Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i blue
LUDOVICUS, SULTANA, HERMANNUS, CARLOMANNUS
Trochaici et iambici Hipponactaei

LUD. Salve patria tellus, salve! O patrii salvete penates!
Quos post tantum immensum tempus, quos post tot mille labores,   570
Et post tot sudores mille, nunc primum aspicio laetus.
SULT. Ah quot gaudiis triumfat hoc pectus, cum tot magnos
Multosque itinerum labores, totque curas immensas,
Tecum, o vita mea, o mea elux, o sol meus et decus et festus
Dies, exantlavi tandem! LUD. Ah quam defessus paternosspacerspacer575
Lares saluto! SULT. Certe ego sum tota usque lassa e navi
Ut vecta huc sum etiamnunc nauseo. LUD. Quapropter immortales
Atque aeternas ago gratias Deo omnipotenti nostro,
Meritoque, dum vitalis hic me spiritus movebit,
Habebo agamque gratias, quando omnia evenere  580
Nunc haec nostra ex sententia. SULT. Pol sempiternas laudes
Deo offeram, quia me ex tenebris in lucem te duce duxit.
LUD. At tu meo semper cordi, o dulcissima Sarracena,
Et dilecta et plane infixa et mea tota permanebis.
Imo hanc animam potius linquam et vel linquam memetipsum,   585
Quam me capiant oblivia tui et tuorum benefactorum.
Te semper, Sultana, amabo, mea nam, o Sultana, vita es.
SULT. Age, in tuis secundis et me respice nunc vicissim.
Et me et meum amorem et famam permitto tibi. Tu es iudex, ne
Quid accusandus sis vide. Te sola liberavi,   590
Te liberatum servabo. LUD. Tuum mancipium ero semper,
Nam sola tu fecisti tuis benefactis me florentem.
SULT. Ecastor te experiar quanti facias me tuam uxorem.
HERM. Proh Deum, quid audio? Comes etiam hanc duxit uxorem!
LUD, Satis habes, si foeminarum nulla est, quam tam aeque ardenter   595
Ego diligam. HERM. Proh deum atque hominum fidem, quid hic audivi?
Quid hoc est, quod Comes hic meus adhuc vivente hic comitissa
Uxorem Sarracenicam ducit, contra omnes mores?
SULT. Ah me pauperem et egenam ne, mi Ludovice, a te expelle.
Non ego illam mihi dotem duco esse quam dicunt dotem,   600
Sed pudicitiam et pudorem et sedatos recte affectus,
Dei metum et mariti amorem et quicquid virtus probavit,
Tibi morigera atque ut munifica sim bonis atque prosim.
LUD. Potis es tacere? Me potius relinquam quam pusillo
Vel ioculo te laeserim. Nam me captivum tot annos,   605
Et ponderosas compedes meis pedibus gerentem,
Noctu in nervo custodibus, de die fodientem in agris,
Opere immundo, agresti intentum, non tantum liberasti,
Sed liberato nupsisti, et nuptum parentibus tuis red 
Fortunatis praeposuisti, praepositumque per terras,   610
Per mare, per montes, per saxa, per ignes usque secuta es, et sic
Haut ullo merito meo, patriae compotem tandem
Me fecisti, quod superabit dotem omnem, omnes thesauros.
SULT. Nec me unquam huius post favoris poenitebit, dum vivam.
Sed fere maxima pars perversum hunc homines habent morem:   615
Quod sibi volunt dum impetrant, boni sunt, sed si id demum
Penes se habent, ex bonis mali et sunt fraudulenti.
LUD. Nunquam invenies me promissis aut fide vacillantem.
SULT. Nec me invenies de te, meo viro optimo dubitantem.
LUD. Nunc te, mea Sultana, unum oro. SULT. Quicquid vis, impetrabis.   620
LUD. Ni molestum est, opperieris paulisper hic, dum intro ibo.
SULT. Lubenter id quidem faciam. LUD. Nam primum meam hic uxorem
In tempore alloqui fas est ne forsan pertimescat.
SULT. Recte ais. LUD. Tu, Hermanne, fac sis ad nunc vicinum ducas
Puellam hanc Sarracenicam, cum sua hac famula Falerna.   625
HERM. Hoc ago. Sequimini me euntem. SULT. Quin sequimur. LUD. Carlomanne,
Tu mecum ibis. CARL. Id, here, faciam ut iussisti. LUD. Nunc quo ore appellabo
Uxorem? Quid dicam? An aperte ut res sese habet narrabo?
An exorabo coniugem? An dicam hanc captam esse ancillam?
Profecto nescio aedepol, quonam ore quove affatu   630
Meam alteram uxorem alloquar. Paullo huc illuc momento
Ita mens impellitur mea, nec scio quid nunc rerum inceptem.
CARL. Domine. LUD. Quid tibi vis? CARL. Quisnam hic venit? LUD. Ubinam? CARL. Specta huc dextrorsum.
LUD. Ah, huc mea coniux obviam cum filiis processit.

bar

ACTUS II, SCENA ij blue
COMITISSA, SIGISMUNDUS, LUDOVICULUS, LUDOVICUS COMES, CARLOMANNUS
Trochaici septenarii

COM. Nunc procedamus obviam vestro domino parenti. spacer635
SIG. Ut lubet, dilecta mater. LUD. O mater dulcissima!
COM. Quid, Ludovicule, clamas? LUD. Hem! Quinam isthic incedunt viri
Cum novo et peregrino ornatu, cum barbis longissimis!
SIG. Hem nos intuentur! COM. Ah me retine, retine me, obsecro!    
SIG. Quid tibi, amabo, est? COM. Disperii. SIG. Perii, quid mater charissima spacer 640
Hinc stupes? Com. Videon’ maritum an non? Videon’ ego coniugem?
LUD. COM. Coniugem vocabo: Hem coniux, o mea, salve millies.
COM. Quis vocat, quis nominat me? LUD. COM. Qui te conventum cupit.
COM. Haut magis cupis, quam ego te cupio. LUD. COM. O mea opportunitas,
O lux exoptata, salve. COM. Salve. Salvum gaudeo spacer 645
Te advenire. Cedo tuam mihi dexteram, ubi sunt spes meae!
Eloquere obsecro hercule. LUD. COM Loquere, te obsecro, ubi sunt meae!
SIG. Salve, mi pater insperate. LUD. COM. Salve, ut te amplector lubens!
LUD. Salve, mi pater. LUD. COM Salve. Ah, hic nonne meus est Ludoviculus?
COM. O salve insperate multis annis, postquam conspicor.  spacer650
LUD. COM. O salve et tu, quam dudum ego multis miserisque laboribus
Usque adhuc quaesivi: quamque ego esse inventam gaudeo.
Ut iterum mihi gnatus esse videor, quia te conspicor!
COM. Ut prae laetitia, ut prae gaudio lacrimae prosiliunt mihi!
LUD. COM. O mea commoditas, quid isthic me toties amplecteris? spacer
COM. Ah, sine me te amplecti o anime, mi Ludovico oculissime.
LUD. COM. Quid tibi est? COM. Tenebrae oboriuntur, genua gaudio succidunt.
LUD. COM. Nimio gaudio hercle credo. COM. Retine, retine me obsecro.
SIG. Obsecro tene meam matrem, ne affligatur. LUD . Obsecro!
CARL . Viden' ut expalluit! Datin' isti sellam ubi assidat cito, spacer660
Et aqualem cum aqua. Properatin' ocius! COM. Animo meo male est.
LUD. COM. Vin’ aquam? Tu, Carlomanne curre intro atque affer aquam.
SIG. Ventulum faciam tibi mater. COM. Ah obsecro, quemnam amplexa sum
Hominem? Perii, sumne ego apud me? LUD. COM. Quin intro te inter manus
Ducimus languentem, o coniux multum mellitissima? spacer 665
COM. Ut lubet, Ludovice, medullitus, o mihi dilectissime.

bar

ACTUS II, SCENA iij
HERMANNUS
Iambici senarii

Introduxi puellam Sarracenicam
Ad hunc vicinum, ut me comes hic modo iusserat.
Sed quid hoc quod isti sic comitissam inter manus  
Ducunt? Nescio aedepol quid sit, me intro conferamspacerspacer670
Ut videam quas turbellas isti inceperint.

Perge ad tertium actum