Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS IIII, SCENA i blue
SIGISMUNDUS, LUDOVICULUS
Trochaici septenarii

SIG. Mira sunt mihi quae narrasti, mi frater Ludovicule.   910
L. L. Sic est, mi Sigismunde: mater intus nil nisi lacrimas
Effundit, sedetque tristis sola solo in angulo.
SIG. Pro Deum, quid evenisse dicam huic infortunii?
L. L. Id profecto nescio, nam mihi noluit isthoc dicere.
SIG. Forsan non libenter nostrum dominum patrem conspicit?   915
L. L. Minime. Nam quam laeto vultu, quam sereno pectore
Accepit venientem! Sed mihi nostra Rosinula clanculum
Aliquid dixit, quod tibi dicam, si nulli vis dicere.
SIG. Nulli equidem evulgabo, quicquid tu mihi tacite dixeris.
L. L. Sed prius iura, quod nulli sis dicturus quod loquar.   920
SIG. Revera, mi frater, isthuc dispalescet nullibi.
L. L. Nos adhuc habemus matrem — quam pater secum attulit,
Ex istis peregrinis oris e quibus hodie venerat.
SIG. Deliras profecto, frater .LUD. Quin verum tibi fabulor.
Hanc Hermannus nunc extemplo ad nos ducet materculam.   925
SIG. Quaeso, dic mihi, cur tam credulus es, qui prorsus omnibus
Confestim fidem habeas rebus? LUD. Cur non isthoc crediderim,
Quod Rosinula nostra dixit? SIG. An nescis quod saepius
Istos ludos soleat ludere? LUD. Quin mihi sancta fide
Iuravit dominum parentem secum aliam materculam    930
Ad nos deduxisse e terra huc usque Sarracenica.
SIG. Quis credat quod nunquam auditum est? LUD. At mox factum id audies.
SIG. Nec concedit consuetudo? LUD. At istam consuetudinem
Sarracenicis ex oris noster pater huc afferet.
SIG. Nec sacerdos hoc concedet nec supremus pontifex.   935
L. L. Quid tum? Nec sacerdos nec tuus pontifex valet amplius
Hic rescindere, quod promissum est terra in Sarracenica.
SIG. At fidem cur nuptialem huic oro pater promiserit?
L. L. Nempe ob liberationem, quam hac a virgine adeptus est.
SIG. Deliras manifesto, frater. Lud. Tu deliras qui quod est   940
Omnibus manifestum negitas. SIG. Seu verum sit sive non,
Nunquam ego Dominam nostram matrem contemnam nec deseram.
L. L. Neque ego id unquam in me admittam, sed nec novam illam deseram.
At, quam possum, amabo semper ut quae, ceu Rosinula
Dicit, patrem liberavit. Quam quoque formosissimam   945
Omnium Hermannus dicebat esse. SIG. Plane stultus es
Qui non visam amare gestis. L. L. Cur non? Quae dulcissimum
Mihi donaverit parentem? Cui iam nunc ibo obviam.
Quamprimum illam Hermannus ad nos ducet, hanc statim alloquar;
Hanc salutabo venientem. Huic dextram rite porrigam    950
Et matrem vocabo. SIG. Sed ego me ad matrem unicam meam
Conferam moestam, lacrimantem solabor solam, et tuam
Stultitiam huic pol indicabo. Sed quis isthic huc venit?
L. L. Ubinam? SIG. Isthic, viden’? L. L. Profecto, ni fallor, venit ipsamet
Altera nostra mater. Ibo, nam hanc videre gestio.    955
SIG. I modo, pol tuam nostrae matri iam dicam petulantiam.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij blue
SULTANA, FALERNA, CARLOMANNUS, HERMANNUS, LUDOVICULUS
Eiusdem generis

SULT. Quas nugas mihi in aurem dicitis? Hoc quod iussi, quin potius
Procuratis. Hem Falerna, fac ad nos haec afferas
In domum hanc Comitis, mei Sponsi et coniugis dulcissimi.
FAL. Sic faciam. Ah hera, hic mane atque in nostram i rursus patriam.   960
SULT. Carlomanne. CARL. Quid, hera, me vis? SULT. Tu quantum potes vide:
Abduc istos e taberna actutum diversoria.
Tum facito ante solem occasum ut venias adversum mihi.
FAL. Non tu istos mortales novisti, hera? SULT. Tace, inquam, nunc iam.
Mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.   965
Tu ancilla es stulta atque inscita, quantum perspexi modo.
Quin multo melius fides et candor nostri coniugis
Mihi perspectus est, quam isthaec, quae insimulas ut ego metuam.
Verum, Hermanne, tecum intro ibo sin videtur commodum.
HERM. Ut lubet, quoniam herus sic iussit. SULT. . Quisnam hic adolescentulus   970
Contra nos stat? HERM. Isthic herilis filius est Ludoviculus.
SULT. Ad nos tendit. L. L. Ibo et alloquar illam. Salve mater millies.
SULT. Salve et tu dulcissime fili, salve. Cur me nominas
Matrem? Aut quis tibi dixit, quod sim tua mater? Lud. Annon ea es
Virgo, quae dominum parentem nostrum in patriam reducem   975
Fecisti? SULT. Sic est; ita fateor. L. L. Magnas ergo gratias
pro patre liberato semper referam tibi quoad vixero.
SULT. Quin Deo potius dicamus grates multo maximas,
Qui nos solus liberavit, qui huc nos solus transtulit. red
L. L. Verum unum ex te orabo supplex. SULT. Dic quid vis, fili optime.   980
L. L. Ut mea sis dilecta mater, ut me habeas pro filio.
SULT. Imo meum hoc pectus tibi totum, hoc cor totum tibi consecro.
L. L. Et vicissim me totum tibi consecro, optatissima
Mea mater. HERM. Sed quid cessamus hic, quid nectimus moras?
Sat scio, nos comes expectabit. SULT. . Ut lubet. L. L. Praei, sequar.   985

bar

ACTUS IIII, SCENA iij blue
PUER
Iambici senarii

Nulla est magis aegritudo animo meo obviam.
Imo omnium exul atque inanis hodie
Maestitiarum, calamitatum, atque casuum
Sum factus, ex quo peregre hic comes advenit et
Ego ab hoc stolido Boncompagno et ficulneo blue    990
Stipite sum liberatus. Apud quem propemodum
Fame sitique enectus fui iniquissimis
Et indignis modis. Nunc me Hermannus modo
Conduxit, servus huius comitis, ut mea
Opera et industria hic in stabulo ephippia    995
Et frena purgarem; tum stabulum stercore
Equino exonerarem; atque hisce strigilibus
Caballonum colla atque caudas pectitem;
Aut illorum ungulis vaccina stercora blue
Pro more equestris dignitatis inderem;    1000
Aut foenum avenamque darem et lectum sternerem.
Sed, Proh Deum immortalem, quemnam isthic procul
Aspicio incedentem? Pol Boncompagnus est.
Profecto is est, is est profecto. Quantum queo
Hinc fugiam, atque in stabulo me abscondam clanculum    1005
Sub stramenti meta. Nam si me apprenderit red
Boncompagnus caedet me virgis ad necem
Et me duobus obtruncabit ictibus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij blue
BONCOMPAGNUS
Iambici senarii et septenarii trochaici

Ut illum Dii perdant primus qui horas repperit.
Quique adeo primus statuit hic solarium,   1010
Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
Nam, me puero, uterus hic erat solarium,
Multo omnium istorum optimum et verissimum.
Ubi iste monebat esse, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi cum soli lubet.     1015
Itaque adeo iam oppletum est oppidum solariis,
Maior pars populi aridi reptant fame.
Nunc quia mihi est expatiandum, dum tempus it
Coenandi, ut me ad comitissae mensam conferam et
Quanquam invocatus accedam — at more militum    1020
Tamen ipse me vocabo verbis vinnulis
Venustulis amatoriis et melleis —
Neve frustra cogar apud vos hic forsan morarier,
Paullisper vobis curriculum vitae meae
Recensebo. Vos omnes, quaeso, advortite,    1025
Ut pernoscatis, quis Boncompagnus siet.
spacerPostquam igitur mei parentes ludo e literario blue
Me adolescentulum miserunt olim in academiam,
Scilicet ut Latinae linguae et praesertim eloquentiae
Fundamentis probe locatis, ad studium politicum et    1030
Corpus Iuris me conferrem — hanc sum secutus regulam:
Autores Latinos omnes continuo divendidi
Ut, scholasticis omissis hisce quisquiliis, statim
Iuridicis exercerem me disputationibus.
Namque cogitabam, quid me literis umbraticis    1035
Detinebo commorantem? Quin magis usurarias
Disciplinas pertractabo, quo miserandis rusticis
113Possim exenterare bulgas, detorquere perperam
Iura, pecuniam extorquere, tum viduas emungere,
Et pupillos denudare. Hoc primum equidem proposueram. At   1040
Ius culinarium mihi semper melius quam civile ius blue
Placuit, et in Institutionibus unicum de Nuptiis blue
Titulum semel atque iterum legi. Inprimis titulos optime
Quosdam ex Digestis ad unguem in memet transformaveram
Ut sunt: De Ventre Inspiciendo, De Tigno Immittendo, ut et     1045
De Furtis, De Concubinis, De Agnoscendis Liberis,
De Iniuriis et Famosis Libellis
. Quos quotquot dies
Instar pragmatici exercebam. Quanquam disputaverim
Theses, quas alius mihi scripserat, De Temperantia,   
Cum tamen fuerim revera nil minus quam temperans.    1050
Has theses meis amicis misi hinc inde in patriam
Ut meum profectum et artem singulis ostenderem,
Cum tamen, ceu percepistis, nil quicquam conscripserim
Nec verbum opponentum ad unum mutus ego responderim.
spacerQuo facto, tamen videbar mihi omnium doctissimus,   1055
Ac primum me gladio accinxi aut gladio me potius meo blue
Alligavi, per plateas hinc et inde cursitans,
Aucupatus elegantes num e fenestris virgines
Forsan prospiciant me euntem, cum quibus mox vesperi
Caederem amabiles sermones. His a mercatoribus    1060
(Sed ne quis forte erret, nummis nunquam praesentariis)
Praestinavi donavique vittas, cultros, cingula,
Chirothecas, uniones, calceos, peplum, annulos,
Et quicquid libenter omnes appetiscunt virgines.
Mox in singulis choraeis, cum forte essent nuptiae,    1065
Studui primas obtinere, cum puellis saltitans,
Instar rupicaprae, aut hoedi, aut galli gallinacei.
Dein, quamprimum abscondidit atro nox diem crepusculo,
Ibi vagatus per viarum strata perque compita,
Stentorem exsuperavi mille vociferationibus,     1070
Aut ad ianuas cacavi aut his affixi cornua,
Funiculisque ligavi mures quaque erant campanulae
Ad domos suspensae, saevis aut lapidationibus
Paedagogorum fenestras exoculavi, aut in via
Si qui forsitan lucernas aut faces aut lumina blue    1075
Praetulere, hos ense nudo invasi, aciem gladii mei
Ad silices explorans, donec concursitationibus
Mille confectus, me molli commendavi lectulo,
Pernoctans aut apud amicos, aut in diversoriis,
Inque diem somnum usque extendi et edormivi crapulam.     1080
Inde vix expergefactus ipsum ad tempus prandii,
Dum me exorno, et pecto, et induo, dimidiatus transiit
Iam dies ad umbilicum. Mox absumto prandio,
Me statim oblectavi mille hinc inde excursionibus,
Nec Museum visitavi, ubi totum atramentarium     1085
Aridius stetit quam pumex, ubi aliquot mei libri
Sic muscerda, sic muscarum obducti squallebant fimo,
Ut iurasses hos effossos esse e sterquilinio.
Interim tamen simulavi me linguas exoticas   
Didicisse: ut passim Gallorum et Italorum vocabula     1090
Linguae inseruerim maternae, sicut erat potissimum:
Signorsi, oui Monsieur, grandmerci, bascio le mani, a Dio.
Quas voces meo sermoni millies admiscui.
spacerSed operaepretium est audire quos quondam in academia blue
Habuerim hospites diversos. Nam primum vulpeculae    1095
De schola sum commendatus, cuius coena et prandio
Fruerer. Haec me quotquot horis et mensis prope singulis red
Importunis increpavit obiurgationibus:
Scilicet ut modestius escas caperem, ut nulli de loco
Pulpamentum abriperem, ut biberem paululum civilius,    1100
Nec manus sic, nec sic quadras turpiter perungerem.
Tum, quod maxime vexabat me, ut dictum unum e Bibliis
Memoriter recitare vellem mensas ante singulas.
Quod postquam me aegerrime habebat, mensam aliam mihi protinus
Comparo civiliorem. Dico equidem a parentibus   1105
Me missum huc, quo cum studiosis discam conversarier,
Et varios passim discursus, praesertim in politicis,
Nunc audire, nunc movere. Quapropter me ad alterum
Contuli hospitem, qui alebat convictores plurimos,
Omnes barbis et machaeris exornatos, qui tamen    1110
Minime mihi arridebant, nam me nunc Abecedarium blue
Modo Novitium, modo Bacchantem, aut denique Caudicem, omnibus
Audientibus vocabant exagitabantque usque adeo
Ut misero mihi ponderosos colaphos passim inflixerint.
Atque hoc maxime erat miserandum, quod nusquam contra hiscere     1115
Fuerim ausus, ni voluissem me totum alapis interfici,
Non secus ac si in Centaurorum venerim convivium. blue
spacerHis perpessis, huic quoque mensae constituo valedicere,
Sumtus immodicos causatus, et quod conturbaverit   
Nimium rationem vino hospes extraordinario.     1120
Quare satius esse putavi solo in ergasterio
Cum canibus coenare quam sic me tot ictus perpeti.
Sic demum ad magistrum tandem quempiam me contuli,
Simplicem, cadaverosum, palliatum, luridum.
Qui tam sceleratam uxorem habuit, doliarem, edentulam,      1125
Pallidam et suffarcinatam, ut nusquam olus unctiusculum
Nitidiusculamve pultem aut simile quippiam opsonii
In mensam attulerit, sed semper lentes, ciceres, hordea,
Pisa, rapa, iure hesterno tam scabiose et rancide
Cocta, cum ossea offa, et vinum tam durum, tam mucidum,    1130
Sulfuratum, et adulteratum intulerit, ut sin diutius
Hic mansissem, in formam vivi mutatus cadaveris
Prae fame fuissem. Tales postquam vel tandem hospites
Non secus atque tempestatem evaseram saevissimam,
In taberna mihi convictum indixi diversoria,    1135
Hicque interfui omnibus usque compotationibus.
Nec tamen persolvi cuiquam simbolum, sed undique
Conflavi grande aes alienum, et nescio quem mox rupicem
Nocte sauciavi ad mortem. Tum ex causis praegnantibus
Praeter expectationem quaedam ancilla parvolo    1140
Me puero donavit. Nulla sic sola venit calamitas.
Quare iam accusatus trahor in carcerem e vestigio, et
Iam prope mille hinc inde cinctus ibam creditoribus.
spacerStat caupo, stat bibliopola, stat sutor, stat aurifex,
Linteones, pelliones, bibliopegae, musici,      1145
Pictores, tonsores, balneatores, vitriarii,
Sartores, propolae, lanii, coqui, equisones, aucupes,
Cerdones, cerevisiarii, arcuarii, gemmarii,
Cupedinarii, cytharaedi, tubicines, tibicines,   
Cornicines, machaeropaei, mercatores, hospites,    1150
Lychnopaei, casearii, pilicrepi, zonarii,
Pileones, piscatores, oinopolae, equarii,
Pharmacopolae, pistores, Phrygiones, utricularii,
Saltatores, gladiatores astant. Astant mulieres
Hae netrices, hae lotrices, quae sibi aes censent dari.    1155
Astat lectisterniatrix cum schedis, cum syngraphis.
Omnes stant, numerant, consistunt, et cupiunt absolvier.
Dumque disputatur ratio, et dum spes in alium diem
Prorogatur ab advocato nostris creditoribus,
Dum volunt reditum expectare nuntii e mea patria:   1160
An forsan sit allaturus, quam petunt, pecuniam,
Tunc ego dies et noctes unice id modo cogito,
In custodia detentus omnium durissima,
Quodmodo memet liberare possem e tristi hoc carcere.
Tandem exhaustis animo mille cogitationibus,     1165
Hunc astum adhibui: dum custos carceris mihi cibum
Vesperi affert, alloquor hunc, "Ah quam infesto me carceri
Intrusisti! Heu, quot bufones hinc stabulantur in angulo!"
Custos, monstrum hoc admiratus, ad me intro venit immemor
Anne et ipse eos bufones possit intuerier.    1170
Cui dum sic praeeunti monstro, de quo dixeram, angulum,
Ecce huic tam valido ictu colaphum impingo ut ad terram ocius
Ceciderit. Ego ostium mox prehendo, recludo, pessulum
Obdo, abeo, atque urbis mox portâ proripio me clanculum.
Is vero integram illam noctem mansit in custodia.    1175
Verum ego interim fugiendo nocte, de die abditus
In silvis delitescebam permutatis vestibus
Et barba abrasa, faciens me sic plane ignorabilem,
Donec perlustravi terras hinc et illinc plurimas,
Creditoribus relictis quos dixi in academia,   
Multa passus, multa facinora perpetrans, dum postea
Militiam secutus, almo Boncompagni nomine
Nobilitatus, in hanc postremo migravi Thuringiam.

bar

ACTUS IIII, SCENA v blue
HERMANNUS, BONCOMPAGNUS
Trochaici septenarii

HERM. Introduxi Sultanam. Hac quid sit futurum nescio.
In stabulum me conferam. Sed hunc quem video, quisnam is est?    1185
Qui oculis meis obiicitur illic ignorabilis obviam?
BON. Nunc quoniam genere eo me dico, me magna decet efficere
Facinora, ut quae post mihi clara et diu supersint. HERM. Hem libet blue
Scire, quid hic velit sibi cum machaera, et huic, quamnam rem agat,
Hic dabo insidias. BON. Nunc tempus est, ut hancce visitem   1190
Viduam Comitissam. HERM. Profecto, quae haec sit avis, non sat queo
Scire, quae hunc cum mantello advenit, et cum crista in pileo.
Numnam a balneis it forsan circumductus pallio? red
Facies aedepol esse videtur militaris. BON. At minime
Dubito, quin comitissae palpum tam lepide obtrudam meis    1195
Verbis blandiloquis, venustis, ut statim me hac vespera
Sit ductura maritum. HERM. Quidnam hic de comitissa murmurat?
BON. Nam sic faciam, sic consilium est, astute atque callide
Hanc primum procabor, iamque ubi sponsus ero, igitur demum opes,
Quas Comitissa habet, accumulabo, et omnes in me conferam.     1200
His opibus, quacunque incedam, ibi ero omnium festivissimus.
Semper in lepido cubabo lecto, et me lepido cibo
Recreabo totum, lepidam complexus mulierculam
Contrectabo, ubi ego confestim Lesbio atque Cretico
Aetatem irrigabo vino annis vetulo atque edentulo.   1205
Rex apud reges perhibebor. Post animi causa optimos
Passim equos mihi comparabo, circumequitans cuncta oppida,
Ubi mea fama decusque passim et nobilitas sic clara erit.
Tum magnam arcem exaedificabo, quam Arcem Boncompagniam    
Indigitabo e nomine nostro. HERM. Quamnam arcem hic veneficus    1210
Sese ait exstructurum, an forsan hanc in ventos exstruet?
BON. Sic monumentum famae nostrae et factis immortalibus
Ibique regnum magnum instituam. Sed nunc intro ibo. At, quis hic
Astat? HERM. Hunc exploratorem certe perversissimum
Ludos faciam, adeo, ipsum dum se ludos fieri senserit.     1215
BON. Forsan est Comitissae servus? HERM. Hem quid debetur tibi?
BON. Tua quod nihil refert id a me percontari desine.
HERM. Pol ridiculus es. Sed cur me non salutas tu prius?
BON. An nescis ita militarem disciplinam esse, ut manu
Benevolentibus salutem mittant, eadem opera malam    1220
Malevolentibus rem mittant? Sed comitissa anne intus est?
HERM. Sic est, quod memini, ubi iussit me te opperiri scilicet.
BON. Quid ais ?HERM. Id quod res est. Sed dic, qua venias e patria?
BON. Ex illa qua eram imperator summus. HERM. Anne ex carcere?
BON. Contumeliam si dices, audies. HERM. Anne etiam puer   1225
Es cubitare in cunis solitus? BON. Quid me ludis furcifer?
HERM. Non ludo, sed scire volo quid apud heram meam tibi sit
Hic negotii. Bon. Quid ad te? Quin intro duc me ad tuam
Comitissam. HERM. Hoc ago. Sed primo dic quod sit nomen tuum,     
Ut videam an sis ille quem intus comitissa expectat diu.    1230
BON. Boncompagnus sum. HERM. Num miles? BON. Ut qui centum millia
Uno die volaticorum his manibus occidi meis.
HERM. Quid? Num culicum? Bon. Imo hominum, inquam. HERM. Quid an volaticorum hominum?
An, quaeso, usquam, Boncompagne, sunt homines volatici?
An forsan sunt advocati, qui sine pennis nunc volant?    1235
BON. Fuerant, sed nunc interfeci cunctos cum pulvisculo.
HERM. Quodmodo potuisti? BON. Dicam tibi, viscum legioni dedi. blue
HERM. Cui rei? BON. In fundas indebant visci grandiculos globos.
HERM. Quid postea? BON. Hoc illos volantes iussi funditarier.
HERM. Perge .BON. Quid multis? Ut deinde quemque visco offenderant,   1240
Tam crebri ad terram accidebant quam pira, concussa arbore.
Ut quisque acciderat ligatus, hunc necabam protinus,
Per cerebrum suâ sibi pinnâ non secus quam turturem.
HERM. Mira narras, Boncompagne, Sed mihi dic, pallium
Quanti hoc conductum est? BON. Quid est? HERM. Quaeso haec machaera quid meret?    1245
BON. Esse tibi opus helleborum video. Mitte. HERM. Quidnam pileus blue
Cristaque haec mercedis hodie domino demeret. BON. Hem, cui
Domino? Servum te hercule oportet esse nequam et subdolum,
Hominem qui sic peregrinum atque advenam hic irrideas.
HERM. At certe te sycophantam credo mendacissimum.     1250
BON. Maledicta hinc aufer, compesce linguam, nam maledicere
Mihi tu temperabis, si sapis. Generi nolo te meo
Iniuste loqui, nam illustri, ut tu sciens sis, stemmate
Sum natus, huius Comitassae sponsus dilectissimus.
HERM. Cuius comitissae? BON. Nimirum illius, quae vidua est iam plurimos     1255
Annos, ex quo comes hinc peregre bellum in Sarracenicum
Fuit profectus. HERM. Quas mihi narras, Boncompagne, fabulas?
Cur vidua haec comitissa sit, quae nondum amisit coniugem?
BON. Deliras. HERM. At tu deliras, qui vigilando somnias.
BON. At cur me vocavit hodie tua comitissa, ut vesperi     1260
Secum pol coenarem? HERM. Quid ais? Te comitissa militem
Ad coenam vocavit? BON. Ita aio. HERM. Nempe ut meam heram coniugem
Ducas? BON. Sic est. HERM. At Ludovicus Comes hinc peregre ex ultimis
Cum oris venerit, num poteris tu comitissam ducere?
BON. Mentiris, nam comes hic iamdudum fuit demortuus.    1265
HERM. Quid garris, insane? Abire hinc ni properas grandi gradu,
Tune istos fictos, compositos, crispos cincinnos tuos
Unguentatos usque ex cerebro evellam .BON. Quanam gratia?
HERM. Quia adeo fores nostras unguentatus ausus es accedere,
Quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes,    1270
Quiaque tot fundebas uno e spiritu mendacia.
Quid gladio minare nequam? Hem, vapula; hem, sic vapula.

bar

ACTUS IV, SCENA vj blue
CARLOMANNUS, PUER, HERMANNUS, BONCOMPAGNUS
Eiusdem generis

CARL Hem, quid hoc est? PUER Boncompagnus vapulat. HERM. Heus, adeste vos.
Ducite istum. Si non sequitur, rapite sublimem foras.
Facite inter terram atque coelum ut medius sit, discindite.    1275
Bon. Obsecro hercle, mi bone serve, te. HERM. Nequicquam hercle obsecras.
Certe ego te hodie deprensum defigam in terram colaphis.
Bon. Perii. HERM. Quid? Num me mentiri dicis amplius? Bon. Interii.
HERM. Imo etiam prius verberetur fustibus. PUER Multum quidem.
HERM. Cur es ausus de comitissa dicere tot mendacia?    1280
BON. Ita me dii ament, ultro ventum est ad me. HERM. Mentitur. BON. Perii.
Mane dum narro. HERM. Quid cessatis? Bon. Non licet mihi dicere?
HERM. Dic. BON. Oratus sum ad vos venire huc. HERM. Quare ausus? Hem tibi.
BON. Hodie sum satis verberatur; obsecro. HERM. Quid huc tibi
Ventio est? Quid aditio est? Tibi quid hanc comitissam notio est?     1285
Bon. Ah quod per iocum modo dixi, nolito tu convertere in
Ser ium. HERM. Quid ais? Quid mussas, feles virginaria?
Pugnum in os impinge. Pugnos tu puer in ventrem ingere.
PUER Hoc ago, Hermanne. BON. At tu nequam quid me herum tuum verberas?
PUER Occipito modo huic afferre vim ioculo pusillulum;    1290
Sic te hinc ornatum amittam, ut quis ipsus sis, non noveris.
Quid comitissam tu quaerebas? BON. Quia viduam esse censui.
Itaque ancilla conciliatrix quae erat dicebat mihi.
HERM. Mentiris, nebulo. Quin potius, miles, edico tibi,
Si in platea hac offendero post unquam, quod dicas mihi:  1295
"Comitissam quaerebam, huc intro sum vocatus!" Ocius
Periisti. Non tu hinc abis? BON. Abeo; me modo vos mittite.
HERM. Scin’ tu, ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie turbae caeperis,
Faciam ut huius tu diei meique semper memineris.    
BON. Obsecro vos. HERM. Solvite istum. CARL. Solvimus. BON. Da pallium.   1300
HERM. De pallio et pileo et machaera, ne quid speres, non feres.
BON. Ah, sinite hinc modo abire vivum. PUER Cedo periscelides,
Quas mihi furatus olim. BON. Hic sume, puer, periscelides.
HERM. Sed nos in stabulum hinc eamus. CARL. Ut lubet. PUER Quin vos sequar.
BON. Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.      1305
Me sic verberavit, mihi sic invito abstulit mea.
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
Eheu, sum redactus usque ad has caligas et calceos!
Nunquam, aedepol, me vivum quisquam in crastinum aspiciet diem,
Nam mihi iam intus potione vincea onerabo gulam. blue      1310
Neque ego hoc committam ut homines me mortuum dicant fame,
Sed quicquid mihi sit factum, illud iure factum iudico.
Si sic aliis fiat, qui puellas tantum divites,
Aut viduas locupletes aut dotatas sectari volent,
Minus has res studeant, quam passim nunc student. Sed ibo alio,    1315
Namque ex hac familia me plane excidisse intelligo.
Vos vero ne expectetis me dum per hanc redeam viam.

Perge ad ultimum actum