Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i blue
CAPELLANUS
Iambici senarii.

Ut haec aetas mea est, ita proferam gradum,
Ita progredi deproperabo. Veruntamen,
Id, quam facile sit mihi, non sum falsus, quia
Pernicitas me deserit et sum consitus   675
Senectute atque onustum hoc vix gero meum
Corpus; vires reliquerunt. Ut aetas mala
Merx est tergo! Nam plurimas res pessimas,
Cum advenit, affert. Quas, si omnes autumem, nimis
Longus sermo sit. Sed non possum me domi   680
Meae amplius continere. Quin celerrimo,
Quo possum, properem cursu ut Comitem visitem
Meum, quem e peregrinis vel tandem regionibus
Domum venisse modo mea mihi dixerat
Ancilla. Quod, quamprimum ex hac audiveram,   685
Huc extemplo processi ut salute plurima
Impertirer Comitem, qui me toties suae
Antehac participem mensae vinique fecerat.

bar

ACTUS III, SCENA ij
HERMANNUS, CAPELLANUS
Eiusdem generis

HERM. Progrediar, ut puellam Sarracenicam  
Introducam, ut meus comes me iusserat. spacerspacer690
CAP. Sed quisnam est ille ocreatus? HERM.. quisnam autem est procul
Ille tunicatus? CAP. Hermannus, ni fallor est.
HERM. Se recte memini, iste capellanus est. CAP. Eum
Adibo. HERM. Aggrediar ad illum, CAP. Salvum gaudeo
Te cum comite redisse. HERM. . Salve millies, 
Mi reverende Domine Capellane. CAP. Quid novi,
Quaeso, vobiscum fertis ex tam dissitis
Regionibus ?HERM. Nova plurima, sed plus mali
Quam boni. CAP. Quîdum? Annon vester huc dominus comes
Salvus et incolumis venit in patriam? HERM. Optime  700
Istuc quidem sese habet. CAP. An comitissa forsitan
Ob adventum illius, quod tamen haut crediderim,
Tristitiam concepit? HERM . Minime. CAP, At dic mihi quid est.
HERM. Libenter isthoc dicerem, sed unicum
Ne dicam obstabit. CAP Ergo et hoc dicas velim.  705
HERM. Si nempe nulli hominum mihi promiseris,
Te id dicturum. CAP. Age sane dic modo, namque lapidi,
Quicquid dixeris, id omne dixeris. .HERM Modo
Clam habeatur. CAP. Nihil unquam tam clam habebitur,
Quam hoc quod narrabis mihi. HERM. Sed antea, mi domine spacer710
Capellane, unum est quod iam sciscitarier
Ex te me oportet. CAP. Sciscitare quod lubet.
HERM. Potestne vir unus duas habere coniuges?
CAP. Cur hoc ex me quaeris? HERM. Responde mihi prius
Id quod rogo; postea et tibi dicam cur modo id   715
Ex te quaesiverim. CAP. Ergo sic respondeo,
Quod non liceat viro uni habere coniuges
Neque duas neque plures, sed tantum, uti pagina
Expresse in sacris loquitur, unicam. Velut
Vox clara Dei nostri hoc comprobat in bibliis:   720
Duo erunt in carne una, quod ipse Christus in blue
Matthaei decimo nono capite sic repetit:
Qui fecit ab initio hominem, ille masculum
Et foeminam eos fecit dixitque: ob hoc homo
Dimittet patrem et matrem quamprimum suam   725
Et adhaerebit suae uxori et ita erunt duo
In carne una
. HERM. Sed annon antiqui patres
Habuere concubinas? Ut Abraham cum Agar
Ancilla habebat olim consuetudinem?
CAP. Hoc in Veteri Testamento concessum erat,  730
Sed nos Novo in Testamento iam vivimus.
Mihi quidem ne unica conceditur, licet
Et ipse uxorem libenter cupiam ducere.
Sed cur, mi Hermanne, me id quod scis interrogas?
HERM. Mi domine capellane, id iam tibi, si lubet, ordine  735
Dicam. CAP. Ergo dic, nam me potius sermonibus
Tuis tam longis et tardis prope enecas.
HERM. Hoc ago. Noster comes, ut verbo unico omnia
Eloquar, uxores nunc habet duas. CAP. Quid ais?
HERM. Duas, inquam, uxores Ludovicus Gleichius   740
Iam duxit. CAP. Proh Deum! Unde hoc scis? HERM. Res ipsamet
Loquitur. CAP. Quomodo? HERM. Scilicet ubi Sarracenicis
In oris commoratur, alteram virginem
Molliculam, festivam, scitam, tenellulam
Uxorem duxit. CAP. Cur ausus id est facere? HERM. Cur?  745
Forte putavit comitissam iam esse mortuam.
CAP. At rem prius exploratam recte oportuit.
Sed ubi ea est, aut unde hoc scis quod comes alteram
Illic apud Sarracenos sibi iunxerit
Puellam? HERM. Id mihi servus, quem secum ex ultimis  750
Palaestinorum ad nos huc oris duxerat,
Modo ordine commemoravit, atque hanc, quam tibi
Dixi, insititiam uxorem nunc ducam statim,
Ut mihi praeceperat comes, hinc intro in domum
Nostram. Quae opperitur in hac iam nunc vicinia.  755
CAP. O summe Deus, quid audio! HERM. Id quod, mi domine
Capellane, res est. Cap. Sed quidnam tua optima
Comitissa, quaeso, loquitur ad hoc negotium?
HERM. Quid illa loquatur quae est rei ignarissima?
CAP. Tu, mi Hermanne, tuis me verbis in maximum    760
Redegisti stuporem. At quid putas mihi
Agendum esse ut qui comitem voluerim tuum
Peregre advenientem visere, et eram iam in via?
HERM. Hoc potes, mi domine capellane, facere
Nihilominus, ne me dixisse censeant 765
Quicquam. CAP. Sic faciam, et me intro nunc ego conferam.
Vale, mi Hermanne. HERM. Et tu vale, et fac clanculum
Quod dixi habeas. CAP. Id fiet, sis quietus modo.

bar

ACTUS III, SCENA iij
HERMANNUS
Septenarii trochaici

Abiit hic. Profecto evadet haec nova copulatio
Sarracenicae puellae in aliquod maximum malum.spacer 770
Sed cur hic Falernam nostram servam Sarracenicam
Aspicio currentem huc usque nunc platea ex ultima?
Opperiar, simul ac videbo quid sibi cursitans velit.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
FALERNA, HERMANNUS
Eiusdem generis

FAL. Progrediar quo videam quando Sultanam meam dominam
Comes arcessat. Sed nonne istic Hermannum se temporespacer 775
Video recipientem ex aula? HERM. Quid, Falerna, curris huc?
FAL. Nempe Sultanam videbo quando comes tuus iusserit
Hinc domum vocari, uxorem quam iamdudum duxerat.
HERM. Hoc ego facio, sis quieta. Sed cur dicis coniugem
Tu esse Sultanam comitis mei, qui domi ipse coniugem spacer780
Habuit, antequam profectus in Palaestinam fuit?
FAL. Scilicet quia Sultanam meam dominam in patria vinculis
Matrimonialibus sibi iunxerat firmissimis.
HERM. Sed forsan putavit esse coniugem demortuam.
FAL. Quid tum? Quasi vero non fas sit ducere coniuges duas?spacer 785
HERM. Scilicet haec inolevit olim consuetudo barbara
In Palaestina atque saeva gente Sarracenica.
FAL. Ergo quando uxorem duxit more Sarracenico,
Hanc meam dominam et retinebit. HERM. Erras pol totâ viâ.
Nam nec unquam invenies factum hic in nostra Germania spacer 790
Ut vir unus pro lubitu habeat uxores simul duas.
Sed quid hic Rosina ad nos cum Carlomanno cursitat?

bar

ACTUS III, SCENA v blue
CARLOMANNUS, ROSINA, HERMANNUS, FALERNA
Eiusdem generis

CARL. Dispeream, nisi dominus comes hanc duxit dudum coniugem.
ROS. Mentiris profecto, o stulti mendicabulum viri?
CARL. At cur dominam nostram secum duxit in Gemaniam? spacer795
ROS. Huius rei causam sciat ipse. HERM. Quid, Rosina, mussitas?
ROS. Quod neque fictum, quod neque pictum, nec scriptum in poematis
Inventum est. HERM. Anne audivisti comitem Sarracenicam
Uxorem duxisse? ROS. Idipsum hic sycophanta barbarus
Contra leges persuadere mihi cupit. CARL. Sic aedepolspacer 800
Factum memini. FAL. Sic profecto est. ROS. Tune ea es, dic obsecro?
FAL. Non ego, sed mea domina, quam mox hic videbis in domo
Comitis tibimet imperantem, nam te servam esse arbitror.
ROS. Haec quidem deliramenta loquitur. HERM. Paullisper mane,
Dum edormiscat unum somnum. ROS. Quaene vigilans somniat? spacer805
FAL. Equidem ecastor vigilo et vigilans id, quod factum est, fabulor.
ROS. Quo id, malum, pacto potest, nam mecum argumentis puta
Fieri nunc uti, adhuc vivente prima coniuge, alteram
Ducat uxorem, contra omnes leges, id dici volo?
CARL. Nil vestras curamus leges. Nostra hera iam comitissa erit. 810
ROS. Garris, cui neque pes caputve apparet. FAL. Quid, venefica,
Nos diu moraris, tu nunc quod factum est facere haut potes
Infectum. Puto te probam esse mulierem. ROS. Noster comes red
Nec meretrices nec puellas unquam amat usurarias.
FAL. Tun’ meretrix an concubinam forte putas meam dominam spacer 815
Stemmate regio prognatam? ROS. Quae volt casta dicier,
Illa non maritos sequitur peregre, sed domi manet.
FAL. Quid, scelesta, fabulare? Quod si non mea viveret
Domina, non tuus comes unquam aspexisset Germaniam.
Has ob conditiones illam duxit. Nunc rem omnem tenes.  820
ROS. An tu stulta putas comitem meum deserturum coniugem,
Quam tam perdite dilexit, ex qua filios duos
Suscepit? FAL. Quid ad nos illud attinet, num liberos
Comiti procrearit uxor? Quin mea hera ipsum liberum blue
Fecit comitem servientem. HERM. Quid stolidae mulierculae spacer825
Inter vos verbis certatis? Non vestro hoc fiet modo.
Nostra hera permanebit coniunx comitis. FAL. Imo nostra erit
Domina iam comitissa. HERM. Quid tu mulier barbara clamitas.
Scio te iam bona esse voce; meretrix, ne clama nimis.
FAL. At ego hercle vero clamo. HERM. At ego tibi, scelesta, comprimam spacer830
Isthanc linguam, nisi tacebis. CARL. Sin digito unico hanc tenes,
Iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
ROS. Me virum natam esse vellem, certe ego iam ostenderem.
HERM. Nimis iracunde. Profecto non decet esse superbum hominem
Servum. CARL. Imo decet innocentem me servum atque innoxiumspacer 835
Pro domina esse confidentem. FAL. Et me servam ipsam, pol, decet
Pro domina esse confidentem. HERM. Nae tua vox valide valet.
FAL. Referendae ego habeo linguam istanc natam semper gratiae.
Eodem mihi precio sal perhibetur quo tibi, nam me nisi haec
Defendet, salem non unquam delinget. HERM. Tace obsecro. bluespacer840
Tu quidem aedepol larvarum plena es. Quid verbis est opus?
CARL. Tu tace, faber, qui cudere nummos plumbeos soles.
ROS. Viden’ tu illi oculos virere, ut viridis exoritur color blue
Ex temporibus atque fronte? Ut oculi scintillant? Vide.
HERM. Video. FAL. Sequere hac, Carlomanne; sequere hac. Egone haec patiar, autspacer 845
Haec taceam? Emori me malim quam haec non Sultanae indicem.
Anne huic, quae tuum liberavit comitem, sic mala gratia
Referetur? Quae patriam propriam, quae parentes deserens,
Hunc secuta est per nives in hanc foedam Germaniam,
Nunc foras quatietur tandem? Me potius vel millies spacer 850
Suspendas quam tacita haec auferes. CARL. Tecum ibo. FAL. Sequere tu.

bar

ACTUS III, SCENA vj blue
COMITISSA, ROSINA, HERMANNUS
Eiusdem generis

HERM. Nescio quos rumores aures usurpaverunt meae!
Sed videon’ ego hic Hermannum stantem cum Rosinula?
Nescio quid meditantes ambos? ROS. Pol comitissa hic advenit.
HERM. Ubinam? ROS. Ad nos hic recta pergit. HERM. Quam vereor ne audiverit spacer855
Hinc nostrum tumultum! COM. Hermanne. HERM. Quid, mea Domina, me vocas?
COM. Quas rixas movistis isthic? Quid, Rosina, ita tristis es?
ROS. Non equidem sum tristis. HERM. Certe nil rixarum movimus.
COM. Certe ego vidi velitari vos cum Sarracenicis     
Hominibus. Quidnam est, eloquere. Dic, Rosina, quidnam id est? spacer 860
ROS. Ah hera, nescio pol quae est mulier nostra in hac vicinia.
COM. Quae mulier? ROS. Rogato Hermannum. COM. Dic quid est. Cur sic taces?
HERM. Satius est plus scire servum quam loqui; haec sapientia est.
COM. Nescio aedepol quid tu tumidus es. Trepidas. Ita penitus hic
Vultum tuum video, vidêre commeruisse aliquid mali. spacer 865
HERM. Nil equidem commerui mali. COM. Quid stas? Dic mihi ocius.
Certe hic ebrius est opinor. HERM. O utinam essem ita, mea domina.
COM. Quae facta optas! HERM. Egone COM. Tu isthic, ubi bibisti? HERM. Nusquam equidem
Bibi. COM. At heus, dic Rosina, quid stas? Quaenam est in vicinia
Mulier, quam modo dixti? ROS. Clam te. COM. Quid tibi vis? Perge eloqui. spacer 870
ROS. Uxorem ferunt duxisse. COM. Quemnam? ROS. Herum tuum. COM. Herum meum?
ROS. Sic aiunt. COM. Ludovicum? ROS. Illum ipsum. COM. Quisnam hoc, stulta, somniat?
ROS. Quin Hermannum interrogato. COM. Dic Hermanne, quod diu
Me moro moraris more. HERM. Sic factum est. COM. Perii misera.
HERM. Nempe servi dicunt comitem nescio quam mulierculam spacer 875
Optima fide duxisse, quae ipsum liberavit.
COM. Proh Dii imortales facinus indignum et malum. ROS. Obsecro
Ne te sic macera. COM. Quis illam vidit? HERM. Ego. COM. An vidisti eam?
HERM. His meis oculis. COM. Ubinam? Dic. HERM. Venetiis, quamprimum herum
Offendi nostrum; hanc in tota secum habuit semper via. spacer  880
COM. Siquidem isthaec sunt vera. HERM. Quid, hera, merear cur ego mentiar?
COM. At meus Ludovicus dixit se mihi adolescentulam
Forma lepida et liberali secum Sarracenicam blue
Captivam duxisse. HERM. At ipsam duxisse uxorem ferunt.
Hanc ob causam me dominus meus comes huc misit ocius, spacer885
Ut puellam in aulam extemplo ducerem. Quod nunc ago.
Modo, hera, cura clanculum ut sint dicta. COM. Non dictum est. HERM. Abeo.

bar

ACTUS III, SCENA vij blue
COMITISSA, ROSINA
Eiusdem generis

COM Summe Deus, quot me periclis, quot me saevis casibus
Afflictas miserandam uxorem! An quicquam hodie est indignius
Factum? Haeccine erant hae mansiones tam diuturnae coniugis? spacer890
Hoccine somnium nunc illud est, quod nocte hac me memini
In somnis vidisse? Nempe quod coniux meus alteram
Duxerit uxorem, me prorsus spreta antiqua coniuge!
O fors, o fortuna tristis; quis tandem mali est modus?
ROS. Quaeso, ne nimium fleas hera. Mitte isthaec suspiria. spacer895
COM. Ah dulcissima mea Rosina, quid futuram me autumas?
Sicnam summâ formâ in nostra pellicem domo, obsecro,
Aspiciam, cum qua Ludovicus meus maritus postea
Colloquetur; cum qua aderit hic una in unis aedibus,
Et cibum nonnunquam capiet cum ea; dein propter dormiet? spacer900
Sic memet foras extrudet cum meis mellitissimis
Filiis, egenam, inopem atque pauperem? Cur vivo? Cur
Non morior? Quam nunc expunxit concubina barbara?
Sed quicquid mali eveniat mihi, quicquid cogar perpeti,
Id onus omne feram et tolerabo cum Deo, cum patientia,  spacer 905
Nam Deus solus mearum est miseriarum remedium.
Ibo intro atque in angulum me tenebricosum conferam,
Et meas lacrimas mihi soli consecrabo, dum satis est.
Nam sibi sat flere posse saepe voluptas maxima est.

Perge ad actum quaternum