspicua. Satius aridi nomen non vitare.
spacer3. There follow two paragraphs about the proper Latin translations of certain Italian vocabulary items and their possible bearings on Machiavelli’s thought.
spacer 4. Quae omnia annon tam falsa et inepta sunt quam illud verum, hoc unum ad solidam gloriam compendium, talis ut sit qualem haberi te voles? Liberalis haberi vis? Vere liberalis esto, hoc satis est. Omnem sumptum facere, omnia profundere quae cogit necessitas, Quis legem liberalitatem sectanti aut liberalitatis famam affectanti, hanc unquam dixit? Imo contra liberalitatis leges haec est, nec liberalitatis famem sic paraveris, sed prodigalitatis infamiam. Liberalitatis enim haec vel praecipua lex est, ut sumptus ad facultatis modum modereris. Excessisti hunc modum, liberalis non es, prodigus es, decoctor es, talis etiam haberis, diceris, non liberalis. Hoc statuunt philosophi omnes, nec vulgus ignorat. Ut mirer quid isti homini in mentem veneri haec tam inepta effutire, nisi quod statum illi est virtutes vitiorum inquinamentis faedare, vitia virtutum ornamentis honestare, ut aut confundat omnia nullo discrimine, aut haec pro illis obtrudat. Nihil enim aliud hic agit nisi ut prodigalitatis sordibus liberalitatem aspergat, ut quae illius sunt isti tribuendo exosam aut suspectam eam reddat.
spacer 5. Ut eam ab hac labe vindicemus, iuvat liberalitatis leges, omnibus positas, paucis hic perstringere, nempe:

1. Ut finis cur dat rectus sit, scilicet honestas, honestatis causa det, ut prosit cui dat, ut benefaciat.
2. Quibus oportet:
spacer a. bonis, id est qui lenioribus hisce virtutibus in primis ornati sunt: pietate, iustitia, temperantia, charitate, modestia, unde bonus praecipue quis dicitur;
spacer b. benevolis, qui studio nostri affecti sunt;
spacer c.insignioreibus magis bene meritis, qui benevolentiam hanc insigni aliquo facto iam ostenderunt et referri gratiam (seu reddi malumus) meruerunt;
spacer d. doctis, literatis praecipue, sed et arte aliqua insignioribus, aut artis, aut rei bonae alicuius inventoribus;
spacer e. coniunctis, ut fratribus aliisque &c.;
spacer f. reipublicae servandae vel ornandae.
3. Quomodo oportet:
spacer a. prudenter cum delectu, ut quisque maxime egeat;
spacer b. prompte.
spacer c. hilariter;
spacer d. ultro.
4. Quando:
spacer a. cum egeni;
spacer b. cum honestandi;
spacer c. conciliandi;
spacer d. aut animandi sunt.
5. Quantum:
spacer a. pro accipientis;
spacer b. pro dantis etiam dignitate;
spacer c. praecipue facultate.
6. Quid:
spacer a. quod dantis ipsius sit;
spacer b. quod sine iniuria in ullos dare possit.
7. Quale:
spacer a. quod prosit cui datur;
spacer b. noceat nemini.
8. Etiam accipit ut debet, sua servat, curat, ut inde habeat quo liberalitatem exerceat.
9. Iam huius gradus quidam magnificentia est, quasi magna faciens liberalitas aut liberalitatis magnitudo οἶον μέγεθος ἐλευθερότητος ait ille, blue a potentibus, puta principibus, in magnis exercitae. Sui publica illa sint (qualia enumerat ille):

spacer a. donaria;
spacer b. apparatus;
spacer c. sacrificia;
spacer d. ludos;
spacer e. epulum publicum;
spacer f. templorum constructiones, quo et illa conferas
spacer g. recipiendorum et dimittendorum hospitum officia;
spacer h. dona;
spacer i. remunerationes;
spacer j. legationes &c.

seu privata, ut ista:
spacer a. nuptiae;
spacer b. domorum aedificationes, et similia.

In quibus omnibus haec eadem semper consideranda:
spacer a. finis, honestas;
spacer b. et res, bonae;
spacer c. et sumptus, ut pares sint.

spacer 6. Ex quibus facile apparet quid vera liberalitas sit, qui vere liberales, quibus falso hoc nomen attribuatur, et quod iis potius indendum nomen:

1. Ut qui finem alium dandi sibi proponit quam virtutem, hanc ob se sequatur ut liberalitatem vere exerceat, scilicet:
spacer a. si popularem auram captat, non ille illiberalis quidem sed ambitiosus dicendus est;
spacer b. qui voluptatum fruendarum gratia, intemperans;
spacer c. qui opes ostentandi, vanus;
spacer d. qui temere, nullum ob finem: stolidus &c.
2. Aut si aliis quam bonis dat, ut si improbis
spacer a. parasitis, adulatoribus, mimis, voluptatum administris;
spacer b. imo si vel egenis hisce vagis et mendicabulis, quibus nihil sceleratius;
spacer c. si in quosvis turpes aut malos usus;
spacer d. denique, si in homines nihili, nulla virtute, nulla arte insignes, qui
spacer plurimorum potentum ac principum plurimus error perhibetur et fere
spacer est, seu quia iis similes, ignavi, ignari, inertes, similitudine sui
spacer delectantur, seu si literis paulo instructiores ipsi sunt, invidia
spacerquadem et aemulatione aliorum, ut soli sapere videantur, eos in
spacer honore et apud se habent, quorum a prudentia, eruditione, virtutibus
spacer nulla metuatur comparatio, eosque solos opibus cumulant.
3. Aut si cum iniuria in quemvis:
spacer a. sive aperta ea sit, quale ait ille blue L. Syllae et C. Caesaris pecuniarum translationem a iustis dominis ad alienos liberalitatem minime dicendam;
spacer b. sive praetextu aliquo tecta, ut cum exactionibus aut iniquis tributis princeps subiditis pecuniam emungit,
spacerc. seu vi seu metu iniecto consensum extorserit;
spacerd. seu publicam aliquam necessitatem causatus deceperit;
spacere. seu subdiditiis suffragiis publici consensus speciem imitatus sit;
spacerf. sui iuris subtilitatibus et apicibus, ac interpretationibus (magis quam
spacervero iure ex aequo et bono) erratis aut levioribus delictis mulctas
spacer imponat, seu prorsus iniquas seu impares. Quae omnia nihil aliud
spacer quam iniuriae sunt iuris obtentu tectae, adeo ut quod sic corrasum
spacer cuicunque rei impenditur (praesertim si in haud dignos prodigitur,
spacer aut malos usus) liberalitatis nomine honestandum non est.
4. Aut si in res parvi momenti magnos sumptus impendit,
spacer a. ut qui nuptiali apparatu quotidie hospites excipiat;
spacer b. aut comicos ludos facturus qua transiturae sunt comaediae red omnia
spacer purpura exornat.
5. Denique, qui in res cuiuscunque momenti personas, cuiuscunque dignitatis, quemcunque ob finem et causam plus quam ipsus facultates ferant impendit, minime liberalis dicendus est, cum in legem quintam supra positam peccet facultatum et opum modum excedendo. Quarum nisi proportio servetur, exhauriatur necesse est liberalitatis fons, et redditur qui dare velit ad dandum neutiquam idoneus. De quo apposite illud, nihil ineptius quam quod facias libenter efficere, ne id facere possis amplius. blue

spacer 7. Sed homo illiteratus et indoctus cum quid quid liberalitas esset nesciret, ea illi imputat quae illius non sunt, sed inconsultae prodigalitatis. At nec prodigalitatis quidem (si accurate loquendum est), sed iniustitiae, cui prodigilitas nihil nisi occasionem praebuit. Nec enim prodigalitas haec effecta produceret, si ab iniustitia esset seiuncta. Verum caeculus iste, cum in eadem persona iniustitiam et prodigalitatem videret, effecta cuiusque secernere non potuit, sed alteri quod alterius est, ut indocti medici morbis coniunctis, tribuit. Nam ne prodigalitas quidem, licet vitium sit, ex eo vitiorum genere est quae odium pariunt, quippe sibi soli noxia, aliis vilis est. Et nec rapinam per se patrat, sed cum in animum alioqui iniustum incidit, primo indigentiam affert mox stimulante cupiditate iniustitiam in auxilium advocat. Haec tributas exigit, multas, iuris praetextu, haud iustas infligit, populum gravat, aliaque peragit quae hic inepte liberalitati imputat, ne ista quidem prodigalitati, ut diximus proprie imputanda.
spacer8. Itaque ineptae hae locutionum formulae: nimis liberalis nemo unquam fuit, nimia liberalitas nusquam extitit. Nec enim in virtutem, cum ipsa mediocritas sit, cadere potest quod est nimium. Esset hoc certe quasi diceret “nimia mediocritas,” quod est ridiculum. Ita fit ut qui nimis liberalem dicit minime liberalem dicit, et nimium liberalitatum nullam liberalitatem. Eadem ratio est de illa formula “liberalitate non esse utendum ita ut metuaris,” siquidem sic legere vis. Stultum est: nemo liberalitatem metuit. Et stolida haec regula, “cavendum ne ita liberalitate utaris ut liberalis habearis,” quod iste ait. blue Sic illud si liberalis haberi vis, nullum luxus genus omittentum, id est, si liberalis haberi vis liberalis ne esto. Item “oportet ut omnes opes profundas,” id est oportet ut non sis liberalis.” Sic per liberalitatem fit, ut gravet princeps subditos exactionibus, tributis &c. Quid ineptius? Imo per liberalitatem fit ut levet princeps subditos, ut exactionis et tributa remittat. Sic illud “liberalitas odium parit” falsissimum, σοφιστικοτάτως hoc dicitur. Nunquam liberalitas odium peperit, virtutum innocentissima, gratissima. Et illud “dat paucis, laedit multos” contra fit, “dat multis, laedit neminem.”
spacer
9. Quare si his loquendi formis nimium catachresticis, red ut dicam quam mollissime, nihil aliud vult Machiavellus quam profundendi libidinem principi vitandam proponere. Nec ita liberalitatis famam affectandam, ut in prodigalitatem incurrat, ne inde in indigentiam ex ea in cupiditatem, ex qua rursum in iniustitiam deveniat, rapiendo aliena, gravando subditos, unde odium, unde desertio. Verum ille quidem dicit, sed nihl novi dicit, nihil acutum ipse invenit. Dicta haec aliis et explicatius, et splendidius, dixerat ante eum , ubi cautiones liberalitate ponit his verbis: blue Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.” Quae ultima Seneca, red lib. De Beneficiis blue et cautionem eandem praemittit: “beneficium maius sit facultate: sequuntur enim talem largitionem rapinae. Cum enim red dando eo egere caeperint, alienis bonis manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assequuntur quibus ademerunt quam favores eorum quibus dederunt.Quod et idem Cicero de novis tabulis: cui res erepta est, est inimicus; cui data est dissimulat.” Et paulo post: “At vero ille qui accipit iniuriam meminit,” et post paginas aliquot: “ Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur.” Quid Aristoteles lib. IV Ethicorum ad Nichomachum? blue Plerique prodigorum, a quibus non debent, accipiunt atque in eo avari existunt. Parati sunt enim ad accipiendum, propterea quod inest in eis cupiditas sumptus faciendi, neque id facile efficere possunt. Cum dando egere celeriter caeperint, aliunde suppeditare coguntur, et quia nullam rationem honestatis habent, sine dilectu undecunque possunt accipiunt. Inest enim in eis cupiditas largiendi, sed quomodo aut inde nihil laborant. Quare largitio huiusmodi non debet liberalis videri. Nam nec honesta est, nec honestatis causa., nec ut oportet. Sed nonnunquam quos aequum erat deserere in omni inopia locupletant, et iis qui sunt bonis moribus nihil largiuntur, sed assentatores et ministros voluptatum magnis opibus augent.”
spacer 10. Si idem istis traderet Machiavellus, quorsum tanta insinuatione usus esset aliter se quam priores haec tradere? Quomodo aliter, si est idem? Videri arrogantiam posse quare arrogantia si alios sequitur? Ficta illos omnia, se veritatem tradere. Atque veram liberalitatem suadent illi, falsam, prodigalitatem, nempe, quae specie tantum liberalitas est reiicendam. Quid iste? Contra oportet, si ipsi credimus. Si quid novum tradit, nempe veram liberalitatem reiicit, et ei impingit quae illi de falsa, de prodigalitate scripserunt. Itaque aperte sub calcem capitis principi vitandum odium et contemptum, ad quae utraque liberalitatem eum facile impellere <possent>. Quae satis aperta conclusio in ipsam liberalitatem fertur. Nec liberalitatis affectationem tantum vetat quam et alii vetant, nec prodigalitatem (quam omnes), quae etiam vitia utraque sunt, sed ipsissimam virtutem, quamvis variis sermonis flexibus et meandris, videri aliter velit, absurditatis conscius.
spacer 10.Itaque miserum illud, “debere principem parvi facere quod in aridi nomen incurrat. Avaritiae vertit Latinus interpres, male quod Italice, nel nome de misero.” Et ratio peior, “quia hoc ex iis vitiis est quae regnare cum faciunt, perche questo e uno de quelli vitii che lo fanno regnare.” Impudentem hominem

1. ipsum virtutis nomen ex ore et animis hominum tollem
2. ut se posset defendere,
3. ut pauperiem fugiat!
4. nec ad contemptum,
5. nec ad rapacitatem adigatur.

Scilicet haec praestet ariditas: vitium omnibus turpe, principi turpissimum. Et non potius prudentia? Iustitia? Ipsa etiam liberalitas? Caetera omnia non minus quam ariditas? Contemptus fugam multo magis, cum contemptus, ariditatis certum effectum sit. Dicerem et odium, ariditatis effectum, si per Machiavellum liceat verum dicere, qui in calce capitis ait “parere eam infamiam,” sed absque odio. Ego pernego. †Odium etiam parere et exosam non minus quam infamiam constat.† blue Et sensit odium Galba. blue Bonus alioqui et prudens princeps, sed tenacitatis infamia exosus et parcus in milites, ab iis interfectus est. Sensit et Pertinax, bonus, prudens, irreprehensus alioqui, et veri populi pater. Militibus tamen hoc nomine exosus et caesus. Sic Mauricius et Mauricii aemulus ac hostis Phocas. Nec deest ratio. Quanquam enim videri possit non facere iniuriam ulli, sua servando facit tamen. Nam ita quaeque res domini est, ut publicis usibus inservire debeat et ita recondere, ut humanae societati abstrahatur, odiosum est. Adde quod ingratitudinem comitem habeat hoc vitium et aliorum neglectum. Etiam quasi idolum quoddam, opes suas colere est. Quae omnia fastidiunt homines et oderunt, adeoque male cedere et optant et gaudent. Quin et secundum illud quod enumerat, “dare ariditatem ut se princeps possit defendere,” quanto melius praestat liberalitas! Quanto melius hominum studia sibi iungit! Unum et defendendi et hostem invadendi et quidvus praeclarum agendi instrumentum. Imprudenter enim illud non animadverit (qua ignorantia aut qua malitia est) absque homines nihil efficere pecuniam. Homines absque pecunia saepe maxima. Imo, illam possessori suo ruinae esse plerunque, dum et hostes allicit et amicos (alioque futuros hostes) facit. Nec in defensionem sui ullumve alium in usum, cum opus est, impendere eam solent aut possunt, qui huic vitio obnoxii sunt.
spacer 11. Locuples ipse contra se horum testis Disc. lib. 1 cap. 10, cui titulum fecit PECUNIAM BELLI NERVOS (UT VULGO PERHIBETUR) NON ESSE. Ubi post aliquot ab initio lineas, circa semipaginam, sic scribit :à denari non solo non ti defendono, ma ti fanno predare più tosto, id est “pecunia non solum non te tuetur, quin praedam potius te facit.Hoc reliquo capite confirmat:

1. Alioqui Darium, qui pecunia magis abundabat, Alexandrum fuisse superaturum;
2. sic et Graeci, inquit, Romanos superassent;
3. et Carolus Burgundiae dux Helvetios;
4. et Florentini cum pontifice Romano Franciscum Mariam.blue Omnes tamen hos ab iis victos qui non pecuniam sed strenujos milites belli nervos existimarunt.
5. Tum Craesum, Lydiae regem, adducit, Soloni immensum auri thesaurum ostentatem et iudicium ipsius de tanta sua (ut ipse videbatur) potentia exquirentem, cui respondisse Solonem non se ideo Craesum potentiorem iudicare, bellum ferro geri, non auro, posse qui plus ferri habeat aurum ei tollere.
6. Addit Macedoniae regem quendam Gallis ad eum legatis ut de pacis conditionibus tractarent missis, auri et argenti acervos ostendisse ut potentiam scilicet suam ostenderet, adeoque a bello ei inferendo deterreret. Illos iis illectos pacem, quae prope coierat, rupisse, et aurum ei abstulisse;
7. Venetos haud adeo dudum cum auro abundarent ditionem amisisse.

spacer 12. Et ne quis a contra cavilletur auro acquiri bonos milites (quae huius praecepti de principis ariditate una potest esse excusatio) addit diserte: “Dico itaque non aurum (ut vulgo iactatur) nervos belli esse sed bonos milites. Aurum enim ad inveniendos bonos milites minime sufficit, sed sufficiunt ad aurum inveniendum boni milites.” Nec piget confirmationem attexere: “Romanos, si pecuniae potius quam ferro dimicare statum fuisset, non suffecturum quicquam terrarum orbis thesauri continet, tot rebus foris gerendis, tot difficuiltatibus domi subeundis. Sed quoniam ferro non auro cernebant, auri penuria neutiquam passos, quippe ab iis qui eorum arma ac ferrum metuebant aurum in campos et domos usque iis comportatum.” Respondet deinde obiectioni illi quam initio capitis fecerat, ex Q. Curtio narrante: “Spartanorum regem, pecuniae penuria coactum confligere ac superatum ab Antipatro, alioqui post paucos dies sine certamine victorem evasurum, allato in Graeciam de Alexandri morte nuntio aitque obvenire saepenumero aliis etiam de causis ut confligere acie quis elegat (qualis est fames &c.), nec eas tamen res belli nervos haberi aut vocari.” Itaque conclusionem suam se repetere, non esse pecuniam sed bonos milites belli nervos. “quod ad nummos autem attinet, esse illos quidem secundo loco necessarios. Milites vero bonos per semet vincere necessarium esse. Impossible enim esse ut bonis militibus nummi desint.”
spacer 13. Hoc ille loco citato, quae si vera sunt, haud tanti principibus pecunia facienda ut ob eam coacervandam aridi infamiam quisquam subeat, qua vel deterreantur boni milites ne militare ei velint. Pertinet autem huc nobilis illa de Perseo Macedonum rege historia, qui hoc ipso tenacitatis vitio et regnum et se perdidit, dum ostentata modo pecunia primum Eumenem pacem apud Romanos procuraturum frustratur, tum Gallorum viginti millia quae in auxilium parata venerant reiicit, tandem et gentium Illyriorum regem eludit. Isti trecenta talenta, precium suscipiendi contra Romanos belli, numerat. Sed Pellae, id est sua in regia, decem, praesentibus gentiis legatis dat. Caetera signat portanda, portantibus mandat ut parvis itineribus veherent, deinde ad Macedoniae fines subsisterent ac nuncios suos opperirentur. Ubi gentium Romanos legatos, qui ad ipsum venerant, in custodiam coniecisse intellexit, ad revocandum qui pecuniam portabant mittit, velut nihil aliud agens,” inquit Livius, blue “quam ut quanta maxima posset praeda ex victo Romanis reservaretur.” Ita fere fit, perdere suos maluit red quam vel nummulum erogare. Inde et hostibus praedae et suis contemptui, una et iis et fortunae deseruntur, frustra servatis nummis ac sepositis.
spacer 14. At qui alioqui boni principes sunt vix invenias qui largitione modum excedant. Improborum illa profusio est, et in improbos usus ac homines nihili fieri solet. Qualis Caligulae, domos in profundo mari aedificantis, montes exscindentis, saxa fidentis, inania et nequiora illa, balnea aquis odoriferis, convivia monstrosis sumptis faciendo, gemmas et lapides precioses arte dissolvendo ac bibendo, adeo ut sexaginta septum aureorum myriadas anno uno profuderit, immensum sane thesaurum a Tyberio relictum. Inde ad rapinas et nova vectigalia improbus princeps, improbe se vertens, nihil mirum si odia in se hominum conciverit et interemptus sit. Eius aemulus Nero, fortassis et nequior, eadem grassatus, prodigiosis conviviis, opes immensas in improbissimos quosque conferendo, mimos adulatores, nefarios, enormi luxu, sumptuoso amictu vestiti, nec iterum eandem induere; alea, ganea uti, aurea hamo piscari, blue retibus purpureis; mille curribus (ad minimum) comitatus iter facere. Soleas argenteas mulis inducere, mulionibus sumptiosissimas vestes, praeter Poppaeae immensam pompam, auratos currus, quingentas asinas, quarum lacte se lavabat. Hinc immanes sumptus, hinc provinciarum depopulationes et tributis vexati subditi simili vitio, similem exitum attulere. Par Vitellii dementia: unius anni spatio novem aureorum myriadas profundentis, de quo memoratur quod uno ferculo decem aureorum millia impenderit, linguis, cerebro et iecinoribus rarissimarum avium et piscium referto. Eius etiam frater cena una duo millia piscium, septem millia avium exquisitissimarum ac maximi precii ei dedit. Ex his avaritiae, rapinae, et similis exitus superioribus fuit. Non hic liberalitas sed profusio, sed ἀσοτία nocuit. At nec illa, ut dictum, sed iniustitia.
spacer15. At boni quanto aliter largitionem exercuere! Octavius adeo, ut liberalis haberetur et sset. An hoc illi nocuit? Imo effecit ut, licet invisa Romanis in monarchia, tamen frueretuf, amaretur. Antoninus philosophus, blue qui publicas scholas omnium scientiarum Athenis constituit et stipendia dedit ampla, quae verae liberalitatis recta materia es, an timuit liberalis haber?. Quid Alexander Severus, qui suos saepe,quod ab eo nihil peterent, reprehendise dicitur (rarum et principis et aulicorum exemplum) sed an timuit ne liberaltas noxia ei foret. Aut Titus Vespasianus, qui diem perdidisse sibi visus est quo nemini quicquam indulserat. Adde Franciscum, Gallorum regem, blue qui Musarum Parens perhibetur, quod Lutetiae scholas constituisset et viros doctos magnis praemiis undique accersisset, aliosque complures quorum neminem unquam liberalitatis paenituit. Nec ipsi quamvis sua erogarint ideo populum gravarunt et in aliena invaserunt. Non est id boni viri, nec id sustinet ille, mortem potius appetiturus quam aliena contrectaturus. Neque unquam bonum principem eo necessitatis largitione ulla adactum nominat Machiavellus, neque legimus alii quod succurrit. Carolus Magnus, summa liberalitate in viros literatos, etiam in ecclesiasticos (ut tum in more erat) ultra iustum modum, nunquam eam ob causam tributum populo imposuit. Ne noster quidem ille David, blue tanto ore scriptoribus celebratus, cuivis regum par dictus, omnium suae aetatis praestantisimus, cum quo quem compares (inquiunt) neminem in ullis regum reperias monumentis. Qua liberalitate in hoc genere usus est! Quot monasteria vetustate collapsa aut bellorum iniuriis diruta restauravit, quot nova a fundamentis extruxit! Episcopatus quatuor additos ab ipso, memoriae proditum est. Rossiensem, Brechinensem, Calledonensem, Dumblanensem, quibus et proventus annuos donavit, adeo ut posteros reges pene ad inopiam adegerit. De quo celebre illud Iacobi primi, cum in divorum numerum relatum inaudisset, gravem eum divum regio diademati. Taxat etiam haec Ioannes Maior et gravi orationem iure incessit, vir illorum temporum in primis doctus, nec quisquam serio probaverit. At an ille ob haec populo usquam gravis? An tributis usquam vexasse legitur? Aut an primoribus invisus vel suspectus, ne liberalitate ista cogeretur in eorum bona involare? Minime gentium. Non haec, licet tam effusa, publicae pecuniae atque adeo patrimonii profusio aut contemptum ei aut odium, quae loquitur iste, aut metum (si id vult) peperit. Imo et domi et foris summo omnium in amore et honore vixit et obiit, quem Mathildis imperatrix dignum duxit, ad quem filium Henricum (qui postea regnavit et Henricus secundus dictus est) mitteret, ut ab illo tanquam regum dignissimo in militarem ordinem ascisceretur, quae res illis temporibus maximis ceremoniis peragebatur, inquit.
spacer
16. Unde mihi omnia reputanti succurrit si asseram nulli unquam largitionem principi nocuisse: nihil me paradoxi asserere. Nam nec nocere per se omnibus gratam extra controversiam est, et rapinae eam causam non magis per se esse satis constat. Et ideo rapinae causam eam dicere, quia rapina inde occasionem sumit, est (quod aiunt in scholis) non causam pro causa ponere, ut si quis divitias caedis causam dicat quia latrones inde occasionem caedis sumunt, aut caesas in Idaeo monte abiegnas trabes blue causa raptus Helenae, qui navibus ex illis factis vectus Paris, qui eam rapuit, Lacedaemona appulit. Longe quaesita haec sunt, nec nisi species quaedam, non rei veritas. Causa huiuscemodi rapinarum iniustitia est, qua laborant qui largiuntur, non ipsa largito, quae hoc effectum in animis iustitia praeditis non producit. Nec recta est haec quam ponit causarum series:

1. velle liberales videri principes; red
2. hinc profundere sua;
3. tum rapere aliena;
4. tributa imponere;
5. unde odium;
6. unde exitium.

Nec enim is finis profundentium est saepe ut liberales videantur, nec necessitas eos ad iniustitiam et rapinas adigit (ut ex supra dictis videre est Caligula, Nerone, Vitellio), sed cum sint natura iniusti et improbi, innatam habent rapiendi cupiditatem, etiam tyrannicam hanc opinionem omnis subditorum sua esse bona. Ad quae cum accessit stolida aliqua cupiditas, trahuntur in praeceps profunduntque rapiuntque in vices, nullo fine aut delectu, non ut liberales aut aliquid tale habeantur, sed ut cupiditati alicui suae inserviant.
spacer 17. At neque tributa a principibus indicta odii in eos causam dixero (multi principes tributa accepere summa subditorum cum gratia), sed tributorum finis aut usus est quod odium iis parit, ut cum in sceleratos aut inanes usus, aut in privatas in indignas personas, quae publice collecta sunt impenduntur. Richardo secundo Anglorum regi, cui sumptus regnum ademisse creditur, non sumptus aut tributa regnum ademerunt, sed male locatus sumptus, male impensa tributa, nec exegisse ea sed pessime impendisse nocuit, ut videre apud historicos est. Eduardo item secundo non quod opes regni expenderit, sed quod in Spenseros expenderit. Nec Elizabetha (honoratae memoriae apud omnes bonos regina) pauciora tributra exegit, puto, sed ea melius impendit in rempublica et necessaria regni. Ideo gravia illa subditis non fuere. Nec enim eos gravat principi dare, sed si datis male utitur princeps, nec quod largitur ille, sed quod indignis largitur. Crebrum hoc apud principes vitium male locari beneficia in minus dignos aut sane indignos, dignioribus neglectis et rari qui non impingant. Scio tamen subesse causas posse, nec eas omnibus vulgandas, sed et scio praetexi hoc posset et quam nemo novit, nemo recipit ratione vereor ne si notae essent satis se semper prudentiae probarent, nec debent clarae et insignis benignitatis, obscurae et exiguae causae esse, nec potest qui eas ignorat populus non gravari. Fuge, princeps qui sapis et non nisi in dignas tum res tum personas, clarae ac perspicuae bonitatis, bona aut tua aut publica extende. Properant sua sponte ad hoc subidti, nec gravat quamvis grave sit quippe quod volentes, ultro, avidi subeunt. eo magis si notae liberalitatis et bonitatis princeps est.
spacer 18. Frustra itaque Machiavellus liberalitati hoc nomine maculam impingere nititur. Est ea virtutum post pietatem, regina, maximis animis insita. Est earum, a quibus viri boni appellantur optima. Inest in aliis magitudo qualis magnanimitas, versatur alia in alienis vel distribuendis, ut iustitia vel servandis, ut fortitudo, aut habenti soli bona est, ut temperantia, continentia. At liberalitas haec omnia comprehendit et excedit. Nam et a magno animo est opum despicientia, et non sibi soli sed et aliis utilis, ut abstinet alienis aut parta recte distribuit, sed praeterea sua ipsius aliis donat. Adeo ut, quamvis abstinentes qui sint, qui continentes, qui iusti, boni dicantur, tamen qui liberales sunt optimi dici iure mereantur: cum illos amamus omnes, istos amamus supra omnes. Haec hominum conciliandorum maximum instrumentum, principi utilissima ac pene propria illius quam exprimere prae se fert, Dei maxime propria imago, in quem non cadit magnanimitas, nec fortitudo, nec continentia. Nemo enim magnanimum Deum dicit nec temperantem nec fortem, ut pro virtute usurpatur, at sane liberalem, beneficum, red bonum, adeoque red ipsum bonum (id est bonitatem). Quam autem haec principibus magis quam aliis propria virtus sit satis norunt qui agnoscunt eam principes exercere posse maxime. Nec alia illis dignior aut principatus fructus suavior quam benefactio. Equidem si princeps esse vellem, ideo esse vellem ut possem esse beneficus. Nec video quid aliud in eo apice optatu dignum sit, quod qui esse non vult, ne ille princeps esse volet; qui non est, ne princeps esto. Ac nisi red est quidem, sceptum gerat et diadema, falsa enim in effigie ea gerit, servili animo servus. Caeteras etiam virtutes exercere possunt aut exercent aeque alii, fortassis et magis, hanc quocunque in animo exercere tamen nequeunt. Quin si principem nihil aliud dixero quam horum bonorum promum ac dispensatorem, nihil absurdi dixero. Data illi a Deo sunt ut promat, ut dispendet, non ut congerat ac condat aut si condat, ideo condat ut suo tempore promat, ac in quos usus, in quos viros oportet dispenset. Ita ut dispensare finis sit, congere ac condere media per quae possit dispensare.
spacer 19. Nec verum est plures esse quos liberalitate offendat princeps quam quibus placeat. Nam praeterquam quod liberalitate (recte locata semper intellige, alioqui liberalitas non est), nemo offenditur nisi invidum aliquem dicas et malignum, pluribus sane placet. Nempe et

1. iis qui beneficiujm ipsi immediate accipunt,
2. et bonis omnibus qui virtutem sic remunerari gaudent et sibi factum interpretantur quod virtute praedito cuicunque factum est,
3. imo viris omnibus, nam omnes tales videri volunt, omnes
spacera. beneficientiam amant,
spacerb. beneficium amant,
spacerc. beneficum amant,
spacerd. exemplum amant,
spacere. et spem inde nascentem amant ac fovent.
4. Itaque liberali
spacer a. bene volunt,
spacerb. bene precantur,
spacerc. eius bono gaudent,
spacerd. ore et animis favent,
spacer
e. et quam possunt iuvant.

20. Contra,

1. tenacitatis vitium nemo non odit.
2. actum pariter.
3. tenacem itidem.
4. Exemplum aversantur;
5. spem quiquam ab eo impetrandi abiiciunt;
6. unde male et volunt;
7. male precantur,
8. malis eius rident;
9. ipsum ore et animis execrantur et
10. (si detur occasio) subvertunt, gratum omnibus spectaculum,

ut plane fugienda sint haec monstra dogmatum Machiavellicorum, quibus tenacem esse et dici principem potius quam liberalem vult.
spacer 21. Ne audi, princeps, sed istud tene: liberalem esse honestum est, liberalem haberi honorificum, utrumque utile. Illud ut sis, ex philosophia ac natura regula, cura. Utrunque (ut et sis et habearis) ex politiae verae praescriptis da operam, idque vere via,

1. parcendo,
2. colligendo,
3. spargendo,

1. quando,
2. quantum,
3. quibus et in quos usus dictum.

Quam tene pertinax nec in ullam partem inclina, aut malignorum sermones morare. Est supra sermones virtus, sive tenacem mentiantur improbi (quod iis ad eorum normam non satisfacias) sive prodigum calumnientur (quod de quibus nollent). Nihil hic vitio ullo opus, aut ut profundas nimium, ne tenax videare aut ut teneas ultra modum, ne prodigus. Sua regula liberaliti satis est, et virtus se contenta, et hominibus (ringente invidia) agnita et honorata: dat ut oportet, nec quod det suo tempore omittit aut colligere et recondere.
spacer 22. Nec tamen praetereundum est quod ipse saepius liberalitatem laudet et principibus commendat tanquam amoris materiam, inter caetera cap. 7 post ἀνακεφαλαίωσιν actionum ducis Valentini: blue inter ea quae principi commendat, est etiam magnanimum et liberalem esse. Atqui si sibi constare voluisset, nunquam liberalitatem simplicter commendasset, sed semper sub hac nota et limitatione, ut de alieno liberalis esset, ut aut hic aut illic ineptus sit. Operaeprecium autem videre est quid actus hic homo sibi ipsi obiiciat, quid ad obiectum respondeat. Obectio prima haec est: “Caesarem aliosque quamplurimos liberalitate ad imperium pervenisse.” Responsio per distinctionem: “Aut tu princeps iam es aut principatum affectas. Priori est damnosa liberalitas, posteriori necessaria.” Accipio, et satis est. Sufferoque, ergo omnibus est necessaria. Omnes enim principatum alium affectant (si Machiavello credimus) qui hoc ipso capite omnes homines esse cupidos asserit, at principes, puto, homines fatebitur. Ergo et cupidos fatebitur. Si autem cupidi sunt, non parva cupere sed imperia credendum est. Quin si sceleratum et foedifragum principem esse oportet, nonne maxima mercede id oportet, id est (regno altero et altero) ut si violandum sit ius, regnandi gratia violandujm, nec piratica navi et ob praedam (is latro dicetur) sed cum exercitu at propter regna. Sic rex dicetur et imperator. Etiam ad authoritatem hoc pertinet et aestimationem, quam mox cap. 21 commendabit, ut et 19. Absurdum enim facit Machiavellus nec sibi consentaneum si princpii suo consulit, ut suo regno contentus sit, plura non quaerat. Quod si quaerat, iam necessaria illi est liberalitas, ad istam normam. Sive ergo principatu potitus quis sit, quia alio principatu potitu vult, necessaria est illi liberalitas, sive nondum potitus est ut potiatur necessaria est illi liberalitas. Ergo sive habeat sive affectet principatum, oportet ut liberalis princeps sit (si quidem princeps dicendus qui principatu nondum potitus est). Ergo ridicula et Machiavello contraria est haec Machiavellica distinctio. Possem dicere servandi et acquirendi imperii eandem esse rationem. At acquisitur liberalitate (fatetur ille). Ergo servatur liberalitate inquam ego.
spacer 23. Secunda obiectio haec est: Multos qui iam tum principes essent et liberales habiti sunt, res magnas gessisse.Poterat dixisse omnes qui unquam in res vere magnas et insignes gesserunt liberales et habitos et fuisse: Alexandrum, Caesarem, Cyrum, hunc ipsum Scipionem, Carolum Magnum, et quem non? Sed quid ad hoc respondet? Nempe simili, id est aequa inepta, distinctione: De suo liberalem esse principem aut de alieno. De suo debere parcum esse, de alieno liberalem.Audio. Sed quae haec liberalitas est de alieno liberalem esse? Tamen an ita factum ab iis? An de alieno tantum liberales fuerunt? Annon de suo? Roga Alexandrum, is de suo tam liberalis fuit ut nihil iam suum esset, ut interrogatus quid sibi reliqui fecisset, spem responderit. “Atqui (inquit amicus) haec nobis quoque communis est” et dona remisit. Caeterum de his quae aliena vocat, cuiuscunque ea ante acquirendum fuerint, acquisita principi iam principi sunt, ut qui de his liberalis est, de suo liberalis fit. Quid itaque interest? Hoc inquit, quod aliena donando pauper non fit, nec in contemptum aut rapacitatem cadit. Ergo dum in haec non cadat, det de suo quam volet princeps, id est, dum modum non excedat (de quo supra). Quin certe frustra hoc praeceptum est. Nam qui de suo dare non vult, nec de his quidem daturus est. Namque et haec sua ducet, et eadem causabitur:

1. sic vitari pauperiem;
2. sic contemptum;
3. sic bella geri sine tributis posse, sine subditorum vexationibus aliaque quae avaris nunquam desunt quae obtendant.

Ut vel male in illis ad ariditatem assuescere principem vult, aut in his pessime et nullo fructu ad liberalitatem. Unde, si ita agendum adepto principatu, ut sua non expediat dare quae malum religio Machiavellum hic impediit, ut non iuberet involare in aliena et semper aliquid capere ex quo in amicos et milites liberalis esse posset, et sic in officio retinere? Prona haec illi via, et illo digna erat, alia omnis difficilis, illi indecora et dissentanea.

bar

SECTIO 3: DE CLEMENTIA ET CRUDELITATE, UBI ETIAM DE AMORE ET METU (AD CAPUT 17)

ILmagis est in iis quae restant negotii, quae ille eodem modo inquinat, clementiam eius vitii labe aspergendo, quod iniustitiae species quaedam proprium nomen nondum est sortitum, cum debita paena quam meruit scelus red fraudatur, et impunitate licentia alitur. Nimiam lenitatem vocant, liceat lenitudinem dicere, qua irae vacuitas est et vitium est si Peripateticis credimus, quum irascendum in culpam est, et iram ipsam fortitudinis cotem vocat, ut Stoici, iram omnem damnant. Et possunt sane et debent delictorum paenae absque ira (ut et odio) iustitiae ergo infligi. Sed quia irasci videntur qui infligunt, et qui non cum oportet infligunt, nescire irasci vulgo dicuntur, et Stoici in probrum etiam stipites a politioribus nonnullis audiunt, demus hoc consuetudini et affectionem, qua ad crimina connivetur, tanquam ab hac irae vacuitate sit. Lenitudinem vocemus, sive nulla infligatur facinori poena, sive nimis exigua nec facto aequa, sive non quomodo aut quoties peccatur. Hoc iste clementiam appellat, ineptissime. Nec enim hoc clementia male uti est, ac ne clementia quidem uti, sed iustitiam negligere, etiam iniustitia uti et vitia impunitate alere, quae a clementia tam absunt quam vitium a virtute. Itaque ferendum hoc eo minus est, quod specie vitandi huius vitii crudelitatem eius loco substituit, et princeps commendat tanquam nec re nec fama fugiendam, quippe Borgiam, crudelem habitum, crudelitate Flaminiam in ordinem redegisse. Falso id quidem, ut supra diximus, nec enim crudelitate id, quicquid erat, praestitit, sed Francis armis et patris, qui tum pontifex erat, formidata authoritate. Quibus sublatis concidit ipsius omnis vis, sensitque continuo crudelitatis fructum, odium. Tamen quasi paenitentia ductus crudelitatem hunc, quam vocat, crudelitatem fuisse negat, imo clementiam fuisse,eamque maiorem quam populi Florentini qui, ut crudelis nomen fugeret, permisit Pistoriensem urbem everti.” blue
spacer 2.Quid hoc rei fuerit ipse non explicat, nec mihi nunc investigare aut otium aut animus est, nec id scire multum interesse puto. Sed quicquid sit, si fuit hoc Borgiae factum clementia, cur ipse crudelitatem vocat? Et cur crudelitatem eius exemplo principi commendat? Sin fuit crudelitas, cur clementiam eam appellat? Et quae haec demum seu dementia seu saltem delirium est, sic loqui? Crudelitas est clementia, et clementia est crudelitas. Caesar Borgia erat crudelis, et tamen erat clemens. Populus Florentinus erat clemens, et tamen erat crudelis, et ille crudelis, et hic clemens, et tamen ille, hoc clemententior, id est crudelis clemente clementior. Quod si delirare non est, quid delirare sit nescio. Sane verbis et oratione delirare est, an et sensu deliret ipse viderit. Nam si hoc tantum vult, populum Florentinum sub clementiae specie peccandi licentiam in urbe Pistoriensium aluisse, unde, crescente sceleratorum audacia et scelera sceleribus cumulando civitatem ad excidium, cives ad internecionem venisse, peccasse hac in re republicae incuria aut negligentia et iniustitia, fortassis et clementiae affectatione, nec revera clementem fuisse sed negligentem, iniustum, incurium, iniurium in bonos. Sensit ille quidem recte, sed male clementiae hac imputat, cuius illi falsam tantum speciem secuti sunt. Male etiam, quod cum hac falsa specie clementiae veram Borgiae crudelitatem comparat, et hanc illi praeferendo clementiae eam preferre nititur. Nec enim refert quod vitium vitio praeferas, cum omnia fugienda sint, ut suus tamen honos virtuti illibatus maneat. Itaque quod eos arguit quod scelera non puniendo permittunt aut fovent, ut caedes, rapina, rerumque omnium perturbationes sequantur, non recte clementiam sic arguit, sed iniustitiam nec crudelitate (quam inde insinuat) ad ea sistenda opus, sed iustitia.
spacer 3. Quare et ineptum illud est,principi in exercitu versanti statuendum omnino ut crudelitatis nomen pro nihilo ducat.” Ubi si intelligeres falsum crudelitatis nomen pro nihilo ducendum, dum re vera iustitia utatur princeps, non crudelitate, recte quidem intelligeret et quod recto et erecto animo semper agendum, ut famae inanitatem despiciat, virtutem pertinax sectatus, nec rumores ante salutem ponat, nec speciem ante rectum, utcunque crudelem invidi aut ignari dicant aut ducant. Verum quod subdit et malitiam et meram ignorantium hominis plane prodit, dum rationem reddens ait, quia absque noc nomine, crudelitatis retineri non posset unitus et coniunctus exercitus, paratus satis ad quidvis aggrediendum. Quis praeter Machiavellum usquam huc dementiae evasit? Absque crudelitatis nomine exercitum retineri non posse! Nihil magnum patrari!” Dimitte. Caesar. exercitum et tu. Popmpei, nec. Alexander. Bosphorum traiicito. Crudeles nondum dicimini, deseret vos miles, nec quicquam patrabitis. At an Machiavellicus ullus aut ullii laudatus ullus tanta? An Borgia? An Oliverottus? An alia ignota nomine? Obscurae mundi maculae. Quid Scipio, quem clementiae taxat? Annon potuit exercitum in officio continere, res patrare supra Machiavelli captum? Eumne unquam exercitus deseruit? Aut sibi discors victoriae cursum moratus est? An seditionem militum, vivus creditus, usquam expertus est? Mortis eius fama deliquit militum pars, vivere cognito ad officium facile rediit, paucorum supplicio iustum simul et clementem, experta crudelem neutiquam. Quo magis delirium hominis miror, quod Scipioni clementiam obiicit. Clementia culpae ilius causa esse non potuit, cum ea nihil aliud sit quam culpae remissio, remittere autem antequam peccassent non potuit, nec antea peccasse legimus. Nec si crudelis fuisset crudelitas illo iam mortuo in officio milites retinere potuisset. Mira enim illa crudelitas, quae etiam mortui metueretur. Quin si ex inimicorum vocibus eum metitur, non illi clementiam ei obiiciunt, sed solutam militarem discioplinam, quae longe aliud est, et indulgentia potius appellanda, ut quae cum crudelitate iungi potest. Quod et illi viderunt et utriusque taxant, tum indulgentiae, tum (contra quam Machiavellius) saevitae. Sic enim Fabius apud Livium, blue externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in illos Scipionem ait.Ergo Fabio non erat clemens Scipio, sed disciplinae corruptor, nec minus saevus tamen.
spacer 4. Sed et hoc ipsum (de soluta disciplina) frustra eis fuit (ut apud eundem XXIX.xxv videre est), cum ante traiectum in Africam calumniam hanc diluit, missis qui inspicerent a senatu legatis Quibus ille res, non verba, ad pergandum se paravit res, exercitum omnem eo convenire classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. Quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, illos expedientes classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti, tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse.” Liberemus itaque utroque hoc vitio tam magnum virum, et contra inimicorum et contra Machiavelli calumnias, qui (ut in more falsis testibus est) se invicem refellunt, dum illi saevitiae, iste clementiae taxat, utrosque historicus et decem legati refutant dum crimine solutae disciplinae eum solvunt.
spacer 5. Restat de Pleminio una querela, blue quod illius scelera Scipio neglexerit. Et fuerit ita, aliis rebus distracto animo et toto in Africam verso, quod et ipsi Locrenses agnoscunt, qui ab inimicis ipsius interrogati an querelas ad Scipionem detulissent, responderent se legatos misisse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum. An aut mirum hoc est, aut an carpendum, si in tantae rei cogitationibus tam parvo temporis articulo otium ad eam rem non fuerit? Tamen incertum relinquit hoc Livius, et credibile est curasse. Sic enim ait:Ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt: alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.” Ego in hanc partem potius inclinem, et Romanorum ducum ut maximum, ita et optimum, nullo vitio notatum, hoc quoque crimine absolvero et mea sententia liberaro. Et quanquam Locrensium hanc vocem, “aut sibi parum a Scipione, aut Pleminio nimium creditum,” nec vacasse de re penitus cognocere, etiam illam, “natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.” Verum agnosco ipsumque Scipionem, ubique mitem, humanum, mansuetum, lenem video, tamen et hoc video, non fuisse in eo tam parum animi ut crimina plectere nesciret, nec eam imprudentiam ut nesciret plecti oportere, idque societatis humanae, id reipublicae, id sua ad res gerendas interesse, ut in supplicio de Hispanis militibus sumpto cernere est. blue
spacer 6. Quod autem tam moderate sumpsit, “de authoribus modo culpae,” egregii animi fuit. Etiam illud notatu dignissimum, Scipionem sollicitum habebat ne ut exercitus peccando, sic ipse puniendo modum excederet.” blue Tum omnia consideranti in praesentia, ut “caepisset lentiter agi placuit,” et in oratione (post mitem querelam potius quam increpationem, propior excusanti est,causa et origo omnis furoris penes authores est, vos contagione insanistis.” Sed et orationis, quae videri poterat acerbitatem excusat. Non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem. Quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea. Et me ea quae fecistis pati aequum censetis, vos, ne dici quidem omnia aequo animo feretis”? Demum quae mansuetudo! “Sed ne ea quodem ipsa ultra exprobrabuntur.” Et illud ex ipsius Clementiae ore “utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar. Quod ad vos universos attinet, si erroris sic vocat, quod erat scelus, paenitat, sat superque paenarum habeo.“ Hactenus Clementia. Quid Iustitia? ”Albinus, Calenus et Atrius Umber et caeteri nefariae seditionis authores sanguine luent quod admiserunt.” Nec deest Prudentia: “Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque offusus. Circumdederat inermes exercitus armatus, is gladiis ad scuta concrepuit. Praeconis vox audita citantis nomina damnatorum in concilio.” Et haec auribus obiecta, oculis istud:

1. “Nudi in medium protrahebantur,
2. et simuil omnis apparatus supplicii expromebatur,
3. tum delegati ad palam
4. virgis caesi,
5. securis percussi.”

spacer 7. Et quo affectu haec omnia in exercitu? Adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem paenae, sed ne gemitus quidem exaudiretur.” I, impudentia, et haec carpe, verum verae clementiae et rectae severitatis rarissimum exemplum, summa prudentia gubernatam iustitiam, quibus et mulcere et terrere feroces, noxios punere simul ac fovere, nemo unquam melius scierat. Inspice, princeps, et expende, huicne malis an Borgiae ac Oliverotto similis esse. Imo an non illum quam Annibalem ipsum imitari satius sit, quanquam ne Annibalis quidem ullum crudelitatis in milites suos exemplum citat, cur ergo crudelitati obsequium eorum imputet? Ac non potius disciplinae militari severe exercitae, quae multum ab illa abest. Sed libet illi inepta seligere, dum satagit admiranda dicere, ut magnus parum attentis, videatur, propius intuenti ridiculus. At hoc constat, nullum unquam exercitum minus in imperatorem peccasse quam post haec Scipionis et istum in Africa et quo, fratris sub nomine, illius fuit in Asia. Quod cum negare non posset Machiavellus, ineptissimam causam praetexit, quod sub senatus imperio vixerit alioquin exitio illi futurum. Choraebo stultior! blue An ille aut in Asia aut in Africa aderat senatus? Aut quicquam ad eam rem contulit praeterquam quod omnibus imperatoribus, imperium? Sed tergiversantem missum faciamus.
spacer 8. Quod autem crudelitatem efficere ait, ne homines leges transgrediantur, sed milites in officio maneant, nae ille valde vel decipit vel decipitur. Non enim crudelitatis hoc effectum est, sed cum sit in crudelitate debitae severitatis excessus, est in ea debitra severitas. Haec effectum hoc parit. Ipsa autem virtus est. Crudelitas vero in vitio super hanc accedit, haud ad hunc usum necessaria, cum ipsa severitas satis efficax sit. Est enim crudelitas

1. cum contra vel praeter ius poena infligitur corpori;
2. vel cum immanitas quaedam poenae est. Quale illud apud historicum blue de Metio Suffetio supplicium sumptum, quadrigis distracto, actae (ait poeta) Metium in diversa quadrigae distulerint. Quod immane cum agnoscat, male excusationem subnectit: “At tu dictis, Albane, maneres.” At et tu intra humanitatis metas, Romane. Melius Livius ingenue foeditatem et inhumanitatem agnoscit. “Avertere omnes a tanta foeditate supplici oculosinquit, et illud egregium et ad imitationem dictum, “primum ultimumque illud supplicium apud Romanos, exempli, parum memoris legum humanarum fuit.” Et hoc immane, illud immanius,

spacerMortua quin etiam iungebat corpora vivis
spacerComponens manibusque manus atque oribus ora,

Sic Phalaridis aeneus taurus, sic et alia. Qualia nonnulla apud Gallos audio, ut rotam quam vocant aliaquaque tormenta. Etiam apud Anglos. Apud nostrates parcissime, unum in Iacobi primi occisores fortasse. In aliis, quod de Romanis suis Livius, gloriari licet nulli gentium mitiora placuisse supplica, humaniter sane et prudenter. Summo enim iudicio animadversum est. Huius generis supplicia non tam vulgi animos a sceleribus metu avocare quam ad quidvis patrandum et patiendum efferare, nec acerbitate tam pravos deterrerre (quae eis excusatio praetenditur) quam asssuetudine spectandi terrorem paenarum minure, praesertim si, quod fere fit, facinosorum animi adversus vim doloris obduraverunt, apud vulgus enim imperitum confidentia pertinax, constantis fiduciae laudem plerumque accipit.
3. Vel cum vulgantur paenae in hominum multitudinem.
4. Vel cum indiscriminatae sexu, aetate, merito, faeminas, senes, pueros, virgines, bonos, malos, noxios, innoxios aut minus noxios una ruina complectuntur.
5. Huc refer et mortis genera, ut qui fame necant, qualis Robertus dux nostras, neptem ex fratre Davidem, Iacobi Primi fratrem natu maiorem. blue
6. Et qui
spacera. in carcerem horridiorem custodiae nomine detrudunt,
spacerb. aut in exilium agunt inter feras aut feris aeque feros homines,
spacerc. aut in deserta aut quasi deserta ubi nulla ut rara vitae subsidia,
spacerd. aut per incommoda tempora, hyemem, gelu, nives, frigora, in montium aut paludum, in maris act tempestatum
spacerdiscrimina, ubi aut fame aut algore pereant aut morbos (mortis causas) contrahant, aut ita torqueantur ut quamvis lente
spacertamen pereant. Hoc enim specie custodiae aut relegationis revera occidere est.
7. Et qui leviusculam ob causam, puta quod aliuqa appetitui obstiterint, aut in offensionem impegerint aut erraverint, ut qui ob fractam vas cristallinum muraenis laniandum hominem proiecit, aut ob neglectam principis imaginem, ut minus honorifico loco locatam, et similia multa, qualia de Romanis monstris illis imperatoribus nonullis loquuntur.
8. Sic et in privatis vindictis, cum tormentis cruciant, cum cruciatos trucidant, cum sanguinem hauriunt, cum faciem et os cruore lavant, cor palpitans manibus extrahunt, canibus vorandum abiiciunt, probris inter occidendum lacerant, red multi et ingeniosi sunt Itali. Quo nescio an probra in reos quoscunque, fortasse et noxios, a iudicibus nonnullis usurpata, quibus linguas acuunt, sceleratos, nefarios et omne convitii genus ingeminando referanda sint. Est enim illud crudelitatis genus cum suppliciis red et tormentis quibuscunque hominum delectamur et delectando insultamus. Rectius Ioshua et quanto humanius, quid fecisti, fili mi? Da gloriam Deo. blue

Quae omnia et quaecunque praeterea crudelitatis genera nihil ad usum ullum faciunt nisi fortasse quod impotentes animos satiant. Itaque ea mitigat, homine quanto dignior, quanto decentior, clementia. Quod iustitia iubet id agit tanquam necessarium, caetera reiicit.

1. Nam et poenam quae potest remittit,
2. et ubi id non potest, emollit,
3. restringit,
4. extendit in quam paucissimos,
5. quod immane est horret,
6. miseret miserorum,
7. imo suppliciis illachrimat, tantum abest ut delectetur.

spacer 9. Itaque ad eam quam hic obiter disputat quaestionem, metui an amari satius sit, liceat mihi, ei, qui dubitet, eundem finem precari quem sortitus est, qui metui maluit, et cui illud familiare oderint dum metuant. blue Is fuit Caligula, monstrorum teterrimum qui quanti amari satius fuisset morte sensit, a suis interfectus, nihil ei proficiente quem optabat metu. Et sane, quam stulta haec quaestio sit vel illinc videre est quod si omnibus amemur nihil metu opus, nemo contra conspiraverit, nemo malefaciendo offenderit. At si omnibus scitum illud, “quem metuunt oderunt, quem quisque odit periisse cupit, multorum autem odiis nullas opes posse resistere.” blue Quando tam celebre est, quid de omnium odiis putabimus? Quae vis, quod consilium obstiterit? Cui miser fidat? An satellitibus? Atqui hi in omnium numero comprehenduntur. Itaque horum saltem amor necessarius, et si ita sit, amor semper necessarius, utut timeatur.
spacer10. Sed et illud meminerimus quod nuper diximus: multos timeat oportet quem multi timent. Unde mutuus hic timor, nec timebitur magis quam timebit Machiavelli princeps, ubi quae securitas esse potest? Quae vitae absque securitate, suavitas absque suavitate, non vita iam sed mors est. Domitiani illa vita an vita fuit? Cum domi suae armis circundatus inter satellites et qui corporis custodes adhibebantur deambulans spectacula circumquaque posita inspiceret, ne quis a tergo stans feriret. Quae eius vita, qui alios omnes metuens, filabus se impubentibus tondendum praebebat? Quas et ipsas adultas timuit ac amovit et candendi carbone capillos sibi adurebat? Qui ad uxorem accessurus sate;litem stricto gladio praemittebat qui arculas muliebres excuteret ne quod telum vestimentis occultaretur. Quae Neronis, ex quo metui caepit? Quae Caligulae? Quae illius qui stricto gladio in caput imminenti et tenui filo pendenti quasi iamiam casuro statum suum assimulavit. Vivere hoc dicumus an singulis red momentis mortem obire? Atqui hoc illud est quod principi suo suadet Machiavellus. Nec pudet tamen assere timeri principes ut volunt ipsi, amari ut volunt alii. Insulsum hominem et perfrictum! Contra omniumred aetatatum exempla, contra etiam rationem omnem. An hi de quibus nuper diximus timebantur ut volebant? Atqui volebant ita timeri ut nemo in eos conspirare, nemo machinari quicquam, ac ne cogitare quidem auderet. An id iis obtigit? Annon contra? Amari autem principes ut volunt sensit ille qui admonitus quendam ei ubique obloqui, hominem ad se accivit, blande affatus, donis oneratum dimisit. Quo factum ut exinde idem amaret, laudibus ubique oneraret. Quod atum principi ab amicis nunciatum esset, ille continuo “videris,“ inquit “quam in nostra manu situm sit ut nobis bene velint, et de nobis bene loquantur homines.”
spacer 11.“Sed sunt” (inquit Machiavellus) “homines nefarii, impii, ingrati.” Scio, et inter hos praecipuus Machiavellus et qui eius doctrinae asseclae sunt. At non omnes tamen, nec ita eos deseruit natura ut nec illos qui licet haud optimi viri et ad unguem perfecti, sed efferi aliqua et enormes, tamen beneficia sentiunt et mollescunt. Ipsi illi leonina et lupina indole (ut et leones ipsi ac lupi) mansuescunt, amorem imbibunt. Iam amoris quanta efficacia! Desine, quisquis es, obgannire et verum agnosce: fidissima amor custodia, verum et certum obsequium. Hoc si stipatus fuisset Domitianus et alii, non opus quos male fidos habebant stipatoribus, nil opus legum aut metus vinculis. red Non desunt alia passim exempla, unum tamen sine summa animi voluptate meminisse non possum, nec praeterire oportet, et quantum ingenio queo aeternitati consecrabo Iacobum Scotorum semper (nunc Britanniae) inter Scotos suos quam secure et iucunde versantem regem, cum nuper ad eos ex Anglia redux blue publico omnium gaudio reciperetur, et ille amoris eorum conscius satellitio amoto huc illuc oberraret, et humanissime se gereret, nec muliercularum rusticarum et paupercularum benevolentiae signa qualiacunque fastideret. Illi veterem ab ipsa infantia amorem necdum intermortuum, qua possent, testarentur. Iucundissimo observantibus spectaculo, nec puto gratius illi ipsum sceptrum fuisse. Ea demum regia et iucunda vita est ut contra quae miseria inter invisos subditos invidum principem vivere. Sentiat qui non credat.
spacer 12 Sed et hinc quanto amor metu praestantior sit licet perspicere, quod metus certa tempora ac limites sunt. Neminem enim dum dormit timent homines, neminem dum inscius est ubi sint et quid agant. In tuto se scit esse qui in hoc statu se scit esse, ut nec tum curant aut ei obsequuntur dum possunt fallere. Im impulsum, iam iacentem.,aut ei obsequuntur dum possunt fallere. Iam impulsum, iam iacentem, an sublevare quem oderunt curant? Non ultra impellere? At amor his non impeditur, nec minus ad omne officium et obsequium paratus. Si ausit, periclitantem iuvat, si non ausit celat, si ne id quidem tamen nocet. Itaque quamvis pericula fugere ait homines, cessante tamen periculo prodesse iis quos amant fateatur necesse est. At metus contra. Si potest nocet, nocendi occasiones captat, oblatas amplectitur. Saltem periclitantem non iuvat, etiamsi absque periculo id possit. Quin qui nihil aliud audent in pugna cessare audent, audent ex acie fugere, hostibus se dedere. Et hoc de universali, sive omnium amore et odio, plus quam perspicuum est.
spacer13. Sin nonnullis amari, aliis metui principem vult,miscetur saltem illic amor timore necessario. At timorem amori misceri nulla adigit necessitas. Per se sufficit amor ad omnia, si modo verus amor et serius sit. Tamen si miscendos quis volet, misceantur. Et malis metuatur princeps legum timore, bonis ametur recti amore. Est enim timor duplex, qui a iustitia et qui ab iniustitia est. Isto a malis principibus timent homines, illo a bonis. Huic amor tamen iunctus et reverentia proprie dicitur. Nec odium parit, sicut nec eius causa iustitia, qua nihil popularius esse in confesso red est. Id adeo innatum homini, ut vel pueri praeceptores suos et parentes, a quibus maxime vapulent, ament nihil minus, et interrogati causam reddunt, quia iure vapulent et suo bono. Hic ille timor et amor est, quos uniri difficile ait esse, cum timorem persuadere vult, perche gliè stieno insieme inquit, at multo facillimum, si quis veram iustitiae viam teneat. Quod et vidit ipse aliqua, cum infra dicat posse timorem absque odio existere, non ausus dicere cum amore, ut poterat. Quod arguit, quam parum acute id viderit.
spacer 14. Nec faelicius modos tradit quibus hic timor absque odio paretur:

1. Ut a bonis et muliebris subditorum abstineat,
2. Si animadvertendum in aliquem sit, id faciat, cum facti ratio et causa apta in manifesto sit.

Quibus verbis si manifestam iustitiam significat, idem nobis dicit sed sibi contradicit. Crudelitas enim haec non est. Sin excusationes iniustitiae praetexandas innuit, ut potius crediderim, facit se dignum, sed principe indignum, nec profuturum. Nam et Argi satis multi passim sunt, nec populus tam parum perspicax ut falli prorsus possit. Et verum illud iurisconsulti ad Basianum, qui Getae fratris caedem defendere eum iusserat, bluefacilius patrari iniustas caedes quam tegi vel defendi.Prius autem illud postea etiam inculcat, de abstinendo a bonis et muliebris nempe, et tanquam magis praecipuum repetit, dum subit. Sed illud omnium maxime tenendum ut fortunis abstineat. Itane maxime? Ergo magis quam vel iustitiam, vel iustitiae hunc praetextum, id curabit. Quod nescio an stultius dicatur an confirmetur impudentius ratione hac, quia citius parentum caedem oblivioni dant homines quam fortunarum direptionem. Hoc an in ipsius Italia fiat nescio, ac iure dubitem. Hic non fieri et omnes scimus et res docet, cum illud irreparabile sit, hoc reparable facile damnum, saltem apud magnos animos.
spacer15. Ne eius rei ratio melior:

1. quia eripiendi aliena nunquam deerunt causae,
2. et qui rapinis victitare occipit, perpetuo causas exquirat quibus alienas opes occupet.
3. at sanguinis effundendi rariores sunt causae, citiusque deficiunt.

Falsissimum, nam tam caedium quam rapinarum causae ex causis seruntur, et qui semel caede se imbuit caedibus assuescit suo metu ac inquietudine, dum securitatem quaerit, nunquam secutus. Et primo necessitate quasi coactus, mox sponte ac gratuito caedes perpetrat. Tandem ad ludum et spectaculum, animi gratia, sanguinem gaudet effundere. Sic Nero, qui ad immanem illam crudelitatem pervenit, qui matrem, qui patrem, id est praeceptorem, blue praeter tot alios, trucidavit. Sic Caligula, qui populo Romano unam cervicem optabat ut uno icto tolleret, qui super caena homines per satellitem id doctum uno ictu decollandos adducebat, et caedibus animum, ut corpus epulis pascegat. Alia omitto quae omnia omittat princeps, caeterasque has Machiavelli ineptias.
spacer 16. Rectras autem cerca hanc rem has regulas imbibat:

1. Animo mitis, mansuetus, factis clemens, humanus esto plane, qualis Titus ille Vespasianus, qui malleperire se quam perdere solebat dicere, aut qualis Nero cum, ne supplicio cuiusdam subscriberet, “utinam nescirem literas” aiebat.
2. Nec minus iustitiam colito aut severitatem omittito.
3. Ubi ne paena delectator, sed correctione, isque finis esto.
4. Ad supplicium, ut medicus ad sectionem, accedito i nvitus, necessitate cogente, nec nisi cum totius corporis interest.
5. Ita iustitiam a crudelitate secernito. Illam colito, hanc fugito ut aspidem, e re procul, et quam fieri protest nomine.
6. Si quis audtem iustitiae crudelitatis nomen imponat, ne curato, ut nec si clementia lenitudinem vocet. Agit virtus utraque suam causam, et sibi sufficit, sermonum secura.
7. Quod publicum ius exigit, quod alienum, id se remittere posse ne putato. Quin in rempublicam, in Deum, in innocentes omnes peccari scito, ita licentiae fraena laxari et caetera patrari mala, quae hoc falso clementiae imponit Machiavellus.
8. Contra te red factas iniurias mitis igniscito, magnus contemnito, preterito.
9. Contra hostem, quam fortem in pugna, tam lenem in victoria te redostendito.

spacer 17. Hae et similes regulae sunt pro quibus, si exemplis ac testibus certare opus sit, quot principum facta, quot dicta egregia, quot philosoporum, politicorum maximas proferre facile est, Machiavelli obscuris et paucis et falsis praeferenda deficeret tempus et oratio. Sit unus pro omnibus. Augustus ille Caesar, sit satis vel unum eius factum. Cinna Pompeii nepos insidias ei struxerat, dictum ubi, quando, quomodo, omnia in propatulo. Indignum factum, servaverat cum Caesar in castris hostium repertum, patrimonium concesserat, sacerdotio ornaverat. Pessime relata sic gratia, maiestatis crimen, quid non sceleris? Quid hic agas ex Machiavelli hisce placitis? “Moriatur, sic vitae principis, sic principatui consulatur. Nec crudelitatem aut crudelitatis infamiam morator, erit in exemplum aliis, erit in metum. Metui autem tutum est, clementia damnosa. Imo clementior hic princeps, principis saluti consulendo, et in illo, reipublicae quae illo stat, ac multorum praeterea saluti. Ni feceris, crudelior fueris, improbitati fraena laxaveris, licentiae, turbis, conspirationibus, motibus adeoque bellis, caedibus et quae hinc sequuntur. Haec Machiavellus. At quid Livia, Augusti illa coniux, coniugis amans, moderata, prudens, modesta?” Longe illa aliter. “Fac quod medici solent. Cum usuitata via non processit, tentant contaria. Severitate nihil profectum, ignosce,” Paret conilio Caesar, Cinnam accersit solum in colloquium, cathedram poni iubet, discumbunt. Hic Caesar: “Hoc, Cinna, abs te peto, ne me loquentem interpelles. Dabitur tibi loquenti tempus.” Inde orsus, beneficia commemorat, servatum a se illum cum hostibus deprensum, patrimonio auctum, sacerdotio honoratum. “Quid feci,” inquit, “cur occidendum me putares?” Perturbabatur Cinna. At Caesar, “Vitam tibi, Cinna, iterum do, prius hosti nunc insidiatori et parricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia, contendamus utrum ego meliore fide vitam tibi dedero an tu mihi debeas.” Simul consulatum obtulit. Vis exitum, an quale Machiavelli axioma, inimico reconciliato ulla fides? (chi offensa anon pardona)? Nihil tale. Cinnam habuit perpetuo amicissimum, nullis amplius insidiis petitus. Solus illi fuit haeres. Hoc ad omnia huius authoris refellenda unum sufficit.
spacer 18. Iuvat tamen de eodem Augusto hoc addere. In male de eo loquentem Aemilianum Aelianum nihil aliud quam admonere iussit se quoque linguam habere, plura de ipso locuturum. Nec in Athenienses, qui deliquisse videbantur, nisi quod Aegina ad eos scripserit, “Non arbitor vos latere quod vobis irascor, neque enim Aeginae sum hybernaturus.” Herc ille poenae summa, nolle in propinquo commorari. Nec Tyberio (qui scripserat quam male a quibusdam lingua insectaretur) respondit, nisi “satis est si hoc habemus hoc modo, ne malefaciant nobis.” Idem multa petulanter dicentem Timagenem, in ipsim, in uxorem et totam domum solum admonuit ut moderatius lingua uteretur. Perseveranti nihil aliud quam domo sua interdixit. Ille libros quos conscripserat, acta Caesaris continentes, reiecit red et comburit in odium eius, quasi rerum gestarum memoriam abolere volens. Tamen ita palam ac pertinaciter inimicitias exercentem non capite, non pecunia, non carcere, non exilio mulctavit, Romae ille eius hostis apud Asinium Pollionem consenuit. Nec Caesar, cum hospite inimici expostulavit, semel in aurem illi dexit θήριον τροφείς, id est alis bestiam vel viperam, sed excusare parantem interpellavit, dicens “fuere, fruere, mi Pollio.”Et cum Pollo parum securus diceret “si iubes, interdicam illi domo mea,“ “an istud (inquit Augustus) facturum me putas, qui vos redegerim in gratiam?” utriusque malevolentiam notans, tamen tolerans. Fuerat enim Timageni infensus Pollio et desierat quia ille irasci Caesari caeperit. Ubi hic crudelitas? Ubi legum rigor et ius summum illud contra famosos libellos contra principi obliquentes? Ama princeps, et imbibe, nihil suavius in primis facti conscientia, tum utilitate nihil salutarius. Imitari ne dubita: imitantem sequetur par fructus. Collo (ut alibi dictum) ducuntur caetera animantia, et ducantur. Homo corde ducitur, praecipue qui vere homo et ratione gubernatus, et magno animo praeditus, cui an metum Machiavelli ad normam intenderis? Aut vi traxeris? Frustra fuerit. Pessima illa ad hos chorda, cor unum vinculum est quod amore occupato, quo voles duxeris.

SECTIO 4: DE FIDE ET PERFIDIA, AD CAPUT 18

TQUE haec in liberalitatem et clementiam debacchatus stabilitaque quantum in ipso erat avaritia et crudelitate, decimo octavo hoc capite impetum facit in fidem, et et illam regno deiiciat, suspecta principi reddat, et in eius solio perfidiam collocet, unam gerendarum rerum administram, sine qua nec regnum nec vitam servet. Et haec quidem capitis titulo, cui tamen ne fide, lector, alit peiora et obtrudit, si peius esse quid potest et immanius, ut mox videbimus.spacer
spacer2. Dixi autem iam saepius nihil me in hoc hominis magnum unquam praeter impudentiam vidisse, dico iterum et iterum, nec satis dictum putem hoc saeculo, huic ineptiae, quae tanti eum facit, eruditionem nullam, acumen nullum, ingenium et iudicium nullum. Quod cum ubique per totum hoc opusculum videre sit, maxime duobus quae praecesserunt capitibus, tum hoc capite plusquam perspicum est, ei qui vel oculos vel animum habeat. Quo ego vos omnes homines, qui esse dici vultus bonos, malos, eruditos, ineruditos, politicos, apoliticos, philosophos, vulgus, privatos, omne genus, et vos inprimis, principes, quorum in primis interest, quorum res agitur, voco, et iudices sisto, si nondum omnem humanam naturam exuistis et brutum quam suadet induistis, dicite serio an potest hic ullius ingenii, iudicii ac acuminis dici,

1. qui contra humanam red naturam,
2. contra divinum,
3. contra ius gentium,
4. contra ius civile,
5. contra philosophiam,
6. contra theologiam,
7. contra politiam genuinam,
8. contra ipsam rationem sentit et dicitm
9. qui sibi pugnantia sentit et dicit,
10. nec ullum superioribus refutandis,
11. nec suae confirmandae aut explicandae sententiae argumentum, lumen aut explicationem adfert.

spacer 3. Et annon insigiter impudens sit,

1. qui his omnibus obgannire,
2. qui vitii et virtutis, boni et mali, recti <et> discrimen tollere,
3. vitia aperte obtrudere, laudare, suadere,
4. virtutem obscurare, taxare, defamare, reiicere disertis verbis, perfricta fronte non dubitat?

spacer3. Haec facit iste omnia hoc capita, dum

1 .fidem tollit professus id agere,
2. reliigonem ac pietatem obiter, quasi appendice,
3. clementia,
4. humanitatem,
5. integritatem,
6. charitatem nominatim omnia.

Et per relationem ad praecedentia caput 15 reliquas has virtutes:

7. liberalitatem,
8. magnanimitatem,
9. castitatem,
10. tractabilitatem,
11. gravitatem.

spacer 4. Omnes inquam has non solum tanquam non utiles, sed etiam tanquam noxias et exitio utenti futuras, ideo fugiendas red et a principe abigendas, et earum falsas species et vana tantummodo simulachra amplectanda. Pro quibus earum contraria vitia substituit diserte, et sequi oportet necessario substituenda ista omnia, nempe:

1. perfidiam, mendaciatem, iniustitiam, periurium, faederum rupturam,
2. irreligionem, impietatem, divinio cultus neglectum, contemptum, irrisionem, incredulitatem,
3. crudelitatem, immanitatem,
4. inhumanitatem, superbiam, arrogantiam,
5. vafriciem, fradulentiam, fallaciam,
6. charitatis et amoris vacuitatem ac carentium,
7. ariditatem, tenacitatem, avaritiam,
8. pusillanimitatem, mollitiem, ignaviam, inertiam, meticulositatem,
9. lasciviam, spurcitiem, dissolutionem,
10. inflexibilitatem, inaffabilitatem, duritiem, rigorem,
11. levitatem,

vere et serio amplectanda, eorum autem famam tantummodo vitandam, id est, ut his vitiis re ipsa laboret princeps verum simulando et dissimulando operam det ut id nemo aut quam paucissimi sciant.
spacer5. Dic, lector, an quicquam a quoquam unquam foedius, ineptius, inhumanius, obtusius dicum memineris? Et an multa oratione hic opus ut ostendam, quam contra omnem rationem divinam, humanam, ipsam naturam, et hominibus receptum ubique ius haec sint? Et an non satis enumerasse haec sit et prae oculis in tabulam sic coniecisse, horrenda et ipso aspectu detestanda. Dicamus tamen separatim de iis aliquid.
spacer 6. Praecipue (quia praecipue eam tractat) de sublata fide et cum fide humana omni societate quae simul tollitur et ponitur, sine qua non respublica, non civitas, non pagus, non domus quidem et familia constiterit. Hae enim omnes nihil aliud quam societates sunt. Earum vita et vinculum fides est, quam tolle, corruunt illa et dissolvuntur. Imo, ne coniugium quidem ipsum maneat aut communis coniugii cura, liberi, nisi sacrosancto fidei nexu vinciantur. Tam infra beluas nos detruserit, sublatis vitae solatiis, et sanctum animal ad societatem natum (unde respublica et quicquid laudatum vident oculi) in solitudines, disiunctum sibi, abegerit. Iuvat autem ea seorsim perspicere, quo ordine quidque et qua ratione tractat, sic itaque praefatur. Quam sit omni laude dignum in principe pactam fidem servare, atque vitae integritatem sine ullo dolo [te] malo retineri nemo est qui non intelligat.

1. Nemo sane praeter Machiave]lum. Non natura, quae laudandum hoc alta voce ubique clamat, proclamat, iterat, ingeminat, et honestatem ac honorem summum ei tribuit.
2. Utilitatem addit: ad omnem vitae susum voluptatem, gloriam.
3. Denique necessitatem accumulat, ut sine ea nec princeps fuerit nec regnum fuerit, cuius princeps sit.
4. Nec famulitium, unde dominus sit, aut familia, unde paterfamilias;
5. nec coniugium, unde coniux sit, dicatur.

spacer 7. Tanti est fidem servare et servandae exemplo praeire, ne, si negligat negilgant et alii erga illum fidem, tollaturque aut desinat, aut transferatur ab illo imperium. Nec clarior hic naturae quam divina vox est. Nihil fide divinius, nihil Deo acceptius. Nihil quod magis ab hominibus exigit, nihil divinitati propius ac similius, quippe hoc sibi proprium Deus assumit et fidus, fidelis, verax, ipsissima veritas dici vult. Sed abstineo.
 spacer8. Ad gentium vocem provoco, eas audire mihi videor uno ore, animo eandem laudem fidei proclamantes, utilitatem eandem iactitantes, necessitatem sancientes, et bello et paci foederibus suscipiendis, finiendis, ineundis unum instrumentum. Nec cives minus et civile totum ius pactis, conventis, commerciis, omne genus

1. venditionibus,
2. emptionibus,
3. donationibus,
4. mutuo,
5. deposito &c.

sine quibus miseros incolas et nullum ius nec (pulso iure) civitates et familiae. Iam philosophorum omnes classes, theologorum decreta, politicorum itidem, ut quorum finis civitas, civitatis societas, societatis vinculum fides, ut dictum. Adiicere liceat ipsorum latronum ac piratarum (utcunque invitorum) testimonium. Illi quodcunque ius rumpant, fides nec ausint nec possint, quam nisi invicem sibi servent qui praesunt et qui subsunt, deserant aut occidant se invicem oportet, desinatque qualiscunque illa societas.
spacer 9. Unus Machiavellus inventus est qui eam scripto temerare ausus est et temerandam principi (sanctissimo eius custodi) proponere, et istis omnibus, tot, tantis testibus occlamitare, red etiam huic suo ipius testimonio. De quo quid dicam? Neminem nesciere quam laude dignum principem fidem servare et absque dolo (astutiam vocat ipse) vivere.” Aristidem loqui credas, Periclem aut Catonem. Quis ab hoc exordio mali aliquid vereatur? Nam si nemo nescit laudem dignam fidem, omnes sciunt vituperio dignam perfidiam, et si fidem pactam servare laudandum, fidem fallere et temerare improbandum esse. Itaque quid sibi possit Machiavellus post hanc concessionem, contra fidem consentaneum dicere expendat lector, quid pro perfidiae, dolo, fraude, vafritie. Quod enim laudandum est honestum est, et honoratum honore dignum. Utile item est ad vitam bene agendam, etiam et necessarium est ad haec eadem. Hi laudationis loci, ut contra vituperii, inhonestum esse, inutile, et per consequens minime necessarium, imo necessario fugiendum. Unde cum fidem [ac veracitatem integritatem] tanta laude dignam dicit, nihil aliud dicit quam honestam, honorandam, utilem, necessariam hominibus utilem ad vitam foeliciter degendam, et ad eandem necessariam dicit. Et cum in principe laudandam dicit, principi honestam, honoratam, utilem necessariam dicit. Et cum hoc dicit, principi amplectandam dicit. Ergo et e contrario fraudem, astum, dolum non laudandam, non honestam, non utilem, multo minus necessariam, adeoque non amplectandam sed principi fugiendam. Haec adeo concinna cum sint, audiamus tamen acutulum hunc hominem. Sic pergit. Ponam autem ipsius verba ea ipsa qua scripsit lingua: Nondimanco si vede per esperienza nei nostri tempi quelli principi aver fatto gran cose, che della fede hanno tenuto poco conto, e che hanno saputo con l ’astuzio aggirare i cervelli degli uomini, ed alla fine hanno superato quelli che si sono fondati in su la lealtà. Et in fine capitis: Alcuno principe dei presenti tempe, quale non è bene nominare, non prédica mail altro che pace e fede, et dell’una et dell’altra è inimicissimo, e l’una et l’altra quando e’ l’avesse osservata, gli arebbe più volte tolto e la riputazione e lo stato. Quae omnia in Sylvestris Teli Latina versione omissa, ut et plura alia hoc capite partim omissa, partim in alium sensum versa. Nescio an authoris sui puduerit. At debuerat sensum fideliter reddere. Est autem iste: Nihilominus experientia cernere est nostro hoc saeculo illos principes res magnas gessisse qui parvam fidei servandae rationem habuere.” Et haec quidem contra fidem, tum contra integritatem. At qui astutia hominum animos circumducere calluerunt eos tandem superasse, qui fidelitati nixi sunt.” Et sub finem, “Quidam principes huius temporis, quem nominare tutum, bonum non est, nihil aliud unquam praedicabat nisi pacem et fidem, quarum una et altera, si eas observasset, statum ei et aestimationem abstulisset.” Quid hoc quaeso et quorsum.? Nonne hoc vult utilem perfidiam, utilem fraudem dicere, fidem vero inutilem, perniciosam? Et nonne ad hunc finem ut fide et integritate postposita, perfidia et fraude stet princeps et nitatur? Quod ne dubiter aperte sequente pagina: Non può pertanto un signore prudente, nè debbe osservare la fede, quando tale osservanzia gli torni contro e che sono spente le cagioni che la fecero promiettere. Quod Latinus pessime, princeps propterea qui sapiaentiae est praeditus debere ea promissa vitare quae sibi aut suis commodis contraria esse videat. Pluribus modis corrupto sensu, primo quod signor per vocem princeps reddit, secundo quod voces illas non puo ne debbe simpliciter per non debet tantummodo reddit. Tertio quod non osservare l a fede promissa vitare vertit. Et certe promissa vitare, id est vitare ne promissa sibi nocua faciat, et iustum et aeuqum et prudens est. Sed illud haec non exprimunt quae adnotanda mihi necessario duxi, ne quis in eam versionem incidens nostra haec ab iis diversa cum videat calumniari me putet et ea illis quae non dixerit ascribere. Sensus itaque est Non potest propterea, ac ne debet quidem prudens dominus praestare,

1. cum rationibus suis contraria est vel contra eum facit,
2. cum desiit occasio quae promittere eum fecit.”

spacer 10. Quod cum dicit, an ullo modo scit quid dicat? Aut quid nuper dixerat et quam ista illis contraria sunt? Laudandam fidem et tamen inutilem esse, perniciosam esse. Vituperandam perfidiam, fraudem, et tamen sequendam esse, ut maxime utilem, ut solam utilem, imo necessariam, sine qua esse non possit princeps, nec statum, et dignitatem servare.” Novus hic plane suasionis locus et novus rhetorices seu logices magister Machiavellus, qui, quam dissuadet rem laudat, quam vituperat suadet. Etiam hanc iungit, laudandum esse et tamen fieri non debere, imo ne fieri quidem posse. Unde sequitur et haec par regularum red et rerum combinatio, vituperandum esse et tamen fieri debere, et tamen facere id necesse esse. Quis enim non videt primas istas voces non potest, non debet impossibilitatem et iniquitatem in fide servanda exprimere, ut contra in perfidia seu fide violanda et necessitatem et ius innui? Nam dum ait “non potest dominus fidem servare,” sequitur ergo necesse est fidem fallere.” Tum ex illo, non debet fidem servare” sequitur ergo “debet fidem non servare, debet fidem fallere.” Quod ut efficiat, videat quas nobis iustitiae regulas cudere ei necesse fuerit et nova rebus nomina dare, si fidem servare iniustum etiam sit. Saltem falsum erit quod supra dixerat (esse omni laude dignum), falsum et illud, “nemo nescit quam laude dignum sit.” Machiavellus enim nescit quam laude dignum sit, dum eam utilitati, quam imaginatur postposuit, et cum utilitati contraria sit nec posse, nec debere servari. Atqui fides tanta laude digna est ut omnibus omnium rationibus principum anteponatur, omnibus omnium singulorum hominum, ut quae commune vinculum totius humanae societatis (id est orbis) sit, omnium singularum societatum quarumcumque, civitatum, rerumpublicarum, familiarum, coniungii ipsius &c. ut dictum. Hanc qui ob unam sui ipsius utilitatem violandam putat dignitatem eius non rite putat, nec scit satis quam laude digna sit. Quid quod nec utlitatem suam recte putat, qui constare eam, subverso rerum humanarum vinculo, credit? Nec rex, qui everso regnorum fundamento (fide, qua subditi regi, rex subditis unitur) salvum sibi regnum fore credit. Nec videt praeterea quantum apud suos odium sibi conflat (nihil enim perfidia et fraude magis odiosum) quantum apud exteros, una cum famae et honoris dispendio ac pusillanimitatis infamia: proprium enim hoc pusilanimitatis fraude fallere unde ignobilissimo animantium (vulpi) tribuitur et contemnitur. Contempto autem et odio clamat ubique Machiavellus, nihil principi magis perniciosum ac fugiendum. In quo etiam a se (parum prudens) hic dissentit. Nec ideo mirum si naturae, si iuri gentium, civili, divino, hominum consensui, philosophorum, theologorum se opponat, qui sibi se opponit.
spacer 11. Illud miror, nec cuius inertiae sit dixero, quod nullam tam ratae sententiae rationem ponat, cur ab omnibus sic dissentiret. Et ponit quidem particulam (adunque, id est propterea) qua videatur rationem reddidisse. Sed si priora omnia percurras, nihil invenias quod id referat in tota Latina versione. Et nec in Italico conice, nisi fortassis hoc sit quod dixerat, “illos principes nostro saeculo magnas res gessisse, qui parvam fidei rationem habuerunt, et qui astutia usi sunt, illos qui fide nixi sunt superasse.” Quam si rationem vult esse, videat lector quam lepide ratiocinetur. Et an non ego rectius ratiociner, “maiores multo res gesserunt priscis saeculis plures, qui fidem coluerunt et eos qui fraude usi sunt superaverunt, ergo fides intemerata servanda est.” Nec enim, puto vult mutatam hoc saeculo rerum naturam et fraudes nunc quam olim plus prodesse. Videat etiam annon debuerat Machiavellus

1. principes illos diserte nominibus suis expressisse,
2. facta illa et red res gestas iudicasse,
3. causas, origines, circumstantias descripsisse,
4. successus, loca, tempora, consequentia,
5. quid in praesens illud tempus profecerint, quid postea evenerit.

Haec enim omnia scire interest ut recte de his iudicium statuatur. Nec enim negavero fieri posse ut fraudem succcessus aliquis praesens sequatur, nec quisquam nisi ea spe fallitur. Sed si omnia expendantur successus illos, qui prima fronte successus videntur, haud optime successisse perspicuum fore, asservero. Itaque dum haec celat, inepte illud asserit, omnem de iis examinationem sic tollens. Sed ponat ea cum volet, quicqunque eius admirator, quacunque in speciem utilitate in praesens blandita sint, ea nec ubique nec exitu laeta appatitura haud dubito. Et multa me plura, nobiliora, laetiora, regum rerumpublicarum privatorum in contrarium exempla allaturum. Sive Oliverottus sit sive Borgias sive pater papa aliquis, sive dux Mediolanensis, Urbinus, Mantuanus, imo ut rex (et tot regnorum rex ille) Hispanus, seu quicunque quocunque alio sub titulo sit, ut contra omnes tales una Romana respublica satis sit. Quae, tum plura, tum honoratiora gessit quam illi vel cogitare ausi fuerint vel somniare potuerint, et quanti fidem fecerit plura docent, et dictorum et factorum exempla praeter templum Fidei dicatum. Verum non tam exemplis, quae infinita sunt, quam ipsissima ratione decertandum videtur.
spacer 12. Sed et limitationem red servandae fidei, et conditiones quibus et quando rumpenda sit quos non rideat aut fastidiat? Nempe:

1. “Cum eius qui promittit rationibus contrarium est quod promisit, tunc (inquit) prudens dominus fidem non servabit.”

De quo quid dicam? Inseramus (quando ita vult) pactis omnibus hanc clausulam. Antiqua formula est, “Si frango fallens, ita me Iupiter feriat ut ego hanc porcam ferio, et tanto magis feriat quanto magis potest pollet,” adde his “quamdiu rationibus meis hoc non est contrarium.” Et quoniam duae sunt contrahentium partes, idem cavebit utraque. Nonne magno usui fuerit hoc faedus, praecipue cum ad arbitrum ventum fuerit sive interpretem, qui damnum hoc aestimet? Uterque enim damni sui iudex esse volet. “At non hoc ille vult” (dicit aliquis) “disertis verbis pacta sic concipienda.” Sed quomodocunque concepta sint, sic esse servanda. Scio, et regero nihil interesse sive sic intelligantur sive sic concipiantur. Nam et hoc scio: utrunque principem prudentem esse velle, utrunque sibi fas putaturum quod alter sibi fas putaverit. Et sive sic concipiantur sive sic intelligantur, sive ne intelligantur quidem, constet eorun unum ita esse facturum (rupturum nempe fidem, si e re sua esse viderit), ita et alterum facturum esse certum est. Praecipue quando iam innotuit haec regula et vulgatum sit regni hoc Machiavellici mysterium, ut nihil aliud fuerit pacta iam inire quam non inire, nec promittere quam non promittere, nec fidem dare quam fallere, aut fallendo viam struere. At sane nec fallere quidem sed ludere. Nam qui fallere se profitetur velle, si praestat, non fallit etiam cum fallit. Quod si duos hic reges quosvis (Gallum puta et Hispanum) in foedus coentes †magnetis,† quos ludos dederint et iocos, quas utrinque ineptias! Ut serio nihil hoc sit nisi omne foedus tollere, omne pactum, omnem societatem, et contra perpetuam dissidentiam alere, aeternum bellum et inimicitas, quae nullo faedere finiantur, et unde coire pax nulla possit.
spacer 13. Par huic et illa conditio:

1. “Ut desinat promissa servare cum desiit quae promiitere eum id fecit occasio.”

Eodem tendit, eadem secum incommoda trahit, ut iam foedera inire nihil aliud sit quam se invicem captare, cui ideo non immoror.

2. “Quia non tibi servabunt illi, ne tu illis servato.”

Quasi necessitate in hanc sententiam deductus quia ita iamdudum affecti sunt homines ut sic faciant. Bellum sane remedium et authore dignum, nequitia certare. Sunt tamen et boni viri et qui non optimi, non semper perditissimi, ut omnem fidem abiiciant quod, ut diximus, ne piratis quidem accidere potest si vel piraticam exerceant. Quin si non aliud fuerit remedium, hoc unum fuerit: “Nullum foedus facere, ut nullum foedus rumpendo nec fallaris nec fallas.Luctatur autem hic, et frustra semper luctabitur seu ipse, seu quicunque eius sequaces nec unquam explicare se quieverint, quod fidem sic reiiciunt utilitatis asseclae, perfidiamque amplectantur, cum nihil illa utilius, nihil hac inutilius ad publicos <aut> privatos usus, commoda, honorem, gloriam, voluptatem, privatis ad commercia, principibus ad augendum et proferendum imperium, sponte se offerentibus populis, et ad regnum ultro vocantibus, quos fidos, iustos, veraces sciunt, ut a populo Romano factum in Numa, ultro asciscendo red ostendimus. Et vulgatum illud de regum initiis: eos ad imperium deligi solitos, quorum iustitia magna esset opinio multitudinis. Et illud eiusdem, blue iustitia sine prudentia satis habet authoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior est et callidior, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Unde nemo unquam Oliverottum illius aut Borgiam, aut quemvis alium perfidia notatum ad regnum capessendum vocasset populus puto. Nemo privatus se crederet, derogante iis fidem perfidia, ut impedimentum hoc maximum est ad res gerendas et imperium propagandum. Adeo ut si utilem daremus esse aliquid semel perpetrandum perfidiam ac fraudem, inutilem ad progressum, fateamur necesse est, quia fidem ad futura tollit.
spacer 14. Huic ut occurrat obiectioni subiicit inveniri satis multos qui falli se sinant, ineptissime. Nemo enim erit (si Machiavello credant omnes et hanc regulam amplectantur) qui falli se sinat. Nemo enim alteri credet et nisi qui credit falli non potest. Sic sibi, fallendi artifex, fallendi viam obstruit, et fallendi materiam. Nec rationes meliores:

1. quia tam simplices homines.

Atqui non sunt si hunc audiunt, et iam dixerat omnes perfidos

2. quia tempori inservient.

Atqui hoc ex arte et fraude est. Qui queunt simplices dici, si fraudulenti tam sunt, si tam callidi snut ut tempori inserviant et ex fraude sic agunt? Sic dicit, nec se sentit contraria dicere. Qui red tempori sic cedit non fallitur (cum red nihil boni expectet), sed fallere ipse nititur. Nec fidem habet, sed habere simulat pari astutia, ut captantem captet. Sed esto ita, sunto qui falli se sinant, idque et simplicitate. An non erunt etiam qui perspicere sciant? Quid est in principe hoc Machiavellico quod in alio esse non potest, cum solum ille prudentem, caeteros omnes simplices putet? Equidem non video cur non et alium aeque perspicacem credere debeat, ut instabile hoc fundamentum sit quod regulis suis substernit: omnes alios simplices, crassos, ignorantes esse, facile falli. Quod et sub calcem capitis, “vulgus semper exterioribus capi, mundum auem nihil aliud quam vulgus.” Quod aut falsisssime dicitur aut maxima hyperbole, quae et ideo fortasse falsa est quia ad fallendum tendit et persuadendum quod prima fronte prae se fert (omnes revera stolidos esse, nec satis perspicaces). Nam ex hyperbole si interpretemur tantum esse valde multos, nihil sequetur. Et tamen sunt nonnulli, imo sunt multi (plures quam illi apparet) et magno ingenio et summa perspicacia viri quos sic contemnat. Et vel pauci satis sunt ad fraudem detegendam et indicandam. Ipsa quoque haec ars Machiavellica tota iam innotuit. Nec perfidia, si ad rem alicuius momenti facit, in re ulla insigniore, insignis, latere potest omnium oculis obiecta.
spacer 15.Ex eodem fonte et pari ineptia est quod subdit, “Nunquam defore principi honestos fidei violandae praetextus, seu palliationes mavis quos ostendat.” Nulla enim arte sic textum unquam pallium ullum fuerit ut stamen non transpareat, nec quod perfidum satis tegat. Frustra illi oratio, frustra edicta, frustra sua vel senatus decreta, frusta callida facti vel iuris interpretatio. Cohibere haec linguas ne mutiant fortasse possint, at oculos ne videant non possint, nec animos, ne taciti ea rideant et authores magis oderint. Nec aliud sit qui sic latere se putet quam seu avicula seu bestiola quae capite abdito totam abdi se credit. Nec populus si tacet ideo non vident, ut nec qui vulpem ideo non videt quia non occlamat continuo, nullum operaeprecium facturus. Stat tacitus et capturae occasionem expectat. Casses inde qua ire cum videt tendit et offis, quasi temere disperis, quas voret allicit. Nec refert si papa ille Alexander Sextus (nobile sane exemplum) fraudi se dedidit, nec si id ei (ut asserit) succeserit, vel etiam si multos invenit quos fefellerit. Haud successum omnem (ut dixi) penitus nego, sed optimum pernego, sed diuturnum, sed foelicem exitum et finem rerum, sed fructum ad progressum utilem. Nec latuisse Alexandrum constat, sed omnes vulpum (ut aiunt) ex cauda vidisse agnnovisset et suis ipsum retibus irretitum periise.
spacer16. Nec tu aliter crede, princeps. Nunquam diu in fraudum involucris latueris. Sis quam voles egregius simulandi artifex, vel Alexandro isto vel ipso praeceptore blue doctius omnes fallendi artes calleas, transparet (ut alias dictum) fucus et primo imbre diluitur ac leve aqua, nec desunt vel nunc Argi nec deerunt. Unum humanae societatis vinculum, unum hominum ad res tuas adiungendorum instrumentum, amor, amoris comes aequitas, utriusque fides et sinceritas. Quid multis? Omnium hoc gentium, omnium hominum est. Aequitate, sinceritate, beneficentia, conciliantur, retinentur, ducuntur. Inaequitate, fuco, calliditate alienantur, irritantur, suscitantur. Fuge, fuge qui sapis, et vere magna cogitas et scito aliud esse prudentiam quam calliditatem, aliud ingenium quam fraudes. Atque haec de re ipsa satis sunto.
spacer 17. In forma, an quid acuminis aut ingenii quod miremur? Dividit certandi generam nempe legibus aut viribus. Hoc bestiae esse ait, illud hominum. Decurrendum ad secundum, quia primum saepenumero non sufficit, spesse volt non basta (ait ipse Italice), Latinus, si non satis est uti superior. Nihil hic ipsius est, nisi quod aliena peiora facit. Dixerat haec ante eum Tullius: blueDuo sunt genera decertandi, unum per disceptationem, alterum oper vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet priore”. Melius hic disceptationem et vim opponit quam Machiavellus leges et vires. Melius etiam decertandi per vim tempus notat (cum non licet disceptatione uti) quam iste qui innuere videtur semper vi decertandum, aut quia sane saepissime non sufficit primum. Quin et hoc differunt, quod per vim bellum solum significat Cicero, iste per suam (forza) etiam fraudem et fallaciam (Ciceroni abominatam et extra decertandi fines eliminatam, ut non legitimum decertandi genus), ut videre est in vulpis similitudine: re viribus contraria, et quam ipse contrariam facit. Nec quam sub illa facile comprehenderis. Ut si accurate loqui voluisset, subdivisisset illud secundum decernandi genus in decertationem quae aperte viribus et iam quae clam fraude fieret. Nec satis actum quod legibus certare dicit: rectius Cicero disceptare hoc vocat, quod non tam legibus quam rationesit et iure gentium solo inter principes, quos civile nec teneat.
spacer18. Illud etiam haud usquequaque probaverim, quod ultimum hoc, per vim, bestiae vocat. Nam quamvis primum illud solo tum hominum sit, non est ultimum hoc solius bestiae. Cum rationi non auscultatur, vim adhibent etiam homines, at non ideo hominem exuunt aut beluam induunt, sed ipsam vim ratione moderantur, nec beluarum in morem qua ita fert ruunt, ut et haec quoque quae vi sit decertatio hactenus solius hominis sit, quatenus ratio ei imperat, regit, modum etiam <et> finem ei ponit. Quatenus autem non sola ratio, sed vis adhibetur etiam quae communis utrique speciei tum homini tum bestiae est, et propria bestiae dici non debet. Verum est quidem ita loqui Tullium. Ideo sane, quia etiam beluae est et magis quam primum genus et quasi in comparatione, non autem accurate et proprie. Quod Machiavellus cum male capit peius facit et omnium pessime, beluinam conclusionem inde infert, “necessarium esse ut sciat princeps agere aliquando bestiam.” Nihil necesse est, nec aliquod unquam ad beluam agendum principem adegerit. Satis semper est hominem agere, qui et corpore constat et viribus pollet, viribus et corpore contra eos utendo qui rationi parere negant, ita tamen ut ipse ubique rationi tanquam homo pareat et viribus non nisi ex rationis praescripto utatur.
spacer 19. Quod autem hanc sententiam seu confirmans seu illustrans ait, “Priscis involucro hoc, quondam significatum, qui semi beluam Chrionem centaurum, praeceptorem Achilli datum ut et aliis principibus scribunt.” Nae novam ille nobis cudit mythologiam, nemini veterum animadversam. Illi beluas, id est homines beluina natura et moribus, ad homines modulis et oratione salubri, quantum poterant, deducere certabant, quod Orphei et Lini numeris significatum est. Homines vero in beluas transformare Machiavello relinqerunt, quo operam praeclaram impenderet cum incantantrice eius domini famula, Circe. Quin et ineptam ad eas quas dicit bestias, leonem et vulpem insinuandas, personam acsiscit red centauri. Cui quid cum istis commercii? Debet ille in equas eos, prout erat ipsius forma, transformare, ipse equus. “Et poterat eos ut equis rite uterentur docere.” Et verisimilius est et creditur id veteres significare, arte equestri imbuendos aut imbutos principes. Leonina aut vulpina indole imbuere nec illi praescribunt nec istius artis fuit. Iamque beluam quam agere principem vult duplicem eligit, leonem et vulpem. Ille fortasse tolerabilis, est enim generosum animal, red et ita nobilis in superbos, red mitis et clemens in submissos, nisi in hoc imitandum non censeret Machiavellus, clementiae tam iniquus. Sed ista vulpes animalium maxime infame, exosum, obscurum, turpe, haud adeo prudenter hominibus, vere hominibus, id est generosis, magnanimis, quales principes maxime esse debent, in exemplum quod sequantur obtruditur, haud commendissime. red Causam cur has elegerit reddit: vulpem ut sentiat laqueos, leonem ut terreat lupos, ut fraudem vitet, ut vim repellat. Quae si vera causa esset, esset quidem causa laudabiles. Sed quid opus bestias ad id asciscere? Annon sunt in homine prudentia et fortitudo, illa ad cavendum, hac ad resistendum? Sed nihil novi sic dicturus sibi videbatur, suetum hoc loquendi genus, at istud novum ac insolens, quo magnum aliquid tegi videtur, et quod mirentur minus periti. Et haec una fortassis huius rei causa, verum subest et alia: exui prorsus hominem vult et feras indui, ne si hominis imago retineatur ad boni aliquid sollicitet, quem illi ad summum nequitiae et sceleris gradum ducere propositum est. Nec enim hoc agit quod haec loquendo forma prae se fert, ut laqueos vitare et lupos terrere principem doceat, id est fraudem cavere et violentiam repellere. Nimis bona haec sunt et iusta. Tendit ulterius, et laqueos ponere eum docet ac oves devorare calliditate et crudelitate, quae in illis animantibus sunt ut se digna perpetret, id est iniqua, scelesta, abominanda.
spacer 20. Quid quod nec ista quidem tanquam extrema remedia extremis tantum malis adhibet, cum de imperio acquirendo aut amittendo agitur, ubi licere sibi aliquid magis volunt homines? Et videtur quidem hic locus id insinuare, cavendo a laqueis, terrendo lupos vitae et imperio cavere, in ultimo discrimine. Et quod sub finem capitis ait, principem quendam, si fidem servasset, statum et vitam fuisse perditurum. Esset id aliqua excusatius in speciem. Sed quam non id velit aliis locis se prodit. Nempe in initio cum non de amittendo aut acquirendo imperio loquitur, sed de minore aliqua contentione et certamine, quo faedifragos principes superasse, eos (ait) qui fide sola nixi sunt non regnum iis et vitam abtulisse. Etiam apertius infra, fidem minime servanda, non quando de vita et imperio agitur sed quando suis commodis contraria est, qua voce vel leviusculum et minimum quodque emolumentum comprehenditur, ut vel minimum quodque damnum fidei iactura redimendum siet, tam vilis illi fides est. Nec id semel tantum aut una aliqua in re, sed toto vitae curriculo, ut Alexandri Sexti, quod affert exemplum docet. Sic enim scribit: “Nihil hic unquam fecit nihi ut homines falleret. Quam ut impostorem ageret, ad nihil aliud nisi malitiam et fraudes mentem suam exercuit.” Neque id leviter, sed asservanto, peierando: Nemo unquam maiore efficacia asservavit aut maiore iureiurando iuravit, nemo unquam quod iuravit minus praestitit.” Et post lineam unam aut alteram, “calluisse eum egregie has mundi partes (sic loquitur) fallendi artem.Hoc ille sic laudat, acutus homo. Vis scire quam constans? Lege quae apud eundum sunt Discursuum lib. III cap. 40, red cui titulum fecit COMME USARE LE FRAUDE NE MANEGGIARE LA GUERRA, É COSA GLORIOSA. “Superare nempe hostem insidiis aliisque artibus non vi aperta, quam laudandum sit Annibalis aliorumque exemplo, ubi ipsis primis verbis praefatur aliam omnem fraudem quam hic sic suadet detestandam”: Anchora che usare la fraude in ogni attione sia detestabile, id estQuanquam uti fraude in quacunque actione detestandum sit,” nihilominus in bello laudandum est. At neque in bello quidem et vel contra hostem fidem fallere permittit. Post enim et lineas, Dirò solo questo, che io non intendo quella fraude esser gloriosa, che ti fa romper la fede data ed i patti fatti. “Hoc tantum dico, non intelligere me fraudem illam gloriosam et laudandam esse, quae efficit ut fidem fallas ac pacta conventa.” Tum est ratio: Per che questa, anchora ch'ella ti acquesti- qualche volta stato di regno, ella tinon acquista mai gloria, id est, Quia hac fraus, quamvis interdum regnum tibi acquirat et statum, ut ita dicam, tamen gloriam nunquam acquirit.” Atqui hic dicit, Quicquid regnum servet vel acquirat, semper laudem ac gloriam acquirere,” quid est sibi contradicere si hoc non est?
spacer 21. Sed iuvat huius doctrinae summam in pauca conferre: et principi ante oculos ponere. Ea est

1. oportere principem hominem iam non esse,
2. oportere beluam esse,
3. esse leonem crudelissimum,
4. esse vulpem fraudulentissimum, turpissimum,
5. fidem flocci facere,
6. ob quodcunque levissimum commodum eam violare,
7. nihil aliud tota vita agere quam impostorem,
8. fallere et, ut fallat, asservare efficaciter, mentiri impudenter,
9. iurare audacter, terribiliter,
10. interim peierare, nec quicquam praestare,
11. fallendi artem sic callere, exercere.
12. Hoc ad imperium et vitam servandam utile, necessarium,
13. Hinc laudem ab hominibus egregiam.

Et haec diserte, per consequentiam:

14. Dei imaginem ac nomen, qui veracem, fidum, praestantem promissa, clementem dici se vult, abiiciendum,
15. inutile hoc esse,
16. vituperandum esse.
17. Diabolum agere et esse oportere,
18. eius naturam ac nomen assumere, qui mendax, fallax, crudelis, callidus, insidiator, leo, vulpes audit et est.
19. Hoc utile esse,
20. hoc laudi fore.

spacer 22. Quid dicam? Quid dicas, princeps? Egregium! Acutum hominem! Rarum ingenium! Sit ipse Machiavellus his legibus princeps, per me licet. At tu qui homo esse vis,

Nec tibi regnandi veniat tam dire cupido. blue

Nescieram quid esset quod sibi Satan mundi imperia vendicasset. En interpretem et advocatum Machiavellum, si recipimus omnes diabolos ac diabolo mancipatos principes. Viderint hoc ipsi, et tanti hunc faciant.

SECTIO 5, DE SIMULANDIS VIRTUTIBUS, PRAECIPUE DE PIETATE ET IMPIETATE, AD IDEM CAPUT 18

TQUE haec cum talia sint, addit tamen quam fieri potest peiora corollaria et maximas quibus omnes virtutes eadem una involat, praecipue virtutum illam reginam pietatem. Ea videmus, ac primum hoc est:

1. A un principe adunque non é necessario havere tutte le sopracritte qualita. Principem itaque necesse minime est omnibus supra scriptis qualitatibus praeditum esse.

Cuius tantae absurditatis ita piguit intepretem Latinum ut hoc prorsus mutarit. Caetera quae sequuntur plane omiserit usque ad octavum axioma subsequens. Hoc sic vertit: Proinde non est quod princeps omnes superiores virtutes ostante (sunt enim adversus tales, scilicet qualis erat Alexander Sextus pontifex) dissimulandae saepeniero callide tegendae. Prorsus inverso et everso Italici condicis sensu saltum qui Venetii et quid Palermi excusus est. Est enim quasi diceret debere princepem esse praeditum iis virtutibus, sed dissimulare eas debere et tegere. Cum ipse author plane contra debere eas non habere, sed simulare eas principem. Quod perspicuum etiam est in eo quod nobis subiicit secundo corollario:

2. Mal è bene necessario apparere d'haverle. Et adhuc disertius, Anzi ardirò di dire questo, che avendole ed osservandole sempre, sono dannose; e parendo d' averle, sono utili. Cum ausim dicere si quis eas habeat et perpetuo observet, sunt damnosae; sin videatur solummodo habere, sunt utiles.

spacer2. Sunt autem hae quas (supra scriptas) vocat, illae cap. 15 enumeratae, quas et nos quoque supra (hoc ipso capite sect. 4) in catalogum congessimus et vitia iuxta posuimus, quae poni illis ablatis necesse est, et sect. 1 ipsius verbis retulimus. Illic te ea intueri aequum esset, lector, sed ne nimis longe te ablegem non gravabor absurditatem nunquam satis repetitam ante oculos, animo iterum abominandam reponere. Sunt ergo hae:

1. liberalitas,
2. clementia,
3. fides,
4. magnanimitas,
5. humanitas,
6. castitas,
7. integritas,
8. tractabilitas,
9. gravitas,
10. pietas seu religio,

id est omnes virtutes. Has illic cum suis oppositiis vitiis enumerat et utrisque legem hanc dicit: Satis esse principi fugere infamiam eorum vitiorum, quae ei imperium ademptura foret, de caeteris non debere esse sollicitum, sed, si possit servare, servet.
spacer
3. Nec scit (ineptus) aut non meminit omne vitium, etiam minime momenti, saepissime magnum momentum ad imperium tollendum attulisse, tum quod immediate vel odium vel contemptum pariunt: odium, si magnum vitium habeatur, contemptum si levisciulum, quae utraque ipse ait imperium tollere. Tum quod mediate, gradus, ad tollendum principatum faciat, tum quod occasionem latenti odio ut se exerat praebet iis qui imperii adimendi praetextum quaerunt, ut de Tarquiniis ipse alibi ait, blue non fuisse stuprum Lucretiae illatum quod illis regnum ademit, sed occasionem dedisse adempturis. Ergo etiam de levioribus (ut videri possent) delictis sollicitum oportet principem esse et ab iis etiam cavere, quamvis per se regnum tollere, quamvis immediate non tollere, quamvis interdum ne gravare illum quidem videantur, sed iocus et ludus tantum esse,et virtute aliqua conspectiore compensentur. Sicut et graviora peccata interdum, seu magitudine aliarum virutum obruta seu negligentia hominum et incuria, dum suarum rerum satagunt, seu temporum geniis aptorum favore (quem ipse plurimi facit) seu, quam etiam agnoscit, Fortuna non semper regnum tollunt. Unde cernere est non recte eum ullum vitium ex eorum numero excludere quae regnum tollere possunt, cum vel minimum delictum interdum id possit. At si sibi consentanea velit dicere, neque ullum vitium in eorum numerum includere debebat quae regnun possent tollere. Quodnam enim illud esset? Non avaritia seu (ut illi placet)

1. ariditas,
2. non crudelitas id praestriterit,
3. non perfidia,
4. non inhumanitas,
5. non (omnium fons) impietas.

Haec diserte utilia ad servanda regna dicit et virtutes contrarias damnosas esse. Atque haec gravissima sunt vitia quae si regnum non adimunt, multo minus leviora illa adiment:

6. lascivia,
7. levitas,
8. inaffabilitas,
8. charitatis defectus.

Et ita nulla vitia regnum adiment, ita a nullis vitiis erit principi cavendum. Ita inepta haec distinctio vitiorum quae tollunt et quae non tollunt regnum, quod et ipse hic ait contra illam distinctionem. Sic enim de maioribus istis vitiis aperte subdit: come apparere pietoso, fedele, humano, religioso, intero et essere, videri clementem, fidum, religiosum, integrum, ac esse. Ubi attende quid ei excidit, stringente veritate: “videri et esse virtutibus his praeditum principi bonum. Atqui nuper dixerit “videri quidem utile esse, etiam necessarium, at esse revera praeditum et agere ex virtutum harum regula esse damnosum.” Videamus ergo quomodo hoc corriget. Nempe ita vult principem fidum, religiosum ac esse, ut ne sit quidem fidus, religiosus. Sic enim ait:
spacer 4. Ma stare in modo edificato con l’animo, che bisognando non essere, to possa e sappia mutare il contrario, Ita paratum animo esse ut cuom opus fuerit mutare possis et scias in contrarium. Atqui hoc fieri nullo modo potest si vere virtutibus his †srcetdiupae† est princeps.

1. Habitum enim iam acquisivit qui facile non mutatur, est enim virtus habitus.
2. Etiam ita earum amorem inbibit, ita se ad eas composuit ut nec velit, si posset, nec possit si velit, eas deserere.
3. Denique nullo precio aut periculo depelli ab eis possit cum ipsae sibi precium sint, omni precio preciosiores, red Tum eas ob se, non aliquam utilitatem sequatur.

Nec periculis deterretur virtus a recte agendo, sed alliciatur ad agendum, quippe cuius vera area difficultas sit et ardua affectet, gloriae cotem, non virtutis terriculamentum. Itaque dum ait, “ita debere virtute praeditum esse ut paratus sit mutare” nihil aliud, ait, quam “ita debere virtute praeditum esse ut virtute praeditus non sit.” Quare aut hoc nugantis est aut quid dicat nescientis, aut certe sese minime explicantis, dum dicere vult quod effari non audet, aut effatur quod credi non velit, quod nec ipse sibi credit. Sic iste astutus est.
 spacer 5. Sed pergit se explicare cum ait E hassi ad intendere questo, che un principe,...non può osservare tutte quelle cose, per le quali gli uomini sono tenuti buoni, id est Sciendum est principem non posse ea omnia servare ob quae homines boni dicuntur. Et quare, quaeso? Rationem hanc reddit: essendo spesso necessitato, per mantenere lo stato, operare contro alla umanità, contro alla carità, contro alla religione. “Quippe saepe necesse sit ut statum retineat agere

1. contra fidem,
2. contra charitatem,
3. contra humanitatem,
4. contra religionem.”

Nunquam hoc necesse est, nec esse potest, nec si esset tanti esset regnum vere principi, id est, magno animo. Poterat dixisse Pompeius annonae praefectus in Romae suae indigentia, collecta magna frumenti ve ex Egipto properans iniquo mari, adversis ventis, cum solvere nautae cunctarentur, red “navigare oportet, vivere non oportet.” Aut si nimis masculum hoc molli, nimis innoxium scelerato, nimis honestum improbo, magnum pusillanimo, excelsum sordido, et supra eum qui ad utilitatem omnia dirigit, et eam ex sua mensura metitur, nec honestum in lance apponit, nec decorum, laudem aut gloriam, unum vivere et regnare utile indigitans, quin instantiam saltem aliquam huius necessitatis ponit? Cur non addidit ei confirmandae argumentum? Fecisset quod iustum politices praeceptorem decebat, et cui aut cedere potuissemus aut respondere, rationes excutiendo. Nunc quid agit amabo? An rationem reddit ullam? An exemplum? An instantiam? An argumentum? Nihil horum. Quid ergo? Afirmat, asserit, repetit, ait audere se id dicere. Hoc illi ratiocinari est, hoc hominis rarum illud ingenium. Et sane audere hoc eum videmus, dolemus, et quaerimur. Sed ausimus et nos contarium dicere, et veram recti fiduciam impudenti audaciae opponere, hactenus saltem donec instantias aliquas attulerit eorum qui ad vitam et imperium retinendum huc necessitatis adacti sunt ut contra fidem, charitatem, humanitatem, et religionem agerent, ut expendere possumus

1. an propter ea observata eo necessitatis adacti sint,
2. an ob eam solam id fecerint,
3. an id eos fecisse iuverit et regnum iis stabiliverit,
4. quandiu stabiliverit.

Haec omnia scire et expendere nos aequum est. Haec dum ille tacendo tollit, veram examinationem rerum tollit et se latebris ignorantiae lucifuga involvit.
spacer 6. Nec minus tamen egregiam hanc conclusionem inferre dubitat: E però bisogna che egli abbia un animo disposto a volgersi secondo che i venti e le variazioni della fortuna gli comandano; e, come di sopra dissi, non partirsi dal bene, potendo, ma sapere entrare nel male, necessitato. “Itaque oportet ita animo comparatum esse ut ingenio versatili ad omne ventorum et Fortunae imperium variationemque se variet et accommodet princeps, atque (ut supra dictum est) a bono cum possit non recedat et, si necessitas urgeat, sciat etiam in malum intrare.” Inepta, impudentissima et turpissima belua (supra etiam quam ipse suasisti vulpem) haec te dicere! Haec scribere et ipso Orco hausta evomere! Sane vulpes, exosum et turpe animalculum, at a natura sua non recedit. Hic omnem humanam naturam exuit et qui ante eum scripserunt scriptores turpitudine et impudentia superatos, profligata omni pudoris specie. Sed et addit tantam ineptiam ut ultra maior sit vix dixeris. Nullum enim honesti et inhonesti discrimen facere inhonestum ac turpe est. Profiteri impudentia, sic profiteri, sic scribere, ut facit, ineptitudo ineptissima: vitae cursum ex venti et Fortunae imperio instituere, dirigere, volvere, revolvere, circumgirare, nulla virtutis, quam interdum nulla honoris et gloriae, quam saepe loquitur, habita ratione. Egregius nauarchus qui clavum deserit, virtutem, qui quo eat obliviscitur in patriam, qui cynosuram negligit, omnium rerum authorem ac patrem red et datum ab eo rationis lumen. Et quae obsecro haec oratio est? “A bono cum possit non recedat?” Imo a bono nusquam, nullo modo, recedat. Hoc enim voluntatis (saltem mixtae voluntatis) est et nimis preciosa haec merces quae ullo modo, nisi cum vita et spiritu eiiciatur aut ne sic quidem eiiactur sed una moriatur. Absit ergo ut recedat usquam a bono. Si depelli se sentit, haereat. Si manus defecerint, mordicus teneat. Si fugiat, sequatur. Si naufragium minentur venti, ne despondeat. Si ingruat, iacturam omnium aliarum rerum faciat. Si rumpatur navis, tabulae haereat aut funi (una cum ea) haereat. Si pereundum est, innixus ei pereat, siquidem hoc perire est ac non vivere et vincere.
spacer 7. Et quid hic Machiavello est dictio haec possit? Quas in neptias hoc voce tegit, quam indigna rerum, boni iactura redimenda innuit. “Si possit” eum hic illi est: si nihil periculi ob bonum undecunque fuerit, si nihil pugnae vel luctae. Tum quod sequitur: “Si necessitas urgeat, sciat etiam in malum intrare,” id est malum facere. Quae necessitas potest urgere malum intrare vel facere? Malum fugit natura et ideo fugit quia malum est, et adeo fugit ut hoc ipsum faelicitas sit, malum non facere, sicut et contra, bonum appetit, ut nullo modo, nullam ob causam appetere desinat. Et studeat quisquam ut discat posse in malum intrare. Non posse intrare Dei est et optimus hominis status est esse ei quam simillimum. Finis quo tendimus bonum, scopulum quem fugimus malum. Itaque hoc nihil aliud est quam quasi diceret “per vitae statum ita cursum dirige ut, si possis, iter teneas. At si necessitas urgeat, scias incurrere in scopulos. Si possis, portum ingrediaris. Si necessitas urgeat, scias naufragium facere.” Tum illius “vertat se princeps ad id quod venti imperant.” Itane? Si in saxa currere imperant et ferant, aut in syrtes? An parebunt nautae? Annon obnitentur potius vento, licet imperiosissimo et impetuosissimo? Qui in patriam et suum portum ac finem, nempe bonum, tendentibus adversus sit, velum, si nihil aliud possint, demittant et remis utantur, bonumque, quod semper appetunt, semper sequantur, et a quo, si sequantur, nulla venti vis depellere potest, ut prorsus inane sit illud “a bono recedat, si potest.” Semper enim poterit a bono non recedere. Nam bonum tum animi est, cui nemo imperat aut vim infert, tum actionum quae difficulter impediuntur et ut impediri possint maneat semper voluntas, quod satis est. Quin ut omnium aliorum bonorum actio impediatur, magnanimitatis tamen, patientiae, fortitudinis, humilitatis, humanitatis nunquam impediuntur sed adversis ventis augentur, ut invito orbe et vento quocunque possit ab eis is qui volet nusquam recedere. Unde videre est quam parum quid dicat ipse intelligat, cum de recedendo a bono loquitur.
spacer 8. Tamen ut hominis acumen penitius adhuc intuamur, rem propius putemus et haec ipsa verba quae (nescius quid sonent) fundit, “a bono ne recedito, accuratius ventilemus. Quibus annon bonum esse sic fateatut, et has ipsas qualitates quas dixerat “unde viri boni dicuntur” bonas fatetur?. Idem cum ait “malum intrare” malum item esse fatetur et qualitates quas enumeraverat iis oppositas malas fatetur. Bene est ergo. Habemus enim, ipso fatente utcunque invito, boni et mali discrimen. Atqui cum id bonum sit quod appetunt, malum quod fugiunt omnia, nemo malum eligat quod fugit, nec intret quod vitat. Ergo illud quod malum vocat malum non est si est eligendum ac intrandum, vel si malum est non est eligendum et intrandum, ut vel male principi suo consulat ut id intret, si est malum, vel male id malum appellat si est intrandum et ita iniurius et in rem et in principem malum vocando quod malum est, et quod principi faciendum est. Et ita, sive est sive non est malum, ineptit quum malum intrare iubet. Atque huius quoque interpretem Latinum puduit, et ut superiora omisit, sic hoc emendat pro eo enim quod habet Machiavellus malum intrare versit ille malum avertere, et illus in bono retinendo conditionem, si possit omittit. Sic enim habet: Quocira ad omnem ventorum et fortune conversionem, versatile ingenium princeps habeat necesse est et, ut iam dictum, ab eo quod bonum est ne discedat. At si necessitas urgeat, edoctus sit malum avertere. Laudo pudorem, sinceritatem desidero. Debebat enim aut non vertere aut vertendo sensum exprimere authoris, penes quem tota fuisset culpa.
spacer 9. Sed pergamus et rationem qua se gerat princeps praescribentem audiamus: Deve adunque in princepe &c., quod sic vertitur: “In id itaque princeps acrem curam intendat ne quid ex eius ore excidat quod quinque illis supra scriptis qualitatibus non sit refertum. Atuq ita conspiciendum audiendumque se praebeat ut:

1. totus fides,
2. totus clementia,
3. totus integritas,
4. totus humanitas,
5. totus religio videatur.”

Non est aliud toto hoc opere quod hominis ineptiam magis arguit quam hoc ipsum quo sibi ac sui similibus maxime placet, et in quo tota ipsius ars versatur. Nihil enim hoc aliud est quam confessio contra se ipsum esse vitrutes quas principi despiciendas proponit principi maxime utiles, maxime necessarias, et ad servandum imperium aptissima instrumenta. Cur enim acri cura in hoc incumbat princeps, ne quodquam ei excidat quod eas non sapiat? Cur totus ex his compositus videri debet vel, ut ipse loquitur, “totus clementia, totus fides habeatur &c.”? Sane ideo est quia amantur hae virtutes et in precio ac honore sunt, quia vitia iis opposita, odio, ignominiae, et contemptui sunt. Quod cum ita sit, cum ipse ubique toto praesertum sequente capite odium et contemptum maxime fugienda red principi suadeat, amorem et honorem (seu existimationem mavis) sectandam. Sequitur necessario etiam virtutes principi sectandas et contraria vitia fugienda. Atque adeo:

1. male eum nuper dixisse virtutes hasce imperium et existimationem principi tollere,
2. male eum audacem, cum ausum se ait assererere (odire di dir questo),
3. plane temerarium et impudentem quod id ausit, non magis contra omnem
spacer a. rationem,
spacer b. authoritatem,
spacerc. experentiam,

quam contra seipsum et dogmata a se posita.

Nec enim hic iuvat quod speciem tantum prodesse, ipsas nocere dicat, quippe quod ignorantiam magis prodat. Sunt enim haec contraria, speciem prodesse, ipsas nocere. Nam propter res ipsas species proferunt quum nemo ideo principem amet qui speciem virtutum habeat, sed qua cum speciem videt putat eum res habere.Quin si speciem videat et tamen sciat eum virtutes ipsas non habere, iam non amaverit eum amplius, imo oderit magis tum qua vitiis praeditus est tum quia virtutes simuiat, et quia homines fallere vult, et quia Deo illudere. Quare, cum non species virtutum sed ipsas virtutes homines ament et in honore habeant, imo cum species virtutibus vacuas maxime oderint, in hoc principi omni cura incumbendum ut non species earum virtutum sed virtutes ipsas habeat, ut et contra omnino, omni cura cavendum, ne ullo modo virtutum simulator habeatur, cum nihil sit quod magis odio habeant homines. Iam cum non melior, aut non alia, ad hanc existimationem via quam ut sit vere virtutibus hisce praeditus, sequitur in id omnem curam principi intendendam ut vere, serio, et ex animo iis praeditus sit. Stultamque in ineptam esse quamcunque aliam ad id sequatur viam. Atque hoc cum de omni tollunt verum sit, tum omnium maxime de virtutum illa regina religione et pietate, de qua subditnec quicquam magis necessarium ut habere videatur quem hoc ultimum, religio.”
spacer 10. At rectius intulero ego nihil esse magis necessarium quod vere habeat princeps quam religionem, cum maxime eum reverendum subditis et exteris reddat. Nec magis vitandum quam ne religionem simulet, ut quod tum Deo et hominibus, ut utriusque illudentem, maxime abominandum reddat. Ideoque in re tanta non esse satis tutum hoc consilium. Nec Machiavellum optimum consultorem qui tam anceps, saltem, consilium principi dat, ut, re omissa, personam eam induat, quam si non agat aptissime, in tantum flagrantissimi odii periculum incurrat. Verum est ponere eum hanc regulam ut personam agat quam scitissime, necessario questa natura saperla bene colorire &c. ”Necessarium ut quis calleat naturam hanc aptisime colore aliquo vestire et esse egregium simulatorem et dissimulatorem.” Sed hoc rei difficultatem magis innuit et periculum maximum, si quis in persona ea agenda labatur, maximi odii ab hominibus et pessimae existimationis. Et nonne est satius plana via ire, ubi nullae viarum ambages, nullae obscuriores orbitae ubi labaris, nulla arte opus qua te tegas et nisi te tegas te perdas. Equidem non difficultatem hic solum (quae si sola esset fugienda esset}, sed impossibilitatem assero. Efficiunt enim hanc

1. et rei natura, de qua scitum illud nihil simulatum potest esse diuturnum,
2. et hominum natura, hauddum adeo deplorata quin hactenus recta, ut cum tortuosa agant, damnet, prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur.
3. Hinc, invito pessimo quoque, relictae recti scintillulae et voluntatis fraenum, ut nolit ea omnia patrare quae huc faciunt, et quae ad hanc personam agendam necessaria sunt, teste hoc ipso authore, qui alibi queritur “non posse homines satis sceleratos esse.”
4. Etiam inscitia, ut nec sciat omnia , et
5. ineptitudo, ut nec queat
spacer a. animum,
spacerb. linguam,
spacerc. vultum,
spacerd. actiones
eo accommodare, volvere, resolvere quidque, ut haec ars requirit.
6. Lapsu interdum memoriae, ut personae quam agat obliviscatur quod gravisiimum in simulatore peccatum, quem ut mendacissimum, maxime memorem oportuerat esse.
7. Denique non esse tam obtusum ipsum populum quin perspciat, nec deesse plurimos Argos nec paucos Linces blue qui vigilent perpetuo et inspiciant, etiam transpiciant pectoris intima, non dubitem.

Atque ideo nullius momenti esse rationes quas huius rei affert. earum prima est:
spacer11.

1. Pechi gli uomini oiudicano per gli occui piu che à le mani, “Quia homines per oculos magis quam per manus iudicant.”

Esto, et oculi satis hic sunt, aspectu ipso satis iudicatur maxima harum pars, nec dissimulari queunt nonnulla vitia aut simulari virtutes. Ut sunt fere ea quae in actione versantur, qualis est liberalitas, quam qui simulaveris nisi liberaliter agendo? Sic humanitas non nisi humaniter. Nec fidem si fallas latere diu id potest, et de excusationibus eius diximus, quod satis est. Una pietas, quae tota animi cum sit, difficilius discernitur, et externi ritus cuivis obvii simulationem videntur admittere. Vix tamen tegit se impius animus quin prorumpat. Raro certe tegeris red ita aequo quam tectum, ut non transparuerit, et principum omnia in excelso loco posito obscura esse vix possint.
spacer 12. Itaque quod hac ratione ait.

2. “Pauci sunt qui quod sis videant...”

Sane dubito, et quod sequitur [ratione]:

3. ...isti pauci non audent multorum opinioni qui defenduntur imperii maiestate se opponere.”

Credo non

1. continuo,
2. non aperte audent,
3. nec ut id in foro ad tubae clangorem proclament, nisi cum et arma audent sumere.

Interim vident nohilominus et sentiunt, ac tacite secum indignantur, gliscitque sic odium ex amarissima radice, acerbissimum tollendi imperii fructum primo vere, id est quacunque oblata occasione, producturum. Nec pauci sunt, ut diximus, et ut pauci sint, tamen optimi sunt et optimates, ut qui propius ad principem accedunt et eius affectus maxime perspectos habent. Nec celari solent, nec maiestas imperii ullius tanta usquam fuit ut animorum libertatem posset premere aut privatorum sermonem penitus tollere, utut volucres coeli id ad reges perferant. Una, una virtus est quae maiestatem veram parit, Dei imago, quam qui vitiis inquinat, nae ille maiestatem red genuinam sibi tollit, nec tuto alii maiestati nititur. Audi, princeps quisquis es, nec aliud somnia: incassum tibi caetera omnia, frustra imperium iactites. Frustra vindictam minitabere, nec vocum vim et libertatem premes. Erumpent semper tuo magno cum malo, eoque magis quo magis cohibere conabere. Miserum qui aliud putat principem!
spacer 13. Tamen conclusionem hanc infert: Facci adunque un Principe conto di vivere e mantenere lo stato; i mezzi saranno sempre giudicati onorevoli, e da ciascuno lodati, Id est, “Faciat itaque ut vitam tueatur et statum princeps, rationes seu media semper honore digna iudicabuntur, et a quoque laudabuntur.” Itane? An qualiacunque haec media sint, utrum faeda et flagitiosa, an ab unoquoque laudabuntur? “Collegit Poseidonius permulta et quaedam ita tetra, ita obscaena ut dictu quoque videantur turpia quae nec pro republica facienda,” ut ille existimat, blue nec respublica pro se suscipi volet. Haec an pro vita et imperio retinendis factitabit princeps, et si factitabt, an laudabuntur illa? In ipsius Italia nescio quid fieri, vix clam, aiunt, atque utinam nec ipsa scitet, nec scisset orbis usquam. An haec factitabit et palam princeps ut vitam et imperium servet et, si faxit, an laudabuntur aut laudabili erunt. Responderit aliquis nunquam incidere posse tempora ut haec facere principem vitae aut imperii intersit. Sed quem pro impossibilitate hac sponsorem nobis dabit? Multa perpetrant inimici absurda. Et quid non ultrix Italica mens ac manus comminiscatur ac patret ut torqueat, ut probro quem oderit afficiat? Si in talem princeps victorem incidat, quod non timeri possit? Sed nec refert nec disputo an venturum sit. Ideo tantum commemoro ut evincam quod et supra evici, esse in rebus honestum per se et laudable, esse inhonestum, illaudatum, vituperandum et turpe. Illud ubique laudabile, ut etiam si ob id vel vita vel regnum omittatur, tamen laudandum fit. Illud contra ubique vituperandum, ut etiam si per id servetur vita ac regnum, tamen turpe et illaudatum fit. Quod si verum sit (ut esse necesse est) falsum erit hoc quod asserit, “omnem vitae et imperii servandorum rationem ac modum ab omnibus laudari.” Et sane perniciosa haec oratio est ad confusionem bonorum et malorum tendens, virtutis et vitii, honesti et inhonesti, pietatis et impietatis, fidei ac perfidiae, et similium quasi nihil intersit, nisi ut quodque ad vitam aut regnum facere videatur et ita singula indiscriminatum amplectanda sunt aut reiicienda. Nec videt sic se virtutem, cuius saepe mentionem fecerat, tollere. Inter alia amicitiam, quae nisi in virtute esse non poterit, et magnanimitatem, quae ipsum regnum calcat, vitam sternit, ubi honestas id iubet. Nunquam enim id iubeat nisi vitam et regnum quovis servare honestum est. Etiam ipsam laudem, dum laudabilia tam incerta faciat ut ab eventu pendeant. Etiam, quam in capitis initio laudabilem dixit, fidem, hic illaudatam dicat, laudabilem autem perfidiam, quae regnum servet.
spacer 14. Quae si sensisset Alexander, nunquam tanta pericula et vitae et adeo regni adiisset ut Atheniensibus laudareretur. Sed et illud hic merito quaeri potest an hoc principibus solis laudandum dicat (ut vitam et rem servent), an et in omini hominum genere laudi id ducat, quibuscunque id modis ac mediis curent. Si neget, quae potest reddi diversitatis ratio? Si ait, videat in quem statum principem suum detrudat. Nam et illum ad emolumentum suum deserere, prodere, occidere red honorificum satellibus et laudandum fuerit. Fuerit quod absurdius est, liberis, fuerit coniugi, fuerit patri in ipsum, fuerit illi in patrem, liberos, coniugem. Nec quiquam sanctum per orbem terrarum a proditione, caedibus, rapinis fuerit. Deum negare, deos quoscunque ascicere, quocunque ritu colere, miscere furta, incestus, constuprationes, immunditiem, abominaitonem omnem, lucri spe aut praetextu, quodvis denique cuivis laudabile etiam fuerit. Ponamus hanc orbi terrae faciem, qualem quaeso eam habebimus? Quales respublicas? Quas civitates et principatus? Et quam firmum principatus praesidium cum omnes ipsi ipsius satellites principis exitio imminebunt, cum non honesti respectu, non fidei nexu ei vinciantur, quibus permoti vitam etiam pro eo exponere se debere existimant, sed emolumenti tantum ratione, cuius cum maior spes aliude illuxit, illum red occidere honorificum sibi putent et laudabile? Atqui hoc quando non erit? Et quomodo resisti possit quin sit? Dabit eis, credo, plurima, princeps. Atqui ut plurima det potest alius plura promittere. Ut omnes Fortunas, totum principatus patrimonium impertiat, potest alius princeps e suo magmentum ostentare, potest data rata facere et confirmare, et ita maiorem, eo sublato, securitatem. Pro quo ideo cur depugnent et in certum discrimen se dimittant? Possunt (ut omnia det) de partitione inter se minus concordes certare, unde altera saltem pars ad alium se conferat.
spacer15. Denique quid eos in officio continuerit? An honestum? Id nullum Machiavello est. An fides? At nec illa ulla est, sublato honesto, etiam ille prudentibus eam servandam negat. Laus? Hanc in vita et re servanda locat. Religio? Specie illa, inquit, prodest, re noxia est. Iusiurandum? At illud fallendi tantummodo instrumentum illi est. Clementia ac misericordia in principe? red At melior est illi crudelitas. Humanitas fortasse? At ille bestiam induendam suadet, eamque bestiarum turpissimam, vulpem. Sola ergo superest utilitas. At illa maior aliunde effulget. Sequenda itaque est et princeps trucidandus. Haec egregia illa principis inter eos qui sic res putant, securitas. Sic vitam et regnum optime servaverit Machiavellica hac doctrina. Atqui tot absurdissimis se implicat si constare sibi vult, et laudabile sola utilitate metiri, ut nisi redeat in viam et laudabile seu honestum propter se et sibi inprimis principi et omnibus tum suis tum alienis sequendam putet, fide servandam, religionem, pietatem colendam, crudelitatem abdicandam, bestiam exuendam, hominisque naturam resumendam agnoscat, nihil illi usquam ad imperium et vitam servandam tutum esse possit. Sin recipere vult, quamvis honesta per se sint, iam etiam utilia non minus erunt et absque quibus nihil utile sit, sintque ea ipsa utilitatis quoque nomine recipienda, ut et ea servet et illi ab aliis serventur ad salutem, ad famam, ad gloriam commodissima.
spacer 16. Atque haec ipsius vestigiis insistendo dicta sunto, qui nihil aliud quam homines et hominum existimationem tota hac disputatione respicit, quomodo fallendi sint, quod satis putat et facile putat factu. Sed annon licebit paulo ulterius progredi, illudque aliqua quaerere, quid menti suae facturus sit? Quid Deo? An et illos fallere putat? Et an simujlare, dissimulare quicquam eorum respecto profuerit? Si enim Deus est, si regit res, si est mens recti aut scelerum conscia, nihil sint haec quae hactenus dixit. Nam ut homines fallere, placare, aut eludere possit, Dei tamen et mentis, quae falli nonpossunt ratio habenda ei erit. Unde vel caeco perspicuum est totam hanc disputationem his niti fundamentis:

1. non esse Deum,
2. nullam providentiam,
3. nullam conscientiam scelerum.

Inania haec esse commenta et contemnenda.
spacer17. Quae cum sentit, quis vir est, et quo iudicio? Quantus politiae, qui tantus pietatis magister? Scio occurri his suetum, non defendere impietatem sed suspicere ingenium et acumen. Nec ego impietatem oppugno, sed ex impietate ingenium et acumen arguo, et video nullum esse. Et quid illi redarguant? Impium fatentur illi est hoc dogma. Ergo falsum est, inquam ego. Ergo acumen non est, ergo obtusum et crassum est, et nullius ingenii. Acuminis enim est et ingenii veritatem penitus latentem indagere, perspicere, invenire. Stupiditatis falli, errare, falsum pro vero recipere. Unde necessario sequi mihi videtur non posse quenquam Machiavelli ingenium admirare vel laudare, quin idem vera et recta ea credat quae ab illo posita sunt. Et qui vera et recta ea credit Deum nullum, nullam providentiam oportet credat. Videat ideo quisque quid in eo laudet et quo pretio laudet. Sit enim atheus ipse, oportet: Dei contemptor, religionis omnis expers, aut ego plane rerum naturam et consequentias non video.
spacer 18. Eiusdem stupiditatis est quod utilitatem tam male aestimet ex praesenti tam tempore, quod si vel agricolae fiant nunquam terrae semen credant. Ex hoc enim fonte est quod fidem reiicit tanquam inutilem aut noxiam, quia interdum ita videtur. Atqui duplex utilitas dici potest, una quae praesens, altera quae futura tempus respicit. Illa in speciem saepe utilitas videtur, cum neutiquam est sed maxima inutilitas, ut sementum vendere aut in praesentem aliquem usum vertere <quia> utile in praesens videtur. Ut contra, in arva proiicere inutile in praesens et in futurum incerta spe pro anni fertilitate aut sterilitate. At nisi incertum hoc et in praesens inutile feceris, nullum unquam operaeprecium feceris. Sic fidei, pietatis, aliarumque virtutum fructus, amissa praesenti utilitati, perditus alicui videtur, magis iactura suscepta et in futurum incerta spe. Serendum tamen hoc semen est, et ni seras, dignus qui tribulas metas Nec melioris iudicii quod ex unius alicuius aut alterius sucessu rem totam metitur, quasi quia semen arvis credere inutile probaret, quia semel atque iterum sterilitate fefellissent. Quanquam nec eius rei aut rationes aut exempla adducit. Sed de his supra quod satis esse possit.
spacer19. Tantum admonendus lector est ut haec quoque superioribus Machiavelli maximis adiiciat, videatque quam egregium catalogum fecerit, ut sequitur.

1. Non esse virtutes principi necessarias:
spacer a. clementia,
spacer b. fidem,
spacer c. pietatem,
spacer d. integritatem,
spacer e. charitatem,
spacer f. liberalitatem,
spacer g. humanitatem,
spacer h. castititum,
spacer i. tractabilitatem,
spacer j. gravitatam.
2. Falsam harum speciem induendam. Hoc satis, etiam utile.
3. Ipsas damnosas, reiiciendas.
4. A principe servari eas (earum regulas) non posse.
5. Oportere eum contra eas operari. Contra
spacera. fidem,
spacerb. charitatem,
spacerc. humanitatem,
spacerd. religionem,
spacere. integritatem.
6. Oportere bonum relinquere.
7. Oportere malum facere.
8. Cavendum ne quid ore eius excidat quod haec quinque non sapiat,
9. praecipue ut religiosus videatur.
10. Satis id esse videri,
11. quia homines non vident quid sit,
12. et pauci qui vident non audent se opponere.
13. Esse vitia principi utilia.
14. Necessaria esse:
spacer a. tenacitatem,
spacer b. crudelitatem,
spacer c. fraudulentiam,
spacer d. charitatis carentiam,
spacer e. impietatem.
15. Nihil curandum nisi ut imperium servet.
16. Quaecunque ad id media esse laudabilia et laudata.

Haec diserte. Ista per consequentiam:

17. non esse Deum,
18. nullum eius providentiam,
19, nullum ei verum cultum,
20. nullam scelerum conscientiam,
21. nullum re vera scelus,
22. nihil re vera turpe aut inhonestum, faedum aut flagitiosum.
23. Itaque non patrem, non natos, non coniugem occidere,
24. trucidare quoscunque quotcunque hominum myriades,
25. foedum quod habetur quidvis patrare.
26. Laudabilia red huiusmodi omnia esse si vitam et imperium servant, nempe simulare pietatem, fidem &c., revera impios, periuros, perfidos esse.
27. Omnes homines debere ita facere,
28. vitam et rem per quaecunque media curare.
29. Laudabile id iis fore.
30. Itaque ob id debere satellites principem suum deserere, prodere, trucidare, imo patrem suum filii &c.

SECTIO 6. DE 1. MAGNITUDINE, 2. MAGNANIMITATE, 3. GRAVITATE, 4. FORTITUDINE, 5. CONSTANTIA (AD MACHIAVELLI CAPUT 19 DE ODIO ET CONTEMPTU)

spacerRANSIT ab his ad eas quas vocat minoris momenti, qualitates. Eae sunt in vitiis:

1. varius,
2. levis,
3. effeminatus aut mollis,
4. timidus vel pusillanimus,
5. animi dubius et incertus seu fluctuans in consiliis, fortasse inconstans.

In virtutibus, hae quas opponit:

1. magnitudo (magnificentiam, credo, intelligit et aequum est),
2. magnanimitas,
3. gravitas,
4. fortitudo,
5. sententiam suam irrevocabilem tenere, eamque de se opinionem efficere ut nec flectere nec decipere eum quisquam se credat posse. Haec sane constantia est, si pertinacia non est.

Addit quidem “circa privatas res cum subditis,” tanquam limitationem, nescio cui usui. Nam ubique debet esse constantia in bono. In malo, pessimum ubivis hoc consilium non auscultare meliora consulenti. Nec excutio hic oppositionem harum quam apta sit, nec apices captem. Regula quam ponit est:

1. fugiat haec vitia princeps.

Et ratio seu modus:

2. Tanquam scopulos. Scopuli enim sunt in quos si impingat, naufragium faciat et (ut talia) vitentur.
3. Ostendat has virtutes in omni actione.

Et ratio:

4. quia sic habebitur maximi.

Et huius fructus:

5. quia, contra eum qui magni aestimatur,
spacera. difficilis est coniuratio domi,
spacer b. difficilis irruptio ad exteris.

spacer 2. Hae sunt quae de his tradit, haud adeo intolerabilia (quamvis nec mire acuta et aliis tractata), si vere has virtutes amplectandas et vitia vere fugienda vellet. Sed si superioribus consentire credimus, earum tantum inanem speciem tradit. Vox qua utitur est Italicum ricognosca. Sic, ingegnarsi che nelle azioni sue si riconosca grandezza &c. nelle attioni sue. Quod interpres, adniteatur ut eluceat animi magnitudo in omni curatione. Et hoc quidem minime simulatum quid notat, sed et ita sibi minime constat, qui supra dixerat, utilem esse virtutum speciem, ipsas inutiles et damnosas. Deinde, quod magnitudinem commendet principi sive magnificentiam hac voce signifacit, absurdum illi est qui liberalitatem reiecit. Sive in magnis versari eum vult, ne id quidem satis concinne cum absque magnificentia quadam in magnis versari decore non possit. Quin satius fuerit a magnis abstinere quam sordide in magnis se gerere.
spacer3. Tertio, quod magnanimitatem commendat, qui impium eum vult, qui perfidum, qui periurum, fraudulentum, simulatorem, dissimulatorum de vita, de imperio tantum sollicitum, quae omnia pusillanimitatis sunt, spernit et calcat ea magnanimitas:

1. indignata alium se ferre quam revera est,
2. nec tam quenquam aut quicquam timet,
3. nec vitam tanti, nec imperium facit ut ea sic redimat,
4. nec dubitat posse se illa aliis modis (vera nempe virtute) defendere.

Illa est qua magna tanutm spirat, magna nisi bona nulla ducit. Bonum Deum unicum agnoscit, ad illius imaginem se totum format, nec aliud quicquam se dignum putat. Desine, quisquis atheus es, magnitudinem aut magnanimitatem crepare. Pusillus es, quicquid es, nec alia Machiavellum magis dedecit oratio.
spacer4. Quarto, quod fortitudinem ingerit, qui omnia ad vitam servandam dirigit, quique omnia quae eam serent laude digna ducit. Atqui fortitudo periculis gaudet, vitam ob laudem apud vulgus ob aequum, apud philosophos prostituit. Machiavello nec laus nec aequum, nisi vita est. Nulla ergo illi fortitudo.
spacer 5. Quinto, quod constantiam ei suadet quem ad omnem venti auram versatile ingenium habere vult. Quid enim, si mutare sententiam ad vitam et imperium pertineat? Quid hic agat eius princeps? Non mutabit, inquit. Ubi ergo versatile illud ingenium? Ubi illa laus ex quacunque servata vitae et imperii ratione? Mutabit, ait. Ubi ergo haec regula, velle sententiam tuam immotam. Quin vel recta est haec principis sententia ac utilis, et tum non mutet quia recta, quia utilis, vel non recta est et inutilis, et tum eam mutet, ex philosophorum sensu quia rectum semper sequendum, ex Machiavelli, quia semper sequenda utilitas, et quia laude dignum est quicquid eam parit. Itaque periculosa vel ipso iudice haec illius regula ita et obstinatum et pertinacem in semel (et fortasse temere) prolata sententia se praebere, ut meliora monentem reiiciat. At honorificum hoc ad vulgus est, ut prudens habeatur, ut constans. At inhonorum apud prudentes, ut stolidus habeatur, ut pertinax, ut superbus et arrogans. At utile est ad famam et aestimationem, quae magni facienda est? At inutile ad res recte agendas, quae pluris faciendae sunt, et quae semper famam et laudem pariunt, ait hic ipse: sane, solidam ferunt ex recte consultis, sive se sive alium consultorem secutus quis sit.
 spacer6. Sexto, gravitatem non magis tueri potest si sibi constare vult. Si quis enim sapiens ea lege haeres scriptus sit ut in foro luce palam saltet nolle se id praestare (ait Tullius), blue etiam si haereditas amittenda sit, idque gravitatis se arbitrari. Quid hic agat Machiavellus, si ad vitam et imperium id spectet? Gravitatem sane reiecerit is qui omnia ad emolumentum refert. Scopulus hic illi iam non fuerit (ac ne scrupulus quidem) sed portus, quem non fugere principem suum velit, sed plenis velis invehi. Quare rem accurate expendenti perspicuum est facere eum inconsiderate qui has virtutes principi commendat. Nam cum hoc totis scriptis agat:

1. ut principem quam sceleratissimum reddat,
2. ut vafrum,
3. ut impium,
4. mendacem,
5. perfidum,
6. dissimulatorem,
7. parcum,
8. versatilem ad omnem venti auram,
9. ad vulpinam naturam composito ingenio,
10. crudelem,
11. de vita et imperia tantummodo solicitum.

Hae omnes virtutes eum ad haec ineptissimum reddunt. Malit enim qui magnanimus et fortis est mille mortes oppetere, mille imperia amittere, quam quicquam horum committere. Nec facile ei persuaseris non posse eum nisi fraude imperium servare. Quin ne victoriam quidem ex hoste dolo reportare, ubi dolus maxime tolerabilis habetur. At dicit Alexander se nolle furare victoriam, dicat decem talanta nimus parvum illi ut det. Vitam dum laudetur, flocci faciat, nec orbis imperium perfidia emere velit. Insigne illud Sexti Pompeii cum Octavium et Antonium in navem recepisset dixissetque ei in aurem praefectus “vis retinacula rescindam et te orbis terrarum dominum faciam?” Abnuit et fidam suam intemeratam maluit. Iam e contrario vitia haec quae ille tanquam scopulos fugienda ait, huiuscemodi sunt ut principem ad Machiavelli artes aptissimum et ad omne scelus promptissimum reddant, nempe si sit pusillanimus, si sit timidus. Hinc enim nulla laudis cura, de vita solummodo curioso. Hinc immanis crudelitas et turpes artes, nunquam satis securo. Hinc perfidia, impietas, et nullum non scelus in quod duci non facilis sit.
spacer 7. Atque haec de remediis quae contra contemptum dat. Contra odium haec duo: s

1. ut a bonorum direptione abstineat,
2. ut a mulierum raptu.

Subiicit tamen et honorem, quasi obiter, dum ait, quotiescunque bonis et honori parcitur multitudinis &c., quod male antea omisit, vel non aptissime sub mulerium raptu incluserat. Nam et sublatus honos (vel illata ignominia) inter causas est quae odium pariunt, nec erat tam ampla res (quam est honos) ad unum mulierum raptum restringenda. Est enim et in virorum personas, ubi multo magis angit temeratus, ut et ipse agnoscit, in Pausania (Discorsi lib. 3 cap. 6). blue

3. Omitto amicorum caedam quae quicquid dicat omittenda non erat.
4. Quid superbia? An quicquam invisius?

Caeterum ineptissimum hoc est quod direptionem bonorum. Cum posuit, eam ad multitudinis bona restringit, quasi singulorum direptiones odium non parerent. Nec tamen satis dixeris, “quid vocet bona multitudinis?” nisi tributa sic notet, quae vitanda quidem sunt, sed non minus singulorum bona non diripienda sunt, et quid illa aliud sunt quam multorum singulorum. Non dubito quin velit parum curandum principi quamvis unius aut alterius bona diripiat, nec enim id omnes offendere aut universale odium ei parare quod solum fugiendum sit, sed tamen vel sic perniciosum hoc consilium est ut iniquum, ut exemplo malum, quod ad omnes pertinet, ut suis praeceptis contrarium, qui ipse ait “Si semel caeperit princeps alienis assuescere, nunquam defore rapiendi causas, nec ullum finem esse, quamvis sanguinem nullus princeps tam sitiat.”
spacer
8. Si sibi tamen et alibi dictis constare velit, nec singulos nec universos diripere dubitaverit. Meminerit modo quid de tenacitate supra dixerat: “suppetere sic media se tuendi et exercitum suis sumptibus alendi.” Ex direptionem idem fit: “rem ei dat et media quibus exercitum sustineat, quibus satellites circa se alat. Iis fultus timeri se faciat, timeri autem melius esse quam amari.” Nam quamvis benevolentiae etiam servandae mentionem faciat, tamen satis tenuem mentionem eius facit, perfunctorie et sibi dissentanee. Quid enim illi cum benevolentia, qui iustitiam non curat? Qui liberalitatem reiicit? Clementiam damnat? Affabilitatem abdicat, caeteras mansuetas virtutes quae eam conciliant totus ad vim et violentiam promptus? Accipe red tamen quae ponit: “princeps ea diligenter fugienda quae vel

1. contemptum vel
2. odium pariunt.”

Nihil verius. Ex ipsius naturae luce et bonitate hoc est, et ipsissimis verae politiae fontibus. Tantum hoc aequum lectorem interrogem, an vitia ista quae hoc capite notat magis odium et contemptum pariant quam illa quae superioribus capitibus suaserat:

1. impietas,
2. perfidia,
3. fraudulentia,
4. ariditas,
5. crudelitas &c.,

ut si ob hanc rationem ista vitia fugienda sunt, ob eandem rationem etiam illa fugienda erunt. Imo tanto magis fugienda erunt quanto magis odium et contemptum pariunt.
spacer 9. Nihil enim aut contemptius sordido aut odiosus crudeli, fraudulento, impio. Nihil invisius omnis simulatione virutis, nec ad gloriam via magis devia. Quam si quis

1. simulatione,
2. inani ostentatione
<3,> et ficto sermone,
4. et vultu

consequi se posse solidam putat, vehementer errat (ait ille): blue ficta omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum potest quicquam esse diuturum.” Et paulo post, “qui igitur adipisci veram gloriam velit iustitiae fungatur officiis.” Facillime enim quales sum tales esse videmur, eadem ratio pietatis, fidei, integritatis red frustra eas simulaverit. Si praeditus iis habere vis (quod iste vult) praeditus iis esto (quod non vult). Sed inepte. Una haec et compendiaria via: talis ut sis qualis haberi voles. Praetereo hic quod cum sibi in capitis initio proposuisset. De caeteris qualitatibus dicendum statim subiicit, sed id facturum sub odii et contemptus nominibus, de ipsis vix voculam unam aut alteram dicit. Esto hoc ineruditionis, quam condonemus.
spacer10. Illud quale est? Quod principi externa et interna timenda cum dixisset, ab externis defendi eium armis et amicis ait? Nam nonne armis et amicis etiam ab internis seu seditionibus seu conspirationibus defenditur. Et illud qui habet bona arma semper habebit bonos amicos? Credo. Nam haec ipsa bona arma amica sunt. Et pariunt bona arma (ut quicunque bonus satus) qualemcunque amicitiam. Sed an illa bona amicitia aut illi boni amici sunt, qui a bonis armis et bono statu pendent et cum iis veniunt, abeunt, mutantur, commutantur? Verum quid illi cum amicis qui metui maius quiddam credit quam amari. Qui omnia ad suam unius utilitatem refert? Qui fidem ab hominibus tollit, quem red ille locum amicitiae relinquit? Certe tam sanctum nomen profano ore usurpare nec oportuit nec decet. At illud falsum: “domi firmas esse res, cum foris firmae sunt.” Quamvis aliquatenus eo firmiores sunt, sicut et e converso, “cum domi firmae res sunt, foris etiam eo firmiores sunt.” Et difficilius extera vis eum principem aggreditur, cui omnia domi tuta sunt. Tamen perpetua haec non sunt. Nam et saepe cum domi pax est externo bello pulsantur et cum pax foris est res domi turbantur. Exceptio vero quam addit etiam ridicula est, “nisi aliqua coniuratione perturbantur.” Nam annon potest esse aperta seditio, quamvis non fuerit occulta coniuratio? Aut si seditionem sub coniurationis (late sumpto) nomine comprehendit, tum idem hoc erat ac si dicat “res domi erunt firmae nisi domi, non fuerint firmae, et nihil red turbabitur si nihil turbabitur.” Nec istud perpetuum: “semper cum qui conspirat sibi persuadere <poterit? se morte principis populo satisfacturum.”
spacer
11. Privata vindicta animum satiasse interdum contentus nihil praeterea quaerit aut curat. Et inductio quam ponit omnem coniurationem penitus tollit. Non

1. potest solus esse (inquit) qui coniurat,
2. nec socium asciscere nihi ex iis quibus displicere statum suum putat,
3. iis autem simul ac res communicata est datur occasio ut satisfieri sibi faciant, principi animum tuum detegendo.

Tamen et unius coniurationem posse esse ipse alibi disserit et nulla unquam esset coniuratio si haec ita essent. Itaque et de illo dubitandum quod ait: A principe stant imperii maiestas, leges, amici, totus principatus. Accedat popularis benevolentia, fieri non potest ut quis eo temeritatis prorumpat ut in illum conspirare velit.” Nam si popularem hic ita accipiat ut populi tantummodo benevolentiam intelligat, exclusis primoribus, nihil vanius, ut ipse infra agrnoscit. Sin illos quoque hac voce comprehendat, fateor raram et difficilem esse ullam coniurationem, sed nullam posse haud adeo verum est. Vide enim quod nuper dictum et quid ipse de Pausania in Philippum et Turca quodam in Bajazetem. red blue Nec tutum fuerit principi ita huic consilio inniti, ut securus occasionem odii privatos dare non curet iniurias inferendo singulis qui (vereor) Machiavelli finis est dum universale (ut vocat) odium ei vitandum inculcat: privati odii incurius, quod tamen et propter iustitiam cavendum et periculi non est expers, et omnium amor, quam fieri potest, et quantus potest conciliandus est.
spacer12. Ita et ieiunum hoc praeceptum, “fugiendum principi universale odium.” Addo conciliandum universalem amorem. Sed nec adhuc satis, conciliet singulorum amorem, quam fieri potest. Quid autem inter haec intersit nemo tam stupidus, puto, ut nesciat. Inter odii vacuitatem et amoris abundantiam quantum intervallum! Illa fit ut contra officium non veniant, ista ut plus quam officium exigtat conferant, se, sua omnia, rem, vitam pro illo devoveant. At iste nihil nisi non oderint. Fiat ergo ita, non oderint, sed nec ament. Quae ex his effecta? Non nocere quaerant? Verum est, sed nec iuvare curent. Sic et de illo altero praecepto, fugiat contemptum haud satis est, sequatur gloriam, res magnas, et gloria dignas agat, admirationem sui in animis hominum suscitet. Conclusionem ponit hanc: nullam coniurationem principi formidandam populo secundo. At hoc refutantur ab ei ipso dum subiicit, “cavendum ne viri primarii ad disputationem cogantur.” Quare enim cavendum? Nonne quia ab eorum quoque odio principi periculum est? Sane, idque summum, et nescio an praesentius ac perniciosius quam a populi odio. Dixit ipse supra,

1. prudentiores primores esse,
2. perspicaciores,
3. antevertere tempus, .
4. in principem manus iniicere.

At populum nihil nisi eum deserere. Inde de periculo ab utrovis fiat aestimatio. Nihil addo.
spacer 13. Tamen subtilitatem illam quam ostentat circa Galliae regnum, constitutosque illic rerum iudices senatores, blue probare nec possim nec quod illinc elicit notandum, “ut ea quae invidiam parere possint princeps aliis procuranda decernat, sibi ea servet quae grata futura sint.” Nec enim id spectasse puto qui regnum illud, aut qui senatum illum primus instituit, sed laboris fugam (ut principes solent) aut scientiam et iudicium, quae maiora in illis viris doctis quam in se rebatur. Nec erat alioqui cur metueret de causis per se cognoscere ac iustitiam administrare (id est quod ipsius proprium erat munus vitare). Nec aegre laturos proceres si rex id faceret quod senatores facere aegre non ferunt, nempe ut iuste et ex iure iudicaret. Imo amplectandum hoc ei fuerat maxime ut iuste iudicando gratiam apud utrumque ordinem iniret, cum certum sit nihil esse popularius iustitia, nisi fortasse, ut dixi, scientiae suae diffideret aut otio suo consuleret, quanquam de scientia haud adeo difficilis ea prudenti viro est, natura duce, quae literarum apices et leguleiorum subtilitates non captat). Et debet ab infantia princeps iudicando assuescere, ut apud Persas factitatum et posset, si quid non suetae difficultatis occurrere, cum aliis conferre, eorum iudicium audire ac expendere, unde ipse quod rectum esset facile eliceret.
spacer14. Otium autem sic captare multo minus licuit deserendo quod unum ipsius propemodum negotium est, sane praecipuum est et priscis regibus factitatum. Sic red Philippo Macedoni, qui mulielculae admonitus agnovit et praestitit. Idem cum ut rectius iudicaret amonitus , iudicabat et expergisci iussus red experrectus est. blue Sic plurimi. Etiamnum red populo gratissimum et primoribus probatum ubi id agere libet principibus. Subtilius itaque totum hoc quam solidius existimo, nec valde interesse per sene an per alios quid agunt principes cum utrovis modo satis constet ipsos agere. Ut qui iubere, vetare, invertere pro arbitrio et ipsi vendicent et pluribus putentur posse. Si tamen in eo quid momenti quis putet utatur, non pugnem.
spacer 15.Verum generalis conclusio quam toti huic disputationi subdit: “habendam principi procerum rationem, sed cavendum ne in odium populi incurrat,” quam repetere se ait. Vix video cur repetendam putaverit. Sed quandoquidem putat et et mihi mea, quae ad id dixi, repetenda fas putare sit, nempe esse nimis dilutum hoc et enerve praeceptum: habendam procerum rationem aut in precio habendos proceres. Stimare le grandi. Sicque potius dicendum fuisse:

1. cavendum principibus valde populi odium,
2. magis magnatgrum,
3. sed et singulorum.

Haud tamen haec satis:

4. conciliandum populi amorem,
5. magis magnatum,
6. sed et singulorum.

Necdum hoc satis. Addo ego.

7. Flagrantissimum conciliandum, maximo gradu,

summo nempe illo quem attingere humana natura aut ratio quit. Nihil ab excessu periculi quo maior, eo melior. Radicalis hic regnorum calor unde vita, unde vigor. Languet ille? Languent omnia, nec viget principatus, nec vere vivit, non vitae functionibus satis utitur. Moribundus si laborat, mortuus si interiit hic calor. Cui an satis est odium fugisse? Id est, gladium in praecordia non recepisse? Hoccine satis cavisse est? Haeccine politices summa? Ne crede, princeps, nec illud solum age quomodo in te non coniurent, sed istud red quomodo oculos sibi erutos tibi dent, nec quomodo regnum tibi non tollant, sed quomodo vitam pro regno redtuo deponant. Haec politica prudentia, haec regia ars, regi discenda, exercenda. Vis et viam discere? Disce virtutes, praecipue leniores, cum iustitia mansuetudinem, humanitatem, clementiam, liberalitatem et compendo ama vere, vere bonus esto, ut vere et serio ameris.
spacer 16. Pergit porro et quaestionem ipse sibi movet: Qui fiat ut eandem secuti virtutem ali perierint? Sicut et contrariam vitiorum viam secuti hi perierunt, illi praevaluerint? Quam ut solvat tot flexibus se torquet, tot ambagibus implicat:

1. praefatione ante rem,
2. praeparatione ad rem,
3. digressionibus in retractanda

ut facile videre sit quam parum se ipse intelligat vel quid velit vel quid dicat. Nec valde laborandum ἀμεθοδίαν hominis ad methodum reducere. Summa est:

1. ad id explicandum decem eum Romanorum imperatorum actiones sibi proponere,
2. quorum tres (Iulianum, Macrinum, Heliogabalum) red se prudentem praeterire red egregia hac excusatione, “quia cum essent abiecti statim periere. ”

At quomodo statim? Qui citissime periit fuit Iuilianus. Atque ille septem menses et dimiduum regnavit, id est diutius quam Pertinax totam mensem et dimidium, qui sex tantum menses imperavit aut, ut nonnulli volunt, tantum duos, quem tamen non ideo praeterit. Macrinus autem annum integrum et duos menses, Varius Heliogabalus duos annos octo menses imperarunt, ut inanem hanc excusionem videre quivis possit. Et utrunque est debebat eorum quoque actiones vel tractare vel tractandas non proponere. Utar tamen ipsius confessione

1. abiectos hos et contemptos fuisse,
2. statim periisse,
3. et misere.

At fuisse quales Machiavellus esse vult principes, id est

1. scelestissimos,
2. impios,
3. perfidos,
4. crudeles, qui humanam naturam exuerant, beluinam induerant.

Omnes norunt, et hoc fortassis est quod eum pudet.
spacer 17. Nec multo tamen meliores nec meliorem exitum sortiti, nec a causa dissimili Commodus, Caracalla, Maximinus. Crudeles, immanes, infames, sceleratissimi, quales iubet. Hic ultimus proditor etiam et parricida, perfidus, periurus. Author exercitui conspirationis et optimi principis nefandae caedis, qua disciplina eos imbuit ipse sensit, ab iisdem militibus cum filio caesus (quos olim in dominum armaverat) pari perfidia, meliore iure, cum non ita sui sceleris fructum qualemcunque gustasset, vix trium annorum spacio. Itaque ipse contra se et quae superioribus capitibus de crudelitate, perfidia, aliisque vitiis sanxit, sex istos imperatores locupletissimos testes citat. Septimo (Severo nempe) exultat et vulpem et leonem, fraudulentum, crudelem, optimo successu ostentare gestit. Alii non ita, educatum ab Antonino philosopho imperatore, virtutum optimo magistro, constat. Nec fraudem illius in Albinum fuisse, sed Albini in illum ingratitudinem autumant quod bellum in eum movit, qui eum occidere conatus sit, quem ille in partem imperii assumpserat. Nec crudelitas fuit quod Letum occiderat, sed iustitia, cum ille Pertinacem, virum optimum et imperatorem, ac Commodum, qualemcunque virum, suum imperatorem occidendos curaverit. Nec in milites qui Pertinacem interfecerant nisi ut exauthoratos imperio expelleret. blue Nec quod Plautianum, quem ad summam potentiam evexerat, et cuius filiam filio suo uxorem dederat, insidias venerit. Quam contra Christianos exercuit saevitiam, ignorantiae fuit et temporum illorum, a qua nec immunes videmus mansuetissimos principes Nervam, Traianum, Adrianum, Antoninum, utcunque pium et verum. Si contra hostes severior leges exercuerit, non excusem omnino. Longe tamen ab illa immanitate multorum abfuit quam miscere perfidiae et amicitiae simulatione irretire homines et irretitos trucidare suadet iste.
spacer18. Et ut sit hoc contra sex haec alia ab ipso prolata, exemplum sexcentis quae in illis et aliis regionibus proferri possent impar est. Denique ut aliarum splendore virutum vel in illo vel in quoquam obrutum crudelitatis vitium minus nocuerit, non ideo virtus est hoc vitium, nec bonum hoc malum. Excusat hoc illam, non approbat, et tolerat tanquam naevum pulchro in corpore, non commendat tanquam pulchram et faciendam, minus ut necessariam. Eorum autem qui boni fuerant imperatores, primum Marcum Antoninum, red fatetur ipse et narrant historiae honoratissimum vixisse, obiisse, Et rationem fatetur, quia tanto virtutum comitatu septus erat quae eum venerandum et augustum effecerant. Sed quae erant hae virtutes quarum comitatu septus erat? An Machiavelli qualitates quas vocat, sine quibus nec vitam nec principatum servari posse ait? Ariditas? Crudelitas? An impietas? An fraudes ac perfidia? (Siquidem eo devenit impudentiae et virtutes has vocat, quod videtur interdum et sane sonant verba). Minime quidem, Nec certe virtutum verarum simulatio et falsi species, quam adeo laudat et utilissimam ait. Quid ergo? Verae virtutes, ut et ipse Verus dictus cognomine, quidem paterno, sed quod apte in eum quadraret. Iuvat historici verba ascribere: Οὕτος οὖν ἄγαθος ἀνὴρ ἣν καὶ οὐδὲν προσποίητον εἶχεν, ita ut vere vir bonus erat, nihil fictum aut simulatum habebat. blue
spacer
19. Vere bonus id est,

1. iustus,
2. fidus,
3. verax,
4. promissi tenax,
5. humanus,
6. clemens,
7. liberalis,
8. beneficius,
9. modestus,

etiam amans et intelligens scientiarum, sapiens, prudens, fortis in bello, rei militaris peritus. Philosophorum scholas, etiam cum esset imperator, etiam quinquagenarius, accedebat, audiebat, discebat, et ad recta inde hausta, se componebat. Haec ille. Vivebat tamen hic inter homines, et inter qualescunque vivebat et principatum tenebat et vitam (fatente Machiavello) servabat. Ergo contra semet fatetur haec omnia Machiavellus, et contra has tam certas ab ipso positas regulas:

1. posse principem inter homines malos bonum esse,
2. posse vivere,
3. posse regnare,
4. posse recte vivere ac agere,
5. regnare bonis artibus.
6. Nec esse necesse malas artes,
spacer a. crudelitatem,
spacer b. perfidiam,
spacerc. impietatem,

aliaque vitia et qualitates (ut ipse loquitur) a quibus homines mali dicuntur in auxilium aut vitae aut regni adsciscere.
spacer 20. Hoc tu illi, saltem, obsecro, crede, princeps, et hunc potius imperatorem Romanum quam ducem Valentinianum imitandum tibi propone. “At non idem omnibus bonis principibus successus qui Antonio. Non

1. Pertinaci,
2. non Alexandro Mammae.

Occidit illum Letus, praetorii praefectus, hunc Maximinus et quos corrupit milites.” Credo, et nec idem omnibus malis successus qui Severo, siquidem eum talem ducimus. Et an quisquam ita fuit unquam bonus ut eum malus aliquis non oderit? Et an ulla providentia ita perspicax ut falli non potuerit? Ut semper intacta fuerit? Aut ulla denique ars ita certa, saltem artifex ita artis peritus ut aliqua non impegerit? Homines omnes sumus, semiperfecti, semiprudentes tantummodo, erramus, impingimus, labimur. Difficilis regnandi conditio malum admittit nullum, artem requirit plurimam. Mare sulcandum turbulentissimum per syrtes, per brevia eundum, venti explorandi et cavendi, et nunc nullo, nunc modico, nunc pleno velo utendum, nunc remis discumbendum solis. Fortassis et circumflectendus cursus est, aut cessare ad tempus ut ad anchoras stare satis sit. Quid si in aliquo horum errarunt, nec suum cuique rei tempus et artem adhibuerunt? An ideo artem deserimus aut nullam putabimus? Aut artificis culpam arti imputabimus? Fuerit durior Pertinax, ut et nomen sonat. Et si recti tenax, quis scit an satis recte tenex? Coercere voluerat praetorianorum licentiam? Optime, debuerat id velle. Sed invaluerat illa Commodi tempore, nec facile cohiberi poterat. Nec ab illo facile, iam imperatore quidem sed sene, sed invalido et olim pusillo, ut qui grammaticam docuisset, qui libertino patre natus esset.
spacer 21. Quid hic ars politica? Scelus nullum patrato, in nullum consentito, id sanctum semper esto. Pecunia, si decidi potest, decidito, ne id gravator, erit recuperandi tempus. Erit et illos recuperandi: homines sunt, nunc errant, corrigi possunt aut corripi, aut si nec illud, da tamen humanitati, da tibi, da reipublicae. Si adhuc pertinax est nec audit, utcunque alioqui bonus fuerit (hoc non satis bonus, ex bonitatis norma), si corruit bonitati imputandum non est. Et sunt qui eum non disciplinae magis quam pecuniae tenacem volunt, esseque hactenus peccatum. Sin propositi tenacitate mori maluit quam et tantillum illis indulgere, idque honestius duxit, quid mali ei evenit cui quid maluit evenit? Est ubi vitam ponere lucro est. Sic et ille alter (alioqui vir optumus, dignus qui viveret et regnaret quam diutissime) Alexander Severus. Si severitate nimia aut intempestiva peccavit, ut Pertinax, pertinacia et velis vectus plenioribus quam ventus postularat, fluctibus obrutus aut in saxa vel vada impulsus naufragium fecit ac periit. Non ars periit sed artifex, haud prorsus ex arte res moderatus. Datur et illi vitio quod maternis consiliis regeretur et matri, quod provincias avaritia expilaret et filii liberalitatem impediret. Et sane mollius in suscipiendo contra provocantes Artaxicum et Persas bello se gessit, vix urbe excitus, respectans et lachrymans. Cum in rem ventum, duas exercitus partes quas ad bellum praemiserat deserunt, quarum alteram red perdidit, dum tertiam quam adducturum secum pollicitus erat, deses retinet. Sed fuerint haec utcunque. Non ii sumus qui negamus posse viros bonos, posse principes optimos, a malis opprimi interdum. Sed an ideo bonitatum deserendam putabimus? Ita, inquit ille. Est enim tibi inimica. Nam apud eos quorum opera utendum tibi est, parit tibi odium, odium insidias, insidiae interitum. Respondeo transeat hoc et ita sit, quid ergo faciemus? “Sequi te oportet,” inquit, “illorum humorem.” Sic loquitur et iis satisfacere cum corrupti sunt, quorum opera uti te oportet, sive milites, eive magnates, sive populus is sit.
spacer
22. At quomodo quaeso horum humorem sequi oportet? Quomodo iis satisfacere? An ita ut ipse princeps aeque corrumpantur, et in eadem cum illis vitia se provolvat? In mulierum, puto, raptus? In rusticorum aut impotentiorum quorumcunque iniurias minando, rapiendo, verberando, urbes expilando? Ut si illi crudeles, perfidi, periuri sint, iste crudelis, perfidus, periurus fuerit? An princeps sic iis satisfecerit tam malum se quam illi sunt praestendo? Si ita esset, nunquam sceleratus quisquam ab iis interfectus fuisset. Non quos enumerat Commodus, Bassianus, Maximinus &c., qui eorum humorum sic secuti sunt, vel superarunt etiam. Quasi qui medicum agat ut aegrum curaret ipsum aegrotare oporteret, et eundem morbum subire. Sic aeger populus est, aeger exercitus, aegri magnates. Eorum humor sequendus est, satisfaciendum iis est. An ita ut ipse aeger sit princeps et in eadem vitia transeat? Stultum hoc et ineptum est., nec quiquam sat sanus id dixerit. At ut sic faciat, an sic iis satisfecerit? Non magis quam medicus si eodem morbo laboret ipse ideo aegro satisfecerit. Ut perfidus sis, an ideo perfido satisfeceris putas? Minime gentium, odit perfidiam etiam perfidus. An avaro, si et tu avarus sis? Multo minus, sic avaritiae ipsius spem praescendis. An superbo et inhumano, si superbum in inhumanum te erga illum praebueris? Aut crudeli, si crudelem in illum? Non ergo bonitas est quam oderunt isti, nec vitium est quod amant, nec paria vitia induendo iis satisfeceris. Quid si contra virtutes induendo magis satisfeceris? Sane avaro, si liberalitate erga eum utaris, satisfeceris optime. Superbo, si humanitate aut humilitate, etiam perfido si promissa praestes et crudeli si clementiam. Nec quisquam unquam haec odit. Amplectitur ea natura ipsa et amat. Utilitas ea commendat, ubique ab omnibus recipiuntur, omnibus grata. Nec quisquam ob ea unquam interfectus.
spacer23. “Sed hactenus (inquiet aliquis) sceleratum principem esse oportet ut eorum scelera toleret, rapinas, licentiam iis permittat. Hoc enim ni fecerit occidetur.” Primum respondeo non ait hoc Machiavellus, sed debere ipsum principem crudelem, perfidum &c. esse. Deinde interrogo an si haec toleret et permittat iis princeps, an tutus ab iis erit? Si ait fore, arguet eum experentia in tot imperatoribus et ipsius confessio in iis quos hic ponit. Sin fateatur non tutum fore principem sive permittat scelera sive ipse etiam sceleratus fuerit. Nempe vel at ipsorum avaritia cui nunquam satisfit, vel ab alicuius eorum nequitia, malitia et ambitione qui aliquam super causam invenerit quo vel omnes vel aliquos contra eum incitet, quid principi profuerit scelera eorum tolerare, cum eo tutior non sit futurus. Ergo seu hoc seu illud dicat, sceleratum esse et sceleribus consentire via ad securitatem quam quaerit non est. Ea vel in recte agendo est, vel certe nullo modo est nec invenire eam quisquam queat. Quare si utique moriendum est, satius mori iustum est. Ita scelus semper explodiendum, nec usquam in malum ingrediendum.
spacer 24. Quaerit tamen et angitur: “Qui factum ut Marco omnia secunda, quamvis secundum virtutem agenti, Pertinaci autem et Alexandro etiam secundum virtutem agentibus omnia non successerint?Et rationem hanc dat: quia erant hi duo ultimi principes novi, ille haereditarius. Ubi primum hoc video et avidus arripio: licet, vel per ipsum Machiavellum, ei qui haereditario princeps est bono esse, ut Marcus fuit. Quod unum satis est ad multa refutanda quae dixerat, cum ea indiscriminatim dixerit, nulla facta principum distinctionem ut omnis princeps, imo dominus, qui prudens sit, fidem discat fallere, et ad venti statum se convertere &c. Deinde, an hoc de Alexandro verum est? Fuisse eum principem novum, aut, si ille novus dicendus, and Marcus, haereditario successisse credendus? Marcus a principe minime genitus fuit, affinitate tantum iunctus Antonini Pii, filiam Faustinam matrimonio sociarit. Caetera novus a senatu electus imperator erat. Alexander imperatoris consobrinus, ab eo in Caesarem et filium adoptatus, pro filio potius habendus et haereditario principatum consecutus dicendus est, eo magis quod is Bassianus Heliogabalus esset, filius Bassiani Caracallae, qui et ipse imperator fuerat, filius, eoque nomine commendatus, imperium obtinuerat. Caracallae, Severi filius. Ita ut Alexander, ad quartum imperatorem genus referre posset. Unde videre est quaecunque eius rei causa fuerit, causam hanc non esse.
spacer25. Sic de altera illa quaestione, aut altera eiusdem quaestionis parte: qui factum ut Severo malis artibus grassando omnia prospere. Caracallae, Commodo, Maximino iisde sceleribus utentibus non tam prospere, imo exitio cesserint. Respondet, quia non erant isti tanta virtute praediti, ut sufficerent ad eorum vestigia implenda ait Latinus, Italice ad sequitar vestigia sua, id est Severi credo, alioqui dicendum fortasse fuisset vestigia loro. Sed sive Severi intelligit sive ipsorum vestigia, cur ad iis insistendum virtutem requirit? Vitia illi omnes, non virtutem sequebantur. Cur virtuti prosperos Severi successus acceptos refert? Retulerat supra acceptos vitiis immanibus, vulpinae fraudulentiae et leoninae crudelitati. Iam quod virtuti eos tribuit vide, quam constanter id tribuit. Quin si sic est, quid ita se torquet? Facile solvetur haec quaestio: Interim non sentit se sic virtutem laudare quasi postliminio reductum in solium, unde eam deiecerat, reponere? Et utilem promulgare quam perniciosem esse ausum se asserere, dixerat. Et certe haec ita sint necesse est. Aut quid illi virtus est hoc loco? An fraus? An crudelitas? Egregia certe Machiavelli virtus et mirum cur hoc nomen usurpet cum rem penitus ableget. Sed si hae sunt quas virtutis nomine intelliget, erant in illis istae non minores.
spacer 26. Caracalla non minus ad haec (si fuerant haec Severi) quam in imperium successit. Vulpes, tam callidus, leo, tam crudelis. Imo multis gradibus magis crudelis, magis fradulentus, magis periurus, impius etiam in fratrem, immanis in totos populos, simulator, dissimulator egregius, pietatem in deos ac religionem simulare doctissimus. Versatili ingenio, vertere in quascunque formas facilis, quoscunque habitus pro populi ratione induere. Germanicum apud Germanos, Macedonicus apud Macedonas. Hic Alexandrum tanquam deum colere Pergamis; <Epidauro> Aesculapium, somniis illi pro more loci captatis; blue Ilii Achillem, ubi †et ut† Patroclum sicut Achilles sepeliret, libertinum ipsi charissimum, Fastum nomine, veneno tollere, dein iusta ei sacris Achillaeo ritu facere. Tandem Alexandriam contendere, praetexens desiderium visendae urbis ab Alexandro conditae, simul e consulendi illorum numinis, quod egregiae incolae venerantur. Et simulans haec duo (religionem Dei, herois memoriam) hecatombas comparare ac parentationis omne genus: victimas immolare, thure altaria cumulare, purpuram, balteum, gemmas sibi demere, Alexandri tumulo imponere, denique his artibus populum in unum locum allicere, in circundatum exercitu armatos immitere ac omnes trucidare. Vis causam? Erat ea, sacrosancta illa maiestatis lex, ne principi malediceretur. Hanc illorum sanguine sancivit. Narratum ei fuerat dicteria in eum ab Alexandrinis iacta, mortem Getae taxatam: ipsum Oedipum dictum, Iuliam novercam (matrem vocat Herodianus) quam uxorem duxerat, Iocastam. Irrisum etiam quod homo tantulus Alexandrum et Achillem aemularetur. In populum Romanum haud multo aliter militem in theatro immisit qui promiscue trucidaret, quod nonnulli aurigam cui illa favebat cavillati essent. Parthorum regem Artabanum spe velle se eius filiam uxorem ducere per literas facta, allicere conatus multa, magna, blanda praetexens. Principem se, principis filiam velle ducere, uniri affinitate regna: sic firma fore, subiugari barbaros, sibi pedestrem, illi equestrem exercitum esse. Usum communem omnium rerum fore haud impeditum. Aspernanti Partho instat donis et iureiurando fidem facit. Inde Parthiam ingreditur, honores accipit, ad regiam accedit tanquam uxorem ducturus. Ibi Parthos coronatos floribus, inermes, auro variatas vestes indutos ac festum agitantes trucidat, rege vix evadente. Hinc urbes et vicos accendit, praedas hominum et pecudum abigit. Idem Getam fratrem (non succedentibus clandestinis artibus) in cubiculo suo, in matris amplexibus, audaci facinore obtruncat. Vafro mendacio, petitum se insidiis ex cubiculo erumpens, per totam regiam currens, clamitat magnum periculum fugisse, vix incolumem evasisse. Militibus regiae custodibus imperat raperent se ac in castra deducerent, ubi tutius foret. Parent illi, nescii quid intus gestum esset, et pro veris ea sumentes. Ut castra attigit, aediculamque intra quam signa et simulachra exercitus adorantur procidens humi, gratias agit, votis quasi pro salute susceptis. Tum militibus rem obliquans se a fratre petitum insidiis magna pugna facta, solum relictum imperatorem. Inde ingentem pecuniam spondet ac dat.
spacer 27. Postridie in senatum stipante exercitu venit, ibi artificiosa oratione idem agit. Postea Getae amicos omnes occidit. , aliaque de quibus partim supra. Hoc enim exordium et rudimentum principatus fuit quo solus regnavit, cum a patre fratrem imperii socium accepisset. Iste idem novercam, occisi Getae matrem uxorem duxit, nescio an sceleratioribus an incestioribus untrique nuptiis: qui illa hominem inspicere, qui ille mulieri se credere, filii interfectorem? Utcunque est,

1. en vulpem,
2. en leonem, vere bestiam qualem optat Machiavellus, nec unquam praestitit Severus,
3. en metum sui facientum et authoritatem metu parantem, profligato contemptu,
4. acerrimum maiestatis vindicem ob liberiores voces, mactatis populis,
5. nova sic in poenis infligendis exempla dantem,
6. tractantem, aggredientem maxima.

Longe his ad Machiavelli normam Severo superior. Nec bello inferior aut manu ipse minus promptus, a patre militaribus artibus imbutis, in Illirio, Asia, Gallia, Britannia, ubi et exercitus ductaverat. Hoc patre faelicior quod ad imperium haereditario successit, si in hoc tantum momenti est. Iam Maximinus non Severo callidate ac crudelitate adeo impar, nec cuiquam bellica virtute, corporis viribus multo inferior, egregius ipse bellator. De eo scriptum est blue eum peditum cursu aequasse Severi equum, item aspectu ipso horrendum, vasto et immani corpore ut nemo illi exercitassimorum Graecorum vel pugnacissimorum barbarorum conferri posset. In pugna quoque quadam contra Germanos, cum Romani ingredi paludes vererentur, ipsum imperatorem pugnam capessentem, paludes ingressum, et cum equus etiam supra alvum voragine hauriretur magna vi repugnantes barbaros contrucidasse. Quibus rebus cum fideret, recitatos coram eo in theatro hos versus:

Elephas grandis est et occiditur,
Leo fortis est et occiditur,
Tigris velox est et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.

spacer 28. Et quamvis esset peregrinus Thrax, quid Severus? Annon peregrinus Afer, in Africa certe natus. Et si humili loco natus, Severus haud altissima, equestri tantum in ordine. Nec obfuit id ad imperium obtinendum, nec ad retinendum obfuisset si abfuisset crudelitas. Itaque non hae huius discriminis causae sunt quas pro causis affert. Nec imparitas tanta fuit virtutis, utcunque hanc vocem usurpet sive vere pro virtute sive ludibundus pro vitio. Sic quod imitatione in ista imparitate nocuisse iis ait, non video qui ita sint. Nam cur Pertinacem ac Alexandrum imitatos Marcum ei credamus et non potius ipsam virtutem ut et ille fecerat, ex se amplexos? Erat ille quidem tempore prior, sed non hoc imitationem necessario infert. Sic Maximinum red et Caracallam imitatos Severum quae necessitas cogit credere? Quanquam iste illi filius, necessitas unde nulla est. Sed sane si imitatus est, improbitate superavit. Commodum autem imitatum Severum dum dicit plane ineptit, cum Severus illum potius imitatus fuerit, ut qui ante Severum et ante Pertinacem defunctus sit. Quibus omnibus expensis videre est non recte solvere authorem istum quaestionem istam, nec esse ullam causarum quas ponit tam diversi in iis successus causam.
spacer29. Quae autem revera sit multis quaesitum, a nemine unquam peius responsum. Tamen si scire desideret aut eius sectator aliquis, tum dicam ubi ad haec ipsa quae hic dicit caecutire desinat, agnoscatque esse aliquid praeter providentiam, prudentiam, virtutem humanam quod omnium successus moderatur. Et modo recte consultis successus pares mittit, modo omnia pessum dat et sursum deorsum vertit, pervertit, miscet. Indeque discat supra humana aliquid sapere et ita illud suspicere ut totum penitus introspicere consilia ac rationes investigare omnes, supra captum suum sciat ac meminerit. Interim quorsum labores ad hos tam caecos natura seu sponte nictantes instruendos? Omnia etiam humana praecepta quae ad veram politiam spectant percurrere et omnia quae quisque horum principum in quodque praeceptorum illorum peccarit, qua quodque peccatum corrigendum sit, quantum humano perspici ingenio potest, quamquam utile quidem et cognitione digni wssimum est, tamen huius loci non est.
spacer30. Hoc tantum etiam probatum sit, concludere cum nulla satis idonea ratione debere principem eas res quae ad fundandum imperium pertinent sumere ex Severi actionibus, ad stabiliendum vero et confirmandum ea quae apud Marcum apta et gloriae plena sunt. Nam si eventum spectemus (quem ille semper spectat), non minus stabilivit imperium Severus quam fundavit, et si ideo quia successit fundamenti typus ab eo sumendus est, etiam stabiliendi typus ab eo sumendus erit, ut nihil necesse sit exemplar mutare et Marcum asciscere. Atque haec in praesens satis ad hanc rem sunto. Tantum admoneam non me id dicere ut Severum Marco componam, sed ut hominis ineptiam annotem, quia cum Marcum imitandum in stabiliendo regno dicat, non Severum., ipse ea stabliendi praecepta tamen dat quae Severo quam Marco propiora sunt.

bar

SECTIO 7. red DE ARCIBUS ALIISQUE AD SERVANDUM PRINCIPATUM USURPATIS (AD MACHIAVELLI 20 CAPUT)

spacerCAPITE vigesimo ponit sex modos quos diversos principes tenuisse ait ut dominatum tuto retinerent, nempe

1. aut armis populos acquisitos spoliando,
2. aut factionibus discissos tenendo,
3. aut inimicitias in semet fovendo,
4. aut qui hostes fuerant sibi iungendo,
5. aut arces struendo,
6. aut destruendo eas.

Singula haec percurrit.
spacer2. Et de primo,

1. spoliandos armis ait, cum nova provincia veluti pars veteri adiungitur,
2. excipit qui se studiosos principis ostenderunt.
3. his tamen temporis progressu arma quoque detrahenda,
4. finis
spacer a. ut ipsi effaeminati reddantur,
spacer b. sic arma omnia penes eos sint qui in antiquio principis statu iuxta eum vivunt.
5. Non spoliandos alioqui (id est cum nova provincia veteri non adiungitur sed manet separata quaedam per se provincia). Imo armandos esse
spacera. quia armando arma illa tua fiunt.
spacerb. qui fideles erant confirmantur,
spacerc. quibus praees tibi adhaerent.

spacer 2. Sed quam rationem horum affert? Nullum. Et quid ergo si quis contra sic affirmet,

1. immo red qui hostes fuerant potestatem habebunt nocendi,
2. Qui amici non permanebunt?

Nec enim poteris eorum expectationi satisfacere, quod ipse ait supra. Itaque nemo eorum (quamvis iis praees) ex animo tibi adharebit. Ita haec arma non erunt tua sed contra te. Ita armis spoliandi sunt. Non infirmiore ratione quam ipse attulit haec nituntur, et illius doctrinae multo magis congrua sunt. Tamen ipse videtur velle esse tantum nonnullos eorum armandos, non omnes. Sic enim subdit: “Quoniam quae in tuam potestatem cessit multitudo, universa armari non potest.” Tum: “si eos quos armaveris beneficiis affeceris, potes eorum opera caeteros secure pro arbitrio tractare. Et diversitas haec agendi illos armatos tibi benevolos reddit, istos inermes, haud pessime affectos, ut qui necessitatem si defendendi excusent et iudicent rectum ac iustum, ut qui plus periculi subeant plus etiam mereantur”. Unde patet eum velle aliquos non esse amandos. Et qui isti erunt? Nonne potissimum suspecti? Atqui ita non redduntur hi fidi propter arma data, ut nuper dixerat.
 spacer3. Dat autem et aliam rationem cur armandi sint a contrario, quia non sunt spoliandi armis,

1. Primo, iniurius eis esse incipis.
2. Secundo, prodis vel animi tui abiectionem et timorem,
3. vel de iis diffidentiam,
4. et opinio utriusque horum odium tui parit.

spacer 3. Nihil ego contra haec dixero. Tantum interrogaro annon haec omnia in superiore provinciae genere, quae veteri regno adiectio quaedam facta est, eodem modo se habeant. Nam primum:

1. si arma iis permittas, annon qui suspecti erant fideles aeque fiant?
2. Annon fideles qui erant aeque confirmabuntur?

Tum ex altera parte, si arma iis detrahis,

1. annon aeque iniurius sic fueris?
2. Nonne aeque animi tui abiectionem et meticulositatem prodideris?
3. Aut multam de iis animi tui diffidentiam?
4. Et nonne utrque harum opinionum odium tui aeque apud istos parit?

Nemo, puto, hoc neget. Ergo in hoc aequa sunt. Et vel his quoque arma permittenda vel illis adimenda. Et nonne mirum hominem hunc tam acutum diversa censuisse, nec diversitatis rationem ullam posuisse. Illud certe suetum hominis acumen sapit quod ait, “effaeminatos et molles homines reddendos, etiam eos qui tui erant, paulatim.” De quo possim dicere iam non istos tuos fore, id est nulli tibi usui fore, ita te tuos qui erant amittere et perdere. Quod miror si satius sit et magis ad prudentiae regulas quam et illos servare et alios ad tuos usus adiungere. Sane haud pessime huc, illud Aristippi ad Diogenem, “si sciret regibus uti. Diogenes oleribus non vesceretur” blue contulero. Si sciret hominibus uti, non perderet eorum usum Machiavellus effaeminatos reddendo aut arma iis detrahendo. Haec ergo principi una cogitatio, quomodo homines sibi adiunget, qui disiuncti partibus erant, quomodo retineat adiuncti qui fuerint, quomodo utrisque ad suum honorem et emolumentum utatur.
spacer 4.Hoc tamen admoneam, esse de his duobus acquisitarum provinciarum generibus duo nobilissima exempla: unum Gallorum regni quod tot provincias antiquo suo corpori quasi adiectiones addidit: Aquitaniam, Delphinatum quem vocem Britanniam, et alias. Alterum Hispaniae regis qui Batavia, Neapolim &c. diversas et distinctas provincias. Viderit quisque facile

1. quod in his actum
2. quod attentatum,
3. qui successerit,

et inde de hoc praecepto iudicet. Etiam faelicissimum, red (absit verbo invidia) huius insulae exemplum opposuero, et Scotiae nostrae semper armatos subditos regis et patriae fidissimum munimem, quod nec poenituit nec poenituerit unquam. Inermis subditis vitari putat seditiones. Non hoc Machiavello integrum qui alicubi de offensis, furor arma ministrat, blue inquit, armatis subditis suscitari equidem non puto, sed fraenari. Namque ubi omnes armati, armatis alioqui ausuris audaciam et potestatem nocendi tollit, ut contra addit animos cum se solos armatos sentiunt, solos aliquid posse putant. Hinc seditiones a militibus Romanis tam frequens, imperatorum electio, abdicatio, caedes. Quum ex multitudine plures semper regi suo favent unde facilius ei fuerit plures ad se trahere aut inter se dividere et committere. Atqui de Scotiae regno causabitur aliquis haereditarium esse. Scio. Et hoc etiam scio, nasci hinc amorem, et hunc amorem eius rei proximam causam. Unde conclusionem longe Machiavellico contrariam intulero. Nihil referre haereditarium, necne sit regnum, modo concilietur amore. Ergo in hoc unum incumbendum ut hic amor concilietur, nec adeo laborandum hereditaria an acquisita provincia sit, accessio an sepsrata, red red ut nugae caetera sint et inanes, subtilitatis species tantummodo.
spacer 5. De secundo, ut factionibus provinciam princeps discindat, ipse reiecit: “Ut in pace fortassis utile ad subditos facilius regendos, fortassis et olim, liberata quasi aequis, hinc inde, facitonibus Italia, nunc (bello) perniciosum, parata semper altera parte hostibus se adiungere et in omnem eius rei occasionem intenta. Id Venetis, qui factiones Gibellinam et Guelfam inter suae ditionis homines foverant, ita cessisse. Addit: Ostendere hic principatus imbecillitatem, qui alioqui ea arte opus non haberet.” Rectissime omnia: Addo tantum etiam:

1. malitiam illius principatus ostendit,
2. etiam vafriciem et fraudulentiam, quae res odium imprimis pariunt.

Unde fit ut non solum se subtrahant a tam indigno iugo prima quaque occasione, ut dictum, sed et interim segnius et ignavius se gerant in illius rebus quibuscunque, quod equidem meritissimum existimo. Et frustra hic eos decipere quenquam conari, ut artem non percipiant: fieri posse puto ut dissimulent se percipere et decipi prae se ferant tanquam non videant, sed posse decipi arte, ut re vera non videant non credo. Caeterum hactenus hic dissentio quod non reor hoc utile unquam fuisse, si id ille putat. Quod tamen non dicit, sed posse fieri, ut aliquando utile fuerit, nollem tam dilute. Ut et Discursibus. lib. III cap. 17,
spacer
6. De tertio:fovendis contra se inimicitiis, ut eas opprimendo maius sit illius nomen, dignitas, et amplitudo. Hoc faciendum nonnullos sentireait. Ipse nihil in utramvis partem decernit. Nec enim probat, at nec improbat quod fortasse probare est. Ego cui usui hoc praeceptum sit non video:

1. quales enim hae inimicitaie futurae sunt, et
2. quorum et quantae? Nam vel
spacer a. magnae sint oportet vel
spacer b. mediocres, vel
spacer c. parvae.

Si magnae, etiam periculosae fuerint, quin si mediocres, periculo non carebunt, quod an utile est principem sibi cudere? Sin parvae sint, parvum nomen, parva dignitas, parva amplitudo fuerit quae ex eis oppressis oriatur. Tum quales hae erunt: sane acres vel non acres, ex quibus sequitur idem. Nam acres periculosae, non acres inhonorae (ut fortasse cum commiseratione) opprimentur. Demum qui hi erunt cum quibus fovebuntur hae inimictiae? An primores? An populus? An privati aliqui et obscuri? Eodem enim res redit. Nam a primoribus aut populo semper periculum, a privatis et obscuris obscura fama, nulla gloria. Quanquam et hoc meminisse utile est, nullum parvum esse hostem. Nec ut praevisurim se putet princeps et omnia sciturum, sciet continuo et videbit omnia. Falli fallentem gaudent homines et captantem captare. Quin ut omnia alioqui tuta sint, tamen exemplo perniciosum est et ad famam apud exteros, si vident latere contra eum odia. Nec tam prodest oppressisse quam nocet fuisse quae opprimerentur. Ut videant oppressa, tamen non rentur extincta, sed latere tantum, suo tempore repullulatura. Hinc animus iis et audacia ad aliquid attentandum. Itaque longe satius ut sciant tum exteri tum subditi nullo odio in principem laborare quenquam. Imo omnes eum flagrantissimo amore, ut oculos ut animam suam diligere. Denique quomodo opprimentur hae inimictiae? Absque sanguine et caede non vult opprimi puto. Atqui sic ab oppressorum amicis surgit vere inimicitia et odium, quod semper fugiendum, nec tanti fuerit illa fama ut hoc odium incurrat. Quamobrem sive haec Machiavelli sive cuiuscunque sententia est, ut serio dicam quod sentio, video ego animalculi illius vulpeculae astutuiam vafriciem et affectatem subtilitate, verae ac solidae politiae ac prudentiae nihil video.
spacer 7. De quarto, iungendos qui hostes fuerant, nihil hoc praecepto melius, si ita ut veteres amicos non reiiciat. Sin ut eos iis praeferat qui amici fuerant, nihil hoc praecepto peius. Est enim illud animos ex inimicis facere, istud inimcos ex amicis, et ingratum esse, quo nihil deterius, nihil inter homines odiosius. Diximus autem de hoc supra, sect. 2 ad 5. Machiavelli remedium retinendi novi principatus, quod fuerat (ut amicos deprimeret) ostendimusque quam absurdum hoc sit et inutile magna cogitanti, et contra Romanorum morem. Illic videndum. Tamen et rationes videamus quas hic ponit et quibus ostendere nititur. “Plus fidei et utilitatis ab iis esse qui in in initio suspecti fuerant, quam ab iis quibus fidebat princepsm” Prima haec:

1. ”Pandulfus Petruccius, red Senensis princeps, per illos magis quam per hos principatum administrabat.”

Egregie. Quid tum?

spacera. Obscurum nobis homunculum narrat et Sensem populum, ubi Romanae red reipublicae exempla
spacer in perspicuo sunt?
spacerb. Tum quis scit an hoc verum sit? Nullum historicum citat, et quis ad exquirendum se demittat?
spacerc. Denique poterantne eius rei esse privatae rationes quae huc non pertinent, ut mutatae ab ipsis sententiae,
spacerEt ipse subiicit, “variari totam hanc rem secundum subiectum, nec posse aut quid tale? quicquam certi in
spacer genere de re statui.”

2. “Quia cum semper auxilio indigeant, facile principi erit eos sub amicos conciliare.”

spacer 8. Atque ita sit ergo. Conciliet sibi amicos princeps, pristinis amicis ne praeferat. Id illis satis erit, ut tuto rebus suis fruantur, gnaris se vix illud mereri. Nec alios sibi praeferre indignabuntur quos de principe magis meritos sciant, ut ipse de iis armandis quos sibi amicos expertus erat princeps supra dixerat, excusaturos id caeteros, iudicantes rectum et iustum esse ut qui plus periculi subierint plus boni obtineant. Sic hic futurum, quod vel solum totam hanc praeceptiunculam subvertit. Nam si illud aequum quod meritos praefert, istud iniquum quod meritos postponit. Et cum ipsi id iudicant, principem qui contra facit iniquum iuducant, et licet ipsis beneficus sit damnant ac exemplum oderunt.

3. “Coguntur principi magis inservire ut opinionem de se conceptam factis deleant. ”

Sed et illi qui amici erant coguntur ei magis inservire, stimulante

a. amore ex mutuis beneficiis, tum suis in principem tum principis in eos nato, aucto, et ex beneficiis illis mutuis, crescente indies,

cuius vires quantae sint qui nescit qui fit rebus e natura nescit ut, mansuetus dominus sed imperiosissimus amor sit, et efficacissimus, supra omnem violentiam violentus, cuius obsequio nullum obsequium comparetur. Tamen si alia necessitate adhuc opus est, non deest necessitas obsequendi:

b. Constantiae fama et gloria ne mutabiles videantur et se principi temere adiunxisse.
c. Etiam ne offendant quem eo usque provexerint.
d. Et ita operam ac oleam perdant.
e. Denique ne illi occasionem praebeant ad inimicos ascissendos,
f. aut inimicis eos carpendi et in gratiam irrependi,

ut nihil ineptius sit quam quod hic subdit, “eos nimia securitate principi inservientes, res illius negligere.” At istos dudum hostes, qui potest Machiavellus sibi consentaneus ad principis solidam amictiam admittere qui negat reconciliato inimico fidem unquam adhibendam? Et qui negaverit ille alere eos semper inimictiam quam idoneo sibi tempore prodituri sint? Et ut sedulos et diligenets agunt, quod aliud agunt quam ut fidem sibi ad perfidiam struant et ad principis ruinam vias? Quid quod ipse princeps, sic eis perfidiae et ingratitudinis exemplum praeit amicos deserendo? Et cum parum sincerum eum videant erga tam bene de eo meritos, quid ipsi ab eodem expectare tandem possunt?
spacer 9. Caeterum regulam quam huic rei ponit, “ut accuratre perpendat princeps quae causa quenque ad ipsius partes traxerit, amorne erga ipsum an praeasentium rerum taedium.” Quanquam considerandum hoc est, tamen haud adeo magni momenti existimo. Nam et possunt haec misceri et fere solent, ut quod mutari res velint:

1. ex praesentiarum taedio sit, quod eum principem accire,
2. ab amore erga ipsum,
3. aut rei facilius agendae,
4. aut suas res melius curandi spe,
5. fortassis et rempublicam magis iuvandi.

Et utcunque fuerit, nunquam efficere potest princeps quin ei qui eum adiuverit debere videatur, nec cuiquam satisfecerit si ingratum se praestet causando quidcunque, sive quod non ipsius amore factum id cavilletur, sive quavis alia ratione. Deinide nescio an id unquam in ulla provincia obvenerit ut exterum principem solo ipsius amore acciverint, qui praeasenti rerum statu satis esse contenti, sed semper aliquid admistum quod in suo gravaret, ut si hanc remunerandi excusationem admittimus, nulla reddatur usquam eis gratia qui vel maximo adiumento nobis fuerint. Nam et saepissime ita fit et potest semper praetendi. Rari nunc Pilades et Orestes. blue Satis est si benefecerint quamvis suio amore benefecerint, spe nempe beneficium consequendi: postulat (quamvis eo respectu te adiuverunt) aequissima ratio, tum tuus honor, tum ipsa utilitas ad exemplum, ut et iis beneficias, nulla effugia quaerendo. Itaque quod ait, “si ideo te acciverunt quia rerum qui ante fuerat status iis minime placuerat, multo facilius iis quibus non displicuerat rerum status quam illis satisfeceris,” fortasse verum est. Sed eo modo quo Athenienses legati Philippo Macedonum regi interroganti, quia praeterea ratione placere Atheniensibus posset, hac optime ratione responderunt, “si te ipsum suspendas,” blue sic hic, arbitor, novus princeps veteribus inimicis quibus invitis et obnitentibus imperium adeptus est optime satisfecerit. Nc multa adeo opera opus aut impensis: sunt arbores, et funium copia, tantum ne desit animus. At non ita qui auxilium tulerunt. Non illi sic eum ac suam operam et spem perire gavisuri sunt. Quibus dicere “non posse ullo modo satisfieri.”
spacer
10. Aut cavillari maligne est aut caecutire crassissime. Nisi immensa spes imperii in semet transferendi, aluisse dicat. Sic enim satisfieri quidem non potest, nisi duo principatus forent. Sed pauci ex hoc genere esse possunt. Caetera intra modum sunt, quaecunque intra privati modum, de quo supra. Nec tamen negavero esse hic gradus: posse esse viros haud usquequaque bonos nec usquequaque bonum ob finem res agere. Posse meliores esse, posse optimos, pariter et eorum fines fuisse, sui solius aut tuo etiam respectu, aut solius reipublicae aut horum omnium mixtorum. Pariter qui contra te fuerint aut reipublicae aut principis prioris cura inducti esse poterant, aut officio aliquo suo, aut tui odio, aut privato respectu alio aliisve haud dissimilibus causis iustis aut iniustis. Quae omnia prudenti principi expendi aequum est et ex eorum bene putata ratione, vel illis plus aut minus indulgere vel his facilem se magis aut difficiliorem praebere. In qua lance (non ut iste vult) <decernere potes> quis pro te aut contra steterit, quis priorem provinciae statum probaverit aut fastiderit. Sed quis optime senserit, quis ex officio rectissime se gesserit, apponendum, id est quis vir optimus, quis iustissimus fuerit. Hoc enim omnibus aliis rationibus praeponderare, [et] fateor, et aequum est, atque hac maxime ratione amicitias principi stabiliendas. Ita tamen ut et vere hoc agatur, non simulate et omnibus id agi perspicuum sit. Nec in amicos ingratum aut immemorem usquam se praebeat aut causas effingat ob amicitia recedendi. Quin quamvis iniqui, quamvis iniusti alioqui fuerint, plurimum iis et quantum per aequitatem et iustitiam liceat obsequatur.
spacer11. De quinto et sexto, arcibus extruendis aut destruendis, parum refert quod disputet. Et hoc et illud concludit, et utrumque se probare ac improbare ait, tantum se illos accusare, qui arcibus ita fidant ut nihil ducant populari odio premi, ubi illud plus quam aureum, “propugnaculum quovis alio firmius esse populari odio carere.” Tamen duo mihi hic, etiam ubi bonus est, peccare videtur. Primum quod odio carere tanti facit, nec amorem habere diligentius inculcat. Alterum quod populare odium tantummodo vitandum innuit, de privato nimis securus, quo tamen quantum fieri potest vitandum quoque est, dandaque enixe opera ut vel quicunque caniculus abblandiatur potius quam allatret. Tamen nihil haec ad quaestionis decisionem faciunt, quae non est quomodo quis arcibus abutatur, ad superbiam aut ferociam (quo argumento etiam satellites, corporis custodies, imo exercitus et apparatum omnem belli reiecerimus), sed quid per se faciant ad conservandum principatum. Itaque quod vel hic vel Discursibus lib. II cap. 24 disputat contra munimentum a Francisco Sforza aedificatum, quod inde occasionem sumpserint posteri secure subditos opprimendi, nihil ad rem facit. Id enim per accidens tantummodo evenit, nec a re fuit sed rei abusus. Etiam quod et hic et illic de Guido Ubaldo, Metauriensium principe scribit, “tum cum in principatum, unde a Valentino fuerat eiectus, restitutus esset, omnes illius provinciae arces funditus evertisse, quia existimaret ita eam provinciam difficilius se amittere posse,” quam vere scribat nescio. Contra Iovium blue scribere sat scio qui ait iam abiturum (nam iterum principatum amisit postquam esset ab Ursinis restitutus) eas diruisse ne hostibus receptaculo essent, ratum faciliorem sibi in principatum reditum fore.
spacer 12. Utcunque est, quamquam hic in fine concludat, ut dixi, se utrosque probare, tum qui arces condunt tum qui de iis magnopere non laborant, et in initio, cum invaluerit consuetudo apud principes ut quo tutius principatum servent arces struant. Cuius rei duos ponit fines:

1. ut compescerent tanquam fraenis eos qui in illos aliquid molirentur,
2. ut securum contra repentinos impetus perfugium ipsi haberent.

Subdit non improbare se hoc concilium, quod iam pervetustum et usitatum sit. Tamen distinctione sententiam suam ponit cum profitetur iis qui populos suos magis quam hostes timent erigendas arces. Contra ab iis qui exteros magis quam populos suos timent non esse erigendas. Et haec quidem hoc loco vel obscura vel contraria. Ac in Discursibus “arces fiunt,” inquit, “vel ad propugnacum contra hostes vel contra subditos. In primo sunt necessariae, in second damnosae.” Et cum rem multis disputasset:

1. quomodo principem audacem ad opprimendum earum fiducia populum reddunt. Inde odium a quo illa arces defendere eum non possint;
2. Quomodo contra hostes experientia compertum sit, absque exercitu defendi eas diu non posse.

Et cum exercitu posse provinciam absque eis defendi vel amissam recuperari. “Concludo (inquit) quod ad patriam propriam retinendam arces damnosae sunt. Ad acquisitam provinciam vel civitatem retinendam arces inutiles sunt.” Deinde fatetur sub finem “principi qui habeat bonum exercitum arces maritimas aliqua utiles, nempe ad distinendum hostem dum exercitus parari possit. Necessarias, nullo modo.”
spacer
13. Ubi item repetit principi qui exercitum bonum non habeat nocere arces in principatu vel ad limites habere, quia facile expugnantur et expugnatae eum oppugnant. Aut si tam munitae sunt ut expugnari non possint, nihil tamen iuvare cum iis neglectis aggrediatur maiora exercitus. Ut a Francisco Maria factum, qui Metauriensium principatum aggressus decem munitas civitates hostium securus praeteriit. Addit tandem, Dandam operam ut ea civitas in qua habitat bene munita sit, et civium animi ita dispositi ut possint impetum hostium tam diu sustinere ut vel pax confieri possit vel externum auxilium acciri.Quibus omnia quae antea dixerat evertere videtur. Nam si ad hoc usui sunt arces, magno usui sunt. Et si maritimis in locis, cur non in limitaneis eadem ratione? Et si hic eas praeterire quis possit securus, cur non et illic praeterire poterit, facta alibi excensione? Verum quid de toto hoc genere faciendum sit cum nihil in genere definiri posse dicat? Non fuisse in genere tractandum, fas dicere est. Satis sit quod dubitet. Et dubitare quivis potest, nec adeo magni ingenii est.

bar

CAPUT 6. SECTIONIBUS TRIBUS

SECTIO
CAPUT
1.
De principis existimatione .(ad Cap. 21)
2.
De principi a secretis (ad Cap. 22)
3.
De fugiendis assentatoribus (ad Cap. 23)

SECTIO 1. DE PRINCIPIS EXISTIMATIONE. QUO PACTO EXISTIMATIONEM SIBI PRINCEPS COMPARET (AD MACHIAVELLI CAPUT 21)

I id est tota ultilitate, cum etiam gloria principe digna et inter fines sit, iam eam aggredi et viam ad eam quoque principi suo monstrare. Saltem si gloriam retinendi imperii modum etiam putaret, caeteris tractatis, eam quoque hoc nomine hic tractare. Sed quicquid est, sive gloriam retinendi imperii modum etiam putaret, caeteris tractatis, eam quoque hoc sibi proponit, sive aliam sive nullam usquam proposuerit, et sive propter se gloriam, sive ut iucundam, sive ut decoram, sive ut utilem expetendam principi censeat, certum est eum hoc capite de gloria disserere, breviter quidem et adeo levi manu ut non multum de ea laborare videatur. Nos eius vestigiis insistentes eadem pergamus.
spacer2. Ponit autem ad eam obtinendam octo (quantum capere possum) modos:

1. Le grande imprese &c., id est ut ingentia et ardua tractatu aggrediatur.
2 Domi, in civili administratione, rara de se exempla det in paenis et praemiis reddendis, de quibus loquantur homines.
3. Ubique famam excellentis et magni viri de se excitet.
4. Sit vere amicus et vere inimicus.
5. Virtutum amatorem se monstret.
6. Spem subditis faciat posse eorum quemque suo operi secure vacare, sive arti, sive mercaturae, sive agriculturae. Animum iis addat ut quisque ministerium suum ornet. Quin et praemia iis constituat qui id gnaviter faciant et ditionem iis augeat.
7. Detineat populos ludis et spectaculis statis anni temporibus.
8. Caetus civium in honore habendos apud se curet.
9. Additur cautio, “salva dominantis semper maiestate.”

De quibus non est quod multum in admirationem rapiamur.
spacer 3. Primum enim horum non Machiavelli sed omnium hominum. Vulgi etiam ipsius et, “viros magna gerendo magnos existimari” siquidem demus eum hoc velle. Nec enim magna aggrediendo tantummodo magnus existimabitur, imo pusillus nisi quae aggreditur peragat, imo temerarius. Est autem vox quae utitur ipse, incerta: le grande imprese fano stimare un principe, quod sane sonat magni conatus magna ausa. At debebat saltem apertius dixissse. Et Ferdinandi Hispani exempla eo trahunt ut vel solum conatum rei magnae existimationem principi conciliare velit. Nam contra Galliam haud adeo multum profecit, et in Africa nihil. Neque illinc ergo magnam quam habebat existimationem traxit. Verum est, fateor, solere hominibus laudi verti quod magna conati sint. Si et bona illa sunt, etiam omnium in ore illud est (quod si non tenuit, magnis tamen excidit ausis”). Sed in rebus acquirendis, in regnis ampliandis, praesertim si iniuste id aggrediantur, credamus ipsi sic scribenti: res sane e natura maxime maximeque pervulgata est, studium nimirum acquirendi. Idque homines quum faciunt (modo possunt) dabitur iis laudi, aut saltem vitio non vertetur. At quum non possunt et tamen in id incumbunt, hoc vitium hoc error est” (cap. 3 supra)? blue Quare vel vulgare hoc vel falsum est, nec quod quisquam principi praescribat, ut sic existimationem auceupetur

1. periculis,
2. dispendiis,
3. frustratione,
4. irrisione.

spacer 4. Secundum, rara exempla de quibus loquantur dare. Nam si bonum hoc est de quo loquantur homines, esto rarum, esto extraordinarium quiddam, id est excellens, in quo maximo bonitatis gradu quam volet. Sin malum est de quo loquantur et rarum itidem, ac extraordinarum celsissimo in gradu, aut novo aliquo mali genere, vide quanti sit magnam malam famam affectare. Tertium, ubique famam excellentis viri de se excitare, non expliciat ipse ulterius et videtur in primum incidere. Quartum, “vere amicum et inimicum esse.” Rectum quidem, sed quod illum dedecet qui cum fide amicitiam tollit, ut dictum. Tamen quod huc adducit, ne quis neutrum vicinis bellantibus regibus se gerat, non semper ad hanc regulam pertinet, sed tunc solum quando cum eorum altero faedus aut amicitia intercedit. Tum enim (et tum solum) cunctari est non vere amicum agere, quid propter officium fugiendum est. Etiam propter utilitatem, quia officium utilitatem adiunctam semper habet. Qua etiam ratione et privati amicis debitores sunt, ne eos deserant ullo metu potentioris aut invidia, aut placendi cuiquam cupidine. Neve illis (ut nonnullis fit in privatis arbitris), iniquiores sint, sive ut aliorum gratiam ineant sive ne ipsi ultra modum favisse videantur. Esto id principi enixius cavendum qui illustriore in loco est, amici, cuiusque seu foederati (fortassis et vicini) iusta causa, haud haesitanter amplectanda, imo bellum (si opus sit) ob eam haud cunctanter capessendum. Tamen quid inter disserendum ei excidit,“ si is cui red adhaeseris vincit, quamvis multa potentia sit, tibique ad illus arbtrium quidvis sit subeundem, tamen eum tam devinxisti et intercesserunt amoris causae,” plane honesta aliis oratio, illi neutiquam decora est qui inter doctrinae suae principia hoc ponit: esse omnes homines perfidos, sceleratos, ingratos, qui fidem tibi neutiquam sunt servaturi. Tu itaque ne iis observato. Quare et quod sequitur minus adhuc eum decet: “homines enim non sunt unquam adeo inhonesti ut cum tanta ingratitudinis nota te opprimant.”
spacer
5. Imo, Machiavelle, nihil hic ingratitudinis infamia facienda te authore hominibus, parvi momenti illa tibi est et imperium non tollit. Quin si per illam imperium augeatur, etiam laudabitur ais, nec infamia iam erit. Et tu is es qui huc omnes homines trahere niteris ut sint quam sceleratissimi. Sic et hoc alterum: “Victoriae nunquam tam prosperae quin victor cogatur aliquem habere rerum respectum, praesertim iustitiae.” Puto aut in tenebris scripsisse hoc Machiavellum aut erubuisse dum scriberet, tam male eum decet de iustitia loqui. Sed quum cogito quod hic subiicit, nempe quintum: virtutum se princeps amantem monstret. Virtutum amantem principem, cui virtutes vitam ablaturae sint una cum principatu, quae simulatae solum prosunt, quas sequi exitio est! Eodem redit et sextum: ut sciant cives tuto se quemque suo muneri incumbere. Quomodo id scire possunt, qui Machiavellicis his misteriis principem initiatum sciunt? Quomodo absque metu usquam esse? Septimum: ludis et spectaculis demulcere populos statis anni temporibus. Leve, et levis momenti est. Et ut ad voluptatem ac inde ad amorem aliquid valeat, ad existimationem et authoritatem quid valet? Imo nescio. Annon et minuat, ut quod et sequitur: octavum: interesse populi coetibus et se humanitatis exemplum praebere. Si dixisset “generis humanae deliciae Titus” cum applausu diceretur, decora quippe personae oratio. Etiam quisquis subditorum amorem quaereret aut curaret? At Machiavello (cui non tanti est diligi qui metui mavult et melius putat) quid cum humanitate negotii esse potest, cuius et finis quem quaerit et effectum quod assequitur suetissimum, amor? Existimatio vero sive reputatio (ut loquitur) non huius soboles sed longe red diversae virtutis. Severitatis potius videtur, ut hac in re etiam iudicium eius desiderem.
spacer 6. Verum corrigit ipse hoc aliqua, et ideo puto corriget ut carpat et corrumpat dum subdit nonum hoc (tanquam cautionem huius humanitatis?): suae tamen dignitatis maiestatem constanter et perpetuo retineat, et addita causa: Ea enim nulla in re, neque ullam ob rem, praetermitti aut remitti (seu negligi) debet. Macte: ergo neque ob humanitatem hanc neque in frequentandis his caetibus. Atqui primo vel hoc ipsum (frequentare has caetus) maiestatem aliquam minuit, siquidem eam auget successus et abductio. Deinde quid iuvat caetus eos adire si maiestatem tam rigide teneat, si non in iis comitatem et familiaritatem aliquam praebeat, eamque maiorem quam maiestatis hi patroni admiserint puto? Nam si veniat et maiestatem illam servet, non tam venisse humanum videbtitur et gratum fuerit quam ingratum maiestatem illam servasse, quam superbum et inhumanum pluribus apparebit, quorum seu acumen seu stupor ista non distinguit. Et haud scio an Machiavellus ipse eas apud se recte distinxerit, ut res tum similitudine affines, tum aliae apud alias gentes, ut apud hos superbia fuerit, quae apud illos maiestas, sicut et contra apud hos comitas et humanita imo maiestas satis excelsa, quae apud illos abiectio et maiestatis imminutio forte et capitale in aliquo videbitur. Nec enim haec ex philosophorum regulis metiuntur, ubi maiestas est, veneratio aliorum animi insita propter virtutum magnitudinem. Ad quam definitionem nescio in ipsi Persarum reges maiestatem habuerint, vel quot adhuc habeant per orbem principes qui virtutum suarum magnitudine reverentiam hanc animis imprimunt aliorum. Relicta ergo vera hac et sola maiestatis causa virtute, tum interna illa in animis hominum reverentia, quae nisi ex virtute nasci non potest, ad externa delabuntur politici plerique. Et

1. specie,
2. gestu,
3. cultu,
4. pompa,
5. satellitibus,
6. secessu,
7. abductione,
8. titulis,
9. oratione,
10. adoratione

parare eam laborant et necessaria principi existimant, atque pro eis quam pro aris et focis depugnant.
spacer 7. Quin eodem pertinere divinos honores, aras, adorationes, red nomina (ut domini deique nostri) blue nonnulli voluerunt, et contemptum esse principem et minui maiestatem si quid horum ullo in gradu omittatur et arrogantes, superbos, rebelles aut superstitiosos, qui omittant, ut quae red maxime ad maiestatem pertineant: maiestas ad obedientiam, omnia ad securitate: si divinitatis cuiusdam opinio et imago hominum mentibus de iis imprimatur. blue Haec erat quam affectabat Alexander Macedo maiestas ut Iovis filius diceretur, ut veneratione adoraretur. Haec quam Domitianus qui dominus deus noster dici volebat. Nec enim nesciebant aut hic aut ille esse se homines aut negabant serio, ut Alexander quum ex vulnere sanguis flueret similem ei qui e deorum corpore sanguinem fluebat iocabundus, non alia ratione, dictitabat. Verum utque sic maiestatem istam conciliati sibi rebuntur, adeoque proni erant red et irati recusantibus fuerant, tanquam maiestatem abnegantibus. Atque hinc in Calisthenem aliosque tanta irarum moles quantum apud historicos red legere est. Faciles ad haec (etiam in iis curiosi et affectati) orientales, Persae inprimis, apud quos persona regis sub specie maiestatis occulitur, adeo ut et magos qui reges non erant pro regibus regnasse et se fefellisse aliquandiu, maiestatis nomine, abditos constet. Alii humi prosterni homines volunt, alii in genua provolvi, alii caput semper apertum coram teneri, alii etiam coram sedilibus et certis in locis imo ad tentoria, licet rege absente, se demittere, et audito regis nomine, ut apud Aethiopas et quem Praesto Ioannem vocant ad cathedras in quibus discumbere capitale fuit. Quod irrisit Alexander quum militem frigore algentem in sede sua ad focum collocasset, meliore cum conditione quam apud Persas militare asserens quod apud illos in sede regia sedisse capitale fuisset, militi in ipsius salutare.
 spacer8. Sunt qui pedis oscula hic adducant, ut Tartarorum imperator, Romanorum pontifex (et quid non causantur haberi sic honorem Deo, cui nihil satis haberi Petro apostolo?) Sunt et qui intueri faciem principis nolint et id nefas subditis persuadent. Sic et appellationes usurpant et imperators, chami, shultani, Augusti Caesares dici volunt. Nec hoc satis. Dominationes, celsitudines, maiestates audire gestiunt, aliaque quorum nonnulla (nescio an satis Latina adulatio) ad minora transtulit. Quin et haec epithetis augent: sancta, sacrosancta, et simlibus. Quae in abstracto, Romano episcopo attribuunt, sanctitatem, beatitudinem ingeminantes. Sic et

1. satellitibus stipari
2, et longe accedentes amovere,
3. et pretiosis ornari,
4. et nisi cum pompa non procedere,
5. per interpretem respondere, iubere.
6. differre accidentes,
7. protelare quicquid agunt et mora expectantes suspendere

ad magnitudinem ac maiestatem pertinere putant. Ac alii haec omnia fastidiare, superbiam interpretari, et humanitatem maiorem, ut homini et humano cuicunque decentia flagitare populi factitare principes. Modestiam quidem omnes assumere debere, imperantes maxim, qorum maxime intersit arrogantiam fugere quam virtutum scopulum indigitant, red eo magis quo plures seu occasiones seu causas superbiae habeant:

1. Natura eo vocat, ut corrupta iam est.
2. Fortunae ventus vela implet.
3. Educatio praecipites agit, mollis, indulgens, splendida.
4. Obsequium et demissio omnium,
5. adulatio, aularum pestis,
6. et speciosus hic maiestatis praetextus,
7. et usus, de quibus nuper dictum

(mirum) si non dementant.
spacer 9. Itaque modestiam magis quam maiestatem assumendam sibi putavere nonnulli vere maximi principes et imperatores, magisque de illa quam de hac curiosi fuere. Ex horum numero Augustus fuit, “cuius instrumenti et supellectilis tenuitas apparet etiam nunc (inquit historicus) blue residuis lectis atque mensis, quorum pleraque vix privatae elegantia sunt. Ne thoro quidem nisi humili et modice instructo cubuisse aiunt. Veste non temere alia quam domestica usus est, ab uxore, sorore, et filia neptibusque confecta.” In sermonibus se dominum quidem se a domesticis aut natis salutare aut appellari volens ferebat. Haec illi ad maiestatem. Alexander Severus gemmas et aurum ad faeminas reiiciebat. Imperium ac maiestatem in virtute, non externo in decore praedicabat. Nobilis ille Ageselaus Spartrae rex, ut in Aegyptum vocatus venit Tatho regi suppetias laturus non vestitu, ornatu, comitatu aut ullo alio modo maiestatem aut magitudinem ostendandam aut conciliandam sibi putavit, palliolo vili tectus, contemni spectantibus flocci fecit. Philopoemen huc pertinet Achaeorum imperator, adeo hac maiestate vacuus ut quum inexpectatus et solus et tantum vulgari hospitiae supervenisset, iussus ab ea quae praecursorem eum rebatur in lignis findendis adiuvare paruit. Nec minus uterque veram maiestatem internam animis hominum impressere. Ille postea iis ipsis Aegyptiis, ut ad actiones ventum est, hic semper suis Achaeis aliisque Graeciae populis.
spacer10. In eadem sententia fuit Rodolphus Austriacus (alii Malisburgensem vocant). De quo narratur ut Mogunti mane solus egressus vestitu nihil a plebleio differens, quum auram sensisset frigidiorum in pistoris domum ingressus foco assistebat et se calefaciebat ad carbones recentes et ignitos, ubi a muliere reprehensus quod alienam domum sic ingressus est. Militem se Rodolfi dicens rebus contritis parum benigne ab eo habitum, audiit eum virum esse qui pauperum scopulus, exitium eos perdiderit. Merito id illis evenire, qui ei adhaereant et sequerentur, optare ut plura mala eveniant. Tandem quum rogasset qua re illam laesisset, “illene,” inquit mulier, “qui omnes pistores huius urbis lautos satis antea fortunis evertit, nec facile resurgemus? At tu, bene vir, fabulari desine, nec ultra molestiae et impedimento nobis esto.” Et cum dicto vas aquarum in prunas accensas iniecit et cinere, vapore, fumo perfusum eiecit. Hoc illi maiestas fuit nec minorem se ideo aut esse aut haberi censuit. Publice, idem cum Ottracari, sic Bohemi regis, victi a se fidem (sibi homagium) recepturus esset, vestem imperatoriam aut splendidiorem admonitus sumere recusavit, at prisca sua quam Ottracarus (tanquam maiestati imperatoriae minus decoram) saepe diriserat (cinereitiam interpretantujr) contentum se fore professus est, atque ita fecit et pomposam Boaemi maiestatem irrisit. Nec Carolus Quintus aliter faciendam sibi putavit. Mediolanum ingressurus solenniter primo accesu et omnia magificentia acceptus, ipse lanea atra in penula et vili piliolo. Id maluit quam trabeas et illustres auro vestes ac fulgentes collo gemmas.
spacer 11.Non haec ad Machiavelli hanc regulam. Nulla in re et nullam ob causam seponendam maiestatem, ni maiestatem putemus maiestatem aliquando deponere, quod nisi vult, nihil aliud quam regulam humanitatis a se positam, cautione hac, maiestatis semper retinendae tollit. Saltem nisi maiestatem aliter interpretemur, non pomposam hanc externis aut repositam aut innixam quam isti maximi principes contempsere, sed mores compositos et in actionbus gravitatem et constantiam, et qualem Plutarchus blue Periclem describit, “vultu serio, nec ad risum facile, incessu moderato, voce et sermone sedato.” Et Scipionem Livius, praeterquam quod “suapte natura multa maiestas inerat, adornabat habitus corporis, non cultus munditiis, sed virilis et vere militaris.” Fotassis e contrariis melius intgelligemus, cum abest levitas, lusus pueriles, dicacitas, risus

1. ineptus
2. aut assiduus,
3. aut ex re levi,
4. aut effusus,

oratio futilis aut minus decora, ebrietas, vel etiam potatio nondum ad ebrietatem perducta, seu potandi illa cupidine, seu associationis vocari licet (et praetexunt) amore, aliaque similia, in qua comitatis affectatione impingunt plerique. Haec ego quae ex virtute est maiestas nunquam deponenda, nec opus est. Nulli enim viruti obstat. Illa autem quae pompa seponenda interdum ipsi qui eam induit ceremoniis red suis gravis. Et eius loco comitas, affabilitas, humanitas (quas illa ut plurimum aut interimit aut obscurat aut aliqua impedit) assumendae et liberius exercendae. Caeterum omnia Machiavelli ista praecepta ad haec apte redegerimus:

1. admirationem,
2. fidem,
3. amorem,
4. 4 - 9 liber omittit,

Priora tria ad admirationem excitandum pertinent, ut et nonum fortasse, quartum, quintum et sextum ad fidem faciendam, septum et octavum ad amorem. De quibus ab aliis verissime dictum illud “verum gloriam his rebus versatur:

1. si diligit multitudo,
2. si fidem habet,
3. si cum admiratione quadam honore nos dignos putat.”

Haec ergo melior, brevior, et certior regula est ad authoritatem seu gloriam seu existimationem, ut vocat, ut haec tria ob oculos semper habeat princeps, ut in haec totus incumbat.
spacer 12. Iam si ad haec viam quaerimus, ea a virtutibus est: magnam red admirationem pariunt magnanimitas, fortitudo, sapientia et multa rerum scientia; amore, mansuetas, red humanitas, comitas, affabilitas, liberalitas, fides, red iustitia, prudentia, pietas. Quibus et magnae illae et illae manuetudae necessario miscentur. Nec enim iustitia absque illis esse potest, nec illae absque iustitiam. Neque iustitiam quisquam servare potest nisi idem forti animo pericula contemnat et magno <nisi> res humanas despiciat. Eadem prudentiae ratio, quae earum cuique modum, tempus ac circumstantias praescribit, eventa, consequentia expendit. Et pietas omnium domina ac regina, quae supra reges reges tollit, et regem red regi cogitatione animo adiungit, conformat, unit. Itaque haec ultimae, omnia haec tria quae quaerimus praestant (admirationem, amorem, fidem) eo magis amplectandae, quarum duas, fidem, pietatem, quum principi abdixerit, tertiae, prudentiae, falsum simulachrum vafriciem introduxerit, quid ei cum gloria aut existimatione esse poterit? Et quae nisi inanis de hac oratio? Et haec quiidem de his in genere dixisse satis est. Particularem de iis sermonem si quis quaerat, maius quam quod huius opusculi sit quaerit. Nec haec Machiavelli satisfecerunt, ut demus ea illum dicere. Nam nec primum praeceptum valde clarum est. De magnis rebus ad Ferdinandi modum aggrediendis,” et ut quis imitari possit opus <habeat> iisdem circumstantiis quae unicuique non obveniunt. Et secundum de raris paenarum et praemiorum exemplis a Bernardo red obscurum. Nec ipse explicat quid hoc rei fuerit, et cui tanti sit ut inquirat. Fortasse Phalaradis taurum nobis suggerit. blue Tertium, de excellentis fama retinenda, ut primum idem aut generalius, ad omnia, si extendamus, accommodatur, ut excellentem se in omni virtute praebeat, prudentia, fortitudine, pietate, et caeteris.
spacer13. Tamen si quid speciatim hic attingendum esset, quum principis sint belli et pacis artes, admirationem in utroque excitet, quid nisi rara et insignis in utroque virtus? Itaque belli labores subeundi, pericula adeunda, praevidenda omnia, suscipienda prudenter, gerenda fortiter. Novae rationes, nova stratagemata invenienda sunt, Ipse ubique primum, paratissimum se ostandat. Si exempla quaeris, sunt prisca satis magna nomina, sunt recentia. Inter quae utraque haud insignius Henrico quarto Galliae inveneris. Materiam quaeris honestam gerendis rebus? Nihil opus simulata illa qua usum Ferdinandum loquitur, pietate. Iacet illa per orbem vera pietas et manus supplices tendit, si quis tanti et tantus heros inveniatur qui ausit et eam provehere et per eam (mirum quantum!) provehi, habeat modo oculos aliquis aliquantum et animum. In pace, quid nisi iustitia accurate administranda? Sed quum ad illam per processus quos vocant iter sit et procedatur (quorum iam immensa hydra quem non vorat subditorum?) quae amplior principi rarae laudis materia (quae vel Herculi eum aequet) quam si hanc interimat. Quid principe dignius? Quod populo gratius? Quod ad hoc ipsum quod ipse tradit praeceptum (de addendo subditis animo) aptius? Ut non solum non tributis exhaustum iri se, sed nec <ad> iuris apicibus et litium red formulis depascendos, impensis corrodendos, rem decus exponendum, animum despondendum, aetatem in saevissimo ergastulo miserrimae servitutis, superbissimis simul et vlissimis dominis serviendo terendam. Opus opinione magis quam difficultate deploratum. Tantummodo intendat eo princeps ni adest voluntas, nec deest mediocris solertia. Nec Trebonianam blue hic requisivero, se quae a naturae face est.
spacer 14. Sed et iustitiae ingens pars est latentem veritatem sagaciter indagare. Nihil maiori honori futurum. Sic Schelomo in certamine mulierum de puero veram matrem ex affectibus invenit. Iumenti dominum deducto ad aquam iumento, capite obvoluto cum duceretur, revelato quum rediret et ad dominum suetumque praesepe sponte se reciperet. Sic et Rodolfus (de quo supra) depositi furtum deprehendit. Accersito aut forte oblato qui sustulerat aut reddere denegarat domi suae depositum a mercatore sacculum et argenti aliquot marcas familiariter arridens, “heus tu,“ inquit “scitum habes pileum, permutemus. Quod ille honori sibi ducere et continuo permutare. Rodolfus, eo potitus, recedit quasi publicum negotium avocaret. Tum per fictum et notum oppidi civem ad viri uxorem pileum mittit cum mandatas tanquam a marito ut sacculum talem (et describit, ut a mercatore didicerat) ad se mitteret. Opus se eo habere tessaram hanc fidei dare. Mulier, nihil ambigens, tradit, ad imperatorem affertur. Ille primum mercatori ostendit, qui agnoscit. dein vocatum hospitem affatur. “Et hic,” inquit, “de te quaeritur et perfidum accusat.” Ille audacter mentiri mercatorem aut dementari: nihil sibi cum eo rei esse aut fuisse. Sed sacculo prolato confunditur, damnatur. Rodolfus etiamnum laudatur et laudabitur. Egregia sermonibus materia et melior quam hic Machiavellus praescribit vel Alcibiades civibus suis praebuit, ut a maioribus et magis seriis avocaret quum canem quem habebat formosissimum cauda truncasset et truncatum obambulare passim permisisset. Egregium inquam, quod veritatem sic indagasset absque teste, nec ad leguleiorum argutias, ad quas quoties veritas non succumbit? Hic sane succubuisset, si probatio mercatori incubuisset. Nobile principi quod imitetur exemplum.
spacer15. Multa huiuscemodi excogitabit prudens et circa rempublicam sedulus princeps, quibus mirandum, amandum, et cui fidant cives se praebeat. Immorari longum esset et omnia vel percurrere vel perstringere. Quae utilia iis, quae iucunda, quae honorata redexcogitare posset, ipsi supra omne utilia, honorifica. Haec pauca ad hanc rem, hoc tempore, exempli tantum gratia sint.

SECTIO 2. SE PRINCIPI A SECRETIS, AD CAPUT 22

ODEM spectare videntur quae capite vicesimosecundo disserit: “De iis qui principi a secretis sunt, inde enim fieri de ipsius prudentia iudicium,” et caput quidem inscribit DE IIS QUI A SECRETIS SUNT. Inchoat De iis qui principi adsunt.” Adsunt autem tam qui in aula sunt quam qui in regni ministerio et officiis publicis. Ab his principi famam contingere, si rerum periti, so fide praediti. Prudentem principem haberi

1. qui idoneis delectatur,
2. et eligere scierit,
3. ac in fide retinere.

Secus minus prudentem haberi si non scierit, huncque primum esse semper errorem in ministrorum electione. Patere haec in Antonio Venafro, Rendulfi Petrucii ministro. Illum neminem novisse qui hunc non prudentem existimaverit. Esse hominum tria genera,

1. qui per se sapiant.
2. qui ab aliis amoniti sapiant,
3. qui nec per se sapiant nec monentes audire velint.

Primos optimos, secundos tolerabiles, tertios inutiles. Omnia iamdudum trita et vulgata ex Aristotelis temporibus et multo ante, qui hanc ipsam divisionem tamquam priscis factam citat in Ethicis ad Nicomachum, note et addit versus Graecos, qui Latine redditi a Nicolao Gruchio sic sonant: blue

Optimus est sese qui novit cuncta magistro,
Ille etiam bonus est alium qui recta monentem
Audit, et inventis ponit vestigia laetus.
At cui consilium sua nec prudentia donat,
Inducitque animum voces contemnere veras,
Ille quidem invisus divis et inutilis orbi est.

Quod de moribus dictum, ad politica et omne scientiae et artis genus apte transfertur.
spacer 2. “De cognoscendo ministri ingenio regula,” nempe probum eum esse quum principi magis quam sibi prospicit. Ut verum sit quod asserit, eam nunquam fallere, sic vereor ne sit idem per idem cognoscere aut explicare, et ita inutilis regula. Nam quum hoc ipius probum esse sit (res principis praecipue curare) aeque difficilia cognitu haec sunt, et qui sciat egregie dissimulare, maiorem curam prae se ferat ubi minor re vera est. Et verba quae ponit animum attingunt, cogitare magis de se quam de te. Cogitationem quis iudicet? Ex actionibus omnis aestimatio facienda, haud tamen hoc facile est. Nam et suas res agit et agere eum aequum est. ut illud magis qua lance libraveris? Rara occurrit occasio ut libratio haec perspicue discernatur aut tum fortasse cum corrigi non possit. Modus autem quo probum ministrum hunc reddat.Opes, honores in eum aggerando ac cumulando in munerum obeundorum communione, quibus sic eum sibi iungat princeps, plura ut non expectet.” Itane? Et quae tandem illae opes? Qui honores quae munere erunt? An ut quicquid regnum suppetat ei impendat? At nec hoc quidem avaritiae et ambitioni satis futurum. Et an erit hoc rectum ac prudenter factum, omnia in unum congerere? Fortasse, siquidem nemo praeterea in toto regno prudens. Expendant haec politici. Et Seianum huc conferant Tiberii, Plautianum Severi, aliosque in memoriam revocant. Ego nec aequum existimo ut omnia in unum conferantur (quum fuerint alii aeque digni aut digniores). Et rem maxime invidiosam scio quum sic alii a rebus agendis excluduntur, quorum opera non minus utilis futura. Et nec tutum esse eo quenquam provehere ut nihil restet praeter principatum quo aspiret.
spacer
3. Nec sic eum principi consiliari, ut tutum ei se devoveat. Quin potius efficere ut rationes circumspiciat quibus absque principe, quocunque principis in statu, consistat et acquisita servet. Nec sic cupiditatibus satisfieri quae si a pravitate animi sunt, immensae sunt, nec usquam satisfeceris. Sin ratione, ut viri boni, mediocres sunt et paucioribus satisfeceris, ut vel frustra sit vel nil opus sit omnia sic cumulare. Nec hoc aliud videtur quam eum sic principi aequare. Quum princeps non minus de illo augendo quam ille de principe solicitus erit, ut non princeps minus illi quam ille principi inserviat, titulo tantum distinctus. Quod si servire principem oportet, reipublicae tantum inservire oportet. Erga alios (suos praesertim ministros) fastigii regii apicem servare, satis longo intervallo, decentius est.
spacer 4. Falsum etiam illud: multitudine opum et honorum eo adactaum iri ut rerum vicissitudinem reformidet quum absque principis favore se iis frui non posse cognoscat. Nunquam hoc cognoscet vir fraudulentus et improbus, quia semper putabit aliqua ratione sibi, licet in principis ruina, prospicere se posse. Nec principi ob haec gratiam habebit aut melius amabit, sed suae industriae ac prudentiae omnia attribuet. Imo principem minoris faciet tanquam minus prudentem utroque hoc nomine, tum quod se ab illo decipi ita permiserit ut omnia ei crediderit, tum quod in eum omnia contuleriit. Itaque quamdiu utilie hoc sibi sentit, et absque periculo fore, stare a principe, aut potius cum principe, voluerit. Ubi labare principis res aut fluctuare viderit, sibi, quacunque optime possit ratione, consulere non ambiget, nulla de principe suo cura. Stet enim hoc et fixum esto, vel tabulis in ahenis, qui rectum et honestum propter se non sequitur, nullo unquam red necessitatis vinculo vinciri ac teneri poterit, ut fidem cum fortuna non mutet. Et quo prudentior ad Machiavelli loquendi formam, id est quo magis vafer ac improbus fuerit, eo magis operam dabit et spem fovebit posse se aliqua levi iactura quam parvi facturus sit, e principis naufragio enatare.

SECTIO 3. DE FUGIENDIS ASSENTATORIBUS (AD CAPUT 23)

UC affine est quod capite vigesimotertio non minus a veritate quam ab inscriptione capitis alienum disserit. Inscriptio est QUA RATIONE FUGIENDI ASSENTATORES SINT. Praefatur

1. rem esse maximi momenti,
2. communem errorem,
3. difficulter et non nisi summo iudicio et prudentia vitandum,
4. quamvis praeceptis plenae sint chartae.

Difficultatis etiam rationem reddit:

1. quod adeo placeant sibi homines et fidant,
2. ac ni faciunt, in contemptum incurrant.

Rem ergo hanc tanti momenti, tam necessariam, tam multis tractatam, videamus quomodo ipse expediat. Ad id suas regulas ponit:

1. Cavendum ne unicuique liceat veritatem sibi dicere.

At quamobrem? “Quia sic tua minuetur reverentia.” Itane? Si quis te alloquitur minuitur reverentia? Sed quid ergo?

2. Eligendi certi homines et iis tantum liceat veritatem dicere.

Quod aliis? Licebitne falsitatem dicere? Non hoc vult, scio, sed quid ergo? Ne quid dicant omnino, nec verum nec falsum loqui iis liceat. Probe! Egregium principem nobis dat quem alloqui nisi certis et delectis non liceat.
spacer 2. Sed addit quod peius est. “...et ne his quidem alloqui eum liceat nisi de quibus interrogabuntur rebus.” Quid hoc quaeso? An maiestatis est an deitatis cuiusdam? An tyrannidis, tanquam insolentis, ut nesciam an usquam talis extiterit, ubi enim ille hoc de immanissimo quoque tyranno, lege vetitos homines eum alloqui nisi prius allocutus eos ipse foret. Sive inter domesticos versetur, an haec domesticis lex dicta? An expectare semper solent donec princeps sermonem iniecerit? Sive subdito, negotii quid cum ipso sit, an expectandum donec princeps prior ea de re eum compellaverit? Deum esse oportet et scire hominum cogitationes qui se sic cum subditis gerat. Sed hic authorem interrogem ubi huius praecepti exemplum audivit? Quem regem aut tyrannum ab orbis conditu ita factitasse? An fortasse hoc non dicere vult ut nemo principem nisi iussus alloquatur, sed ne ne rebus ad principatum aut rempublicam pertinentibus. Atqui hoc ille non docit, sed diserte ne liceat cuiquam veritatem dicere nisi electis, nec illis nisi rogatis et de quo rogati fuerint.Nullam limitationem facit de hac vel illa re, itaque de omni re intelligere oportet sive publica sive privata. Et quum per haec reverentiam quaerit, erit reverentia maior si de nulla re alloqui eum licuerit nisi ab ipso compellatis. Quod si dicas fore hoc non maiestatem et reverentiam sed superbiam et arrogantiam, videat annon de aliis illis rebus dici idem possit. Secundo, admittamus hanc distinctionem, [&c.] “ne liceat de regni rebus et reipublicae nisi interrogato loqui,” liceat tamen de aliis rebus loqui. Iam hoc si liceat, licebit et non interrogato adulari. Nec enim de regni rebus loquentes tantummodo adulantur, sed etiam et multo magis aliis de rebus loquentes, de privatis in familiari sermone, in iocis et lusibus, ut per hanc regulam nequaquam vitetur adulatio quae praetenditur. Quin ut neque publicis neque privatis neque ulla de re affari principem nisi compellato liceat, annon compellatus et interrogatus a principe adulari principi interroganti potest?
spacer3. Sed addit huic malo remedium, scilicet:

1. iubeat eos princeps veritatem dicere, ad interrogata libere loqui,
2. ut facilem se praebeat libere loquentibus,
3. ut succenseat si quem videat non libere loqui.

Quae si satis apta remedia sunt, potest idem iubere:

1. ut nec interrogati tamen libere loquerentur,
2. potest et sic se facilem libere loquentibus praebere,
3. potest et succensere nimis libere loquentibus.

Et si erga non interrogatos non iuvant, nec hic quidem erga interrogatos iuvabunt. Imo eo minus iuvabunt quod videbitur talis princeps opinione sui, eo usque inflatus ut aliena admonitione de re ulla indigere se non putet, amplissima adulationi tum causa tum materia. Conclusum ergo sit malum hoc contra adulationem remedium, ut inanem hanc inscriptionem et nugacem, fallacem, aut nulla perspicacia nec ingenio quod admiremur vel laudamus Machiavellum.
spacer 4. Sed ad quid aliud utile hoc praeceptum sit videamus. Ad reverentiam, inquit ille, facit. Quam fallit sane et invertit rerum nomina! Imo ad odium facit, quandoquidem immanem superbiam sapit quae semper odio est. Quid enim potest esse superbius quam vetare ne quis eum nisi interrogatus alloquatur? Saltem de regni rebus alloquatur? Quid enim potest esse superbius quam vetare ne quis eum nisi interrogatus alloquatur? saltem de regni rebus alloquatur? Quid stultius quam cogitare posse cuiquam per se omnia succurrere, quae sciri et interrogari opus sit? Quae mens ad haec satis? Quae memoria vel privatis in rebus et domesticis, nedum in publicis, regni aut magni imperii? Cui mortalium tale unquam ingenium, aut quomodo de iis interrogaverit princeps quae ei haud usquam in mentem venerunt? Qualia multa in regno esse necesse est de quibus ab aliis certiorem fieri eum oportet, etiam ei ab aliis suggeri, multa extra regnum apud exteros principes et respublicas quae scire eum interest. Multa etiam quae praesenti ope indigent, quae differi tutum non sit donec princeps de iis sermonem fortuito iniecerit. Itaque ut ineptum, sic perniciosum praeceptum hoc est.
spacer
5. Nec melius quod paucis licere vult principem alloqui, caeteris exclusis. Quod an aliud est quam ut oculos sibi eruat et aures praecidat, nec nisi per istos paucos videat vel audiat? De quo quaestus Dioclesianus et tam aegre tulit ut imperio deposito ad privatam vitam se contulerit. “Congregant se,” inquit, “circa principem sex vel septem. Societatem ineunt, referunt ad eum quae fieri volunt, ex eorum narratione decreta fiunt. Princeps qui domi est veritatem non novit, cogitur ea tantum scire quae isti volunt. Sic bonus, optimus, sapiens fallitur imperator.” blue Atqui hoc est quod vult este, fallendi magister, a paucis bonum optimum falli principem, nihil scire, nil videre nisi quod istis libeat. Id ut fiat oculos sibi et aures excidere. Et si ita, quid refert roget illos necne, si rogati respondent quod volunt, nec an veritatem dicant necne aliunde scire potest? Non minus sic fallent quam si non interrogati consulant, ut frustra huc referat Maximiani imperatoris errorem, de quo sic scribit (interprete Celio): blue “Maximianus a nemine consilium capit, nec tamen quod cupit unquam efficit.” Rationem sic reddit: “Hoc sane inde fiebat quod diversam a praescripto rationem tenebat.” Tum modum narrat: “Suorum enim consiliorum tacitus est, nemini sui animi consilia detegit, neminem in consilium advocat. At ubi primum in exequendo eius consilia aperiutur, tum ab iis qui ei circumstant contradici solent. Ille vero, qua est ingenii facilitate, statim a sententia discedit. Inde fit ut quod die dixerat uno altero convellat, nec quid sibi velit aut animo verset intelligi potest.”spacer
spacer
6. Quo enim modo sententiam suam magis tenere percontator iste Machiavelli princeps potest quam Maximilianus tenebat, quum nec eos percontatus nec eis auditis quicquam per se vel ex sua sententia constituere potest, sed ex eorum sententia omnia faciat oportet? Ignarus ipse rerum quae gerantur, quo in statu quaeque eorum sit. Ut quum haec duo consulat Machiavellus:

1. his paucos solos audire,
2. et tamen per se ex sua unius sententia res constituere,

contraria consulat. Nam qui veritatem nullam nisi ex iis audit, is rem nullam nisi ex eorum sententia constituere potest. Itaque quum vult ad principis aestimationem pertinere ut per se res statuat, fecit ineptissime, qui ei oculos et aures ad omnia sic claudit ut nihil videat, nihil audiat, nullam veritatem ab aliis sibi dici permittat. Tum quid illud est quod vult? “Principem postquam omnes audierit per seipsum de re tota deliberare, et quod ipsi optimum videbitur facere.” Non ita Antonius imperator philosophus dictus, qui quum videret amicos ab ipsius sententia dissidere, discedere de sua non dubitavit, “aequius est,” inquiens, “ut ego solus vestro plurium iudicio regar quam vos plures meo unius.” Nec hoc tamen ei in contemptum cessit aut authoritatem seu existimationem apud quemquam minuit quin, ut erat, vir prudentissimus haberetur. Nunquam ei, qui vere prudens est, prudentiae opinionem minuit de sententia discessisse et melior a admonitum meliora amplecti, sic et contra qui revera prudens non est utcunque ad prudentiae opinionem et famam captandam suis haereat, aliena consilia reiiciat, frustra sic famam captet quam nunquam assequatur. Transparebit enim semper aliqua, et quae prudentia revera est omiibus innotescet. Imo ex eo ipso maxime innotescet quod summae imprudentiae sit cum arrogantia luctare, red nolle meliora sequi admonitum. Adde quod sic animos amicis et qui a consiliis ei sunt demit, nec velint principi quem ita affectum videant, veritatem dicere, sed adulentur ei potius qui sibi ipse adulatur. Itaque si prudens princeps sit, frustra hoc consilium, si minus prudens perniciosum, utrique inutile. Addit etiam iis animum ad quivis in quosvis audendum, gnaris id principem nunquam scitutum qui nec ab illis propositam sequi, nec ab aliis audiere veritatem sistineat. Ita grassari illi in rempubicam securi. Si ad quam rem illum inclinare senserint, tanquam pulchrum aliquid laudare, mirare, sedulo agere aut strenue simulare. Caetera ipsi pro arbitrio privata pubica ferre, agere, rapere omnia impune, nescio principe quam nemo affari ausit aut quaeri, ingratiis principi futurus, et consiliariis male mulctandus. Quanto satius omnibus principis aurem patere quosvis audire, omnia exquirere, expendere. Atque haud scio annon praestet vel temere locuto interdum impune esse, quam ita omnem quae alicunde venire possit veritatem reiicere.
spacer 7. Quoties enim veritas ita consiliarum potentia obruitur et testibus deseritur, ut quamvis toto regno palam sit probari tamen non nisi difficillime possit ad accuratam probandi formam, quum aut nolint aut non ausint paucorum timore aut gratia verum dicere, ubi multa principis prudentia indaganda quae directa probatione ad leguleiorum formam eruere alioqui non sit. Laudat Ioannes Bodinus blue morem Scotorum qui in iuridicis conventibus habetur. Indictamenta vocant, accusator nullus, clam scribae in aurem dicitur quid vel norit quisquam vel ferat fama. Verum an falsum sit quindecim viris, ut iudicibus, indagandum relinquitur. Quid si ad id exemplum agat princeps? Famam undecunque accipiat, rem, tempus, circunstantias, testes qui esse possint, aliaque evidentiae inquirat ipse, accuset nemo. Ipse veritatem inde eliciat? Aut si clam viros bonos et incorruptos habeat nullo praemio aut precio inde venturo, qui certiorem eum de omnibus reipublicae rebus faciant. de iudicium, consiliariorum factis et moribus, subditorum affectibus, aliisque, nec ut eorum utcunque incorrupti sint nudae assertioni credat, sed ut res et circumstantiis ab iis discant quibus ille fretus veritatem exploret, qua magistratus, qua respublica parte stet aut vacillet. Nec erit incommodum si iisdem sententiam suam modeste ei subiiciant expendenda, qua potissimum ratione corrigi quidque possit, ut omnibus expensis quod optimum factu sit eligat. Sunt enim saepe in quaque republica qui neque a consiliis neque a iudiciis, nec magistratu in ullo, privata in vita, republica procul degunt et degere forte gestiunt, haud spernendi ingenii et politicae prudentiae haud expertes, viri eo minus privatis affectibus indulgentes, quorum opera ad id uti haud inefficaci possit. Haec cur cuiquam bono displiceant non video, quanquam in usu fortasse non fuerint. At hoc constat: fuisse reges qui personati se caetibus et circulis miscuerint, ubi liberos hominum sermones audirent. Nec frustra fuisse audisse multa, non inepta et cognitu digna et utilia quae ab aulicis suis aut paucis istis Machiavelli, quamvis interrogatis, nunquam fuissent audituri.
spacer 8. Addit iudicium suum quo eos damnat: “Qui aiunt esse principes qui prudentes habentur, nec sunt tamen tantum bonis consiliis utuntur, falli hos proculdubio.” At quare quaeso stare nempe generalem hanc regulam ac nunquam fallere? ”Ei qui ex se prudens non est nunquam posse bonum consilium diri.” Ineptissime — cui enim non potest bonum vel rectum consilium dari? Potest, fortasse, ille non recipere aut, quod plus est, reiicere. Potest, si hoc vult, non negem, at debebat dixisse. Huius rationem dilemmate hoc reddit:

1. nam vel uni nititur, iste regnum ei tollet,
2. vel pluribus, ac tum detrahitur varietate sententiarum.

Atqui neutrum horum necessarium est. Nam de primo

1. potest unus ille cui innititur vir adeo bonus esse et undique sincerus et rotundus ut ei imperium nolit tollere,
2. potest adeo aspernans esse ut non curet,
3. potest eius conditionis esse ut non possit.

Nec enim quisquis regnum alienis auspiciis administrare potest, potest continuo id sibi assumere, praesertim ubi haereditaria regna sunt, amori subditorum quem non facile quivis sustulerit, innixa, non autem, ut apud Romanos declinantes, a militum nutu pendentia.
spacer9. De secundo, posse plures sententiis non variari, sed rebus inter se ventilatis tandem in eandem concurrere quis dubitet? Et ita in omni aristocratia fit. Itaque quod ait, singulos privatis commodis intentos fore, ex suo ipsius ingenio metiri illos est. Tum, ut sua singuli respiciant, in commune consulentes, communia respicient, gnari quod e re principis est id e re sua esse. Denique quidni potest princeps variantes sententias conciliare, aut quod optimum in quaque eligere? Quia, inquit, ipse prudens non est. Esto. Prudens non sit in summo prudentiae genere, ut omnia se magistro videat ac inveniat. At ipse fatetur esse secundum genus qui alios recta monentes audiat, ab aliis inventa prudens discernere et sequi. Ex hoc genere esse princeps potest, et esse eum necesse est nisi principem nobis inculcet tertii generis, qui nec per se id red invenit nec per alios inventa curat aut quaerit, inutilis prorsus et nihili. Tamen et tales principes red (seu animo, puta, motus seu pueri sub aliena tutala) per alios saepe regna prudentissime administrata habuerunt, sive per unum aliquem qui tamen imperium eis non sustulit, sive per plures qui non ita rerum suarum quisque satagerunt quin in commune consulerent. Et quid vetat huic principi tales obtingere?
spacer 10. Nec praetereundum quod hominis eruditionem saltem et acumen prodit, quum pro quod esset, debere principem libertatem dare vere profandi, ait ille. Liberum arbitrium dare debere, Italice Aquelli deve dare libero arbitrio a parlargli la verita. Quod Latinus aptius quibus integrum sit vera dicere, nec satis apte tamen: aliud enim puto sonat illus, integrum esse apud Latinos. Utut est, nemo reor Italus sic loquitur: libero arbitrio à parlare pro liberta à parlare. sane si ita liceret loqui, adnotaverit haec phrasis, libero arbtirio à parlare la verita ni male eum ipse capio, libertatem in utramvis partem loquendi dare, id est tam falsa quam vera, ut per hanc phrasin falsa loqui eis liceat. E scholis auditum hausisse hoc crediderim minime intellecta voce, et huc inepte affectatum transtulisse.

bar

CAPUT 7. SECTIONIBUS TRIBUS

SECTIO
CAPUT
1.
De Italis principatu deiectis (ad Cap. 24)
2.
Quantum possit Fortuna (ad Cap. 25)
3.
Adhortatio ad liberandam Italiam (ad Cap. 26)

SECTIO 1. DE ITALIS QUI AE PRINCIPATU EIECTI SUNT (AD CAPUT 24)

UR Italiani principes (Neopolitanus puta rex, dux Mediolanensis) principatus amiserunt rationes has reddit:

1. parandorum armorum defectum,
2. populi odium,
3. vel procerum,
4. suam incuriam red qui pacis tempore de adversis nunquam cogitarunt,
5. ignaviam, qui malis ingruentibus nihil nisi de fuga cogitarunt ut se in melius tempus servarent dum populus, exteri iugi pertaesus, eos revocaret.

Haec summa hoc capite tractorum.

<1.> de quibus haud laborem, quamvis possent multa utiliter dici et ostendi nihil sic ab illo egregium aut suspiciendum dici.
2. Paucas etiam ex plurimis causis attingit, et
3. occasiones omittit &c.

etiam praecipuam, quam mox inculcabit, Fortunam ut vocat, immerito reiicit et silentio praetermittit, quippe quae illorum ignaviae caeterisque quas memorat causas media intervenerit, occasiones dederit, et moderata sit.

bar

SECTIO 2 DE FORTUNA, AD CAPUT 25

OC vigesimoquinto capite quacunque occasione, utcunque sumpta, de Fortunae viribus disserit, ubi egregium virum se ostendit. Nihil addo. Audiamus ipsum:

1. Non ignorare se ait multos in hac opinione esse res mundanas a Fortuna vel Deo regi, invaluisse praesertim hoc saeculo hanc opinionem, quum tot mutationes videant ultra omnem prudentiam aut coniecturam humanam.
2. Inde concludunt homines non posse res homanas prudentia gubernari aut corrigi,
3. atque adeo in iis non multum laborandum, sed quo trahunt sequendum.
4. Se quoque aliquando in eam opinionem inclinasse.

Ubi primo observandum nobis est eum Deum et Fortunam eadem fateri, ideoque quoties Fortunam nominat, Deum significare. Deinde eam hanc hominum sententiam de mundi per Deum gubernatione opinionem vocare, tribus ad minimum locis:

1. “homines in hac sunt opinione, ”
2. “invaluit hoc saeculo haec opinio,”
3. “ego in hanc opinionem aliquando inclinavi.”

Unde facile videri est quanti eam faciat quam opinionem tantum vocat. Videamus tamen ad quam nunc inclinet et in qua semper fuerit opinione. Nam in illa, mundum a Deo gubernari, non fuit unquam, tantum ad illam inclinavit et propendit.
spacer 2. Nunc autem sentire se possibile esse ut verum sit Fortunam sive Deum esse arbitrum dimidii actionum nostrarum, sed quod alterum earum dimidiam aut paulo minus nobis ipsis gubernandas relinquat. Egregie, et ut acutum virum decet! Nec dubito quin valde sibi hoc acumine, quum haec scripsit, placuerit et nonnullis iamnum placeat parum sane attentis. Quid est enim hoc “possibile est ut verum sit?” Et cur non dicit verum id putet necne? Sane valde dubitantis est et vel luctuantis, vel quod sentiat eloqui timentis. Qui cuum vellet negare Deum in rebus humanis partem ullam habere obstat pudor profandi et hominum contra sententiam timor. Itaque quum gubernationem dare Deo nollet et aperte ei abdicere vereretur, arbitrum Deum vocat et ipse arbitrum agit, ac ut aliqua parte <sibi> placeat red nec hominibus displiceat. Partitur hominum actiones et dimidium earum Deo indulget, alterum dimidium ipsis relinquit prudens omnino et arbiter et iustus. Sed qui finium regundorum (aut commune dividendi) actionem, litis amplam materiam, litigantibus his partibus adhuc relinquit. Nam quamvis dimidium actionum ad hominem, dimidium ad Deum pertinere dicit, tamen quod sit hoc dimidium non dicit. Itaque ut rem propius putemus, amabo te, vir optime, quum caetera dicis etiam dicito quale et quod sit dimidium hoc actionum quod hic dicis. An actionum in duo genera distinctarum alteras totas nostras, alteras totas Dei esse vis? Et si ita vis quae sunt iilae actiones quae sunt totae nostrae? Quae illae quae sunt totae Dei? Potin’ tu illa discernere et rationem reddere cur Deus istas sibi ascivit, cur illas nobis respuit? Aut an cuiusque actionis in duas partes divisae, alteram partem nostram vis, alteram Dei esse?
spacer 3. Et si ita est, quomodo singulas actiones in medio secabis? Constat illud, ad quamque actionem pertinere, cogitationem et operationem, illam mentis, hanc corporis, pro diversis hominibus partibus. Esse quae earum Dei est? Cogitatio? An operatio? Quae earum hominis? Quin et hae iterum partiri possunt. Nam cogitationis est inventio, est inventi iudicumm red et iudicati electio. Quae harum ab homine, quae a Deo est? An invenit homo, an iudicat Deus? An contra? Et ad quem horum pertinet electio? Sic et de operatione: habet illa suas partes, initium, progressum, finem, circunstantias plurimas recte aut non recte captatas, in quibus magnum momentum est. Ne oratio quidem aut sermo aut vox esse absque his partibus potest. Etiam in ipso gestu et actione plurimum est. Occidat quis aliquem: ut faciat ferrum stringit, ferit. En duas actionis partes, quae illarum Dei pars? Iam ipsum, ferire, suas etiam partes habet, huc vel illuc oculos coniicere, in hanc vel illam partem telum vibrare, efficere ut haec ictibus maxime pateat quod caesim feriat, quid punctim malit, aliaque huiusmodi et quae et mentis agili cogitatione et manus prompta dexteritate conficiuntur, ut aut nullam aut celerem deliberationem admittant. In quibus quaenam ab homine tota sint? Intervenerit in quibus Deus scire pervelim. Si orationem ad persuasendum habeat homo, vocesne a Deo sunt? An vocum connexio et syntaxis, an vocis tenor et dulcedo? An nihil horum? Sed haec omnia ab homine ut quae arte fiant. A red Deo tantum circumstantiae, tempus, locus? Aptum utrumque vel minus aptum, quae et ipsa tamen ad hominis prudentiam pertinent et ab eo eligi debent ac sub leges trahuntur. Aut ne haec quidem, sed successus tantum, ut cum homo omnia rite peregerit, successus tamen a Deo erit? Atque successus ab illis recte dispositis pendere videtur.
spacer4. Haec inquam et huiuscemodi expendat tam iustus hic arbiter et nobis expediat. Sin expediri nequeant (ut sane nequeunt), agnoscat aut omnia a Deo pendere aut nihil. Et quum aliquid pendere omnes videat et obvenire multa quae nulla humana regantur ratione ipse fateatur, fateatur etiam omnia ab eo pendere. Adeoque illa ipsa quae humana prudentia facta videri possint non ab humana illa prudentia perpendisse et successum sortita esse, sed et illa et illam prudentiam, cogitationes, deliberationes, resolutiones, consulta, cogitata, acta, electa, a Deo initium, progressum, medium, finem habuisse: eum esse qui suo unius nutu omnia regat, a quo cogitationes animi, a quo oris responsa, qui ad finem ab ipso destinatum dat prudentiam ac adimit consultissimis quibusque. Media pro arbitrio disponit, et (ut Machiavelli verbis utar) contra semet testis locupletissimi, qui occaecat hominum animos, quando finibus ab ipso constitutis eos se opponere non vult, blue quo magis mirari subit hominis hoc loco oscitantiam, dicam an ineptias?
spacer 5. Sed ipsum audiamus. Sic ibidem pergit: “si recte expendantur res humanae, cernere erit plurima obvenire quibus nullo modo iri obviam caeli permittere voluerunt”. Nulla ergo hic actionem medietas homini datur. Et ne putemus imprudentibus tantum viris et improbis rebuspublicis id evenire (quod hic garrit), sapientes vero, ut iactitatur, dominari astris, quod nihil aliud est quam imperium in Deum exercere (absit blasphemia). Subdit: “Quando hoc quod dico Romae obvenit, ubi tanta virtus, tanta religio, tantus ordo, mirum non est si provincia (id est Dei) potentiam in res humanas. Livius amplissime et verbis efficacissimis ostendit dum ait caelum, ut cognoscerent eius potentiam fecisse

1. ut errarent Fabii oratores ad Gallos missi contra eos pugnando et ita in Romanos irritando,
2. ut ad reprimendum illud bellum nihil recte fecerint aut Romanis dignum Romani.

Tum (quae non rite fecerint enumerans):

spacera. Ablegasse ait iam ante in exilium Camillum qui unus ei male mederi poterat.
spacerb. Ne dictatorem quidem creasse, quod saepius in multo minoribus bellis fecissent,
spacerc. nec militum aptorum dilectum habuisse aut ea in re diligentiam adhibuisse.
spacerd. Ne paratum quidem exercitum habuisse dum ad Allian intra decimum lapidem Galli venissent.
spacere.. Nec tum vel locum castris sueta prudentia sumptum.
spacerf. Non (qualiacunque) fossa ac vallo circundata.
spacerg. Non remedium humanum aut divinum adhibitum.,
spacerh. Imo in acie instruenda ordines raros fecisse.
spaceri. Nihil a ducibus, a milite dignum Romanis factum.
spacerj. Pugnasse absque sanguine, primo impetu pulso,
spacerk. fugisse, alios Veios, alios Romam.
spacerl. Hos, nec domos suas ingressos, in Capitolium fugam continuasse.
spacerm. Illuc etiam senatum se recepisse, amissa urbis defendendae cura.

spacer 6. Haec omnia media ad capiendam urbem a Deo disposita. Eundem (quia eam destruere in animo non erat) ad conservandam et recuperandam ea haec alia remedia disposuisse:

1. Servasse superstitem Camillum Ardeae.
2. Servasse Capitolum ne caperetur.
3. Omnia quae ad id facerent Romanis in animum suggessisse.
4. Effecisse red quot maxima militum pars qui ad Alliam profligati fuerant Veios se recipierent.

Hactenus Machiavellus. Quibus addi potest:

5. Fecisse ut Galli iniquiores in auro exigendo fuerint, addito ad pondera gladio.
6. Ut in ipso temporis rixae momento supervenerit cum exercitu Camillus.
7. Ut iidem milites qui ad Alliam ignavi fugere hic strenui red gesserint.

Quae omnia si colligas, videbis non dimidias actiones, nec actionum alterum genus, ed omnes et totas actiones quae ad Romam capiendam et eandem recuperandam pertinebat plane et mere a Deo (ex ipsius Machiavelli confessione) fuisse, adeo ut quamcunque hominis operam causari quis posset, nullius momenti ad rem fuerit nisi quatenus a Deo vel originem vel motum vel successum habuerit ab eo ad decretum sibi finem data et destinata. Nec istud in hoc solo facto ac eventu, sed in omnibus passim ita fieri agnoscit. Sic enim ibidem: “Videre plerunque erit eos quos in ruinam detrudere aut in arduum attolere Fortunae (id est Deo) stat, grandi aliquam commoditate cuius caelum occasionem porrigit, illuc ducere aut potestatem iis tollere, ne possint secundum virtutem agere.
spacer
7. Quo quid quaeso dici potest disertius? Omnia a Deo pendere, ab humana virtute, prudentia, consilio penitus nihil, quando

1. occasiones,
2. occasionum usus,
3. quando consilia,
4. quando cogitationes, quando potestatem ipsam secundum virtutem operandi

a Deo esse dicit:

1. Quando legatorum peccata,
2. non habuisse dilectum,
3. non creasse dictatorem,
4. non parasse exercitum.
5. non legisse locum castris,
6. non adhibuisse remedia divina, humana,
7. aciem non recte instruxisse,
8. nihil quenquam strenue fecisse,
9. pugnasse ignaviter,
10. fugisse in hunc magis quam in illum locum,
11. Veios potius quam Romam,
12. in Capitolium se recipiise,

non ab hominibus sed a Deo fuisse dicit, quando ab eodem Deo:

1. superesse Camillum non occisum, sed exulem,
2. servari Capitolium

et similia. Ut mirum videatur nisi quod tam crebra sic haec eius stupiditas seu malitia seu quid aliud dici malumus, qui fiat ut alibi omnem, hic dimidiam Deo providentiam tollat, alibi omnia, hic omnium diidium ab hominis prudentiae et virtute pendere vult, his tamen in discursibus plane contra, omnem homini vim et efficaciam actionum plane auferat, omnem in Dei unius manus coniiciat. Quod et plenius ibidem sic explicat: hominem non prudentia sua fortunam sibi facere, Sed Fortunam (Deum semper intellige) cum magna patrare vult, virum ad id eligere qui sciat occasiones quas ipsa porrigit eligere et amplecti. Sed quis demum ille est qui hoc sciat? Nemo usque adeo ex se prudens, si ipsi credimus, quum prudentissimos, ut Romanos, occaecet Deus quando vult? Sed is solum cui ille occasiones

1. quum porrigit,
2. scire etiam illas dat.
3. cui amplecti dat,
4. nec caecum ad eas eum reddit nec ignavum, potestatem auferendo secundum virtutem operandi.

spacer 8. Videmus ergo ut maxima, minima, occasiones, electionem, operationem a Deo pendere fateatur. Atqui haec omnia sunt. Ergo omnia a Deo pendere fateatur. Ergo non dimidium solum partem. Ergo et falsum et ineptum hoc est quod tam putet quis acutum. Et hoc quum hominem Deus attolit. Quid quum obruit? Eodem modo, Deum omnia ad hoc gubernare ait, sic enim loquitur: “Quando ruina involvere aliquid vult, principatum puta aut rempublicam, praeponit eis homines qui ad ruinam illos adiuvent. Nec hoc ei satis: Et si quis sit qui ei obstare possit, vel eum occidit Deus vel omnem facultatem ei aujfert secundam virtutem agendi, aut quicquam boni perpetrandi.” Rectissime. Sed ergo nec in ruina dimidium tantum actionum gubernat Deus, dimidium homo, sed omnia gubernat Deus, nihil homo, nec quicquam est iste nisi Dei in manu instrumentum qui ut vult ad id quod facere destinavit utitur et nunc acuit, nunc obtundit, nunc aptum nec ineptum ad usum quemvis reddit. Unde et sequitur non aptam esse suae sententiae de dimidio hoc sustinendae qua uti solitum se ait comparatione: “Similem esse Fortunam flumini quod quum praeceps fertur in agros effunditur, arbores sternit, convellit domos, omnia prae se agit. At nihil impedire quominus homines pacatiore tempore possit obicibus aggeribusque prospicere ne interum exundans canalibus effluat, saltem ut impetu represso tam effusi perniciosoque non feratur. Idem accidere de Fortuna, quae vim suam exerit ubi nulla est ad resistendum instructa virtus, eo suos impetus convertit ubi nullos aggeres, nulla impedimenta quibus sibi obviam iri possit novit esse instructa.”
spacer
9. Quam inepta omnia! Primum quae hoc proportio inter flumen (rem finitam ac terminatam), quod etiam quum ripas transit omnem tamen limitem non transit, sed limitatum semper manet, et Deum, infinitum essentia, nec potestate aut usquam limitatum: cui quem canalem posueritis? Quum fluit pacatus, tamen imperat et eius cursum omnia eunt sponte, non rapiuntur, ad finem ab ipso destinatum, non minus quam quum efferre se videtur et vim rariorem exercere. Sed quum id facit, quos aggeres, quos obices ei opponas? Sic blue et de fluminis utcunque vasti, vis certa est et cohiberi potest, Dei immensa, cui nihil obstiterit. Tum non vetat flumen quin aggeres erigat, vetat Deus quum evertere vult et ne erigere possit curat, ut ipse nuper dixit. Denique non (ut asserit) eo suos impetus infert Deus ubi nulla ad resistendum instructa est virtus, sed quo impetus suos inferre vult, inde omnem virtutem aufert quae instrui contra posset, sicut de Romanis nuper observarat, quibus virtus alioqui non defuit, sed quum voluit eos obruere virtutem omnem iis ademit. Nec quod nunc in Germaniam aut Galliam aut Hiberniam non irruit ideo est, quod earum ulla virtutibus instructior sit, quicquid iste iactet, quam Roma tum erat, quare ineptum noc et fatuum est putare ullam virtutem instrui posse ut Deo resistat.
spacer 10. Nec melius causam redit cur hic princeps ille faelicior, temporibus id imputans quibus aptum ingenium concurrat. Quod quaeso utrum faelicitatis causa est, et non faelicitas illius potius causa? De successu autem prospero unius magis quam alterius cur in tempora causam reiicit, Deo omisso? Nonne nuper dixerat Deum quum aliquem provehere vult occasiones ei aptas mittere? Huc ergo in causa inquierenda assurgendum erat. blue Quin si sola aptitudo red temporum cum genio ac indole concurrentium prosperos successus daret, omnes qui eodem tempore, eodem genio aut ingenio essent pariter prosperis successibus uterentur. At non ita fit.An eo tempore quo Iulius Secundus (qui praefervido ingenio erat ac prosperos successus ex eo ingenio habuit) omnes alii qui aeque fervido ingenio per orbem erant aeque prosperos successus habuerunt? Nulla hoc persuaserit ratio. Imo refellit, nam neque potest quidem fieri. Si enim duo uno eodemque ingenio sibi invicem bellum inferant, alterum tantummodo propseros successus habere necesse, alterum minus prosperos. Non est igitur tempus eius rei causa, sed aliud aliquid, nempe vel materia subiecta vel hostes oppositi vel circunstantia alia. Causas enim in humanis actionibus et earum successibus penitus exquirere infiniti aut supervacui laboris est. Possem hic Marcelli et Fabii Maximi exempla commemorare qui eodem tempore multum diversa ratione bellum administrarunt, ille instando, hic cunctando. Et tamen diu utrique aeque successit. Possem Africanum, qui eodem item tempore aut non multum diverso belli administrandi modo diversissimus pugnam nunquam detrectasse legitur. Sed haec satis ut de satis obvia.
spacer 11. Caeterum quam lepidum hoc est quo caput claudit! “Esse Fortunam foeminam et eam sub imperio retinendam oportere verberibus uti et vi ac impetu tractare. Sic enim se iis facilius permitter quam qui lente et timide agunt, eaque ratione iuvenibus potius quam senibus favere, quia ferociores sunt et imperare magis audent.” De quibus quid dicam? Fortasse virago haec faemina est et verberanti tibi dentes excussura, nisi viribus respectum et prudentiam misceas. Scio iactitare illud “audaces Fortuna iuvat,” sed iactitari tantummodo nec perpetuum esse. Et forte non male sic mutaverimus, “prudentes Fortuna iuvat. Nec enim illa iuveni et audaci Sempronio, non Flaminio, non Terentio aut Minutio Rufo, blue quam seni et prudenti Fabio obsequentior aut amicior, puto, fuit. Illi omnesferoces verberare, pulsare, impetu Fortunam tractare et imperare iuveniliter ausi viraginem eam et Amasona sensere, quae et ipsa pulsare sciret adeo ut duobus primis (Sempronio ad Trebiam, Flaminio ad Thrasimenum non dentes solum sed et cerebrum excussit. Terentium ad Cannas strato ingenti exercitu in fugam coniecit, qua sola pari periculo ereptus est. Minutium resipiscere docuit et audaces illos et iuveniles erga illam animos deponere, ac seni Fabio dictatori magistrum equitum se submittere nec verberare, in posterum sed mulcere.
spacer12. Vis verum nullis ambagibus scire? Est inter causas (seu instrumenta) res egregie gerendi

1. fortitudo,
2. est animi ac corporis vigor,
3. est promptitudo et celeritas,

Egregiae sane virtutes verum quas red imitatur temeritas, non inconsultior plerunque quam infaelicior, si omnia expendamus. Sed quia magnis illis virtutibus specie affinis est, fallit illarum nomine et hominibus imponit. Est ex altera parte (istis nihil inferior) prudentia, huius speciem induit lentitudo ac segnicies fortasse, et meticulositas et pigritia. Itaque et nomen illius mentiuntur ac labe aspergunt, efficiunt ut ea ratione male audiat a nonnullis minus attentis, ut hic a Machiavello. Sin rite agendarun rerum media lustramus, invenientur utraque ista pariter iungenda, prudentia et fortitudo, quarum alter ab altera seiuncta nihil possit, imo ne sit quidem seu fortitudo seu prudentia. Recte ille primo consilium rebus suscipiendis adhibendum (hoc prudentiae est), ein ubi consulueris mature facto opus est (hoc ad fortitudinem et strenuitatem pertinet). Ita demum ex humanarum causarum serie successus prosperi sperari possunt. Sin temere ac inconsulto res aggrederis aut recta provisa ignavia corruperis aut segnitie distuleris, causas successuum sustuleris utrinque, nec sperari prosperum quid potest.
spacer 13. Nec tamen prudentiae sed negligentiae aut segnitiei culpa est quas prudentiam mentitur, ut nec fortitudinis culpa sed temeritatis, quae fortitudinem simulat. Illa red enim vera media sunt, non ad Fortunam quidem subigendam (dominatur illa utrique et imperat), sed Fortunae parendum, ad (si quid illa eam in partem decrevit) efficiendum. Quanquam nec ita media sint ut iis quasi devinctam se subdat, sed pro arbitrio nunc et prudenter consulta et fortiter facta evertit ac successu destituit, nunc inscitiam ac ignaviam in solio sublimem collocatm et auget successibus ac ornat. Verum ut huius tam lepidae orationis vim et inde hominis ingenium quis videat perspicue, muta tantum Fortunae nomen in suum synonimum, quod ille per Fortunam intelligit, Dei videlicet, et tum hanc faeminam red esse pulsandam et verberandam, absque horrore legat qui ptoest, he homo dici vult quod significasse satis est.
spacer 14. Interim de divina providentia sic loquenti irrisorem agenti ac Deo palam illudenti ipsa Veritas ista extorsit:

1. esse Deum,
2. gubernare actionum humanarum dimidium, ac per consequens omnes et totas.
3. Quem volet attollere,
4. illi occasiones obiicere,
5. prudentiam ad eas videndas et amplectandas dare,
6. media omnia disponere,
7. quem volet itidem in ruinam pellere,
8. et prudentiam auferre, animum demere,
9. potestatem auferre secundum virtutem agendi,
10. quem volet deiectum in pristinum gradum restituere,
11. quum id molitur, media ad id disponere ac servare,
12. Eum (ut vires suas hominibus exerat) erigere, deiicere, restituere,
13. resisti ei non posse.
14. Prudentiam prudentibus ac providentiam omnem, animos fortibus auferre,
15. Elaborandum ut eum amicum homines sibi faciant.

Quae omnia quid aliud sunt quam quod aliis dicitur principes per Deum regnare, ab illo regna dari, illum extollere, deiicere, dare honorem, immittere contemptum. Illum prudentum infatuare prudentiam, eandem dare simplicibus, mendacem equum ad praelium, blue id est, omnia media absque illo frustra, Deo soli innitendum.
spacer 15. Quibus positis, tollunur ea omnia quae de impietate, de religione specie tenus usurpanda dixerat. Sed quid ergo faciendum? An assentiendum iis quos inde inferre ait, “non esse rebus insudandum, sed eas sorti vel Deo gubernandas relinquere?” Cui obiectioni in capitis initio positae ex toto capitis tenore et conclusione videtur ipse respondere velle: dimidium actionum humanarum esse ab hominibus, et ideo non esse ab iis desistendum. Alterum esse Fortunae, et illam esse verberandam ut faeminam, ac ita vi in nostras partes trahendam. Ad quod acutum consilium et lepidum dictum haec dicta satis sunto. Adiiciam tamen quod ipse loco memorato in Discursibuis: Debent nihilominus homines sibi non deesse, quippe quum quis Fortunae finis sit, nesciant (ut quae per vias implicitas et hominibus ignotas incedat) bene sperare, nec animum despondere oportet in quamcunque Fortuna ut statum inciderint.Quae, ut haud pessimam interpretationem possunt admittere, tum ad veteris philosophiae regulas, tum ad pietatis normam (ut forti animo quis sit, ut quae ex officio et prudentia agenda sunt agat, caetera Deo permittat) ita his quae hoc capite scribit dissentanea sunt.
spacer16. Quod de tollendo libero arbitrio tam solicitus veretur, Ne si actiones hominum a Deo penitus gubernari dicat, illud cadat, nullumque iam sit liberum arbitrium.” Hactenus ineptit quod idem obvenire non videt quum dimidium actionum humanarum Deo dat. Sic enim dimidium saltem liberi arbitrii tollit. Imo totum re vera tollit, arbitrium enim si dimidia tantum parte est liberum, liberum non est. Illud dimidium quod Deo data, Deo praeponderet necesse est, ut alterum dimidium secum trahat. Ab eoque pendeant omnia, nec in hominum potestate aut successus quicquam aut facti aut consilii fit. Ubi illud non praeteriero qua lance, quam pondere aut mensura res mensus est, quum earum iustam medietatem adinvenit ut et illud: quare earum medietatem Deo dat? Et cur potius quam tertiam aut quartam partem? Vel quam duplum aut triplum, quadruplum vel sesquialterum. Quo illud potius quam haec dandum Deo novit? Qua ratione inductus illis praetulit? Aut fallor aut inexplicabilia haec ei sunt quocunque ingenio fuisse dicatur, ut quam temere et nulla ratione omnia effutiat, vel hinc arguatur et quomodo tam exacte res secuerat quum tam praecise dicat dimidium nostarum actionum aut paulo minus in nostra esse potestate, aut illud (paulo minus) quale aut quantum sit quis noverit? At hoc quivis intulerit: humani arbitrii dimidium aut paulo plus liberum non esse.

bar

SECTIO 3. ADHORTATIO AD LIBERANDAM ITALIAM (AD CAPUT 26)

EC moror caput illud vigesimumsextum de liberanda ipsius patria a barbaris, quo nomine Gallos et Hispanos notat. Sed cur ita notat ipse dicat: si linguam intelligat, est Italianon minus barbara, a polita illa prisca Latina non minus degener. Si mores, aeque crudelis Italius est. Si mundiciem, vide ne molliciem et luxum cultus nomine ornet, suetus sic vitia sua tegere. Hortatur autem ad Italiam liberandam Laurentium Medicum seu Medicaeum variis argumentis, inter quae illus quale est? Quod Mosi, Cyro, Theseo non solum in occasionis paritate eum comparat, et eorum factis istam rem faciendam, sed etiam non minus illi quam illis Deum adesse asserit. Illos, licet raros et mirandos, mortales tamen fuisse, et minorem occasionem arripuisse. Etiam quae aggressi sint egregia facta, nec iustiora, nec faciliora extitisse, nec ipsum Deum se illis quam illi amantiorem praebuisse. Tum (ubi de rei iustitia ac facilitate ob animorum dispositionem) quae voluit dixit, addit: Ad haec multa extra ordinem, etiam sine exemplo, hic adsunt. Dei opt. max. ductu singulariter proposita:

1. mare se aperuit,
2. nubes viae ducem nobis se praebet,
2 petra aquam profudit,
4. manna caelitus defluit,

omnia ad amplitudinem vestram concurrunt, caetera tuarum sunt partium &c.,” quae vel gravi hyperbole vel mira metaphora vel insigni flagitio, mendacio, et impudentia scripta promptum cernere est. Nec apte quod subdit: Non omnia sibi agenda assumit Deus, ne nostrum liberum arbitrium nobis tollat et partem gloriae quae ad nos pertinet.”
spacer
2. Scilicet id ille agit, ad quem tota gloria in solidum attinet, etiam eorum quae recte facimus, haud coacti quidem, tamen illo ducente. De quo (quod ad hunc locum) diximus supra, quae satis sunt. Theologica enim haec magis quam politica quaestio est. De qua quoties incidit aliquid dicendum, loqitur insulsissime et irridenti propior quam docenti, nec quicquam ei nisi labiorum tenus excidere videtur, et quod piis auribus fastidio sit. Tale et illud supra: “Italiam precari ut aliquem mittat Deus qui eam a crudelitate et insolentia barbaorum redimat.Per prosopopeiam haec dici et magis ex loquendi usu quam quod ullam precum vim existimet credere fas mihi est, de doctore qui, quod ille docet, doceat.
spacer 3. Modus autem quo progredi Laurentium suum vult:

1. Novas leges, novos ordines constituendo.

Si “bonas.” addidisset, ferri posset. Id nisi addatur quid peius esse potest? Tamen leges has cui ferret Laurentius? An Italiae? At illa nondum liberata ipsius nondum est, et libera sui iuris futura. Et ferre leges cconstituti iam in imperio est, non eius qui nihil nisi eo adhuc tendit.

2. Arma domistica asciscendo.

Sane optimum. Sed in hac difficultas versatur, qui possit Florentinus aut ex suis exercitum conflare aut ex aliorum per Italiam ditionibus milites ad insuetas militandi formas perducere aut persuadere ut ad stipendia ipsius venirent? Et quamvis erant circa haec tempora ex Florentiae familia, pontifices Romani Leo decimus et Clemens septimus, et illi quidem Petri claves vendicarent ut et nonnulli Pauli gladium, tamen nec penes eos totius Italiae claves erant ut nec omnes gladii, sed aliae et claves et gladii penes alios, quorum consensus primo obtinendus fuerat. Illi, nescio an ei vindicem se Italiae profitenti satis credituri erant aut etiam dissimulanti et viam ad id ingredienti non aliud agi metuissent, et se ei opposuissent tanquam alio (quo minime vellent) tendenti, ut non putem totam Italiam (quicquid de eius ad Deum precibus iactet) adeo in hanc rem pronam ut Florentino vel cuicunque vexillum (ut hortatur) tollendi statim afflueret. Indicat hoc res ipsa, cum nihil tentaret Laurentius, minime (ut credere par est) omissurus, si tam facile quam hic spondet factu fuisset.
spacer 4. Sed et praecipitis iudicii est quod ex unius conflictus successu (aut nec successu sed fere successu), qui Hispanis peditibus contra Germanos apud Ravennam fuit, concludit: “Meliores esse Hispanorum illio quam Germanorum ordines quia corporis agilitate hastas quum subissent Hispani Germanos trucidabant, quos et internectioni dedissent, nisi ab equitibus profligati fuissent” ait ille quidem. Verum qui hoc novit? Et ut tum fuerit an ita semper futurum? Notum quam firma hastatorum phalanx seu illa Macedonica, seu nihilo inferior Scotica, tam contra pedites quam red equites, de qua ad Musselburgum praelio. blue Graius, equitum Anlorum praefectus, in eam invectus quum, confossis promptissimis suorum, repulsus esset, iussus iterum iam invadere, respondisse fertur, tam facile sibi esse Boloniae moenia quam illam aciem, hastis sic densatam et horrentem perrumpere. Et ita erat. Nec cessit illa donec in laevam Gamboas Hispanus cum scloppetariorum, ut vocant, turma per obliquum collem iaculati solvendae phalangi occasionem praebuissent. Nec contra pedites minus firma: quanto enim cum periculo primorum hastis occurrerit, quae tam habiles iuxta equiti peditique ut in quamcunquem partem, dextram, laevam, sursum, deorsum, facillime circum torqueantur. Ut ne subiri quidem possunt nec quisquam tanta agilitate terra pronus petere quit, ut non illi id conantem aequa agilitate transfigant. Nec, ut singuli, singulos hastatos agilitate eludere fortasse possent, tota acies; totam aciem ita possit quin ruinae modo hastarum incumbentium impetu retro agatur. Si ferro tecta sit, transfodiatur, si minus tecta nec contra id remedium peditibus esse potest, nisi ut hastarum ferramenta gladiis praescindant, quid loci angusta et hastarum densis ordinibus impeditur, Hispanis praecipue qui gladiis utuntur punctum magis quam caesim ferientibus. Quin ut praescinderent, tamen hastarum licet ferro truncatarum aut umbonibus aut truncis red retro pellerentur, vel etiam capitum inflictu sopirentur. Denique ut priorum ordinum hastas subire aut praescindere posse darem, secundatiorum hastis quae et ipsae primorum corporibus praetenduntur se induerent. Iam ut illas quoque praecidant vel subeant et ad manus veniant, tamen in viros ferro tectos et gladiis armatos incidant, cum quibus caetera pares, hoc impares fuerint, quod gladios scindendis hastis si non aliqua fregisse, obtudisse saltem et hebetasse aciem necesse est.

bar

CAPUT 8. GENERALIS MACHIAVELLI EX MACHIAVELL REFUTATIO, SECTIONIBUS TRIBUS

SECTIO 1.
Ex discursibus red ipsius lib. III cap. 5
2.
Ex iisdem lib. I cap. 10
3,
Anacephalaeosis

SECTIO 1, EX LIBRI III CAPITE 5. VERA PRUDENTIA

AETERUM, sive hic Machiavello finis hoc libro propositus sit ut Laurentium ad liberandam Italiam ab Hispanis excitet, sive per appendicem, caeteris tractatis, obiter adiiciat, sive liberandi praetextu tyrannidem invadere eum velit, quam postea, artibus hoc libro praescriptis, retineat et administret, quod maxime videtur, sive quamcunque aliam ob causam, quaecunque demum ea fuerit, ut quanti hae artes sint, vel ipso seu iudice seu indice, simulque ipsius constantia, iudicium et acumen ante oculos letori ponatur, minime abs re fuerit quid ipse alibi blue de conservando imperio tradit paucis expendere. Ea autem ad haec duo genera praecipue redigemus:

1. veram prudentiam,
2. veram gloriam.

Caetera huc trahuntur.
spacer 2. De primo agit Discursuum libri III capite 5, cui titulum facit QUID SIT QUOD REGEM QUI HAEREDITARIO REGNUM POSSIDET REGNUM FACIT AMITTERE. De hoc circa medium capitis sic scribit: “Sciant ergo principes quod ea ipsa hora vel momento incipiunt statum seu regnum perdere quia incipiunt leges irritas facere quae antiquae fuerunt consuetudines, quibusque homines iamdudum assueti diu sub iis vixerint.”

Et paulo infra:

1. Facillime principatus ab iis qui bene consulti sunt servantur.
2. Quod si spoliati imperio aliquando videant, quam facile sit imperium servari, ipsi sibi magis succensuerint et magis a se paenas exegerint quam alius quivis inflixerit.
3. Quia longe facilius est
spacer a. a bonis amari quam a malis,
spacer b. et legibus parere quam imperare.
4. Quin si rationem id agendi velint intelligere, non alium laborem eo impendere opus habent quam ut in exemplum sibi proponant vitas bonorum principum, quales fuerant Timoleon Corinthius et Aratus Sycionius et similes.
5. In quorum vita tantam securitatem invenient, tantam convenientiam (seu concordantiam) et mutuum amorem ac satisfactionem, eius qui regit et eorum qui reguntur, ut libido eos imitandi capere illos debeat, quum tam facile (modis supradictis) efficere id possint.
6. Homines enim quum bene gubernantur aliam libertatem nec quaerunt nec volunt, ut populis supradictis a Timoleonte et Arato gubernatis obvenit, qui eos principatum quoad vixerunt retinere cogerunt, quamvis saepius in vitam privatam recipere se conati sunt.”

spacer 3. Posuerat autem in initio capitis, exemplum amissi imperii Tarquinium Superbum, et causas aduinxerat:

1. Leges et consuetudines regni violatas.
2.Gubernationem tyrannicam,

quam et minutim explicat:

1. Quod senatui suetam potestatem abstulerit, eaque quae senatus publice administrare solebat, ille ad se omnia transtulerit et intra privatos parietes per se solus in palatio faciebat maximo suo onere et invidia.
2. Quod Romam libertate quae sub aliis regibus fruebatur spoliaverit.
3. Quod populum ad illiberalia opera adegerit.
4 His rebus animos ad rebellionem praeparasse ut primam quamque rebellandi occasionem arriperent.
5. Haec crudelitatis et superbiae exempla fuisse quae eum regno expulerint, non stuprum Lucretiae a Sexto illatum.
6. Illam tantummodo primam occasionem occurrisse. Ni occurrisset, aliam aliquam fuisse captaturos qui illam captarunt.

spacer 4. Haec ille. Ex quibus perspicuum est, ipso fatente, causas amittendi imperii aut sane causam unam potuis veram et proximam esse bonis odio haberi. Eius iterum causas:

1. legum violationem,
2. procerum diminutionem,
3. populi oppressionem,
4. libertatis imminutionem,
5. potestatis omnium rerum in se unum translationem, quam solutam aut absolutam puto vocant,
6. crudelitatem,
7. superbiam, quae nescio an crudelitate ipsa etiam odiosior sit.
8. Malorum principum exempla sequi.

Etiam conservandi rationem quam ponit et colligi potest, itidem unam: bonis diligi. Fieri hoc

1. leges et consueta principatus servando,
2. legibus parendo,
3. proceres ornando et augendo,
4. populum non gravando,
5. libertatem omnibus illibatam servando,
6. cavendo ne ad se unum omnem potestatem trahat,
7. clementia et mansuetudine utendo,
8. non superbe se sed comiter gerendo,
9. optimorum principum exempla sequendo,
10. malorum exempla quam longissime fugiendo.
11. factu esse haec omnia facillime concludit.

Quae si ita sunt, ubi, quaeso, omnia Machiavelli quae hactenus tradidit praecepta?

1. Ubi fraus illa?
2. Ubi crudelitas?
3. Ubi improbitas?
4. Impietas?
5. Ubi necessitas ista malum fieri, quia inter malos vivatur?
6. Borgiam, Oliverottum imitandi?

Et qua alia refutatione ad illa omnia opus est?
spacer 5. Verum dicat aliquis haec eum tantummodo de haereditariis regnis loqui, ad quae haec praecepta satis sint. Superiora autem illa iis qui nova regna assecuti sunt dici. Et scio sane eum ita caput inscribere et supra id posuit. Sed primum quaero quae diversitatis ratio? Nam a bonis amari haereditariis principibus satis est, cur non et aliis satis fuerit? Et si legum observatio ad hunc amorem illius via, cur non et aliis via fuerit? Sic de caeteris quae hic ponuntur. Honorandis proceribus? Non gravando populo? Libertate non libanda? Clementia? Comitate usurpanda et similibus? Sic contra: si odio bonis esse viam haereditariis ad ruinam sternit, cur non et aliis sternit?; Et si legum violatio ad hoc odium haereditariis via est, qui fit ut non et aliis ad hoc odium via sit? Ut et de caeteris sentiendum: procerum diminutione? Populi oppressione? Libertate libata et imminuta? Potestate in se unum translata? Crudelitate? Superbia? Malorum principum imitatione? Et si illis recta et recte consulta, facilia factu, cur non et istis facilia factu?
spacer6. Secundo, ponit ipse hanc regulam: homines qum bene gubernantur aliam libertatem nec quaerere nec velle. Et generalem hoc modo ponit nulla distinctione aut limitatione haereditarii aut non haereditarii regni. Ergo ad utrumque hoc regni genus convenit, et tam de his quam de illis bene gubernari red satis hominibus est, ad stabiliendum imperium via. Et sane tanti momenti hoc est ut magis ament homines bene gubernantem, licet novum principem quam veterem et imperio inveteratum male gubernantem, Melius ei velint, melius pareant. Videre hoc passim est in pluribus, tam in Traiano quam red Bassiano, Antonino quam ipsius filio Commodo. Possem dicere hoc adeo verum esse ut quamvis haud optimis artibus partum sit imperium, tamen quum utilitatem rectae gubernationis sentiunt, facilius omnia ferunt, quod et ipse in initio illius capitis significat.
spacer 7. Denique non hoc eum excusare fas est. Nam utut verum sit illud eum de haereditariis caput inscribere, tamen quum ad rem explicandum ventum est, ad alios principatus id accommodat, ductis exemplis ab iis qui haereditarii non erant. Nam Timoleon, quem imitandum proponit, Siciliae natus princeps non fuit. Corinthius ipse et a Corinthiis ad coercendos tyrannos missus. Re patrata, Siculis placuit et in principem iis fuit. Nec Aratus haereditario principatui successit. Nec eius pater Clinia Syconiorum princeps fuit, nec principatus in ea civitate, sed sincera illa et Dorica aristocratia, inquit Plutarchus, blue quae confusa in seditiones, plures mutationes successive insurgentium tyrannorum perpessa, tandem Cleone interfecto ex ea turbatione se recepit ac in pristinum rediit et Timoclidam ac Cliniam delegit qui rei summae tanquam in aristocratia praeessent, quorum ille vita functus, hic ab Abantida interfectus est et tyrannis occupata. Abantidi item interfecto eius pater Pausanias succesit, quem et ipsum Nicocles intermit ac tyrannidem occupavit. Hunc Aratus expulit, nec tanquam haereditarius in regnum successit tamen, sed civitatem suam Achaeorum corpori iungendam curavit. Ipse qualiscunque dicendus, seu princeps seu quid alius, non successione sed electione id fuit. Nec Syconiorum (quod de patre cavillari quis possit) sed Achaeorum princeps factus.
spacer8. Iam hoc ipsum quod hic ponit de Tarquinio exemplum quale est? An hareditarii regni exemplum? Minime vero, sed novi, imo scelere acquisiti, idque maximo scelere contra regem legitimum, red contra socerum suum Servium Tullium. Hoc Machiavellus ipse disertis verbis agnoscit dum ait “modus occupandi regni Tarquinio extraordinarius fuit et odium.” Extraordinarius fuit?. Ergo non fuit haereditarium regnum. “Tamen si servaset ordinem aliorum regum, tulissent homines, non concitatus fuisset contra eum senatus, nec plebas ad regnum ei tollendum.” Hoc expendat iudiciosus lector et videat praeceptorum horum seu veritatem seu efficaciam et praecipientis acumen illud quod iactatur et tam magnam ingenium. Interim et hoc animadvertat, vix alium inveniri regem qui ad Machiavelli regulas, quae mere Machiavellicae sunt, nec naturae bonitate mitigantur melius se conformarit. Fraudulentissimus ac vaferrimus et leo crudelissimus et lupus, si libet addere, omni modo sceleratus. Nam et vafricies summa in disponenda conspiratione apparet, blue et in occasione captanda astus propter agrum nempe plebi divisum, criminandi regem Servium apud patres occasione arrepta:

1. tanquam infimis quibusque faveret,
2. quod onera communia in primores inclinaret,
3. quod censum instituerit ut fortuna locupletum esset insignis ad invidiam, et parta red quam egentissimis largiretur,
4. quod clam armatos pararit audacia in aggrediendo facinore.
5. Quod statim in forum irruperit.
6. Quod sedem regiam pro curia haud cunctanter invaserit et se locarit.
7. Quod senatum per praeconem ad regem Tarquinium, quamquam vivo et vivente adhuc Servio, citarit.
8. Quod ipsum cum venisset medium arripiens per gradus deiecerit.
9. Abeuntem immisso satellite occiderit.

spacer 9. Hocne erat quod iubet Machiavellus cum Fortuna haud respective agere sed eam verberare, pulsare, imperare? Sic regnum adeptus est. At quid eo potitus iam aget? Easdem qualitates quas vocat gnaviter in opus mittet. Datque in iis rata de se exempla:

1. corpus satellibus stipat externis ad tutamen,
2. Latinos affinitate sibi iungit,
3. foedus in quo melior ipsius condicio red
4. Herdonium ausum superbiam eius queri fraude tollendum curat.
5. Immissis etiam in domum ipsius armis,
6. inde conspirationis in se accusatum,
7. armis quae ipse, eo inscio, inferenda curaverat deprehensis convictum damnat,
8. Gabios mira arte in suam ditionem redegit, filium simulata simultate a se abigit.
9. Is Gabios proficiscitur.
10. Patri obloquitur Superbum eum merito dici.
11. Ne filios quidem pati posse,
12. hostem se ei fore si recipiunt.
13. Ni recipiunt, quocunquem terrarum abiturum ac odia illi procuraturum.
14. Iurat, persuadet, admittitur.
15. Admissus arma cum iis contra patrem sumit, in certamina descendit.
16. Saepe vincit ex composito.
17. Sic firmata fide fit iis imperator.
18. Omnem potestatem accipit.
19. Procedit dolus, patrem consulit.
20. Ille vir vafer, nuncio diffisus, capita papaverum discutit, nec aliter respondet.
21. Intelligit prudens et patre dignus filius, et principum capita quod ambagibus significabatur, alia post alia confictis criminibus discutit.
22. Sic sui iam iuris et omni remora liber, se ac urbem patri tradit.

spacer 10. En vulpem, qualem raro quis vidit. Nec minus leonem agit:

1. Volscis bellum infert,
2. Suessam Pometiam ex iis capit.

Ad pacis opera conversus:

1. Pietatem, ut iubet iste, simulat.
2. Capitolium, magnificum opus, condit.
3. Templa deum struit.
4. Foros in circo faciendos curat.
5. Cloacam Maximam ad receptaculum purgamentorum urbis agit.
6. Operibus hisce belli ac pacis plebem exercet quasi alis ex aliis nascentibus omnium animos suspensos tenet, ut ad eum oppugnandum aut de oppugnando cogitandum spatium non daret.
7. Atqui haec omnia per se, procul ea infamia, quasi ad aliorum nutus circumageretur, suo unius consilio gerebat.

En Machiavelli vere discipulum:

1, en vulpem,
2. en leonem.
3. en iuvenem qui Fortunam pulset, verberet,
4. en maiestatis plenum, qui maiestatem ubique retineat,
5. contemptum vitet,
6. summam de se famam domi et belli excitet,
7. exercendo distineat hominum animos,
8. nec in bona civium universe peccaret quantum legimus,
9. nec ipse in eorum faeminas, quae duo sola tanquam alicuius momenti cavenda admonet.

spacer 11. Ea tamen hunc tam conformem ipsius doctrinae, ipse eo loco condemnare cogitur, et in illo quas toto hoc volumine approbat et principi tam multus commendat:

1. crudelitatem,
2. superbiam, quam maiesatis nomine inculcat,
3. iniustiam ac caeteras tyrannidis omnes artes.

At pro omnibus veram ac non simulatam virtutem inculcare tanquam

1. utilem,
2. imo solam sufficientem

Arati, Timoleontis et aliorum bonorum principum exemplo.

SECTIO 2. DE VERA GLORIA &.c (LIBER I, CAPUT 10)

AM Quanquam haec cuivis satis esse possent, iuvat tamen ea addere, quae omnium apertissim eipse disserit contra omnem

1. tyrannidem,
2. falsam gloriam,
3. inanem laudem,
4. incertam securitatem,
5. metum hominibus incutiendum,
6. virtutum simulationem,
7. vitiorum utiitatem,

omnia hoc volumine principi commendata. Quaque pro iusto ac legitimo regimine

1. pro solida gloria,
2. vera laude,
3. certa ac tranquilla securitate,
4. amore sincero,
5. virtute minime simulata,
6. vitiorum abdactio, affert Disc. libro 1, capite 10.

spacer 2. Sic itaque inchoat: Tra tuti gli huomini lauditi, sono laudatissimi. Reddam autem (quam possum) fidelissime et mentem potius ipsius quam Latinae orationis ornatum sectabor, tantum in portiunculas, ut evidentiora omnia sint distinguam: “Hominum omnium laudatorum laudatissimi sunt qui extiterunt:

1. capita red et ordinatores religionum,
2. post hoc qui novas fundarunt respublicas et regna,
3. post illos celeberrimi sunt qui exercitibus praefecti regna sua vel patriae propagarunt.
4. istis adduntur viri literati quorum prout diversa genera sunt, singuli suo in gradu maxime celebrantur,
5. caeteris hominibus quorum infinitus numerus est, ea tribuitur laudis particula quam sua iis ars et exercitium peperit.

Contra: infames et maledictione seu execratione digni homines:

1. religionis eversores,
2. regnorum et rerumpublicarum dissipatores,
3. virtutum,
5. et literarum hostes,
5. aliarumque artium, ex quibus ad humanum genus utilitas ac honos pervenit, quales sunt
spacer a. impii,
spacer b. violenti,
spacer c. ignari,
spacer d. ignavi seu desides,
spacer e. et viles.

spacer 3. “Nemo enim adio stolidus aut prudens, nemo adeo malus aut bonus qui, si datur electio ex duobus hisce qualitatum humanarum generibus, non laudet id quod laudandum et vituperet quod vituperandum est.” Atque haec de iis qui laudant. De iis qui faciunt, et quo precio, sic obiicit: “Nihilominus propemodum omnes falsa gloria et boni specie decepti adduci se sinunt, vel sponte vel ignorantia, in aliquem eorum gradum quae vituperium magis quam laudem merentur. Et quamvis possent summa sua laude ac honore vel rempublicam vel regnum constituere, ad tyrannidem se conferunt. Nec animadvertunt quantam eo consilio,

1. famam quantum,
2. honorem quantam,
3. gloriam quantam,
4. securitatem,
5. ac quietem,
6. tum summa animi tranquillitate ac satisfactione (ut loquitur fortassis εὐδοκίαν dixerimus)

sibi tollunt, at ex altera parte quantam

1. infamiam ac vituperium sibi comparant. In quantum
2. reprehensionem,
3. discrimen,
4. inquietudinem seu molestias incurrunt.”

spacer 4. Quod facere oporteret: Adeo ut impossibile sit iis qui in quamvis republica privati degunt aut qui virtute vel Fortuna in principes evaserunt, si historicos legant ac adversaria et rerum antiquarum commentaria sibi faciant, quin malint, privati si sunt, Scipiones, quam Caesares in patria sua vivere; sin principes, Agesilai, Diones, Timoleones potius quam Nabides, Phalarides et Dionysii.” Et ratio:

1. Videbit enim istos summe vituperatos, illos maxime laudatos.
2. Videbit etiam Timoleonem caeterosque non minorem in sua authoritatem habuisse quam habuerunt Dionysius aut Phalaris et securitatem multo maiorem.

Tum ponit obiectionem de laude et gloria Caesari a scriptoribus data. Obiectio sic est: “Nec quisquam se Caesaris laude ac gloria decipi sinat, quum eum scriptoribus celebratum redvideat.” Responsio haec: “Nam qui eum tam laudant, fortuna ipsius corrupti sunt, et imperio territi quod sub Caesarum nomine tanto tempore regebatur, nec sivit libere effari quae sentirent. Verum qui scire velit quid iisdem, si liberi fuissent, dicturi forent, videat quid de Catilina dicant. Quippe tanto maiore vituperio dignum Caesarum quanto dignior est, qui patravit facinus quam qui cogitavit. Videat etiam quantis laudibus Brutum ornent. Nempe quum Caesarem vituperare ob potentiam non ausint, hostem celebrant. De utraque, laude et eius contrario infamia, adeoque securitate et metu. Expendat praeterea quivis quavis in republica princeps quantas laudes, postquam Romana res ad regnum rediit, meruerint magis imperatores illi qui legibus subditi bonos principes egerunt, quam qui contra exleges aut supra leges tanquam mali principes vixerunt.
spacer 5. “Viderit continuo quomodo

1. Tito,
2. Nervae,
3. Traiano,
4. Adriano,
5. Antonino,
6. Marco

nihil praetoriano milite aut legionum armis quibus se tuerentur stipari opus fuerit, ut quos

1. sui mores,
2. populi benevolentia,
3. et senatus amor

satis stipatos reddebat et defendebat. Videat praeterea ut Caligulae, Neroni, Vitellio et tot aliis sceleratis imperatoribus non suffecerint orientis occidentisque exercitus ut tutos ab ills redderent quos mali usi mores et scelesta vita inimicos iis pepererant. Horum historiae, si recte contempletur princeps, documento ei fuerint satis amplo qua vera via ad gloriam gradiatur, aut, si malit, ad infamiam, item qua ad securitatem veram et solidam, qua ad perpetuum ac perennem metum. Ex imperatoribus viginti sex numero quot a Caesare ad Maximinium usque intercesserunt sedecem caesi sunt, decem naturali morte functi. Ex caesis istis si qui boni fuerunt, ut Galba et Pertinax, caedis causa corruptio illa fuit quam in militibus antecessores reliquerant. Sin inter naturali morte functos malus aliquis, ut Severus, fuit, peperit id ei summa sua virtus et maxima Fortuna, quae rara utraque in unum hominem concurrunt.”
spacer
6. Postea de bene ordinando regno per electionem potius quam succesionem, quasi obiter adnotat: “Videat praeterea ex historiarum illarum lectione quonam modo optimus institui possit regnum, quum omnes qui haereditario in imperium successerunt imperatores, uno Tito excepto, improbi fuerint at qui adoptione, id est principum electione, in regnum venerunt boni fuerint, ut quinque illi de quibus nuper a Nerva usque ad Marcum. Et quando ad eorum haeredes imperium devenit, ad suam ruinam devenit.” Subiicit red hic conclusionem quam elicere facile est ut bene ordinetur regnum non esse haeredibus succesione mancipandum, sed electione, saltem veteris principis adoptione, quae nihil aliud quam principis electio est, ad optimum aliquem transferendum. Hoc quale est non disputo, et pauci principes non ad haeredes, si quos habuerint, transtulere. Sed qualecunque est, maximo contra ipsum documento est quam non maximi momenti (saltem quanti ille facit) sit, haereditario pervenisse, nec tam ad principis securitatem facere quam bonam cuiuscunque gubernationem.
spacer 7. Hinc ad faelicem bonorum principum statum rediens et eorum imitationem inculcans: Ponat sibi ergo ante oculos princeps, illud a Nerva ad Marcum tempus et cum eo quod ante et quod postea fuerat tempore conferat, eligatque in quibus potissimum nasci voluerit temporibus, quibus potissimum assimilari principibus. In bonorum illa gubernatione videbit

1. securum in medio securorum subditorum principem,
2. plenum pace at iustitia terrarum orbem.
3. Videbit septum authoritate,
4. magistratus suis honoribus fruentes,
5. civium quemque suis rebus,
6. nobilitatem virtute, celsissimum quemque in locum evectam ac locatam,
7. omnem denique tum quietem, tum faelicitatem, ut et contra:
spacer a. odium,
spacerb. corruptionem,
spacerc. licentia,
spacerd. ambitionem sepositam.
8. Videbit regnare aurea illa tempora quibus quisque quam vellet tenere ac tueri sententiam posset.
9. Videbit denique triumphare mundum, laetitia exultare,
10. florere gloria et reverentia red principem,
11. amore et securitate subditos.”

spacer 8. Sensim deinde animum ad malorum imperatorem tempora deflectat: “Videbit ea

1. bello, atrocia,
2. seditionibus discordia (in pace),
3. (bello et pace) crudelia ac truculenta,
4. tot caesos ferro principes,
5. tot bella civilia,
6. tot extorres.
7. Affligi Italiam, nascentibus aliis super alias ruinis,
8. spoliari, everti civitates,
9. exuri Romam,
10. subverti Capitolium a suis civibus,
11. desolari templa,
12. corrumpi religionis ritus,
13. urbem adulteriis,
14. mare exulum turba
15. scopulos cruore inundare.
16. Videbit Romae innumeras crudelitates,
17. nobilitatem, opes, honores, ipsa supra omnia virtutem crimini etiam verti, capitalia esse.
18. Videbit
spacer a. praemia accusatoribus posita,
spacer b. servos in dominorum exitium corrumpi,
spacer c. liberos in patronos,
spacerd. et quibus inimici deerant ab amicis opprimi.

Inde sciat quid Caesari debeat Roma, quid Italia, quid orbis, et dubio procul (si homine prognatus sit) timebit imitari mala illa tempora, et sequendi bonos immenso desidero flagrabit.”
spacer
9. Ubi quaeso iam Borgia aut Oliverottus imitati? red Sed pergit: “Certe qui mundanam gloriam sectari vellet princeps optare debet ut civitatem corruptam possideret non quam perderet (sicut Caesar) sed ut recte ordinaret (sicut Romulus). Nec conferre caeli nec optare homines maiorem gloriae occasionem possent.Tandem de facilitate ordinandae civitas: “Et quidem si ad civitatem bene ordinandam deponere principatum necesse esset, excusari posset si ordinare recusaret ne gradu suo deiiceretur. Nunc quum et retinere principatum possit et eam simul instaurare excusatione omni decidit. Tum concludit.Summa huc redit: reputent (quibus caeli occasionem istam dederunt) secum serio quisque. Duas illi vias propositas esse:

1. unam quae secure vivere eis red dat, et in morte illustres ac honoratos ad posteros reddit,
2. alteram quae superstitibus
spacera. vitam molestiis anxiam et aerumnosam afferat,
spacerb. et functis aeternam infamiam.

Haec conclusio. red Cui congruit titulus iste: QUAM LAUDANDI SUNT QUI REMPUBLICAM AUT REGNUM (legitimum intellige, alioqui regnum non fuerit) FUNDANT. TAM VITUPERANDI QUI TYRANNIDEM INSTITUUNT aut exercentred, addo ego, idque necessario quum et par ratio sit et saepe eadem sit et ab eodem fiant.
spacer10.Hoc ergo et mihi concludere fas est. Nec aliud contra totum hunc libellum opposuero contra ea quae ingerit vitia, aut pro iis quas oppugnat virtutibus.

bar

SECTIO 3. FLOSCULI QUIDAM PER ANACEPHALAEOSIN

UVAT autem ut huic disputationi finem imponam in unum flosculos aliquot colligere, axiomata nempe maxime insignia quae sparsim ab illo supra aut ponuntur diserte aut sequuntur necessario. Horum alia fundamenta sunt quae operi superaedificando substruit. Alia praecepta quae posita fundamentis aut ipse superstruit aut superstrui tanquam necessaria consequentia oportet. Tum antitheta adiungemus quae et ipsa val agnoscit diserte vel ex iis quae agnoscit itidem consequuntur et consequi ostendimus, saltem quae humana ipsa ratio universim approbat, nec a quoquam satis sano serio negari possunt aut solent.

2. FUNDAMENTA MACHIAVELLICAE DOCTRINAE

spacerPraecipuum quod omnibus ab eo positis necesse esse supra ostendimus:

1. Non esse Deum.
2. Nullam illius providentiam (quod idem est).
3. Nec regere illum res humanis, unde quid non effecerit, quivis (quod immane sit).
4. Fortuna nempe eas ferri.
5. Faeminam eam esse.
6. Ut faeminam, verberandam, impellandam.
7. Ita agentibus secundam fore.
8. Iuvenibus magis favere.
9. In ea tantummodo impetus facere, ubi ordo nullus aut potestas resistendi est.
10. Resisti ei posse ubi ordo est.
11. Saltem aliqua resisti posse et vim eius multum frangi.
12. Ripas et obiices quietis tempore opponi ei posse, quae eam intra alveum fluere faciant, saltem non omnia secum ferre.
13. Posse homines fortunam sibi facere.
14. Deo quemcunque red cultum in speciem adhibendum.
15. Nullum ei proprium deberi.
16. De rite colendo nil curandum.
17. Non esse quicquam per se honestum.
18. Nullam honesti curam habendam.
19. Nullum virtutis et vitii discrimen in politia.
20. Virtutem non esse vitio laudatiorem.
21. Virtutem regnandi inutilem, imo perniciosam.
22. Vitium regnanti utile, imo necessarium.
23. Vitiis regnum stabiliri.
24. Vitiis utendum interdum, imo saepe.
25. Malum necessario faciendum.
26. Assuescere vitiis oportere principem ut malus esse possit.
27. Principis finem solum debere esse tueri imperium et vitam.
28. De civibus aut republica nihil curandum,
29. Nihil de honore et laude etiam sua.
30. Laudari eum hinc semper satis.
31. Omnia media quibus utetur (qualiacunque ea sint) quibus vitam et imperium servet laudari.
32. Ad ea servanda sufficere ut universale odium vitet.
33. Particulare odium nihil nocere.
34. Illud satis vitari a bonis et foeminis abstinendo.
35. Amicorum, imo parentum, caedem parvi fieri.
36. Metu melius quam amore servari regna.
37. Neminem unquam bonum principem extitisse.
39. Imaginariam tantum rem esse.
39. Principem virum bonum esse non posse.
40. Bonum virum non posse vitam et regnum servare.
41. Oportere malum esse ut haec servet.
42. Homines falsa rerum specie capi.
| 43. Nihil nisi externa videre.
44. Omnes caecos esse.
45. Omnes nihil nisi vulgus.
46. Omnes malos, improbos esse.
47. Fraudulentos esse, nec fidem tibi servaturos.
48. Liberalitatem odium et contemptum parere.
49. Sic clementiam.
50. Crudelitatem et ariditatem (seu spurcitiam) red honorem et amore, magis parere.
51. Nec debere principem nec posse fidem servare.
52. Debere fidem fallere, faedifragum, periurum esse.
53. Oportere ita esse.
54. Ita facere necessarium, iustum, honoratum esse.

spacer3. HINC PRAECEPTA ISTA

1. Deum nec ultorem timeto.
2. Nec propicium honorato, aut propicium facere curato.
3. Nec precator quicuqam nec deprecator.
4. Serio ne culito.
5. Religionem omnem flocci facito.
6. Quamvis recipito.
7. Pietatem egregie simulato.
8. Serio irrideto.
9. Re ipsa impius esto.
10. Astutiae tuae ac tibi (pro Deo) totus innititor.
11. Homines ea circumvenito, decipito.
12. Fortunam tibi sic facere ne dubitato.
13. Eam verberato, impellito.
14. Occidito quosvis et quotvis, nec ambigito.
15. Gentes totas utilitatis tuae causa trucidato.
16. Tantum speciosam aliquam causam praetendito.
17. Crudelis esto, nec haberi, vocari abhorreto.
18. Faedifragus esto. Fidem quum re tua est servato, alias violato.
19. Clemens ne esto.
20. Haberi fugito.
21. Liberalis ne esto. Etiam haberi caveto.
22. Sceleratissimos quosque imitandos tibi proponito.
23. Eos solos sapere putato.
24. Borgiam supra omnes ante oculos habeto.
25. Scelus nullum patrare abhorreto.
26. Patrem regni tenendi causa deserito, occidito.
17. Christum ea in re renunciato.
28. Deum blasphemato, si opus sit.
29. Summe malus et summo in gradu esto.
30. Humanitatem omnem deponito.
31. Humanam naturam exuito.
32. Belluinam induito, bellua esto.
33. Leo esto, immanis, truculentus.
34. Vulpes esto, vafer, versipellis, vilis.
35. Militiam unam cogitato.
36. Haec tibi sola ars et cura esto.
37. Pacis artes ne sectator.
38. Iustitiae nullum tempus aut laborem impendito.
39. Ingratus esto vere.
40. Et dici te flocci facio.
41, Qui auxilio tibi in regno acquirendo fuerit diminuito.
42. Qui hostes fuerant ei praeferto. augeto.

spacer4. Omitto alia non parvi momenti, dum omnia retrorsum vestigia rerum relegere nec vacat nec valde opus est. Haec satis sunt ad ostendum quale sit hominis, quod tam iactatur acumen, prudentia et ingenium. Quae si in his sunt ubi non sint nesciam. Tamen ut apertiora haec adhuc sint, et quam parum se ipse intelligat, aut intelligens contradicere sibi curarit incurius, aut inscius tantae absurditatis, apponam quae dixi ex ipso eadem collecta et his directe contraria.

5. ANTITHETA EIUSDEM MACHIAVELLI ET PRIMO FUNDAMENTA

spacer Eorum praecipuum et quo posito corruunt praecedentia omnia:

1. Esse Deum.
2. Esse providentiam.
3. Regere illum res et ad arbitrium circumagere.
4. Hoc esse quod Fortunam male vocant.
5. Fortuna alia (id est casu) eas non agi.
6. Hanc non faeminam esse sed virum aut, si sexum retinere libet, virginem.
7. Vim inferenti os verberatoram et dentes excusssuram.
8. Senibus modestis magis favere quam iuvenibus violentis.
9. In optime ordinata impetum facere.
10. Nec vim eius frangi aut vel minima in re impediri.
11. Nullas ripas aut obices ullo tempore opponi ei posse.
12. Neminem hominem illi imperare, nec fortunam sibi facere.
13. Esse Deo proprium cultum eumque illi ab hominibus deberi.
14. De Deo rite colendo curam adhibendam.
15. Non quemcumque in speciem cultum usurpandum.
16. Honestum per se aliquid esse.
17. Huius curam habendam.
18. Virtutis et vitii esse discrimen.
19. Eam vitio laudabiliorem.
20. Non esse regnanti perniciosam, imo utilem esse.
21. Vitium non regnanti necessarium.
22. Non utile.
23. Eo regnum non servari.
24. Non firmari aut stabiliri.
25. Eo principi nunquam utendum.
26. Malum non esse necessario faciendum.
27. Non assuescendam principi ut malus esse possit.
28. Imo assuescendum, quantum queat, ut malus esse non possit.
29. Hanc Dei imaginem et faelicitatis summam esse.
30. Finem non solum esse principi vitam ac imperium servari sibi.
31. Cives et republicam illi curandam.
32. Eum praecipuum esse finem.
33. De laude et gloria et honore ei laborandum.
34. Non semper laudari quamvis vitam et imperium servarit.
35. Non omnia quibuscunque ea servarit, laudari.
36. Odium universale vitasse non sufficere ad ea servanda.
37. Odium particulare nocere.
38. Id vitandum.
39. Ad id vitandum non satis esse a bonis et faeminis abstinere.
40. Abstinendum est ab honore temerando.
41. Ab officiendo opprobrio.
42. A caede amicorum cuiusque.
43. Eam magni fieri.
44. Amore melius quam metu servari regna.
45. Bonum principem existere posse.
46. Imaginarium non esse.
47. Aliquando extitisse.
.48. Princeps qui est bonum virum esse posse.
49. Posse vitam et regnum servare.
50. Nec ut ea servet malum fieri.
51. Homines omnes caecos non esse.
52. Non vulgus.
53. Non falsa rerum specie capi.
54. Videre aliquid ultra externa.
55. Non malos.
56. Non faedifragos.
57. Non fraudulentos,
58. aut qui fidem fallunt.
59. Liberalitatem odium non parere.
60. Non parere contemptum.
61. Clementiam odium non parere.
62. Non contemptum.
63. Crudelitatem non parere amorem.
64. Non honorem.
65. Odium parere.
66. Parere opprobrium.
67. Ariditatem (seu avaritiam seu sordes) non parere honorem, amorem, sed
spacera. odium,
spacerb. contemptum,
spacerc. opprobrium.
68. Posse principem fidem servare.
69. Debere utile esse.
70. Fallere
spacera. non iustum.
spacerb. non necessarium.
spacerc. inutile.

6. ANTITHETA PRAECEPTA QUAE AUT PONIT, AUT PONI EX HIS OMNIA NECESSE EST

1. Deum scelerum ultorem timeto.
2. Propicium tibi facere curato.
3. Precator, deprecator ad omnia.
4. Serio colito.
5. Rite colito.
6. Religionum (id est cultum eius) magni facito.
7. Veram ab ipso praescriptam recipito.
8. Aliam ne amplectitor.
9. Ne similato ullo pretio.
10. Pietatem simulatam ne ostentato.
11. Nec pudore eam abdido.
12. Modeste prae te ferto et profitetor.
13. Impietatem serio detestator.
14 Ne prudentiae tuae innititor.
15. Eam a Deo petito.
16. Successum expectato.
17. Fortunam, quam vocant, tibi facere posse ne praesumito.
18. Fraude quemquam circumvenire nefas ducito.
19. Inutile, indignum te scito. red
20. Occidere quemvis iniuste abstineto.
21. Magis gentes et nationes abhorreto.
22. Nec speciosam causam praetendere satis habeto.
23. Crudelem esse vitato.
24. Haberi, dici fugito.
25. Fidem tenax praestato.
26. Nec damnum, quod videri possit, morator.
27. Clementem esse te curato.
28. Haberi ne fastidito.
29. Liberalem itidem tum esse, red
30. Tum haberi.
31. Malos principes ne imitator.
32. Bonum quemque imitator.
33. Sceleris quodvis patrare fugito, abominator.
34. Contra charitatem nihil agito.
35. Contra pietatem nihil.
36. Nullum metum fugiendi mali ad male agendum.
37. Nullam adipiscendi boni cupidinem causator.
38. Id hominis, id magnitudinis, id honorificum <ne> ducito.
39. Nullo in gradu sceleratus esto ac malus.
40. Hominem te natum memento.
41. Hominis naturam nusquam exuito.
42. Belluae nusquam induito
43. prudentia et fortitudine.
44. Humana utere, belluinam belluis relinquito, lenoninam vulpinam leonibus vulpibus.
45. Militiam fortis audeto, sedulus ediscito, at non solam discito.
46. Pacis etiam artes sequere.
47. Iustitiae tempus et studium impendito, discendae, administrandae.
48. Gratum te inprimis exhibeto.
49. Si quis ope acquirendo regno te iuvit, tu illum.
50. Memor, qua potes iuvato.
51. Ne ingratus minuito.
52. Ne segnis negligito. Ne malus evertito.
53. Hostes qui fuerant reconciliato.
54. Amicos tibi iunge.
55. Veteribus ne praeferto.
56. Comis in omnes esto, red
57. amabilis,
58. accessu, affatu facilis.
59. Superbiam ut scopulum fugito. Quicquid superbiam sapit abigito. Quoties principem te cogitas hominem memento, mortalem scito.
60. Denique leges et consueta regni servato.
61. Legibus pareto.
62. Proceres honorato, augeto.
63. Populum ne gravato, demulceto.
64. Libertatem omnibus illibatam custodito.
65. Ne ad se unum potestatem omnium trahito.
66. Hinc veram gloriam surgere credito.
67. Hinc superstiti securitatem (non a satellitibus),
68. vivo et mortuo honorem.

spacer 7. Multa his similia sunt, quae ego quum aliquando expenderem, tam sibi pugnantia et (quae mala sunt) tam inepta, tam absurda. Sic mecum: “Non sentit iste quae scribit, sed scribit quae fiunt, nec ut faciant, sed ut fugiant mala homines. Probantis personam induit, ut paribus ingeniis se insinuet, inde securius scelera efferat plana et nuda, ut tam turpi ac monstrosa eorum facie terreat ac pudorem iniiciat.” Sed pauca huius rei aut nulla vestigia video. Mutem sententiam et tam sceleratum esse quam prae se fert credam, credant idem omnes, modo et tam ineptum credant. Sin sit qui aliter adhuc sentiat et primam illam sententiam retineat, non pugnem. Nec enim cum homine mihi lis est, sed cum rebus, aut si cum homine, propter res. Illae, ingenii specie, blandiunter et otruduntur, detegendum ingenium erat ut detegerentur. Itaque concludere sic fas sit. Si sentire haec quae scribit Machiavellum quis putet, ingenio eum nullo fuisse agnoscat. Si non sentire credat, explicet et homines erroribus et tam certo periculo liberet ac RECTO SUUM IUS, DEO OMNEM UBIQUE GLORIAM CEDITO.

Finis