Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

eFRIDERICI HERMANNI FLAYHDERI
LUDOVICUS BIGAMUS
Comoedia Nova et Festiva:
ACTA IN ILLUSTRI COLLEGIO TUBINGAE
Anno 1625, 35 Augusti

EPIGRAMMA AD TURCIAM STEPHANI LANSII blue

Non potes orbatam te dicere, Turcia, cive,
spacerQuamvis sultanam Gleichius abstulerat;
Nam pro sultana Flayderus, dramatis auctor,
spacerIncipit in media vivere barbarie.

bar

STRENUO AC NOBILISSIMO DOMINO ERHARDO A MÜNSTER IN BRAITENLOE, RAMINGEN &c. SUO PATRONO OMNEM FELICITATEM PRECATUR FRIDERICUS HERMANUS FLAYDER blue

AM semestre praeterlapsum est, cum Immam meam Portatricem, et ipsam in Illustri Collegio actam, generoso et nagnifico viro, domino Ioh. Ioachimo a Grünthal &c. dedicatam, non infausto sidere evulgavi. Nunc te appello, nobilissime red Erharde, magni parentis magna progenies, et Illustris huius Collegii non degener portio, prosapiamque tuam olim, sine dubio, generosae indolis maximis decoribus exornature: cui hunc Ludovicum Bigamum reverenter dono: facit equidem hoc singularis illa tua benevolentia, qua me, quamprimum in hanc urbem venisti, amplexus es: ita, ut si non vicissim gratus esse erga te voluissem, immemor beneficiorum in me collatorum merito videri potuissem. Et quanquam hoc munusculum, quod tuae nobilitati hic offero, non tanti sit, ut favorem illum, quem quotquot dies mihi exhibes, recompensare possit:, tamen, cum sciam, te huius comoediae non somnolentum fore spectatorem quapropter eam ob unicam delectationem animo lubenti te accepturum confido. Quicquam equidem hoc sit muneris, affirmare possum, facilius decem hodierni commatis scribi orationes, quam unicam fomoediam, quae ad Plauti et Terentii imitationem facta, aliquem applausum mereatur. Strepant alii quid velint, premant suos labores, nescio quos, in infinitum, suggillent nunc hoc nunc illud, sintque unice in id intenti, ut umbratica sua maiestate aliquid dignum (absque tamen ullo successu) elaborent; denique, per me licet, quotidie abortiant: ego tamen laudabilem spartam, quam Dei et optimorum favore nactus sum, nunquam deseram: sed tamdiu iuventutis literariae conatus promovebo, quamdiu ego, si non ipse Roscius, tamen non omnino, ni fallor, nullus actor, in hoc vitae theatro aliquam habere scenam potero. Excurrere hic valerem in comoediarum maximam utilitatem: quam et Iesuitae, solertes illi in iuventute erudienda artifices, non nesciunt: verum, cum alio in loco de illarum compositione atque actione instituenda, non inconcinne, uti spero, aliquid sim dicturus: hic subsistam. Immortalis Deus te cum doctissimo tuo praeceptore, Stephano Lansio, amico meo suavissimo, quamdiutissime incolumem conservet.

bar

Personae dramatis; et quid quisque generosorum, nobilissimorum, omnique virtutum genere excultissimorum studiosorum egerit eo ordine consignati,quo in theatrum prodierunt.

CHARITAS agens vices Prologi. Wolffgangus Theodoricus a Rathsamhausen in Stein, eq. Alsat. manu ducens
H
YMAENAEUM Iohan. Fridericum Flayderum blue
PUER Iohannes Kircher.
B
ONCOMPAGNUS Iohannes Wilhelmus a Menlishoven.
R
OSINA famula comitissae. Iohannes Georgius Buchelin.
C
OMITISSA A GLEICHEN Philippus Cunradus a Liebenstein.
H
ERMANNUS servus. I0ohannes Pfanner.
L
UDOVICUS COMES A GLEICHEN Iohan. Wilhelm a Rathsamhausen in Stein, eq. Alsat., frater Prologi natu maior
S
ULTANA, virgo Sarracenica. Wolfgangus Erasmus a Grüenthal
C
ARLOMANNUS servus Sarracenicus. Iosephus Hettler.
FA
LERNA serva Sultanae. Philippus Ludovicus Daser.
S
IGISMUNDUS filius comitis. Sigismundus l. baro de Herberstein &c.
L
UDOVICUS alter filius comitis. Fridericus Iacobus a Grünthal.
CAPELLANUS comitis. Wolfgangus a Weyler.
NUNTIUS APOSTOLICUS. Idem, qui egit Prologum, quem comitati fuerunt hi tres generosi et nobilissimi spacerspaceriuvenes comiti ob acceptam indulgentiam a pontifice singulari oratione gratulantes:
            Carolus Wilhelmus Iörger, l. baro in Creisbach, &c.
            Wolfgangus Georgius a Güleis, baro in Sonberg, Obernhollaprun, et Raschala &c.
            Carolus Helmhart Iörger,&c. frater iunior.

bar

PROLOGUS blue
Cuius vices agit CHARITAS

Salvere iubeo spectatores optimos,
Fidem qui maximi facitis, et vos fides.
Si verum dixi, signum clarum date mihi,
Ut vos mihi esse aequos iam inde a principio sciam.
Nunc, postquam populi rumore in telleximus spacer5
Studiose expetere vos Flayderi fabulas,
Festivam illius edimus comoediam,
Quam vos vidistis, qui estis in senioribus,
Cum Frischlinus eandem ageret stylo Germanico, blue
Nam iuniorum qui sunt, non norunt scio; spacer10
Verum, ut cognoscant, dabimus operam sedulo.
Vos omnes opere magno esse oratos volo,
Benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Eiicite ex animo curam atque alienum aes, neque
Hic quis formidet creditorem nunc suum.spacer15
Ludi sunt: ludus datus est argentariis.
Tranquillum est, Alcedonia sunt circa forum. blue
Quopropter aequum est vos eo diligentius
Hanc auscultare, quam agemus nunc comoediam.
Bonum factum est, edicta ut servetis mea.spacer 20
Ardelio ne quis in nostro hoc proscenio
Sedeat, neu verbulo dicax hic mussitet,
Neu quadruplator praeter os obambulet.
Diu qui domi otiosi dormierunt, decet0
Animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.spacer25
Stulti ne obsideant, doctis ut siet locus.
Nutrices pueros infantes minutulos blue
Domi procurent neve spectatum afferant,
Ne et ipsae sitiant, et pueri pereant fame,
Neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.spacer 30
Matronae tacite spectent, tacite rideant,
Canora hic voce sua tinnire temperent.
Domum sermones fabulandi conferant,
Ne et hic viris sint et domi molestiae.
spacerAures vacivae si vobis sint, advortite. spacer35
Comoediae iam nomen dare vobis volo,
Sed primum igitur quae ego sim, et quinam ille hic siet,
Quem mea manu hac duco, dicam, si animum advortitis.
Mihi poeta nomen Charitatis indidit,  
Et hunc meum simul hac adiunxit filium,  40
Ut instar Hymenaei cum lucenti face blue
Et vobis et mihi matri praeiret suae.
Huius ope ego hodie mirandis opus modis
Agam, sin per vos licet, in hoc proscenio.
Nam Gratias et Charitates hodie,spacer45
Et qui ex his sequuntur, mille nuptias
Hinc atque hinc large vobis demensas dabo:
Non modio, neque trimodio, verum ipso horreo.
Tantam donabo Charitatis copiam:
Ut quae dea omnibus ego sim charissima.spacer 50
Huic argumento antelogium hoc quidem fuit.
spacerSed hoc agamus, huc qua ventum est gratia.
Et nisi molestum est, nomen dare vobis volo
Comoediae, sin autem odio est, dicam tamen,
Siquidem licebit per vos quibus est in manu. spacer 55
LUDOVICUS BIGAMUS vocatur haec vomoedia.
Latine, comes duas celebrans simul nuptias.
Nomen iam habetis, nunc rationes caeteras
Accipite, nam argumentum hoc hic censebitur.
Locus argumento est suum sibi proscenium.spacer60
Thuringia isthaec est in hoc spectaculo
Tantisper, dum transigimus hanc comoediam.
Hic habitat comitissa annos iam nunc plurimos,
Cui matrona similis vix unquam vixerat,
Seu castitatem, sive mores optimosspacer65
Spectare luberat. Hanc Ludovicus nomine
Iam multos annos est, cum quondam duxerat
Uxorem, et ipsam summo natam stemmate,
Vir castus, pius, ac probus ut Germanum decet.
Hic ergo quondam cum Friderico Caesarespacer70
Peregre in bellum profectus Sarracenicum,
Ipsa in Palestina ab fero hostium agmine
Miseris capitur modis. Ubi in compedibus et
Ergastulis misere attentus durissimis,
Labores mille exantlavit iniquissimos.spacer75
Interea dominus cui servivit barbarus
Domi suae habebat filiam pulcerrimam;
Haec saepius ad comitem servientem visere,
Eum alloqui, atque interrogare quo patre,
Qua patria sit prognatus, quove stemmate.spacer80
Ut tanto genere et tantis regionibus audiit
Hunc prognatum, nec id negavit indoles,
Ecce huic tantum fecit amor mox incendium,
Ut comitem in vinculis mediis tam perdite
Amaverit, ut nec noctes nec dies sine eospacer 85
Vivere potuerit, quin miserrimi viri
Hanc servitutem praeduram leniverit
Alloquio, blanditiis, solatio, amoribus.
Quibus etiam tandem comitem eo deduxerat,
Ut et fidem coniugialem promiserit,spacer90
Et e regionibus isthanc Sarracenicis
Per maria in antiquam patriam Germaniam
Deduxerit, ubi priorem adhuc dum coniugem
Viventem invenit cum duobus filiis.
Ita, ut iam nunc diversis in regionibus  95
Duas hic comes habuerit una coniuges,
Et Palaestina alteram, alteram in Thuringia.
Quapropter bigamus hic, quem dudum dixeram.
spacerHodie cum coniuge altera Sarracenica
Domum veniet, quem faxo mox videbitis.spacer100
Quomodo vero a comitissa, coniuge altera,
Comes acceptus fuerit, aut quid in Thuringia
Sit factum postquam mulier Sarracenica
Eo deducta est, quemque exitum res habuerit,
Nunc vobis non dicam. Nam, quando attenditis,spacer105
Rem omnem haec vobis declarabit comoedia.
Haec res agetur nobis, vobis fabula.
Sed etiam est, paucis quod monitos vos voluerim.
Profecto expediet fabulae huic operam dare.  
Non pertractate facta est, neque item ut caeterae. spacer110
Neque spurcidici insunt versus immemorabiles.
Hic neque periurus leno est, nec meretrix mala,
Nisi miles gloriosus. Ne vereamini,
Quia bellum modo dixi cum Sarracenicis,
Foris illis extra scenam fient praelia.  115
Nam hoc poene iniquum est comico choragio,
Conari desubito nos agere tragoediam.
Proin, si quis pugnam expectat, lites contrahat:
Valentiorem nactus adversarium
Si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam:    120
Adeo, ut spectare postea omnes oderit.
spacer Sed, ut modo ad vos, spectatores, dixeram, blue
Agendi tempus mihi datum est; vobis datur
Potestas condecorandi ludos scenicos.
Nolite sinere per vos artem musicam 125
Recidere ad paucos; facite ut vestra autoritas
Meae tenuitati fautrix adiutrixque sit.
Si nunquam avare statui pretium arti meae,
Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
Quam maxime servire vestris commodis,   130
Et in Latino adolescentulos idiomate
Bonisque simul exercuisse moribus,
Virtutes implantare, expellere vitia.
Sinite impetrare me, qui in tutelam meam
Studium suum, et in se vestram commisit fidem, 135
Ne eum circumventum inique iniqui irrideant.
Mea causa causam hanc accipite et date silentium
Ut lubeat scribere aliis, atque has ediscere
Novas expediat posthac nobis fabulas.
Haec sunt quae me poeta iussit eloqui.  140
Ego ibo, ornabor. Vos aequo animo noscite.
Valete, adeste, ibo. Alia fieri nunc volo,
Aut alius potius, ut Poetae placuerit.
Valete atque adiuvate ut vos servet Salus,
Et Pietas et Fides et, quae ego eram, Charitas.  145

bar

ACTUS I, SCENA i blue
PUER
Iambici octonarii et trochaici septenarii

Satis spectatum est deos atque homines eius negligere gratiam,
Cui homini herus est consimilis, velut ego habeo nunc huiusmodi.
Neque periurior neque peior alter usquam est profecto gentium,
Quam herus meus est, neque tam luteus neque tam coeno omni collitus.
Ita me di ament, vel in lautumiis vel et in pistrino mavelim  150
Agere aetatem, crassis crura praepeditus vinculis, red
Quam apud Boncompagnum hunc servitutem colere. Quod illuc est genus!
Quae illic hominum corruptelae fiunt! O dii vestram fidem!
Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuus,
Verum meus herus adhuc altum stertit, quinque caput stragulis spacer155
Circumvolutus peditque decies, et naso quem habet
Satis longum et rubicundum ingentem strepitum excitat. O summe Deus
Vel tandem ab hoc tu libera me domino, insulso, inutili,
Multiloquo, glorioso, stercoreo, impudenti, et omnium
Plenissimo periurii atque adulterii. Qui pessimus 160
Ardelio ait sese ultro omnes mulierculas sectarier,
Cum tamen is deridiculus sit, quaqua incedit, plane omnibus.
Ita omnes virgines illum pro asino, pro fungo, et caudice
Habent, ita post hunc incurvant ciconiarum mobilia
Colla, aut asinorum praelongas agitant salse auriculas manu, 165
Aut aestuantem rabiosi protendunt ore linguam canis.
Ille quidem se putat esse militem strenuissimum cum tamen
Sit fatuus et insulsus et tardus stertatque noctes et dies.
Me tamen unum hoc excruciat, quod plane omnium pauperrimus red    
Herus mihi obtigit, apud quem neque quod edam neque quod bibam 170
Usquam invenire possum, adeo male a pecunia valet.
Quod hisce manibus hodie exploravi. Nam, cum diluculo
Adhuc vix exorto, miles meus cacatum forsitan
E lecto se prorueret, ibi me ad eius caligas confero,
Et in sacco quaero, quid nummorum suo in marsupio  175
Concluserit. Ibi, per summum Deum, nil nisi meram inopiam,
Et araneas, ac pulveres inveni, cum tamen undique
Is plenis buccis de die crepet maria et montes aureos.
Sed conticescam, nam, nisi fallor, herus vel tandem e stragulis
Sese movit ad surgendum meridies cum transiit.  180

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
BONCOMPAGNUS, PUER
Eiusdem generis

BON. Ubi somnum sepelivi omnem atque edormivi hancce crapulam,
Me nunc exornabo, quo placeam mulieribus. At nescio
Ubi meus sit puer! PUER. Adsum here. BON. Quid stas, cur non pectinem mihi
Hic affers ocius, quo caesariem hanc nostram purgitem?
PUER En hic habes, mi domine, pectinem. BON. At te, trifurcifer,
   185
Deus perdat, qui cum tam rancido ausus es accedere
Ad me pectine! Qui vix duos habet dentes! PUER At pulcerrimum
Sumsi. BON. Affer speculum tu nebulo. PUER At hoc fractum est. BON, Affer tu id modo,
Nisi a me tua crura simul frangi cupis. At nunc intus ocreas
Meas cedo. Nam, quanquam nullum hactenus equum aluerim, tamen,   190
Ut me autument equestri ex ordine satum, equestrem quoque statum
Sumam. Hem, indue primum dextrum, deinde sinistrum pedem. Sed hem
Tu perversissime nequam, cur affers mihi calcar unicum?
PUER An nescis, domine, quod calcar heri amiseris alterum? BON. At, tu lutum,
An nescis quod tibi mandavi quo tu aliud par calcarium  195
Apud mercatorem meo nomine sumeres? PUER Id feci ego.
BON. At ubi sunt? PUER Mercator noluit mihi dare. BON. Cur is noluit?
PUER Nimirum dixit, quod nondum priora tu calcaria
Sibi solveris. BON. Tu sterquilinium hominis, hem, quid mihi muginas? red
PUER Id quod mercator dixit. BON. At ego, per deos, perdidissimum  200
Mercatorem istum hodie interficiam ob hoc dictum unicum, sine
Modo illum offendam. Ergo exue rursus ocreas. Quid stas? Exue,
Et tibialia contra mihi cedo, nam multo satius est
Me tibialibus indutum quam ocreatum et tantummodo unicum
Calcar, vel omnino nullum gestare. Sed ubi periscelides  205
Nunc sumam? Sine videam, puer, quales tu habeas! Non displicent.
Exue ocius illas, nostris cruribus circumligans. red
Cras altero tanto formosiores donabo tibi.
PUER Ad Calendas forsan Graecas. BON. Hem, quid tecum mussitas? blue
PUER Peniculum quaero, quo pulvere vestimenta liberem.   210
BON. An nescis nullum hic adesse? Quin manu detergito.
Quid cunctare, quid intueris? PUER Inplica haec, domine, aspice
Quam praegrandem, quamque obaesum hic repperi ecce pediculum?
BON. Detrunca illum. Porrige limfam, qua manum recte abluam. red
PUER Da manus; infundam ex olla hac. Sed desunt mantilia.   215
BON. Pallium cedo. Hem quid obstat quo minus vel pallio
Has manus siccare possim? Sed quod mordes dentibus?
PUER Panem, quem dum dormiebas, mendicando comparo.
BON. Et mihi da frustulum unum. PUER Sordidum nimis illud est.
BON. At mihi candidum videtur. Talem maximos deos   220
Semper esse panem oportet PUER At is mendicantis est.
BON. Certe Egestas acuit mentem. PUER Quando hoc verum est, omnium
Tunc ego acutissimus evadam. Namque egeo plus quam satis
Esuriendo, ieiunando. BON. Quin modicus vitam cibus
Prolongat? PUER Sic immortalis tandem ero, quia semper est 225
Tam modicus mihi cibus, ut plane ex aëro isto victitem.
BON. Sed satis nugarum effusum est. Nunc prodeambulavero.
Me gladio accingam. Tu famule, pallium cervicibus
His meis apte circumiice. PUER Hoc ago here. BON. At aptissime,
Ne propendeat videto, neve in dexterum latus  230
Nec sinistram. PUER Pulcre. BON. At specta num sat ensis dextere
Pendeat. PUER Dexterrime .BON. At quid tibi videtur pileus,
Cristaque pileo defixa? PUER Aut Martis aut Achillis hanc
Homines cristam dicent esse. BON. Credo equidem. Sed tempus est,
Ut comitissae ad aedes nostrae me gradu apto conferam,  235
Quae meum cor sauciavit aureo Cupidine.
Cuius ut maritus olim militatum in ultimas
Terrarum peregre ivit oras, annos est iam plurimos
Nec venturus est, nam pridem mortuum esse dictitant.
Nunc ego procabor viduam comitis hanc ditissimam.  240
Quae quamvis non adeo pulcra sit, nec tam sit elegans,
Ceu puellae, quas amavi, cum iam essem adolescentulus,
Attamen propter nummorum, quod habet, largissimam
Copiam pecuniaeque vim multo suavissimam
Unicam hanc comitissam comitem vitae nunc legam meae.   245
Hanc si fuero nactus, prorsus ut spero, mihi coniugem,
Quam miseros exenterabo et detondebo rusticos,
Ad cutim usque vivam! Quantas iniiciam his tunc ungulas!
Sed fores crepuere. Nam nisi fallor ancilla ipsamet blue   
Exit. Auscultabo forsan num datum hanc sit alloqui.  250
Namque disciplina scita est, recte et blande affarier
Ancillas primum, qui affectant ipsas ad dominas viam.

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
ROSINA, BONCOMPAGNUS, lPUER
Iambici senarii

PUER Et hoc et illud recte procurabo, mea
Domina, mox hic adero. Sed quisnam miles hic
Venit? BON. Nunc ego graphice facetus fiam, et hinc   255 
Et gloriose meos demetibor gradus.
ROS. Nequeo videre satis, hic quis ansatus ambulat.
BON. Magnificem conscreabor. ROS. Boncompagnus est.
E tussi nosco stercoreum isthunc militem.   260
Utinam animam exscreassit. BON. Ancillam alloquar.
Salve, mea tu. ROS. Salve et tu, miles. BON. Ut valet
Comitissa, tua domina, ac mea vita et mea salus?
ROS. Neque bene neque male. BON. Cur neque bene neque male?
ROS. Scilicet, quia nescit num vidua an marita sit.   265
BON. At ego faciam, ut sciat quid sit, me specta modo.
ROS. Quomodo? BON. Nempe, ubi mihi morem gessura est, ibi
Sciet, inquam, quid sit et quid fuerit. ROS. Nescio
Quid dicas. BON. Nondum intelligis? ROS. Nondum aedepol.
BON. Ergo dicam. Sin mihi nuptura est, tunc ego     270 
Faciam fut, quae sit vidua, ille strenuissimi
Vix coniunx evadit. Annon intrelligis
Quid voluerim? ROS. Ah, miles mi strenuissime,ccc
Cave hoc verbum ex ore excidat tuo amplius.
BON. Cur? Quasi non dignus sim et ego pulcra coniuge?    275
ROS. Non id dico, sed hoc in via est obstaculum:
Quia elegantia tua et tua formositas
Meae dominae deforme et inelegans procul
A se abiiciat corpus. BON. Egone id faciam, egone hanc
Spernam? Quae sola mihi erit dilectissima,    280
Quoad vixero? Propter quamque ardentissimus
Amor tantum in pectore fecerat incendium?
PUER Imo paupertas frigus in marsupio.
ROS. Quin potius eligas tibi iuvenculam
Pulcram, molliculam, festivam, tenellulam?    285
BON. At meo animo tua domina omnes virgines
Intervallo superaverit longissimo,
Modo ne me spernat, neve se abs me segreget.
Sed scin' quid te velim? ROS. Nescio, sed tum sciam
Cum dixeris. BON. Quaeso da mihi operam paullulum:      290
Fac ut ad illam admittar. ROS. Mos est ut neminem
Neque invitemus, neque quenquam de ianua
Absterreamus, quibus est quid negotii
Apud nos. BON. At sin vesper appetit, ad heram
Confabulatum accedam. ROS. Mea pol domina cum    295
Nullo virorum sermones solita est caedere,
Ex quo comes in Palaestinam cum Caesare
Contra Sarracenos peregre profectus est.
BON. Quasi vero non libentissime mecum tua
Domina et mea salus colloqueretur? ROS. At quasi     300
Vero non meae dominae ingenium cognoscerem
Multo melius quam tu? Sed me nimis moror,
Ibo quo missa sum. Vale, strenuissime
Miles. BON. Bene ambula Rosina, et millies
Vale. Atque audin' etiam? Veneri meae dicito    305
Multam meis verbis salutem. ROS. Cui Veneri?
BON. Nempe comitissae. ROS. Dicam, sin rediero. BON. At hoc
Etiam audi. ROS. Quid est? BON. Fac me commendes apud eam.
ROS. Faciam, sin meminero. BON. Illa abiit. Hem, sic decet
Cum ancillis fabulari. Sic fas est militem,   310
Cui nummi sunt domi limfatici, technas blue
Opulentis viduis struere; haec cornu copiae
Meum erit, ubi inest, quicquid voluero. Haec debilem
Marsupii mei stomachum tibicine
Argenteo fulcire poterit. Sed satis    315
Hic ambulavi nunc: me conferam domum,
In lectum; nam non satis hesternam crapulam
Me edormivisse video. Puer, sequere. PUER Sequor.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
COMITISSA

Quousque tandem ego, infelicissima mulier,  
In hoc miserabili luctu et tristi statu   320
Perdurabo? Quousque meo dulcissimo
Marito, meo patrono dilectissimo,
Orbata permanebo? Quousque coniugem
Desiderabo meum? Et iam quartus et decimus
Prope transiit annus postquam illum desidero  325
Et expecto. Deus illum perdat pessimis
Exemplis qui primus commentus est scelus,
Furores bellicos. Bellum est caput omnium
Malorum, bellum est fons tristitiae et ianua
Ad quosvis luctus et miserias. Bello inest   330
Quicquid inest inferno, quicquid inest diabolo.
Namque absque bello si esset, ego non lacrimas
Tot et tantas effudissem, nec tam diu
Meo Lucovico carere cogerer optimo.

bar

ACTUS I, SCENA v blue
ROSINA, COMITISSA

ROS. Nimis me miles attinuit insulsus hic    335
Et dentatus. Vix me a stolido atque stercoreo blue
Homine dissolvere potui. Sed, quid dominam
Meam hic ante aedes video? Certe tristis est,
Ut semper solet, ex quo comes noster peregre
Hierosolymam profectus est. COM. Ah summe Deus,   340
Quando isthanc tandem a me auferes solitudinem
Et orbitatem, multo infelicissimam?
ROS. Alloquar illam. Mea domina, quod mandaveras
Id omne impetravi. COM. Optime. ROS. Sed quid hera tam
Tristis es? COM. Ah, cur non tristis sim? Cui tot mala   345
Totque aegritudines iam diu, quoquot dies
Et singulis prope momentis, se agglutinant,
Ut illorum neque principium neque exitum
Sat invenire possiem. ROS. Sis animo bono.
Quam multa praeter spem multis mortalibus   350
Bona et felicia evenerunt! COM. At ego etiam
Qui speraverunt, spem multos evanidam
Decepisse scio. ROS. Quare animus aequus est
Aerumnarum condimentum plane optimum.
COM. Unum hoc me solatur miserrimam, mea  355
Rosina, quod, licet vir meus charissimus
Et nunquam obliviscendus miles abierit,
Tamen contra capitalem et communem omnium
Christianorum et piorum hostem, cum Caesare
Friderico nostro ut terram sanctam Hierosolymis   360
Recuperaret profectus est. ROS. Vera memoras,
Mea domina. COM. Quare virtus semper optimum
Est praemium. Virtus ipsa omnibus anteit
Profecto rebus. Virtute salus, vita, res,
Parentes et libertas, patria et liberi    365
Et prognati servantur. Virtus omnia in
Se habet; omnia assunt bona et omnia felicia
Quem penes unica est virtus. ROS. Recte, mea domina,
Profecto dicis. Sed licetne mihi aliquid ex
Te quaerere? COM. Cur non liceat? Dic modo quid velis.  370
ROS. Quot anni iam sunt elapsi cum coniugi
Ludovico, domino tuo, valedixisti? COM. Decem
Et quatuor. ROS. Bone Deus, decem anni et quatuor?
COM. Cum ipse interea vivat, valeat, ubi sit, quid agat,
Ecquid agat, neque participat me, neque amplius    375
Redit. ROS. Hoc tamen mirum videtur mihi unicum.
COM. Quodnam illud? ROS. Quia virum absentem perinde habes
Quasi praesens sit. COM. Pudicitia est et Castitas,
Mea Rosina, eum magnifacere, qui me olim sibi
Sociam sumsit. ROS. At, ut dicam nunc quod sentio,    380
Ego illum in vivis non esse amplius arbitror.
COM. Quomodo hoc scias? ROS. Nam, si viveret, aut patriam
Dudum salutavisset, aut per nuncium
Significari mandavisset, ubi gentium
Esset reperiendus. COM. Quanquam expressissime   385
Hac nocte insomnis visa sim viderier
Procul sedere longe a me meum coniugem,
Neque eum ad me adire neque me magnipendere,
Sed dixisse se habere aliam, quam posthac amet,
Quam diligat, cui nuptialia vincula  390
Promiserit, attamen ubi ubi sit gentium
Investigabo. Operae ego non parcam meae.
ROS. At iterum dico, si viveret, is iam diu
Inventus esset. Namque si ipsi lampadi
Solis clarissimae quaerendum coniugem   395
Dedisses, non potuisset accuratius
Investigari quam hic investigatus est.
[COM. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ..] blue
ROS. At, quid modi futurum est illum quaerere?
Hic annus quintus, postquam rei huic operam dedit    400
Servus, quem iam toties hinc inde emiseras.
Is iam, nisi fallor, toties tibi morem gerens,
Modo ad Palaestinos, modo et ad Asiaticos,
Mare superum omne, Graeciamque exoticam,
Orasque Italias omnes, qua egreditur mare,   405
Totum est circumvectus. Si acum credo quaereret,
Acum invenisset, si appareret iamdiu.
Hominem inter vivos quaeritat demortuum.
Namque invenisset iam diu, si viveret.
COM. Ergo isthunc quaero, certum qui faciat mihi,   410
Qui sese dicat scire eum esse mortuum.
Operam praeterea nunquam sumam quaerere.
Verum aliter viva nunquam desistam exsequi.
Ego illum scio, quam cordi sit charus meo.
ROS. In scirpo nodum quaeris. Quin magis eligis blue  415
Alium maritum, cum quo vitam hanc exigas,
Qui te tuosque recte curet liberos?
COM. Dictum facessas doctum, et discaveas malo,
Molesta ne sis, non tuo hoc fiet modo. ROS. Hem,
Illoc enim verbo esse me ancillam scio;   420
Non potuisses paucis plura plane eloqui.
Verum, hera mea, nequeo contineri quin loquar.
Quid iuvat in frigido lecto te frigidam
Tot annos iacuisse marito demortuo?
Quod si senecta rugas in facie araverit,   425
Aegerrime tunc invenies tibi coniugem.
COM. O stulta Rosina, facile, si lubeat mihi,
Inveniam et peiorem et peius moratum virum
Quam ille fuit. Sed meliorem neque ego reperiam,
Neque Sol videt, sin toto orbe omnes eligas.  430
Tum denique homines nostra intelligimus bona,
Cum, quae in potestate habuimus, ea amisimus.
Ego, antequam Ludovicus meus profectus est,
Experta quanti fuerit, nunc desidero.
Quapropter si Ludovicum tandem perdidi,  435
Omnem spem perdidi, qua me oblectaveram.
ROS. At hoc nunc metuo ne servus, quem emiseras
Quaesitum comitem, et ipse sit quoque mortuus.
Nam nunquam ad hunc modum ille tam diu abfuit,
Ut qui iam prope quinquennium haut appareat.   440
COM. Ego ego plane ad miseriam nata sum, ut cui
Malum ex malo, moeror ex moerore pullulat.
Quam felix nunc est, quod dudum mortua est misera
Elysabetha? ROS. Hera, quaenam? COM. Nempe ipsa filia
Quae fuit Andraeae quondam regis Ungari,   445
Nupta Ludovico olim Thuringiae et Hassiae
Landgravio. ROS. Cuinam? An illi, quem comes
Noster Ludovicus moribundum Brundisii
Reliquit? Cuius ossa in hanc Thuringiam
Relata, et in Reinhartsbornensi condita blue   450
Monasterio nunc requiescunt? COM. Is ipsus est,
Namque simul ad duellum Sarracenicum
Tum proficisci voluit. ROS. Sed eius coniugem
Elysabetham multo maiora pericula
Sustinuisse scio quam te, mea domina.   455
Nam praeterquam quod amisit charissimum
Maritum, matrem suam prius gladii supplicio,
Deinde filium furenti toxico
Statim post nuptias a quadam tradito  
Venefica, Hermannus qui dictus erat nomine,    460
Amisit. Ipsa tum praeterea a coniugis
Sui fratre Henrico exuta fuit propria
Possessione. Quae tamen infortunia
Omnia, vix credibili sustulit patientia.
COM. Quare hanc eo feliciorem dico, quia obita   465
Morte, omnibus imposuit malis coronidem.
Quod si meos ego omnium dulcissimos
Filiolos post me non linquerem superstites,
Quid posset mihi contingere exoptatius
Quam si mors, quae ultima linea dicitur omnium     470
Rerum et meas finisset vitae angustias?
Sed quid diu hic moras incassum nectimus?
Ego intro ibo, atque orabo, ut Deus his miseriis
Tandem finem imponat sua pro clementia.
ROS. At ego hic manebo, nam vocem hominis visa sum   475
Me audisse. Prius videbo quid velit. COM. Ut lubet.

bar

ACTUS I, SCENA vj
HERMANNUS, ROSINA, COMITISSA
Trochaici septenarii, et octonarii iambici

HERM. Date viam mihi noti atque ignoti, dum ego officium meum
Facio. Fugite omnes, abite et de via secedite,
Ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.   
Ita nunc subito propere et celere obiectum est mihi negotium.   480
Nec quisquam sit tam opulentus, qui mihi obsistat in via,
Nec strategus nec tyrannus quisquam nec monasticus,
Nec causidicus, nec iurista, nec cum tanta gloria,
Quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
Tum isti monachi palliati, capite raso qui ambulant,   485
Qui incedunt suffarcinati cum crucibus, cum imaginibus,
Constant, conferunt sermones inter sese cernui,
Obstant, obsistunt, incedunt cum suis oratiunculis,
Quos semper videas bibentes esse in claustris pinguibus.
Ubi quid surripuere aut ubi quam forsan virginem aucupant,    490
Sese e claustris proruunt, quos forte ego, si offendero,
Ex uno quoque eorum excutiam crepitum piscatorium.
Tum istos quoque magistellos et doctores umbraticos,
Et studiosulos novitios, omnes subdam sub solum.
Proinde si domi contineant, vitent infortunia.   495
ROS. Proh dii immortales quemnam conspicio, quis hic venit?
Estne hic servus Hermannus, qui missus ab hinc quinquennio
In Palaestinam fuit olim? Heus, exi domina, exi ocius,
Exi, inquam, ocius! COM. Hem Rosina, quem clamorem exsuscitas?
Ros. Servum Hermannum tuum currentem video, illum usque in ultima   500
Hinc platea. Hem auscultemus quid agat. COM. Sane censeo.
HERM. Mercurius Iovis qui nuntius dicitur, nusquam patri
Nuntium suo attulit tam lepidum et festivum et bonum
Quam ego nunc meae herae nuntiabo. Sic onustum pectus hoc
Porto laetitia atque lubentia. Nec lubet quicquam eloqui   505
Nisi gloriose. Amoenitates omnium Venerum affero;
Ripis superat atque abundat pectus laetitia meum.
Tantum dominae apporto bonum tam gaudium grande affero.
Vix hera, ni sciat, hoc nunc ipsa exoptare a diis audeat.
COM. Nescio quid novum videtur hic mihi laetarier.    510
ROS. Et mihi videtur esse totus pol laetissimus.
HERM. Nunc pergam imperium exequi omne, et me domum capescere.
Sed satin' plane video hinc oculis? Estne ea annon est? Ea est.
Certe ea est, ea est profecto. O domina exoptatissima,
Salve. COM. Salve, Hermanne. ROS. Salve. HERM. Salve et tu, Rosinula.  515
COM. Quid gaudes aut ubi te, Hermanne, oblectavisti tam diu?
HERM. Me minime oblectavi, sed quo me domina olim miseras,
Affero omne id impetratum. COM. Dic quid est. Cur me tenes?
HERM. Nuntium apporto tibi cuius maxime fieri cupis
Te participem. COM. Nunquid forsan de Lucovico coniuge    520
Optimo audivisti nostro? HERM. Valet et vivit. COM. Quaeso ubinam est?
HERM. Modo liqui isthunc in vicinia vivum, salvum et sospitem.
COM. I in rem malam; ludis me. HERM. Sic me amabit Christus, ut
Ego vidi illum et liqui. ROS. Nostrum comitem? HERM. Comitem. COM. Ipsum meum
Coniugem? HERM. Illum ipsum. COM. Maritum? HERM. Pol maritum ipsissimum.   525
ROS. O supreme Deus, quid audio? COM. Ah, Ludovicus meus venit?
HERM. Certe. COM. Venit? HERM. Aedepol. COM. Venit? HERM. Per Deum. COM. Certon’? HERM. Hem certissime.
COM. Vide sis. HERM. Sancta fide venit. COM. Dic an dixti isthaec verba bona
Tu fide? HERM. Optima. Quid dubitas? Nam iamiam comes aderit hic.
Qui meis salutat verbis et dominam atque filios.  530
Quod tibi principio dixissem si sivisset gaudium.
Eaque haec me tibi nuntiare iussit. COM. Ita est factum? HERM. Ita, domina. red
Quare coniugem venturum huc cursitans praenuntio.
COM. O quis fortunatior est me, quis venustatisque adeo
Plenior? Egone te pro nuntio quid donem? Quid? Quid? Aedepol   535
Nescio. HERM. Quid? Nihil. Nam servus sum ego qui domini iussa exsequor.
COM. Egone? Qui me ab Orco mortuam iam reducem in lucem tuo
Feceris adventu, sinam sine munere a me abire te?
Ah nimium putas me ingratam! HERM. Quin terimus frustra diem.
COM. O divum atque hominum creator et salvator optime,   540
Spem speratam cum obtulisti hanc mihi, tibi gratias ago.
Tu me laetitia atque tantis affecisti gaudiis.
Ut meus rediret coniux Ludovicus oculissimus,
Nulla mihi potest res posthac tanta intervenire iam
Quae mihi aegritudinem afferat; tantum obortum est gaudium,    545
Ipso de coelo delapsum. ROS. Ah, domina dilectissima,
Quasi opera dedita ipso in tempore spes tibi sancta subvenit.
COM. Ah mea tu, Rosina, remigrat nunc animus demum mihi.
HERM. Sed quid stamus, quid cessamus? Mox aderit dominus meus .
COM. Heus ancillae vos voco omnes, heus, Mechtildi, te voco.   550
Ecquid audis? Vascula intus pure propera atque elue.
ROS. Di bene vortant! Verum ecastor non potest subitum est nimis.
COM. Tu tace atque abi. Curata fac sint cum redeat comes. red
Coquite, facite, festinate, nunc iam totis viribus!
Relinite omnia dolia; omnes serias recludite.    555
Magnifice volo enim maritum hic accipere optatissimum.
Sed, quid sto? Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
HERM. Ast ego paulisper morabor — aut huic rursum ibo obviam.

bar

ACTUS I, SCENA vij
HERMANNUS
Septenarii trochaici

Quam laetam comitissam feci hoc laeto et hilari nuncio!
Verum ut sunt humana, nihil est perpetuum hominibus datum.   560
Nam vereor, ne quas turbellas virgo Sarracenica,
Quam comes Ludovicus secum ducit, forsan excitet.
De qua satius esse putavi hoc tempore conticescere,
Quam comitissae ad aures omnem rem narrare ex ordine.
Nam quantum vidi in via usque a Venetiis ad hoc solum,    565
Hanc tam perdite dilexit, ac nactus sit coniugem.
Sed quicquid vel tandem eveniat, me servum minime decet
Id curare. Quin, ut dixi, comiti meo curro obviam.

Perge ad actum alterum