Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS V, SCENA i blue
SULTANA
Trochaici septenarii
et iambici octonarii

Spes et opes vitae meae iacent sepultae in pectore.
Nulla magis salus est in meo corde, quin amiserim.   
Itaque mihi videntur omnia, mare, coelum, terra, insequi,  1320
Iam ut deserar, ut opprimar. Ah me miseram, quid agam nescio.
Animo male est; aquam velim; corrupta sum atque absumpta sum.
Caput dolet, neque audio, neque oculis prospicio satis.
Nec me miserior mulier est, neque ulla videatur magis.
Quod, cum ab hoc abstrahar hinc comite, quid restat, nisi porro ego  1325
Ut fiam miserrima? In eum nunc incidi infelix locum,
Ut neque sit eius amittendi nec retinendi copia.
Omnia mala videntur in unam me coniurasse nunc.
Omnibus sum stimulus intus; omnes limis me aspiciunt,
Servi, ancillae, filii. Tum ipsa comitissa, ut audio,   1330
Me fugiens se abscondidit intro. Tum sacerdos insuper,
Ut mihi mea Falerna dixit, impium esse dictitat
Uxores duas virum unum iungere matrimonio.
Ah, quam lege dura vivunt hic viri in Germania,
Multoque iniquiore miseri quam in mea isthic patria.  1335
Namque ibi vir duas pluresve impune ducit coniuges,
Quae, si consuetudo iamnunc esse in Germania,
Non ego tot gemitus lacrimasque ex oculis his effunderem.
Namque uxor bona optime quit contenta esse uno viro;
Non tamen vir una uxore quit contentus vivere. spacer1340
Quid agam? Quem mihi amicum inveniam misera? Aut cui consilia haec referam?
Aut unde mihi auxilium petam? Quid agam? Abeam an maneam? An adeam
An fugiam? Quid agam aedepol nescio — nisi quod hoc unum scio
Quod omnium sum exclusissima. Neque in patria, neque mihi apud hunc
Comitem, nil quicquam est loci amplius. Ah, plane sum mortua.spacer 1345

bar

ACTUS V, SCENA ij blue
FALERNA, SULTANA
Eiusdem generis

FAL. unc illud est, quod si omnes omnia sua consilia conferant
Atque huic malo salutem quaerant, auxilii nihil afferant,
Quod mihi heraeque et servo herili est. Vae miserae mihi!
Tot res repente circumvallant unde emergi non potest:
Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.spacerspacer 1350
Hoccine seclum! O scelera, o genera sacrilega, o hominem impium!
SULT. Me miseram! Annon hinc Falernam et ipsam tristem conspicor?
FAL. Quem neque fides, neque iusiurandum, quem neque misericordia
Repressit neque reflexit, neque quod illum liberaverat.
SULT. Non intelligo quid loquatur misera. Hem accedam propius. spacer 1355
FAL. Me miseram! Vix sum compos animi, ita ardeo iracundia.
Nihil est quod malim quam illam totam familiam dari mihi obviam,
Ut iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens.
Satis mihi id habeam supplicii, dum illos ulciscar modo.
Comiti animam primum ipsi extinguerem, qui nos huc duxit. At spacer1360
Capellanum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
Sublimen medium arriperem et capite primum in terram statuerem
Ut cerebro dispergat viam. blue
Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem et prosternerem.
SULT. Ah, Falerna, quid minitare? FAL. O domina, non dixi modo spacer  1365
Ut confestim hinc te moveres? Ut fugias comitem impium?
SULT. Ah noli quicquam accusare omitem Ludovicum meum!
FAL. Annon is conceptis verbis tibi iuravit quod velit
Te uxorem ducere? SULT. Me miseram! FAL. Cur nunc te sic deserit?
Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.spacer 1370
SULT. Ah noli comitem accusare. Quin, quid agamus inveni. red
Scio me in quantis miseriis sim; tu modo confer consilium,
Quid mihi sit agendum. FAL. O domina! Ecquid sit agendum tibi censeam
Nisi hinc fugiamus ocius? SULT. Quonam? FAL. Quaeris? Nempe in patriam.
SULT. Minime, o stulta Falerna! Quidnam patrem dicturum putas! spacer 1375
Quove ore matrem meam alloquar, quid ego dicam filia profuga?
FAL. Imo fuge quocunque gentium venias. SULT. Num ignotis locis
Ipsa ignota, inops, exspes, extorris, hinc inde improbo
More vagabor? Non potest. FAL. Quid ergo, hera, hic moraris? An   
Pro meretrice et concubina aut pellice sic ab omnibus spacer 1380
Vis haberi? Non consultum est. SULT. Quid agam scio. Curriculo i,
Quaere Carlomannum et huc cum illo veni. FAL. Quid agemus? Sul. Ad
Comitis accidamus genua; hunc supplices orabimus
Atque exorabimus ut, si me non magis suam coniugem
Possit habere, saltem servam esse patiatur. Fal. Quidnam ais? spacer1385
SULT. I tu, sicut iussi. FAL. At vide sis! SULT. Dixin'? FAL. Ibo et hoc agam.

bar

ACTUS V, SCENA iijblue
SULTANA

Nempe hoc unum adhuc mihi restat remedium miserrimae:
Fieri servam, fieri ancillam, et me non aedibus eiici.
Sed viden'? Fortuna humana fingitque artatque, ut lubet.
Me, quae libera fueram, servam fecit, e summa infimam.  spacer1390
Quae imperare insueveram, nunc alterius imperio obsequor.
Sic patriam et patrem et libertatem nunc omnem perdidi.
Sola sum, habeo hic neminem, neque amicum neque cognatum amplus.
Nunc pergam ad comitem atque experiar opibus, omni copiâ.
Supplicabo, exobsecrabo, ut quemque amicum videro.  spacer1395
Dignos indignos adire atque experiri certum est mihi,
An possim ancilla fieri huius comitis, qui me coniugem
In patria mea olim duxit. At si me Ludovicus hic
(Ah olim meus) his, quas praescribo lubens, conditionibus —
Nempe ancillam — extrudet a se, non inultum deferet.  spacer1400
Est profecto Deus, qui quae nos gerimus auditque et videt.

bar

ACTUS V, SCENA iiij blue
LUDOVICUS, SULTANA

LUD. Non satis Deo immortali possum habere gratias
Quod me compotem uxoris meae, et filiorum, et patriae
Fecit. Nunc haec dudum vestimenta Sarracenica
Exui et me vestibus his Christianis indui. spacer 1405
Tum silvescentem hanc deposui, quam habui, barbam barbaram.
Certe tu Deus mihi solus hanc Sultanam miseras,
Cuius ope auxilioque solo liber tandem evaderem.
Sed nonne isthic est Sultana nostra dilectissima?
SULT. Ah nonne isthic est Ludovicus noster olim oculissimus?  spacer 1410
Me miseram, quid dicam huic nescio. LUD. Quid tu inter verba haec, mea
Sultana? Haut unquam te vidi tristiorem esse hactenus.
Quid, cedo, te tantum abhorret — obsecro dicas mihi —
Hilaritudo? Neque munda aeque es ut soles. (Hoc sis vide,
Ut petivit suspirium alte.) Et pallida es. Dic obsecro spacer 1415
Nobis utrumque, et quid est tibi, et quid nostram operam velis,
Ut sciamus. Obsecro noli cordolium mihi tuis
Lacrimis imperare. SULT. Me miseram! LUD.. Nescio quid pavitas.
SULT. Ah tene me ne succumbam. LUD.. Vah, quid morbi est? Sult. Nescio.
LUD,. Quid? Nemon' medicum huc adduxit? Sul. Nescio. LUD. Pro Deum atque hominum  spacer 1420
Fidem! Quid est, si haec non miseria est? Sult. Adeon' invenustum hominem
Atque infelicem esse quenquam, ut ego sum? LUD. Quod verbum audio?
Sult. Ita omnes obstinate operam dant, ut me a Ludovico abstrahant.
LUD. Oratio haec me miserum exanimavit metu penitissime.
SULT. Quod, si fit, pereo funditu .LUD. Dic quid tibi est, quam solam amo.  spacer1425
SULT. Olim me amabas, forsan alia cura impendet pectori.
LUD. Cur non amem te? Annon inter nos dudum coniuravimus,
Ego tecum, et tu mecum, ego cum Sultana, illa cum Ludovico, nisi
Ego cum illa, aut illa mecum, neuter viveremus. Sul. Ita aedepol
Factum memini. LUD. Ergo quid dubitas de meis promissionibus?   spacer 1430
SULT. De te nil quicquam dubito, sed — .LUD. Quid vis? Eloquere, vel mihi
Dic quis abstrahat te a me. SULT. Dic quis te a me non abstrahat;
Id equidem prius volo dici. Ah, tantum ne me ex aedibus
Eiice tuis, et quanquam non sim tua coniunx amplius,
Te nihilominus amo et exopto et vehementer desidero.  spacer    1435
Nam fuisse erga me miro ingenio dudum experta sum,
Tibique exopto, ut reliquam vitam sic fortunatam exigas,
Cum priore tua coniuge, me quae sit fortunatior,
Quandoquidem te a me diverse distrahit necessitas.   
LUD. Quae necessitas a me te distrahat, dic obsecro.  spacer 1440
Quin nemo me a te divellet nisi mors. Sul. Modo ne deseras
Me desertam, infaustam, extorrem. LUD. Hem, egone isthuc conari queam?
Egone te decipi sinam? Quae mihi tuum animum iam diu
Atque omnem vitam credidisti? Quam ego animo egregie hactenus
Caram pro uxore habuerim? An bene et pudice isthoc tuum   1445
Doctum atque eductum sinam coactum egestate ingenium
Immutarier? Non faciam. SULT. Haut vereor, in te si unico
Sit situm, sed contra leges ut queas facere? LUD. Attamen
Adeon' me ignavum putas? Adeon' porro ingratum autumas,
Aut inhumanum aut ferum, ut neque me consuetudo neque   spacer 1450
Noster amor neque spes commoveat neque commoneat ut fidem
Servem? SULT. Unum hoc scio, me meritam esse, ut memor esses saltem mei.
LUD. Memor essem! O Sultana, Sultana: etiamnunc scripta illa sunt
In animo mihi dicta, postquam me tibi totum credidi.
Te semel accepi, te acceptam servabo, et si nuptias  spacer1455
Pontifex, in cuius iussis hoc situm est negotium,
Nostras, quod nolim, non iubeat veras esse imposterum,
Attamen, non secus, ac propriam te venerabor coniugem.
SULT. Non id amplius peto, si modo, quam potes, operam des mihi
Neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam spacer 1460
LUD. Imo operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
Nunquam te patiar perire; me perire est aequius.
Sult. Quapropter tibi tota supplex, o Ludovice oculissime,
O spes unica, o salute mea salus salubrior,
Te per dexteram tuam, nunc dextera retinens manu,  1465
Per tuam liberationem, per meam solitudinem,
Per fidem tuam, per filios tuos, per nuptias
Promissas, per lacrimas hasce, quas mille ex oculis fluere
Hic vides, te obtestor, te oro, te precor, teque obsecro,
Si te vel semel in germani fratris dilexi loco red spacer1470
Sive ego te solum in patria semper feci maximi,
Seu tibi soli morigera fui quondam in rebus omnibus,
Miserere miserrimae Sultanae, miserere egenae virginis.
Me tibi trado, non maritam, nec sponsam, neque coniugem,
Sed servam atque ancillam et famulam et pedissequam tuae coniugis.   1475
LUD. Ah, nimium Sultana hic esses mihi pretiosa operaria!
S v. Ah dulcissime Ludovice, quid obstat, quo minus hic serviam?
Multo libentius apud te in tua patria abiectissima serva ero
Quam in mea patria sim libera, aut sine te vitam exigam.
Scis quot in patria procos habuissem passim regios,   spacer 1480
Quos tamen omnes sprevi, tantum ut ibi servo patris mei
Serva servirem. Quin ante moriar usque millies,
Quam ut sine te vivam. Nec magna portio ero domus tuae.
Vivas equidem, et longum vivas cum tua iam coniuge,
Modo ego famula misera possim in obscuro vitam angulo  spacer1485
Degere vel coquendo, vel texendo, vel verrendo, vel
Nendo; modo tua uxor me non exagitet, precor, aut meos
Dilaniet capillos. Unum hoc iterum atque iterum te obsecro,
Ne me deseras, aut in me sis tam ferus et ferreus,
Ut me expellas. Satis est posthac dicere posse quod te amem.   spacer1490
Tu nunc, seu velis seu nolis, solus ut vivam facis.
LUD. Quin ego te cariorem habebo quam meos oculos. blue

bar

ACTUS V, SCENA v blue
CARLOMANNUS, FALERNA, LUDOVICUS, SULTANA

CARL. Hem, quid audio? Sed isthic cum Sultana stat comes.
FAL. Ergo huic supplices ad genua nos sternamus. CARL. Ut lubet.
FAL. Quid vos vultis? FAL. Nunc tibi genua egentes ambo amplectimur,  spacerspacer1495
Qui in nesciis locis spe nescia sumus, ut tua domo
Ne nos eiicias, sed serves, et Sultanam, si potest
Fieri, nostram dominam, tantum ancillam in aedibus tuis
Famulari patiare, cui noc locus ullus nec spes superest.
CARL. Ah, domine comes, obsecro te, nostram heram ne deseras. spacerspacer 1500
FALL. Date manus mihi atque e vestris genibus ambo exsurgite.
Tecum, mea Sultana, vivam, tecum pol obeam lubens.
CARL. O utinam vel tandem absumtos Deus respiciat nos aliquis!

bar

ACTUS V, SCENA vj blue
COMITISSA, SIGISMUNDUS, LUDOVICULUS, LUDOVICUS COMES, <FALERNA,> SULTANA, RELIQUI red

SIG. Sic faciam ut iussisti, mater. L. L. Et ego exobsecrabo nunc
Nostrum dominum patrem, ut nos a se non plane segreget. spacer1505
COM. Certe ego nunquam credidi fore, ut me viva possiet
Animum inducere alteram habere uxorem. Sed non ipsus hic
Astat? L. L. Ubinam? COM. Ad laevam, et secum continet novam hospitam!
SULT. Sed quaenam illic est? FAL. Comitissa ipsa venit. SULT. Ah, quid agam? Fugiam hinc.
LUD. Mane, mane, mea Sultana. COM. Ergo nunc o filii mei spacer 1510
Accidamus ad eius genua. SIG. Sic agam. L. L. Ut lubet. LUD. Quid hoc?
Surge, o coniunx, surgite filii. COM. Ah ne auxilium denega.
LUD. Surge coniunx. COM. Non ego coniunx, here, tibi, sed serva sum.
LUD. Quid hoc, malum, infelicitatis? Nequeo satis decernere,
Nisi me credo huic esse natum rei ferundis miseriis! spacer 1515
SIG. O domine pater, propter hospitae huius consuetudinem
Nostram omnium charissimam ne expelle hanc matrem. L. L. O pater,
Ah auree mi pater, obsecro, ne abigas a te materculam!
COM. O Ludovice, quanquam ego te amo, possum equidem inducere
Animum ne aegre patiar quia tecum isthaec accubat.   1520
Modo sinas me tuam esse ancillam, et hos ex te quondam editos
Filiolos penitus ne excludas. SULT. O domina comitissa, non
Ego sum coniux comitis, sed tua potius pauper serva sum.
COM. Nil opus nobis ancilla, nisi quae texat, quae molat,
Lignum caedat, pensum faciat, aedes verrat, vapulet,  spacer1525
Quaeque habeat quotidianum familiae coctum cibum.
Horum tu nunc nihilum quicquam facere poteris admodum.
Nec si posses, paterer. Imo tu, quia dilectissimum
Coniugem — heu quondam — hunc Ludovicum liberasti, et insuper
Nupsisti, per me licet illum servato tibi; satis est spacer1530
Me vidisse adhuc semel ante mortem te meum oculissimum
Ludovicum, cuius sin serva imposterum potero fieri,
In tenebris vitam exigens, ero omnium contentissima.
SULT. Non patiar; ego ancilla ero. COM. Verum ego, non tu, posthac serva ero.
LUD. Ah, meae dominae, quid tantum concertatis invicem? spacer 1535
Quid ex me petitis, quod non in mea potestate est situm?
Quin quicquid decernet veneranda hinc pontificis sanctitas,
Illud est faciendum nobis. COM. Quicquid decernet, tamen
Te non deseram ancilla. SULT. Et ego semper servio tibi,
Nec mihi pontifex prohibebit, quo minus tua serva sim. spacer 1540
L. L. Quaeso, pater, retineas utrasque, vel tibi si non displicet,
Fac mihi pro matre dones hanc peregrinam virginem.
LUD. In id redactus sum loci, ut quid agam illis prorsus nesciam.

bar

ACTUS V, SCENA vij blue
ROSINA, HERMANNUS, RELIQUI

ROS.. Si illi pro hera sua potuerunt comiti fieri supplices,
Cur non pro nostra domina et nos fiamus comiti supplices?  spacer1545
HERM. Fiat: iustum oras, Rosina. ROS. O domine comes, ex intimis
Nos supplices visceribus te rogamus ut piissimam
Castissimamque heram nostram, quae te tanto desiderio,
Dum peregre abfuisti, expectavit ne prosus deseras. red
HERM. Aut filios, o domine, neu contemnas mellitissimos. spacer 1550
LUD. Et vos me obtunditis? Et vos enecatis me? Quid hoc rei est?
Sperabam me habiturum duas uxores, sed nedum unicam
Nunc habeo. Ambae ancillae certant fieri, ut verba harum audio.
Non equidem in patriam sum vectus, sed etiam in solum locum
Orasque ultimas. Ita ubi nunc sim, profecto nescio. spacer 1555
Heu me infelicem et miserum, hancce ego vitam parsi perdere?
Haccine causa ego eram tantopere cupidus redeundi domum? Cui
Quanto fuerat praestabilius ubivis agere gentium
Aetatem quam huc rediisse! Heu vix contineo nunc lacrimas!
Nequicquam mare subterfugi saevis tempestatibus.  spacer 1560
Equidem iam me censebam esse in patria atque in tuto loco,
Verum video nunc me ad saxa ferri saevis fluctibus.
Me miserum! Foris prae fletu non possum stare amplius.
Sult. Ivit intro; nunc ego sum plane desertissima.
Com. Quin potius ego et hi filii sumus omnes exclusissimi.  spacer1565
COM. Nec ulla specula est amplius, quae aliquam salutem mihi afferat.
Sed, quis hic est qui recta platea cursum hic tendit suum?
Et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.

bar

ACTUS V, SCENA viij blue
NUNCIUS APOSTOLICUS ET RELIQUI

NUNT. Hi loci sunt atque hae regiones, nisi fallor, ubi Comes
Ludovicus habitat Gleichius, ad quem fero hasce literas.  spacer 1570
Sed eccum quae ex incerto faciant mihi quod quaero certius.
Et, quantum oculis coniecturam capio, haec Sarracenica
Mulier ipsa est, cuius gratia me huc legavit Pontifex.
Alloquar hanc. Mea virgo, salve. SULT. Mi vir, salve. Nun. Quaeso ne
Te pigeat loqui quod rogo. SULT. Roga quid vis, mi vir; ero  spacer  1575
Ad respondendum parata. NUNT. Nonne es sponsa Gleichii
Ludovici, qui peregre tandem rediit in Thuringiam?
SULT. Ah, mi vir, cur me miseram istoc verbo sic ludos facis?
NUNT. Id Deus prohibeat ut ludos te faciam! Modo coniugem
Mihi dicas velim Ludovici comitis hinc Gleichensium.  spacer 1580
SULT. Haec ea est comitissa. COM. Ah, olim haec fueram, sed nunc alia sum.
NUNT. Nempe tu es virgo illa, quae cum comite Sarracenicis
Venit e terris? Sul. Sic memini factum nec negare queo.
NUNT. Nimirum tibi promisit matrimonialem fidem?
SULT. Equidem. At o utinam eius esse nunc ancilla possiem. spacer 1585
COM. Imo ego iam toties tibi dixi, ut sis comitissa, ego serva ero.
NUNT. Quid si faciam ut ambae sitis comitis una coniuges?
COM. Noli, mi vir, ludere egenas nos miserasque foeminas.
NUNT. Ita me Deus amet, non ludo sed, quod est verissimum,
Id vobis nunc nuntiabo. Quin ambae eritis coniuges spacer 1590
Ludovici comitis Gleichensis. COM. Amabo, num non gaudio
Nos falso oblectas? Quî fieri possit ut unus vir duas
Uxores habeat? NUNT. Facillime, et iam id vobis eloquar
Sin ipsus Ludovicus vester dominus praesens adsiet.
L. L. Quin ego dominum parentem huc evoco. NUNT. Dic me nuncium  spacer 1595
A supremo pontifice apportare, cuius maxime fieri
Se volet participem. L. L. Hoc ago, mi vir, mox adero. COM. O summe Deus,
Obsecro me serva. Tune missus es a pontifice in hanc
Terram? NUNT. Ita aio. COM. Ad comitem? NUNT. Ad ipsum. Sed comes ipsus huc venit.

bar

ACTUS V, SCENA viiij blue
LUDOVICUS, LUDOVICULUS, RELIQUI

L. L. Isthic est, viden'? LUD. Video, mi fili dilectissime.  1600
NUNC. Salve, mi comes Ludovice. .LUD. Cum salutem, mi domine,
Mihi dicis, tibi vicissim magnas habeo gratias.
Sed mihi, sin lubet, dic quid velis me. NUNC. Dicam, at ego prius
Scire volo, num sis Ludovicus Gleichius, qui non diu est
Cum Romae apud pontificem Sarracenica cum virgine spacer 1605
Fueras. LUD. Ego sum ipsus, et ea ipsa est, quam stare hic ad nos vides.
NUNC. Sic equidem arbitror, Ludovice. Nunc tibi laetum nuncium
Apporto hic, quod me tibi ferre Papa iussit Sanctitas.
LUD. Ah quid est? Ne diu teneas me! NUNC. Nempe hanc indulgentiam
Hac papyro consignatam perlege, vel tibi ipse ego  spacer 1610
Perlegam. LUD. Lege ipsus hasce, mi vir, potius literas
Tam manu exaratas sancta. NUNC. Sic faciam. Ausculta. LUD. Hoc ago.
NUNC. Gregorius Nonus papa huius nominis,
Episcopus, atque servus omnium Dei
Christi servorum: Romanorum pontifex,  
spacer 1615
Salutem et benedictionem apostolicam vovet
Animitus Ludovico comiti Gleichensium.
Postquam percepimus te ante quatuor decim
Circiter annos in Palaestinam cum Caesare    
Friderico Secundo profectum Hierosolymis 
 spacer 1620
Ad recuperandum salvatoris unici
Sepulcrum, aberrantem e castris forte Caesaris
Captum atque in servitute crudelissima
Detentum apud Sarracenos, nec amplius
Ullo modo aut ulla re potuisse e vinculis 
 spacer 1625
Durissimis custodiaque liberum
Fieri, nisi per quandam, Sultanam nomine,
Puellam Sarracenicam quam, nescius
Priorem uxorem vivere in Thuringia, 
Et ipsam uxorem ducere coactus fueris. 
spacer 1630
Et cum nunc legitimam priorem coniugem
In patria, sine dubio, adhuc vivam offenderis:
Quapropter tibi nunc pontifex sanctissimus,
Potestate plenissima, ab ipso maximo
Christo, cuius vicarius est, sibi tradita,  
spacer 1635
Concedit, indulget, veniamque dat ut duas
Simul uxores, nempe alteram, quam in patria
Habuisti, et alteram, Sultanam, cuius ope
Te liberatum esse affirmas, imposterum
In unis aedibus, in uno lecto, et simul  
spacer 1640
Amore uno, pro lubitu, amplecteris. Datum
Romae, anno Christi Maria de virgine editi
Millesimo ducentesim, quadragesimo.
Sub proprio Romani sigillo pontificis.

Quid tibi visum est hoc scripti? LUD. Totus, mi vir, gaudeo. spacer 1645
COM. O mea virgo, quid hic audimus? NUNC. Litterae hae ecquid placent?
LUD. Ecquid placeant me rogas? Quin imo vero perplacent.
NUNC. Nempe utrasque vis uxores denuo tibi iungier?
LUD. Utique, et hic capellanus meus astat commodissime.    
Tu nos despondebis omnes. CAP. Id faciam,comes optime. spacer 1650
Nam quid sanctitas supremi pontificis decreverit,
Omne id ordine hic audivi. NUNC. Quin tua iam reverentia
Copulet huc comitem cum ambabus, quae stant hic, uxoribus?
CAP. Hoc ago. Quod felix et faustum fortunatumque accidat.
Mi domine comes, sin animus tibi est simul ambas ducere in  spacer 1655
Matrimonium, da dextram. LUD. Maxime; hic dextram meam habes.
CAP. Nunc tu, domina comitissa, hunc si pro viro nihilominus
Vis agnoscere, tuam manum huius manui impone. COM. Sic volo;
Sic faciam libenter, siquidem id indulsit sanctissimus
Pontifex pater. CAP. Optime. At tu nunc, Sultana, porrige  spacer 1660
Huic quoque dexteram, Ludovico si dari nuptum cupis.
SULT. Equidem cupio fieri nupta libentius quam Libentia. blue
CAP. Quapropter vos tres hic omnes, nempe te dominum comitem
Cum hac et illa, et vos cominas comitissas ambas cum hoc simul
Coniungo et connecto, vinclo plane indissolubili. spacer 1665
Vestrum coniugium Deus immortalis tam bene prosperet,
ut et haec et illa singulis annis nova prole comitem
Parentem faciat. Fiat amen. NUNC. Amen. SULT. Amen. L. L. Amen. HERM. Amen.
LUD. O diem pulcrum et celebrem, et venustatis adeo undique
Plenum! O quantas sanctitati pontificis ego maximas  spacer 1670
Gratias agam! Prae gaudio, ita Deus optimus me amet,
Ubi sim nescio, namque utraeque nunc estis mihi coniuges.
Anne adhuc certatis inter vosmet ancillae fieri?
COM. O fortuna, o fors fortuna quantis commoditatibus
Quam subito domino meo ope nunc vestra onerastis hunc diem! spacer 1675
SULT. Ah mea dulcissima compar, mea multum dilectissima
Commarita, o domina comitissa, ut te iamdudum unicam
Oculitus et medullitus amo, ut te amplector! COM. Pol me haut poenitet
Scilicet boni dimidium tecum dividere, o mulier! red
Hoc memorabile est: ego tu sum, tu es ego, unae animae sumus;  spacer 1680
Unum amicum amamus ambae; mecum ubi est, tecum est tamen;
Tecum autem ubi est, mecum autem ibi est, et neutra alteri invidet.
SUL. Nunc et vos mei estis filii. COM. Et hos ambos donabo tibi.
SUL. Hos non secus amabo utrosque, quam si ex me nati sient.
SIGIS. Me in tuas manus committo nunc, mater dulcissima. spacer 1685
L. L. Et me, velut ante, tibi totum nunc trado e manu in manum.
SULT. Sinite me amplecti vos ambos, o filii charissimi.
LUD. O populares, quis me vivit hodie fortunatior?
Nemo quisquam, nam in me plane Deus potestatem suam
Omnem ostendit, cui tam subito toto congruerint commoda.    1690
O Sultana, quid commemorem primum aut laudem maxime?
Tene, quae mihi dabas consilium ut facerem? An me, qui id ausus sim red
Incipere? An fortunam conlaudem, quae gubernatrix fuit,
Quae tot res, tantas, tam opportune in unum conclusit diem?
An papae magis indulgentiam et sanctitatem? O summe Deus spacer 1695
Serva haec nobis bona! O Sultana mearum voluptatum omnium
Inventrix, inceptrix, perfectrix, scin' me in quibus hodie
Sim gaudiis? HERM. O faustum et omnium felicissimum hunc diem!
ROS. Ah quam hodie lepide hoc succedit sub manus negotium!
Nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi meo comiti.  spacer 1700
SUL. Quicquid incerti mihi in animo prius aut ambiguum fuit,
Nunc liquet, nunc defecatum est, cor mihi nunc pervium est.
CAP. Deum immortalem! Auricalco contra non carum fuit blue
Hoc Epistolium, quod missum est a Romano pontifice.
HERM. At, capellane, modo dixti nunquam unum virum duas spacer 1705
Uxores duxisse. Quid nunc tibi videtur denique?
COM. Id quod pontificis suprema rite indulsit sanctitas,
Illud, Hermanne, est probandum et pernegandum nemini.
Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
Quin res, aetas, usus semper aliquid apportent novi, spacer 1710
Aliquid moneant ut illa, quae te scire credas, nescias,
Et quae tibi putaris prima, in experiendo repudies.
Quod mihi nunc evenit, dum bigamiae contradixeram.
LUD. Nunc, mea uxor, heus. UTRAQUE UX: Quid est? LUD. Bene vos ambae respondetis
Namque ambas volui alloqui. UTRAQUE UX: Quid vis, here, eloquere. spacer 1715
LUD. Quid cessas Falernam nostro huic Hermanno uxorem dare?
COM. Si haec vult. FAL. Mi Comes, cupio. LUD. Ergo fiat. COM. Optime facis.
HERM. Spondesne ergo mihi hanc uxorem, o optime domine? LUD. Spondeo.
SULT. Lepide facis. HERM. At facile isthuc quidem est, si et illa vult, et ego
Autem cupio. COM. At est Sultanae servus hic .SULT. Quid postea?  spacer 1720
COM. Probus et modestus. LUD. Ita aiunt. COM. Nec qui cum respiciat forsitan
Quisquam est; solus est. CARL. Quam haec rem agit? COM. Hanc te Rosinam ducere
Aequum est, et te operam, ut fiat, dare. CARL. Me ducere autem, o domina? COM. Te.
CARL. Me? COM. Te, inquam. SULT. Hem, Rosina. ROS. Domina, quid vis? SULT. Bono animo es, hodie
Huic viro nubes. ROS. Hem. SULT. Bono animo es, inquam. ROS. Quid? Iamne viro?  1725
SULT. Iam ROS. Iam? SULT. Iam quantum potes. ROS. Deus me, o domina, ipsemet oderit,
Ni magis te quam oculos nunc ego amo meos. SULT. Quid? Quam illum? ROS. Aeque, hera.
LUD. Sed quid hic diu cunctamur, quid cessamus, o meae
Coniuges dulcissimae? Quin potius iam intus nuptias
Et nostras et illas concelebramus. UTRAQUE UX. Ut lubet. spacer 1730
LUD. Tum novum hospitem hunc legatum pontificis ter optimi
Accipimus mensa regali. UTRAQUE UX. Sic agendum censeo.
UTRAQUE UX. Tu, capellane, istum tecum huc pontificis duc nuncium.
CAP. Hoc agam perquam lubenter, imo quicquid iusseris. red

bar

CATERVA blue

Ne expectetis, spectatores, dum illi ad vos huc exeant. spacer 1735
Nemo exibit; omnes intus conficient iam nuptias.
Ubi id erit factum, ornamenta ponent atque ex hoc loco
Unusquisque se iterum ad sueta studia rite conferet.  
Nunc quod ad vos, spectatores, relliquum relinquitur,
Et vos vestras nunc personas in vitae hac comoedia spacer 1740
Ut composite et recte agatis, procurate sedulo,
Ut bene stetis neve in actu corruatis ultimo,
Siquidem agit passim universus orbis histrioniam.
Drama hoc actum est. Bene valete. Plaudite atque exsurgite.

Finis