Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i blue
IODOCUS, ACHERON

IOD. Fidem et auditum superat Caeliam oriundam esse e Martini familia. Discite, o
vos omnes nimium probi, quanta sit in scelere utilitas, quantumque fert Martinus
beneficii quod a me fallitur hodie. Caeliam cupiebat filiam quam non debuit, mutum
accepit puerum cui vitium inferre nunquam potuit. Haec est indoles tua, Iodoce.
spacerACH. Scin’ qualis indoles? Promulgentur ista civibus et ego pendeo. Doce Martinum 1930
quasi per nebulam ut a nuptiis hisce abstineat: cavendum esse ab immani facinore.
Hoc tuum est officium, nihil ultra patefacere.
spacerIOD. Ha ha he. Leno me monet officii. Dii boni! Quanta ex unius flagitii retecta
facie enascitura sunt commoda? Ab hac infami vita manumittetur Caelia.
spacerACH. Ego meam invitis omnibus — 1935
spacerIOD. Pol Martinus, quia me opera filiam reperit, persuaderi potest facile ut ne
pontificem oderit. Musonii cupidinosus amor in sororis nomine extinguitur. Philander,
quod palmarium est, et quod ringetur Loiola, Caelia potietur sine Iesuitae voto, sine
raso capite. Quid ego cesso autem hanc ubivis diffundere laetitiam?
spacerACH. Tu qui veredariujs es, manta. 1940
spacerIOD. Quid me reprehendis properantem, asine?
spacerACH. Siquidem aperiri haec omnia sinerem vecors, et stultior essem quam tu me
autumas. Edico tibi, Iodoce, si vel syllabam mussites Caeliam esse prognatam e
Martino, postquam ipse acceperis clam a confitente, ego extremum ius sequar ut ne
periculum nescias. 1945
spacerIOD. Quasi non impetrabitur tibi gratia. Imo nonnihil praemii te commeritum
scies.
 spacerACH. Recte, ut in me quadret ille planctus et cantio quam hodie occinebas Loiolae,
O carnifex, matura funus.
spacer
IOD. Quorsum mihi uni tum hoc recludis plagium? 1950
spacerACH. Ut taceas.
spacer
IOD. Quare hoc tacitum vis Martino et Caeliae?
spacerACH. Quia nondum taedet me vivere.
spacerIOD. Monstrum hominis! Tot gaudia vis abscondi quia meticulosus es?
spacerACH. Ita ne ego in reste saltarem, universam urbem conflagrare cernerem. 1955
spacerIOD. Ego pro te pendebo.
spacerACH. Non potes. Leges forenses non capiunt monachos.
spacerIOD. Tu catule, famelice, de me statuant leges quid possint, quid audeant. Ego haec
in momentum amplius non tacebo Philandro et Caeliae.
spacerACH. Tu hara porcorum, crapula, per hos praemorsos pollices sigillum sacrum si 1960
violaveris — Age praeterea, quibus coram testibus haec audivisti? Nego omnia robuste,
post iuro, tertium peiero. Quid tu postmodum? Videbitur ille doctor subtilis Duns
Fatuus Iodocus.
spacerIOD. Non es ille nequissimus quem profiteris.
spacerACH. Periculum facito. 1965
spacerIOD. Cum campana, libro et lucerna te devoveo ad Averna.
spacerACH. Execrare me submissius, ne id audiat mercator Monsieur Michael.

bar

ACTUS V, SCENA ij
MONSIEUR MICHAEL, IODOCUS, ACHERON

spacerMICH. Age, age. Mea machaera sitit sanguinem, je n’endurai pas ces iniures sans blue
tirer quelque sang.
Estne vestrum alicui nomen Scarabaeus?
spacerIOD. Non est aedepol, vir magnifice. 1970
spacerMICH. Esne cognatus eius?
spacerIOD. Minime.
spacerMICH. Tu fortassis es ei benevolus.
spacerACH. Oh sceleratus est et vorax helluo, cuius corium saepe distinxi virgis.
spacerMICH. Quis tu hominum eras non vidi prae rabie. Il sera mieux pour vous ne pas blue 1975
m’ avoir recontré fâché. Monsieur
Acheron, meus calceus non tam defunctus est
quam tu es mortuus.
spacerIOD. Monsieur Michael, nasus iam tuus fumigans pro tosto pane pateras meas calefaceret.
spacerMICH. O harpax leno, cacodaemon putide. Iodoce, quid fugis? Postquam hunc e
medio sustuli, tu illum sepelies. Responde, macquereau, quid habes quod obtendas ne 1980
rabie et odio te prosequerer et universum genus tuum, cum peregrinis mercatoribus
sumptus facis? Vester Michael indignus fuit ut Aethiopem venderet?
spacerACH. Maleficium te obsedit. Quid narras?
spacerMICH. Post Scarabaei os impurum non satisfactum putavit insolentiae suae donec
oneraret me infecitiis in publico. 1985
spacerIOD. Recte aedepol. Ego istius contumeliae testis sum idoneus.
spacerMICH. Quid? Tun’ aderas istis litibus et iurgiis?
spacerIOD. Aderam. Quidni aderam? Et cor meum gallantamente risu exhilaravi maximo.
spacerMICH. J'aimerais mieux être pendu qu’ être mocqué de vous. Mene ducissa de blue
Sharlaroum amavit? Atque omnes foeminae principes? Sumne ego Gallus? Sumne 1990
mercator? Sumne pugnax? Sumne nobilis? Nonne viginti mille coronatos aureos apud
trapezitas habeo? Nonne sex torques aureos? Nonne gemmas? Non viginti annulos?
Nonne machaeram Bilbilium in terrorem hostium? Et tamen rideor. blue
spacerACH. Monsieur, estne tibi opus salutari pellice ad evacuandam choleram et purgandos renes?
spacerMICH. O par ma foi, ego natus sum ad ferendos iocos? Acheron poltron, ego te diffindam blue 1995
uno verbo, plagiator impie.
spacerIOD. Ita? Quid hic loquitur furiosus? Tun’ illum accusas plagii?
spacerMICH. Adesdum pulvis et umbra. Funis est ultima rerum linea. Tu pendebis, Acheron.
Dic, dic clare huic Iodoco unde accepisti Caeliam?
spacerACH. Quid rogas? Annon tua merx est, improbe? Ego non illam a Parisiis habui? 2000
spacerMICH. Pourquoi vous dissemblez? Iodoce, adiuva me ut hunc opprimam, dum res blue
calet qui pudicitiam simul et pudorem exuit.
spacerACH. Satin’ tu certus es? Ego te mercede maxima conducam ut taceas.
spacerIOD. Labascit, Monsieur. Nihil habet in contrarium. Perge obsecro.
spacerMICH. Un, deux, trois, quatre paroles. Comparcam fastidio longioris historiae. Vastata blue 2005
fuit incendio ante annum quartodecimum haec civitas. Res omnium formidanda maxime est
Vulcanus furens, sed nox intempestiva cladem et pavorem geminat. Eiulant matres, plorant
infantes, quisque est alienus alteri, sibi proximus. Tum Martini Caliopia, mater huius virginis, blue
Caeliam munitam fasciis Acheronti, qui occurrit forte in tumultu, in manus tradidit.
Blandulae prospexit filiae, sed ipsa non superstes gaudio in flammis periit. Nemo est qui 2010
reposcat filiam. Huius sceleri et amentiae relinquitur.
spacerIOD. Martinus, credo, in cineres abiisse filiam una cum matre censuit.
spacerMICH. Sic, sic censebat. O, meschant qui n'est pas capable de faire rien de bon. Frater meus Le Cour,
mercator Gallicus, ab hoc Acheronte Caeliam tum bimulam tutandam accipit, quam
secum apportat Parisias. Ibi signatis chartis sub cera et sigillo satus vorsute et calide 2015
ut frater meus Le Cour, qui paulo post obiit diem, aut quisquis ei in haeredem substituitur,
puellam lenoni restitueret, factam prudentia atque annis nubilem. Ego quod virum decuit
tenacem foederis ante biennum restitui.
spacerACH. Pol Michael, si qua iureiurando sit fides, faxo ut ciconiis te pensant iudices
ob hanc insulsam fabulam. 2020
spacerIOD. Verum annon liquido haec constant sub cera et pugillaribus?
spacerMICH. Ha ha he. Liquido constant par ma foi. Ego suo hunc convincam chirographo.
Redibo tanquam draco volans cum tabulis authenticis.
spacerACH. Perii. O, Iodoce, videor mihi sentire anginam in collo meo intumescere. Quaeso
quid non lachrymas? 2025
spacerIOD. O fors fortuna! Nunquam emersisset veritas ex hoc puteo Acherontico, nisi in
fermento fuisset ille Gallicus. Leno, da te facilem et obsequentem mihi. Post de salute
tua consulam.
spacerACH. Ego non recuso.
spacerIOD. Ego igitur cum Philandro haec gaudebo gaudia. Hic modo sistas pedem donec 2030
laetus exeat, et si quid amicitia nostra valeat, nihil in caput tuum statuetur durius.

bar

ACTUS V, SCENA iij
CAPITANO PONS, MUSONIUS, PHILANDER, ACHERON

spacerACH. Quippeni obsequar, qui neque quo fugiam neque quo resistem habeo?
Hei mihi arma virumque formidandus Capitano Pons, tribunus militum, occursare nunc
rhinoceroti quam huic Rhadamantho mavelim.
spacerCAP. Tu quisquis es de plebe populi, tene sis duas machaeras splendidas. Ineptum est 2035
vos id gravius ferre quod duum simul hominum excussi gladios. Quid si centum fuissetis
armati equites? Duos homines vel solo nutu verticis faxo sint placidi magis quam mare
solet esse cum alcedo pullos educit suos.
spacerPHIL. Putas ita te ortum esse, magnifice verborum sator, quod a duello resilui, vel quod
Musonii sanguinem horresco fundere? 2040
spacerCAP. Ego castellum aut urbem hoc temporis expugnare poteram dum vos a cladibus
deripio. Miror cur nemo mortalium ad me se virtute aequiparare didicit. Dedit me nomen
Mars et militia Capitano Vander Pons, vel quia navalibus praeliis pontum lustravi, vel
quia Horatius Cocles Tiberini pontis propugnatur primus fuit nostri generis.
spacerPHIL. Compinge ista in poema obsecro. Sed quid tu ita rotas oculos? 2045
spacerACH. Ecquid perdidisti, seignor?
spacerMUS. Quaeso vidistin’ hic cadaver meum hodie decoloratum, luridum?
spacerACH. Cadaver tuum? An unquam sicut ille Hermotimus sine corpore soles foras blue
progredi?
spacerMUS. Ego mutum postulo meum, invisum caput. Aut Caeliam vidistin? Illa lux animi 2050
mei, generosum corpus mortui secum ad sepulchrum abstulit. Ah Caelia, sine me hoc
funus prosequi!
spacerCAP. Molles et evirati iuvenes, ego septem noctes reginae pulcherrimae unius nebulae
cyatho haud emerem. Allez, allez, soldats gallants. Vos urbica desidia, quid malum inter otium blue
et scabiosam pacem producitis? Epithalamia, choragium, nuptias, scortum, Caeliam. Pro 2055
Venere vestra pugnacissimi estis, in re patriae timidi. Sed meum est officium hanc vestram
coram parentibus resarcire discordiam. Vos mihi monstrate viam ubi senes habitant.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
MONSIEUR MICHAEL, CAPITANO PONS, MUSONIUS, PHILANDER

spacerMICH. Invicte dux Vander Pons, je suis fort heureux de vous voir. blue
spacerCAP. Bene facis, mercator.
spacerMICH. Philander, Musoni, gallant beso las manos. Tantum vobis apporto gaudii blue 2060
quantum foliorum autumnus decutit.
spacerPHIL. Quid ais?
spacerACH. Ecquis praeveniet carnificem et hoc pallium emerit?
spacerMICH. Acheron, habes duos gladios ut me interficias? Phy, phy. Señor Capitano,
stringe ferrum et iustitiam tuam contra hunc sacrilegum. 2065
spacerCAP. At meus ensifer neque gladium neque noxam cogitat.
spacerMICH. Sous correction. immanis est plagiator nisi ceram et chirographum suum
abneget.
spacerACH. Iuvenes optimi, hoc tertium est postquam barbam habui quod incurvavi genua.
Favete iam lenoni omnium odia commerito, subvenite inopi. 2070
spacerCAP. Surge. Ubi de delicto constet, post statuendum de clementia.
spacerMICH. Sine, sine me stylum meum in hunc latronem stringere, cuius ego scelera
felle depingam et sanguine.
spacerACH. Alexander maxime, mitte me verbis meis confiteri quod patravi nequiter. Post
ubi voles occidito. 2075
spacerCAP. Fare, age, hoc indultum est gratiae.
spacerACH Musoni, aures arrige.
spacerMUS. Ha, quid opus?
spacerACH. Nondum tribus lustris emensis soror tua amissa est magno in incendio bimula.
spacerMUS. Mater etiam Calopia tum expiravit. 2080
spacerACH. Illa cum cygnaeo epicedio illacrymans clamat mihi e mediis flammis, natam
eripe.
Alii se rapinis locupletarunt maioribus, ego hanc infantulam condo et conservo
domi.
spacerMUS. Beasti me. An illa vivit, obsecro?
spacerMICH. Tush, tush. Haec quidem ferri possunt. Profer epiphonema, Acheron. 2085
spacerACH. Cogito quam bella sit, quam formosa, quam mearum meretricum gymnasio
dignissima. Hinc Monsieur Le Cour huius vespae germanus furcifer, consilium mihi
commodat et custodiam Lutetiis.
spacerMUS. Indigne factum.
spacerACH. At si vestris in institutis vixerat, quas potuit habuisse gratias suaviores Caelia? 2090
spacerPHIL. Caelia?
spacerMUS. Caelia?
spacerPHIL. An illa tua?
spacerMUS. Tua per biennium iuvencula, illa formosa, splendida?
spacerPHIL. Illa par ebori, par nivibus candida? 2095
spacerMUS. In cuius frontem ego toties amoris torsi radios?
spacerPHIL. An illa quae magis intime mihi cubat quam cor ipsum in praecordiis?
spacerACH. Ipsa haec est eadem, neque quaequam praeterea.
spacerPHIL. Porrige mihi alas aliquis. Ego coelum inter et hanc urbem medius involare
videor. O verba mellea! Auro contra haud cara siquis emptor venerit. Nihil unquam 2100
blandius Iuno insusurravit in aurem Iovis.
spacerMICH. Vide scriptum, vide ceram, vide testes. Prius oculum mihi evulserit haec
bellua quam extricare se possit. Iam, Acheron, suspende te.
spacerMUS. Philander, aliovorsum quam tu id accipis, hoc tibi succedet gaudium. Nam
quamvis storge et spiritus naturae lenior Venerem frigefecit mihi dicto citius, at 2105
cuius immane flagitium in lanienam pueri excessit, nunquam desponsabit Caelia.
spacerPHIL. Dii immortales! Iterumne ista in infamiam, in amoris naufragium? Etiam
mortem nunc intentas mihi coram tribuno militum?
spacerCAP. Pensiculate iubeo, adnotate crimina. Quid tu, Musoni, conquereris?
spacerMUS. Ministrabat mihi mutus assecla, ipsius blandimenti genius. Accipitur 2110
mutuus ab hoc sanguinario, tres postinde horas deletum reperii.
spacerCAP. Philander nocens esse potest tanti homicidii?
spacerPHIL. Discrucior maledictis. Liceat, tribune fortissime, huic maledico dicam infamiae
impingere.
spacerCAP. Licet. Quid tu vociferatus es, Monsieur, de lenonis plagio? 21115
spacerMICH. Je vous prie ut ad corvos abeat. Je ferai ballade de sua morte, poltron sordidum, blue
captans lucellum furtim rapuit virginem. Haec eructavi in perniciem lenonis. Beso las
manos, invicte Capitano Vander Pons, et vobis maledico omnibus.
spacerACH. Audi, Monsieur Fastidium Populi, tria verba commutabimus. Capitano, fur ipse
et furti custos quantum differunt? 2120
spacerCAP. Par utrosque poena, par iudicium complectitur.
spacerACH. Je vous prie ut hic ad corvos abeat. Per decennium postquam frater eius Le Cour ad
plures abiit, particeps fuit sceleris et retinendi Caeliam. Victus et disciplinae pretium
accepit. Rem non nescivit, tacuit, reus est carceris, rapiatur ad
Gemonias. blue 2125
spacerMICH. Oblueiles insuperabilis, novit me, novit me.
spacerACH. Monsieur Michael sua fretus prudentia retexit hoc plagium quando libitum est sibi. Vale.
spacerCAP. Pergin’ argutari, multiloque? Non hoc supercilium vereris, mechanice? Cur formam
tam luculentam servasti decennio in mercatum venereum? Aut carcere hoc lues aut grandi
pecunia. 2130
spacerMICH. Morbleu, ego viscum mihi ipsi posui.
spacerACH. O quam nos erimus hilares in communi ergastulo!
spacerMICH. Dii ti perdant.
spacerACH. Te potius.

bar

ACTUS V, SCENA v
MARTINUS, IODOCUS, CAPITANO, PHILANDER, MUSONIUS, ACHERON, MONSIEUR

spacerMART. Obtundis me, Gaudenti. Ego foelicitatem meam non sine angoribus 2135
parturio. Habeat Philander coniugem, modo ipse prius gnatam habeam.
spacerPHIL. In coelo sum si vera memorat.
spacerMART. Ah Caelia, deerrasti ut a meis amoribus fugeres? Non libido sed natura huius
erat flabellum incendii. Lenam continete ne foras exeat.
spacerIOD. At mea gratia ignoscas omnibus. Bene foeneratum dices me amicum tibi. 2140
Fraudulenter tetigi hodie. Sed ex malo principio magna saepe conflata est familiaritas.
spacerMART. Tanto plus te amo quam reliquos fraterculos, ut leniori mortis genere te
perire cuperem. Philander, Musoni, quid statis tetrici? Licet saltare. Sane omnis
saltatio non est illicita, id ego dogmatis nunc primum profiteor.
spacerCAP. Licet Pyrrhicum saltare cum armatis clypeis, et semper licuit. Qui contra disputat 2145
coenabit apud inferos.
spacerMART. Mi fili, ecquid demptum tibi de opulentia patris somnias, postquam sororis
increbuit rumor? Aut quid est quod vultum deiicit?
spacerMUS. Salva sit soror perpetim, pater, neque opulentiae tuae male cupio. Sed ego
didici quid sit gaudere postquam agnellum balantem, postquam mutum perdidi. 2150
spacerPHIL. Ita tu semper sis spectatae probitatis, Martine, ut me purgem coram te a
suspicione sanguinis.
spacerMART. Philander, faveto tibi, eloquere.
spacerPHIL. Elinguis ille minister gnati tui hic exanimis iacuit. Ego in crimen vocor,
insons perinde ac qui hodie nascitur. 2155
spacerIOD. Ubi ad te integer redibit pumilio quid dices, Musoni? Ha, quid ais?
spacerMUS. Salvus valensque, Iodoce?
spacerMART. Tace cum obstipis tuis moeroribus. Philander liberalis est et clementior quam
ut ista faceret. At prodi, bone vir, plagiator Acheron et compos sceleris mala merx
mercator Michael. 2160
spacerMICH. Sache que je suis un gentilhomme et ne suis pas à être usé come ce p0ltron. Pardonne-moi blue
cette faute, bon veillard.

spacerMART. Neque Syriace neque Hebraice me alloqueris.
spacerMICH. Sed Gallice, et docebo te Gallice. Formosa etiam filia tua optime loquetur
Gallice. 2165
spacerACH. Martine, tuae commendo me totum et committo fidei. Non tam imperitus es
ut avaritia quid valeat nescias. Sed ego filiam tibi integram et virginem illaesam restitui,
ut fide quisquam potuisset optima.
spacerMART. Bono sis animo. Nos Martinistae non alia de causa meretrices et lenones male
odimus quam quod papam apud Italos menstrua stipe locupletant. Verum omnis noxae 2170
remissio et clementia esto Caeliae beneficium quando comparet.
spacerMICH. Oh Madonna, Caelia nobis adest.

bar

ACTUS V, SCENA vj
CAELIA, FAUSTINA velata, CAPITANO, MARTINUS, IODOCUS, PHILANDER, MUSONIUS, ACHERON, MONSIEUR MICHAEL

spacerMART. Musoni, Philander, iniicite mihi amplexus vestros, labasco gaudio.
spacerPHIL. Quid reformidas? Quid palles? Quid te avertis, Caelia?
spacerCAEL. Non te, Philander, spectat hoc fastidium, et Musonium minus. Et tu, miles 2175
inclyte, salus et foelicitas mea, qui refregisti industria tua tristes amantium pugnas, sis
semper nobilis.
spacerCAP. Quando id audisti, domina?
spacerCAEL. Apud plataeas spargitur, id reditum acceleravit nobis. Nunc porro faveat mihi
virtus tua ut in Acherontis inquinamentum nunquam referam pedem. 2180
spacerACH. Caelia mea, aliud imperes. Esto libera. Siquidem tres dentes molares aut nasum
hunc cuperis, ego me tua gratia truncari patiar.
spacerCAEL. Risum et fabulam incoeptas. Fac sis ut promissa appareant. Sed haec digna res
est cui tu opem tuam intendas valide.
spacerCAP. Loquere, puella. Ego homicidam ad latus nimium diu feriatum gestito, 2185
sed non recuso vel cum centauro congredi conserta manu.
spacerCAEL. At hoc musca minus est, non attingit praelium. Prospicias modo ut ille
sexagenarius atavus aliam sibi quaerat coniugem.
spacerMART. Mel meum, ego alius sum a meipso. Indulge mihi basium (nam Martinistis
hoc est volupe), et repudium tibi de nuptiis spondeo. 2190
spacerCAEL. Credo omnes mortales feritatem exuisse hodie, largior tibi.
spacerMART. Ah mea, contineri quin complectar nequeo. Designa virum tibi in aeternam
copulam, modo ne sit nimium propinqui nexus et uterini sanguinis. Non recusabit, hoc
etiam spondeo.
spacerCAEL. Vigilone an dormio? Ah timida, quid cessas? Quae solebas in Musonium 2195
acres oculos defigere, cur in illius cervicem non te diffundis? Quid erubuisti, Caelia?
spacerMART. Filia rediviva, pars melior mei, non potes, coelum prohibet. Musonius
sororem te appellat. Non es illi a venustate rosea nunc amplius, sed a sanguine amabilis.
spacerMUS. O salve, insperata soror, quam post tot annos conspicor. Hoc unicum verbum
“soror” dominantem Cupidinem potuit in exilium mittere. 2200
spacerCAEL. Pergite operam dare ut crudum mihi concoquatis gaudium. Nondum matura
est laetitia donec resciscam omnia.
spacerMART. Annales, iuramenta, Gallus, Acheron, vel, si opus est, equuleus id certum
facient.
spacerCAEL. Diis freta sum, spero foelicia. Pater, ignoscis pervicaciae meae? 2205
spacerMART. Facile, facile, mea filia. Hoc commune flagitium sol noluit aspicere. blue
spacerCAEL. Agnosco paternum animum. Etiam Musonius tam innotescit mihi fraterno
nomine si me supplice hanc innocentem virginem succidaneam inardebit pro Caelia quam
amiserat.
spacerMUS. Dulcis sororcula, aetatis meae quicquid superet muto defuncto voveo. Illius 2110
memoria indies numerosa suspiria pariet mihi.
spacerFAUST. Quin aspice me, Musoni, peramande iuvenis. Haec quidem peregrina vox est tibi,
sed facies notissima.
spacerMICH. Odorifera Faustina ad nos rediit?
spacerACH. Comparuit fugitiva pellex ut valedicat nobis ante obitum. 2215
spacerMUS. Et vivis igitur? Vivis, mute mi? Sed ego ineptio, nunc dulce loqueris. Ah vivis, mi
puerule? Etiam rursus insanio, nec mutus es nec masculus., sed resplendens foemina.
Loquere quae fuisti, eloquentissima virgo. Nolo te Attalicis conditionibus vescere blue
amplius.
spacerFAUST. Genus, parentes, patriam nutricius ille meus mercator Michael clam semper 2220
habuit mihi, quare pro ancilla et mancipio sub hasta posita sum, et solvens a Parisiis
simul cum dilecta Caelia Archeronti vendita serva sum, sed ingenuis statim incalescebam
amoribus. Lustravi virtutes tuas saepius, nobilitatem, indolem. Heu saucius mihi oculus
tuaque semper micans imagine rediit.
spacerMUS. Perge, medulla suadae. 2225
spacerFAUST. Caeliam condensis affectibus tota admiratur civitas. Illa, quod prudentiam
decuit, solum miratur Musonium. Quid tristius hostis potuit Faustinae facere quam fecit
coniunctissima? Dies aegritudinem adauget nobis omnibus, praesertim tibi inter
desiderium solitudinis et consortii cum medius stares. Mutus a Laverna petitur. Quod
statim subest mihi, saepe remedium amori, nunquam ingenium defuit. Solennitas 2230
quaedam publica copiam mihi fecit abeundi foras multa cum munditie, cuius partem
commuto, pannos pueriles comparo. Ad Bruxellas fugio. Diu erat priusquam per
aetatem teneram duriter victitare poteram, sed obstinate tacere, quippe quae foemina
fueram prope erat impossible. Post spatium temporis diutini artis magistra prodeo,
trepida ante hoc ostium bis compareo, et facile dominum impetravi silentio. 2235
spacerMUS. Quo nomine nunc gaudes?
spacerACH. Faustina.
spacerMUS. Faustina? Nego me Iovi te concessurum coniugem si is me oraret centies.
Sed quare semimortua? Unde nunc elegantiis compta? Mille possum sciscitari fabulas.
spacerFAUST. Quid lusum sit, quid commissum hodie nequiter, longa est historia. Ille frater 2240
qui coram adstat omni passere salacior post recensebit.
spacerIOD. Ego pulchre vafritiem meam huic muto concredidi.
spacerFAUST. Pompam hanc habitus quod interrogas, non auditum est prius Capitano
Pontem vobis interdixisse pugnam quam Caelia apud familiares suas formam mihi
utramque vultus et vestitus reddidit. Ah, ah Musoni, si sim extra pectus tuum, nondum 2245
ad meipsam redii.
spacerMUS. Prohibessit salus.
spacerMART. Sane poni potest haec Faustina inter sorores Separationis nostrae, quandoquidem
ex confesso est fugtiiva meretrix.
spacerACH. At enim non sinam te illam ducere. 2250
spacerCAEL. Quid non sines?
spacerACH. Pro qua ego argentum dedi.
spacerMART. Uxor tulit a me centum minas hodie.
spacerACH. At etiam ut in gratiam vobiscum redeam de Caelia, fortasse aliam commerebo noxam
in posterum. Tum utramque poteritis ulcisci probe. 2255
spacerMICH. Frustra, Acheron. Ego huius cervicis periculum faciam potius quam tu sis Musonio
magis quam ego munificus. Philander, je vous prie, adfer nobis patrem Gaudentium. Cito, cito.
spacerPHIL. Quae haec est inopina missio?
spacerMICH. Monsieur, dico tibi, vade foeliciter.
spacerPHIL. Eo. 2260
spacerMICH. Bel amour, mort Dieu! Ego faveo amoribus. Tu, Faustina, saltabis. Tu ridebis, Musoni. blue
Martinus hinniet, Capitano Pons rugiet. Iodocus aliquid fortasse edet. Omnes hilariter,
et pendebit Acheron.

bar

ACTUS V, SCENA vij
GAUDENTIUS, MARTINUS, CAPITANO, MONSIEUR, FAUSTINA, CAELIA, PHILANDER, MUSONIUS, ACHERON, IODOCUS

spacerACH. O tempora emendata, homines eximie optimi. Lena potest pudefieri. Laverna
erubescit, sedet tristis apud nos, nihil vult esse aut bibere. 2265
spacerMART. Restat aliquid quod illa plus dolebit.
spacerACH. Tametsi nos pudet.
spacerGAUD. Martine, praebe te leni et victo animo. Praestat sanguinem suffundere quam
effundere.
spacerMICH. Gaudenti, beso las pies. Nunc tu herus es, nunc tu vir es plane basilicus. Foi de blue 2270
chevalier, je mourrais pour un tel homme. blue
spacer
GAUD. Ha, Monsieur, ubi fuisti diu?
spacerMICH. Monsieur, ego sum omnium vilissimus. Nisi plus te amem quam Lais si
revivesceret Corinthia.
spacerGAUD. O hominem iocosum! Convenerunt cives, adest tribunus martius, multus populus, 2275
pultiphagus Iodocus. Tantumne tibi nunc est negotii ut me salutes in publico?
spacerMICH. Maiora te expectant. At at fer tecum indolem antiquam. Nolo iam culpa deleta
penitentia meo praeiudicet beneficio.
spacerGAUD. Abunde circuitionis. Perge.
spacerMICH. Aspice inprimus et mirare hoc os virgineum. 2280
spacerGAUD. Caeliam vis? Cum tibi bene contingit de parente, gaudeo. Caelia nuper eras, sed
haud scio quod erat tibi a principio.
spacerMART. Sane Patientia in Adversis.
spacer
GAUD. Patientia in Adversis? O ludibrium hominis!
spacerPHIL. Retineat ergo titulum venustae Caeliae. 2285
spacerCAEL. Placet magis.
spacerGAUD. Patientia in Adversis? Apage cum sesquipedali nomine.
spacerMART. Non obsto, Gaudenti. Esto in aeternum Caelia.
spacerGAUD. Patientia in Adversis? O homines eleganter fatuos!
spacerMICH. Gaudenti, ego non Caeliam volui, sed hanc potius peregrinam dominam. 2290
spacerGAUD. Ita vivam, haec erat olim Musonii individuus comes.
spacerMUS. Gaudenti, ita est.
spacerGAUD. Videtur esse quantivis pretii cum faciem videas. Hem osculum tibi!
spacerMICH. At quid videtur cum tuam esse Lydiam noveris. Ha quid respondes?
spacerGAUD. Lydia filia mea? Ego dotem numerabo si sit mea Lydia. 2295
spacerFAUST. Proh Diana. Personuit saepe meis auribus hoc nomen Lydia.
spacerMICH. Iacta nunc est alea. Aut integer ero ab omni noxa aut bis dispereo.
Gaudenti, debes esse memor de solenni et splendida histrionia ante annos undecim
cum civium potentiorum liberi quotquot erant cultioris venustatis et indolis theatrum
ludis suis condecorabant et sumptibus. blue 2300
spacerGAUD. Illam dicis magnificam, rixosam tristem fabulam quando Lydia, tum
quadrimula, nympham personabat in pegmate.
spacerMICH. Ipsam, ipsam. Martinus male cupiens his spectaculis, eiusque complices
strictiores in rebus gerundis reguli in ipso proscenio tumultum faciunt. Saevitum est
utrinque ad contumelias, ad vulnera, ad mortem denique. In hac seditione, ut fit, 2305
sequitur apparatus scenici et opulentiae direptio. Tua Lydia gemmis et monilibus
clarissimis distincta imprimis tollitur. Abiit mecum ad Parisios secundis zephyris,
sed nunc, auris plus faventibus, refertur in sinum patris.
spacerACH. Omnes pedissequae e famulatu meo reginae reperientur, aut ducissae ad
minimum. 2310
spacerGAUD. Summe deorum! Haec si vera sint, emisit hodie mortuos suos domus
Acherontica. blue
spacerMUS. Vera? Utinam simulari ista quisquam hic auderet hiscere.
spacerCAEL. Ah mea collectanea, laetor te esse satam in tam augusta familia.
spacerFAUST Profecto id scio. Olim culta fui misella pupula bracteis aureis in choragio, 2315
quod facile meminerunt parvulae, aut ego dormio.
spacerGAUD. Esne nutricis tuae oblita?
spacerFAUST. Fuit ei nomen Bal — Bala —
spacerGAUD. Balia.
spacerFAUST. Ipsa est. 2320
spacerGAUD. Diis ingratus forem si quid haererem amplius. Tu es profecto Lydia, columbia
mea. Sinite me abunde flere. Sinite me nunc mori obsecro.
spacerPHIL. Salve exoptata soror Lydia. Haud in me fratre faelicior quam in amoribus
Musonii.
spacerMART. O Gaudenti, in coelo nunc nos ambo sumus. Paene dixeram hic est festus dies, 2325
quibus utrisque adultam filiam gignere et frui licuit
spacerGAUD. Patientia in Adversis? Et quos faelicitas par coniuxit, quidni eos indivulsim
affinitas uniat? Potabimus, ridebimus. Ha festus dies hominis!
spacerMART. Summopere id respondet meis lubentiis.
spacerGAUD. Auspicato igitur, iuvenes et puellulae, Hymen vos coniugat. 2330
spacerMART. Et Rogerus diaconus. Pax vobis, proles multiplex, et rerum copia.
spacerMICH. Gaudenti, iam tu ipse dicito. Non sunt viginti fures qualis ego sum, qui
ingenue restitui Lydiam.
spacerFAUST. Fateor. Ideo mercatori ignoscas, pater.
spacerGAUD. Facile id commeruit. 2335
spacerACH. Neque decem sunt lenones Acheronti similes, qui tanta probitate prospexissent
Caeliae.
spacerCAEL. Res apparet. Ne sis molestus, pater.
spacerMART. Modo abstinuerit a tobacco et iuramentis.
spacerACH. O vir optime! 2340
spacerCAP. Neque igitur tres sunt milites qui cum Capitano Ponte contendant viribus,
qui monomachos saevientes hodie torva fronte compescuit.
spacerPHIL. Quin utrosque nos concordes tui foederis appellabis lauream.
spacerIOD. At dicite, estne alter Iodocus mihi adaequandus?
spacerMART. Apud inferos. 2345
spacerIOD. Tace tu. Solus sum qui, cum mox increbescant rorantes calices, omnium errorum
scaturigines aperiam.
spacerMART. De duobus mutis animalculis.
spacerGAUD. De Aethiope et viginti minis.
spacerMART. De Laverna et centum minis. 2350
spacerGAUD. De Iesuita Loiola res apparet, quod ille occlusus sit, tam tranquilla sunt omnis.
spacerIOD. Agite, solertia iam et festivitate subvenite mihi, et vos omnes facetiis oblectabit ille
morosophus Loiola.
spacerMART. Nihil simile aut secundum.
spacerIOD. Acheron face actutum Scarabaeus prodeat cum scala. Hem sub impluviis 2355
unusquique se recipiat sine murmure et strepitu. Ego quasi hic essem solus confabulor
cum Loiola.

ACTUS V, SCENA viij

LOIOLA e fenestra, SCARABAEUS, IODOCUS, GAUDENTIUS, ACHERON, CAPITANO, MARTINUS, PHILANDER, MUSONIUS, FAUSTINA, CAELIA, MONSIEUR

 spacerSCAR. Iodoce, ubi te esse dicam qui es a sacellis mihi? Esne suscepturus gradum aliquem
in academia?
spacerIOD. Licet sane pro moribus, sed haec balista Iesuitae intenditur qui nos lotio hodie — 2360
spacerSCAR. O mea hilaritas! Merito tu omnis sceleris patriarcha audies.
spacerIOD. Hem, erige scalam ad fenestram ubi commodissime Loioia desultum speret.
spacerSCAR. Quid faciet?
spacerGAUD. Patientia in adversis?
spacerMART. St, contine te, Gaudenti. 2365
spacerIOD. Scarabaee, seorsum tibi in aurem dicam acetissimum consilium.
spacerSCAR. Statim.
spacerIOD. Ocyssime, atque audin’?
spacerSCAR. Intelligo.
spacerIOD. A tergo, cum in portu navigat. 2370
spacerSCAR. Pol venuste.
spacerIOD. Esne doctus hanc astutiam?
spacerSCAR. Rogas? Affricuisti mihi omnem tuam nequitiam.
spacerIOD. Loiola, tutum ostende caput tuum rotundum cum quadrato pileo.
spacerLOI. Adsum tibi, Iodoce. Vah †culina,† postillator, rustice. Procumbe, bos. Nunquam 2375 note
huius sclopeti ictum fugies.
spacerIOD. Venerabilis Loiola —
spacerLOI. Apage, esuritor monache. Faxo ut ingluvies tua hoc plumbum concoquat. Faciam
te oppedere, et animam illam coenosam exufflare cum crepitu.
spacerIOD. Domine doctor Loiola, si unquam posthac occidito — 2380
spacerLOI. Utinam, quotquot estis saecularium ordinum, tam singuli generum quam
genera singulorum, unum nunc essetis coram me individuum incommunicabile, ut una
supplosione omnes tollerem.
spacer GAUD. Patientia in Adversis, Iodoce? Mira sane est haec festivitas.
spacerIOD. Audi obsecro, bone magister sententiarum. En tibi catabasin sive scabellum quod 2385
pedibus tuis supposui non sine meo periculo, et vulnus mihi rependes pro gratia?
spacerLOI. Ha, lepidissime, Iodoce. Attulisti scalam, mi colende semilatine diacone? Ego
sales et facetias tuas non intellexi prius.
spacerIOD. At iocabar equidem.
spacerLOI. Sentio adepol. Estne hic i0cus tuus urbanus an rusticus, distinctionis gratia? 2390
Suspicacior sum ne haec scala sit corpus mobile et fugeret me si pede pressero. Remove
te quantum potes, mi amice. Satis spectata est mihi tua probitas.
spacerIOD. Quid haeres in formidine? Tarditas te pessundabit.
spacerLOI. Sed placet mihi meo modo descendere adverso corpore, ne a tergo forte
iniceres tragulam. De catapulta meo non est quod metuas. Siquidem pyrio pulvere 2395
revera armatus fuisset, vae tibi iampridem, Iodoce. Vado, vado. Fames et castitas
eradicent Scarabaeum et universam hanc familiam.
spacerSCAR. Vade bonis avibus. Siquidem sis funambulus, quaeso propera. Vade, Loiola.
spacerLOI. Quo feror? Aut ubi sum? Hiccine est meus terminus ad quem, ut loquuntur
scholastici?
spacerIOD. Egregie, magister, aut, si mavis, egregiissime. Sic disputo. Omnis pestilens 2400
exhalatio pendet in aere. Tu es pestilens exhalatio. Ergo —
spacerSCAR. Adeo concludit directe, ut contra si quis sentiat nil sentiat.
spacerLOI. Inepte cornicamini. Mene quasi pisciculum in lino constringi patiar? Subvenite,
accolae. Ferte opem, populares.
spacerCAP. Quid hic tumultus est? Non licet speculatori sontem in patibulum tollere? 2405
spacerLOI. Sontem? Cuius criminis, Capitano? At videone armatam in iustitiam? Et otiosus
hic omnis confluxit populus ad necis spectaculum.
spacerMART. Penedebis, spurcissime, pendebis. Post dividetur cadaver tuum lupis et canibus.
spacerLOI. Aio non licere canibus carnes esse in quadragesima. Capitano de Ponte, hoccine
licet supplicium exigere inaudito crimine? Ego distinguam millies priusquam moriar. 2410
spacerCAP. Ego bardus sum nisi liceat martia et tribunitia lege hominem sine disceptatione
iudicum capite punire.
spacerGAUD. Aut si non licet, postquam hoc fraenum iniecimus eius faucibus et enectus sit,
in ius vocabimus.
spacerLOI. Gaudenti, tunc advorsaris paternitati Iesuiticae? 2415
spacerGAUD. Quippeni? Atlas supportat coelum et Iesuitae sustentant inferos.
spacerACH. Me quod attinet, laetus sum qui aedes habeam dignas hoc hospite. Insigne
Iesuita conciliabit lupinari meo magnam frequentiam.
spacerCAP. Compendifaciamus hoc negotium. Tu, lictor, indagato quid secum gerit
pravitatis sub vestibus. 2420
spacerSCAR. Pravitatis sub vestibus? An ille patietur quod moechis solet fieri? blue
spacerLOI. O saevitum est immisericorditer! Decies prius funibus me constringite.
spacerMART. Manta, Scarabaee, ingere manum in caligas ut experiamur quibus onustus sit
ritibus et caeremoniis.
spacerSCAR. Prodi, sicarie, cum armamentario Iesuitico. Hem scolopetum reboans. 2425
Capsam nitrati pulveris cum plumbeis glandibus. Pugionem sanctificatum. Quinque ficus
aridas. Fel viperinum. Ampullam fortioris toxici. Decem grana benedicti mercurii.
Miraculorum pidixem. Epistolarum fasciculum a coniuratis fratribus.
spacerLOI. Mititte epistolas iubeo. Quicquid est arcani apud omnes mundi legatos et
proceres inter illas chartas sacerrime occultatur. 2430
spacerGAUD. Optime igitur tradentur Mercurio Gallobelgico, et in populum emanabunt blue
Francoforti proximi nundinis venalibus.
spacerSCAR. Basta, hic sunt adulterini nummuli, loti et concisi aure. Haec omnia in meum
recidunt peculium.
spacerLOI. Nihil minus. Hos oportet aureos pro naulo Charonti solvere. 2435
spacerIOD. Infoelix Loiola! Olim te attendisse oportuit meis monitis gravissimis. At nunc
demum audies. Noli imprimis opulentiae tuae in patibulo prospicere. Ego et Scarabaeus
dividemus illos aureos, prout decet sodales lepidos. Tum postea noli te pigeat scelera
tua in os fateri omnibus.
spacerLOI. Faciam sedulo, quandoquidem hic funus non simplex est sed obligatorius, blue 2440
ut loquuntur scholastici. Quicquid est in arcanis fibris retegetur oppido. Duas vitiavi
abbatissas, sepem moniales praeter nuptas et solutas virgines circiter centum quinquaginta.
Cavete omnes a sceleratis consortibus. Commissa sunt haec omnia impulsore Iodoco.
spacerIOD. Nunc rabiose loquitur.
spacerLOI. Commisi imposturas in alea, falsum Latinum in concionibus, venenum in culina, 2445
crapulam in ieiunio, praeter contemelias in principes et corruptelas erga iudices. O
cavete a sceleratis consortibus. Feci haec omnia impulsore Iodoco.
spacerMART. Proinde huic iunctus a tergore pendeat etiam frater Iodocus.
spacerIOD. Debes amicis tuis hoc patrocinium, fatue?
spacerGAUD. Venerabilis Loiola, si nihil sit quid fatearis amplius, extensus in longitudinem 2450
placide requiescas in aere.
spacerIOD. Caetera brevissime. Pater mihi lanius fuit, mater erat exercita in foro in secandis
marsupiis. Uterque cultellum acutissimum habuit, qualis hic est quem amoris ergo in sinu
foveo.
spacerMART. Restem dissecuit immanis verbero. 2455
spacerPHIL. Sibi ipsi igitur salutem peperit.
spacerGAUD. Quid ais, vir Mavortie? Pater? Martine? Faustina? Caelia?
spacerMUS. Ha ha, salvus abeat.
spacerCAP. Descendat.
spacerCAEL. Festivitas nunc amoris est, non supplicii, locus. Abi, feralis bubo. 24605
spacerFAUST. Clementiam et laetitiam debemus thalamis.
spacerMART Nunc tutus vivat. Olim fortasse pendebit pro cane rabido.
spacerMICH. Je vous prie. Quid ego ingens damnum sustinui quod non pependit mortuus?
Pauculis fortasse nummis vestes eius a Scarabaeo emerem.
spacerSCAR. Siccine cum iactura funis conclusum est hoc carnis officium? 2465
spacerIOD. Adesdum, Scarabaee,mensa dapsilis sternitur in nuptiis.
spacerSCAR. Pol spondeo me conviviam. Perage tecum solus hoc opus, Loiola, si vacat.
spacerLOI. Digna et indigna patior. Sed vindicta duplex est, aut immanens aut emanans, ut blue
loquuntur scholastici.
spacerGAUD. Eamus ad convivium. In vado sunt omnes molestiae. Hem non est daemon 2470
nisi tristiia!

bar

ACTUS V, SCENA viiij blue
LOIOLA, IODOCUS

spacerIOD. Ha ha he. Nae si tu basiliscus nunc fieres, Loiola, scio quem limis oculis
interficeres.
spacerLOI. Misera haec est conditio. Priscianus et Iesuitae semper vapulabunt ab his blue
stupidis fraterculis, quos per stultitam neminem posse fallere tetricus iuraret 2475
Socrates.
spacerIOD. Nunquid tu in comoedis ageres, homo ad parricidia et proditiones
promptior? Mihi permitte sales et ioculum, et, si me audies, ingenium tuum tragoediis
transferas.
spacerLOI. Tune profiteris nomen tuum in lepidissima histrionia qui tam strigosam 2480
exhibuisti hac nocte spectatoribus fabulam? Licet quidem cernere quantum auditores
omnes misertum est taedii.
spacerIOD. Antiquum obtines cum maledicis fortiter. Nemo ex his subselliis surget
sine plaudente dextera, nisi qui porcus sit ex hara Martini aut catulus e spelunca Loiolae.
spacerLOI. Quidni igitur audacter impetras? 2485
spacerIOD. Non sumus inverecundi adeo qui nos quicquam praemioli commeritos
gloriabimur, nisi tu distinctionem suppedites.
spacerLOI. Verax sum, enitar sedulo. Spectatores academici, inclinantem iam comoediam
vestris sublevate manibus, non ex condigno, sed ex congruo, ut loquuntur scholastici. blue
Io plaudite. 2490

Finis