Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS IIII, SCENA i blue

MARTINUS, LAVERNA, NEBBIA

MART. Incolere hanc domum amplius si quis me obsecret nolo, bonis legibus et
exemplo civitatem amplius regere nolo. Valeat zelus et Rogerus diaconus. Sanctus esse 1410
nolo. Heus Aethiops, sublectus Aethiops, non est Caelia sed furia. Infoelix sponsa, quae
divortium fecit me inter et prudentiam. Osculum rogo, involavit in faciem. Amplexum
cupio, calcibus respondet et pugnis. Quid inquam tantum displicui? Nequeo exorare
ut verbum expuat sed mum, mum. Quid faciam si elinguem duxero? Pone eam loqui
posse et obiurgare postmodum, quae iam insanit adeo, erit tum omni bellua 1415
protervior. Heus exi, Laverna, quae nihil vendis cuiquam praeter miserias.
spacerLAV. Cuia vox? Ah, mi homo, sanusne es? Quid te reddidit tam inordinatum?
spacerMART. Restitue mihi mentem cuius naufragium feci. Tum produce aurum quod
accepisti, centum minas. Verba dedisti pro auro, stultitiam pro mente, Aethiopem
pro Caelia. 1420
spacerLAV. Siquidem hoc non esset obloquium, prout matronam decet erubescerem
sane.
spacerMART. Sane? Maxime tum aegrotat veritas cum illud sane increbrescit in
sermonibus. Ego iam pandam mysteria. Sane? Iurabo per Iovem, nisi hoc damnum in
integrum restituas — 1425
spacerLAV. Quid vis?
spacerMART. Iussisti me Aethiopem a Gaudentio petere, annon?
spacerLAV. Iussi.
spacerMART. Aethiopem hunc a Iodoco recuperatum monacho dixisti esse Caeliam, annon?
spacerLAV. Censui. 1430
spacerMART. Laceratus sum manibus et facie, annon?
spacerLAV. Ecastor aliquantulum.
spacerMART. Haec fecit Aethiops tuus.
spacerLAV. Portenta praedicas.
spacerMART. Extrusit me ex aedibus. Mussit mum, nihil aliud loquitur, nec precari potest 1435
nec benedicere.
spacerLAV. O incredibile!
spacerMART. Praesagiebam hodie cum Loiola in has aedes lympham canonicam asperserit,
vaegrande aliquod ex abysso proventurum daemonem.
spacerLAV. Introeamus mecum, filum huius erroris aut indicabit Loiola, aut pellem ei 1440
magis maculosam dedero quam tergum damulae.
spacerMART. Salus meliora! Ad Loiolam? Basiliscus est, gladium gerit et pugionem in
oculis. Quin fluvio eum lavare melius est, quod vaticanabatur diluvium.
spacerLAV. Quin si pavor et superstitio te a Loiola prohibent, eamus ad te. Faxo ut ne albis
dentibus nos derideat Aethiops. Mala mercede mutum se profitebitur. Ego intestina consulam. 1445
spacerMART. In istas aedes, ubi monstrum sit totius Africae novissimum? Vendam potius
ius omne et fugiam in desertum Arabiae. Porrige mihi taedam, da mihi flammam et facem.
Commoda mihi lychnum, ego incendam hanc domum una cum filia et familia universa, blue
ut me ulciscar ab hoc Aethiope. O mea Caelia!
spacerLAV. Mi homo! Praeter aetatem inops es consilii. 1450
spacerMART. Tace, lena. Sive concilium sit provinciale sive oecumenicam pro pluma
habeo. Sed nugas agimus, redde argentum mihi. Mille facies in argento candidissimas
reperiam, nec unam Aethiopicam.
spacerLAV. Manta modo et montem tibi auream, Celiam tuam, polliceor.
spacerMART. Redde inquam argentum, haud moror. 1455
spacerLAV. Sed subolet mihi huius Iodoci machina. Nescis quale faciamus lucrum operae nostrae, si
proficiscamur ad Gaudentium. Sane laetus exibis a Gaudentio, aut argento potitus aut Caelia.
spacerMART. Id autem si polliceberis, obsequor. Nebbia, produce ornatum meum quo
profiscendum est foras. Post eiice illam umbram barathri cum bovina facie. Perde animantia omnia
muta, canes, feles. 1460
spacerNEB. Pulices.
spacerMART. Disperge eorum cerebrum.
spacerLAV. Propera, Martine. Ego per hortuli posticam praeibo, ne infamiae meae nomen
Gaudentio officeret.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
MARTINUS, NEBBIA, MUTUS, CAELIA

spacerMART. Ego pristinam vitae meae consuetudinem suspectam habeo, tantis sum 1465
semper obnoxius ludibriis. Age, age, omnis siccus et sobrius est asinus. Quis homo
respondebit mihi? Tune vis? Propino tibi decem calices. Ecquis ad aleam me vocat?
Praesto sum. Pone argentum tuum, ego periclitabor triginta Philippicos. Quid si blue
plumam emerem et capaciores caligas? Ha ha he.
spacerCAEL. O crux amorum! Introiit Laverna in hortum Gaudentii. Ego par arundini 1470
fugio. Aedes valete, spectra vos frequentant. Circumspectator est. Nisi hic hebetior
sit, periisti, Caelia.
spacer MART. Oime, unde ortus est hoc cacadaemon minorum gentium? Siquidem
missus sis quia profana meditabar, potationem et aleam. Simulabam sane.
spacerCAEL. Um. 1475
spacerMART. Eloquere.
spacerCAEL. Um.
spacerMART. Concredideram gelu et pruinam apud inferos fuisse nisi apud Russiam aut
Lapponiam frigus contraxerint, et inde facti sunt semivocales daemones.
spacerNEB. Discede cum susurris tuis. Heus etiam resistas, carnifex? 1480
spacerMUT. Um.
spacerMART. Nebbia, ecce vero alterum. Intuetur torvum quoque cum fuliginosa facie.
Pisce taciturnior est, alter et idem, non ficus ficui similior. proverb
spacerNEB. Quis vocatur?
spacerMART. Ego non ausus sum aut nomen aut gentem quaerere. 1485
spacerNEB. Unde proficiscitur?
spacerMART. Credo ut sit e subterranea voragine.
spacerNEB. Maure, quid tibi est negotii?
spacerCAEL. Um.
spacerNEB. Mum. An superbis, Charon? Aut melancholicus incedis ? 1490
spacerCAEL. Um.
spacerNEB. Eradicet te Cerberus. Neque linguam nostram neque aliam loqui soles? Certe
mollis est ei caro, ut puellarum solet. Here, appellemus hosce pro presbyterio. Caeliam
si productam cupis, hi fatebuntur Aethiopes arioli.
spacerMART. Non pro aurifodina Peruvia. Nam patrocinabitur eis presbyterium. 1495
Fieri potest ut filii sint pastorum qui damnantur silentio.
spacerNEB. Facile id existimo.
spacerMART. Quin fortasse lar iste accersitum venit collegam suum. Fruantur se invicem
dum nos festinamus ad Gaudentium. Aut nemo hominum aut ille repulsos amores
meos in integrum restituet. 1500
spacerCAEL. O amor lepidissime, quam ingeniosas foeminas facis! Adoritur me
Martinus, et statim tacendi astutia obversatur animo. Tu , mute, quid egisti?
Quorsum harum aedium relictio?
spacerMUT. Um.
spacerCAEL. Um. Sed tu finem responsandi fecisti cum oraculo Apollinis. Cave tibi a blue 1505
verberibus, puer. Mel meum Musoni, verecundiam et vestitum, quem propter te
deposui, tecum una apud Bauciam repeto.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij blue
MUTUS SEU FAUSTINA sola

spacerMUT. O amor, amor perdite! Rumpe hoc pectus et silentium simul. Ebullit cordis
vasculum, fervidi exultant latices. Non capient hae angustiae, volet in auras vapor.
Abiisti, Caelia? Quin respice me, nympha pulcherrima. Faustina te appellat, obtestatur, 1510
obsecrat, ut Musonii amoribus pectus occludas tuum. Quid respondes, Caelia? Pergin’
me protervia et sannis ludere? Hem quo reducta sum? Quot in me monstra coeunt?
Mutus sum et loquor, vir et foemina, Faustina et nihil. Caelia obslivisci mei potest
quacum dormivi centies? Quin utinam obliviscar mei. Musoni! Pro te sprevi modestiam
foeminae, ut tu personam amplectaris quam exui. O Caelia, conde formosam faciem, 1515
quae tanti luminis facit eclipsin mihi. Musoni, pro te vocis occlusi organum, tibi
damnavit linguam longa taciturnitas, nec te offendet haec lugubris naenia. Sola
profundam gemitus atque infausta moriar. Egredere, anima. Cur moraris in
corpore, quae mihi placuit parum, Musonio minus. Vicisti, amor perfide. Sic decet,
ego et fortuna secedimus. Infoelix Faustina, stulta simul et improba, dulces amicos 1520
fugere, funus pro thalamo sequi. Quamvis amoris me parum, stultitiae multum
poenitet. Exequias nullas moror. Haec tristis, discolor, et obscura facies loquetur
viatoribus plus quam in marmore incisum epitaphium. At vos fidissimi ventorum
zephyri, morientis voces ultimas deferre Musonio, pro quo in lachrymas liquefacta
morior. Oime! Ai ai! In amoris vere nata sum, in bruma occidi. Siccine me, Musoni? 1525
Ohime!

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
MUSONIUS, FAUSTINA semianimis

spacerMUS. Quos sibi fingit gemitus inquietus sopor? Quis nomen lamentabile Musonii
protulit? Sequor quocunque lachrymae et luctus vocant. Adsum tristitiae satur. Quid hic
reclinat humi? An secum loquitur? An Orco narrat fabulam? An dormis, quisquis es?
An aeternum dormies? Quid est? Truncus iuvenis, et scelere occisus impio? Atratus 1530
etiam, fati praenuntius sui? Ah moestum spectaculum! Quis niger hic est incola
nigrantis domus? Nunquam latebunt diu homicidae manus. Ultra quam lux irradiat
vident superi, nec coeli tantum solis oculo utunur. Contremisco artubus. Quo magis
enim video, notissimi et dilectissimi vultus imago tacite hoc pectus fodit. Cor, quid
palpitas? Quid video? Genas dolore marcidas et in carpo dexterae cerasi labeculam? 1535
Occidi! Non video. Spectabo iterum. Formidolosos oculos fallit somnolenta inquies.
Hei mihi, frontem et notos crines. Mute, mors, coelum, Caelia. Omnes sodales uno
momento perdidi. Dulce cadaver si quis supersit calor, extremos spiritus hisce committas
labiis. Omnis decessit, profuge. O nunquam vere mutus antea! Quem tu laesisti
verbo, mitissimum caput? Poteram osculari milles, millies, anima mea, et rursum 1540
millies. Age ensis, amoris finem solves et infortunii. Amicis posthumis iunctae
solamen necis est periucundum. Sed prius authorem sceleris offeram defunctis
manibus. Philander, ubi es, Philander?

bar

ACTUS IIII, SCENA v
PHILANDER, MUSONIUS, FAUSTINA semianimis

spacerPHIL. Tun’ eras, Musoni? Indixit mihi hodie ne egrederer pater. Ignoscas itaque
si non descendero. 1545
spacerMUS. Nugae. Verba non audio.
spacerPHIL. Ecquid sicariii periculum intentant tibi? Cur gladium vagina vacuum minitanter tenes?
spacerMUS. Ah non ignoras, scelus? Gestit hic gladius condi visceribus tuis. Hic mutus.
Mors unde? Saxum, non homo, perfide.
spacerPHIL. Mirari me facis gestu tam incomposito. Nimia solitudo vitiavit cerebrum, somnus 1550
forsan hanc aegritudinem adimet.
spacerMUS. Etiam ludos me facis? Duplex est crudelitas, duplex iniustitia, ridere miserias
et fecisse miserum. Stringe, prodi. Cur tu et ego amplius diem ducimus? Non est par
hominum uspiam infoelicius, vel quod tu occidisti puerum tam castis moribus, vel quod
tam castis moribus occidit mihi puer. 1555
spacerPHIL. Quae sunt haec aenigmatum involucra? Quem tu perdidisti, aut quemnam ego perdidi?
spacerMUS. Vitae dimidium meae.
spacerPHIL. Procul a me sit homicidium.
spacerMUS. Procul, homicida, mihi. Sin in exitium tui ardet cum vindex dextera, descende.
spacerPHIL. Pater prohibet. 1560
spacerMUS. Non patitur scelus, non conscientia tanto flagitio saucia.
spacerPHIL. Erras, amice, per deos.
spacerMUS. Amice? Monstrum, tigris, bellua, stringe, descende, perfide.
spacerPHIL. Aedepol protrudit me contumelia, tametsi amor nostra a pueritia revocat.
spacerMUS. Amoris ego prorsus obliviscor pristini et succedit odium quam amor fortius. 1565
Homicida, siste coram huius ensis tribunali.
spacerPHIL. Musoni, adero.
spacerMUS. Sed fortiter. Hoc me spectaculum animosum faciet. Vix apud me sum, duplex
flamma sic pectus ustulat. Ardor amoris in Caeliam,. ardor in Philandrum odii. Parcite,
manes dulces, vobis dum fiat expiatio. Non vacat lachrymas sed sanguinem effundere. 1570
Irruamus. Quid stas? Attolle promptas ad caedem manus. Quantum perfidiae fronte
quam serena tegis?
spacerPHIL. Musoni, et amice quantumvis nolis, reprime leoninam rabiem. Deliberemus
paululum.
spacerMUS. Non. Hoc ictu cor transfodiam. 1575
spacerPHIL. Ne sis impotentis animi et barbarae saevitiae. Per amorem Caeliae, dic quid
incendit animum.
spacerMUS. Per amorem Caeliae obsequor. Ensem repone super hunc terrae cumulum, cadaver
mortui, ut resumendi ad pugnam prompta sit occasio.
spacerPHIL. Age. 1580
spacerMUS. Repressi iram, redii, mitto maledica omnia.
spacerPHIL. Humane facis.
spacerMUS. Pactum inter nos hoc fuit, servum cum ex usu tuo duxisses meum. O beata
anima! Sed hunc per amicitiam nostram quod obnixe peteres tradidi.
spacerPHIL. Factum est, non nego. 1585
spacerMUS. Unica cautiunctula intervenit, libere ut tractares sicut generosum iuvenem.
spacerPHIL. Dixisti probe.
spacerMUS. Dictum probissime, sed factum pessume. Tradidi delicias meas atque eccas,
eccas quo iacent loco! Sic soles pacisci? Pulchrum et venustum tradidi, truncus,
exanimis, umbra exilis redit. 1590
spacerPHIL. Oderit me omne gaudium si non vehementer hoc factum doleat.
spacerMUS. Pigeat fecisse potius quam factum doleat.
spacerPHIL. Aut si me conscio factum sit, sim mortalium miserrimus.
spacerMUS. At non iniisse pactum oportuit, Philander, prius, aut semel initum servatum
melius. O foedifrage, iam pugnemus. 1595
spacerPHIL. Fidem superum, nequeo, adeo me fodicat inopinus casus, ut paene in marmor
abeam.
spacerMUS. Hic cape sis machaeram, aut simulatae mentis ruam in penetralia.
spacerPHIL. Imo tu cape sis. Et si te furor provocat, supplicium sumito.
spacerMUS. Non desidero, neque est vindicta dignum incruente vincere. 1600
spacerPHIL. Age, Musoni, stupor me adigit cum furibundo furere.
spacerMUS. Nonne similator es, Philander, et Proteo similis? blue
spacerPHIL. Egon’ illa scelera in fronte praefero?
spacerMUS. Non si genus narraveris et causam necis.
spacerPHIL. Cum ignarissimis scio. Faciem hoc mane nigredine deturpavimus ego et 1605
frater quidam in Lavernae aedibus, puellae habitu compositum reliquimus. Quid
factum sit postea dicent egelidi manes cum levis umbra fueris.
spacerMUS. Sed quorsum deturpatio? Aut in istis aedibus?
spacerPHIL. Haec omnia prout hostem decet, in offensam tui oggeram. Pellicienda fuit
Caelia ex hoc gurgustio. Tum munienda est huius fraudis per Aethiopem commoditas. 1610
Huius puerili chlamyde, quam adduxit secum, Caelia proripuit. Mutum vero, quia
nihil palam eorum divulgare potuit, securum, nihil mali commeritum apud Lavernam
reliquimus.
spacerMUS. O fatum, amor, coniuratio! Ad abducendam Caeliam? Genium lubentiae
instruis in perniciem domini! Tune formosam audes deperire Caeliam? Age, evellam 1615
ex hoc infido pectore amorem Caeliae.
spacerPHIL. Si isthoc doleant oculi, pugnemus, ardeo amore Caelia. Pro Caelia. blue
spacerMUS. Pro muto et Caelia. Clash.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj
CAELIA, IODOCUS, PHILANDER, MUSONIUS, FAUSTINA semianimis

spacerCAEL. Hoc erat Aethiopis blandimentum? Haec libertas mea, ut essem tibi pellex,
omnium spurcissime? 1620
spacerIOD. Oh ego athletas hic video cum districtis ensibus.
spacerCAEL. Ah me miseram! Cor et iecur meum! Rivales gemini vibrant lethalem
chalybem in alterius necem. Heu cohibete hos amentes impetus. Centum mihi dolent
vulnera in vestro discrimine.
spacerPHIL. Ego tam fortis sum ut non metuo obsequi 1625
spacerMUS. Ecce numen praepotens. Caelia duellum iunxit, diremit Caelia.
spacerCAEL. At enses recondite, quos dum micantes video, nec abire me amor vestrum
patitur, aut metus foemineus sistere.
spacerMUS. Parcas nolenti, cor meum, parcas Musonio tuo. Hoc telum vindex mordicus ad
mortem teneo. 1630
spacerCAEL. Ego te insanum odero si me praesente cutem perstringas cupiam. Quomodo te
laesit? Cur hoc irarum primo aestuavit pelagus?
spacerMUS. Ah Caelia, fel biliosum et iecur amantissimum in me duellum faciunt dum pugna
reprimor. Sed tamen reprimor.
spacerCAEL. Quaeso, Musoni, fontes dolorum et vindictae aperi. Ego quod foeminam tui 1635
amantissimam aequum est facere faciam.
spacerMUS. Ausculta, Caelia. Non prius tactus sum radiis vultus tui quam mox rivalis mihi
factus sit senex pater. Patri non advorsari primum me iussit pietas. Facile erat officio
cedere, sed non amori facile. Te amo, te depereo, sed tacite sine testibus hanc
pulchritudinem veneror. Inde consortium fugio et inde millies morior. Post, adeo 1640
sepultus sum languore solitudinis ut spectra quae fingit animus animum excutiant
prope.
spacerCAEL. O dulce ingenium!
spacerMUS. Consortem sortis adeo adversae et maale operosum est quaerere, tandem inveni
tamen. Viden’ hoc cadaver, Caelia? Hoc nihil viden’? Elinguis ille puer, sed cuius 1645
suspirium et anhelus gemitus omni facundia me demulsit magis. Hic ante mensem
factus est obviam mihi. Excipio cupide quasi non natum sed dimissum caelitus
auditor ut esset simul et celator mali. Hodie (non nominandum hodie) ille sub amici
larva sodalem accepit mutum, accepit vivum, Caelia, et umbra redditur.
spacerCAEL. Enimvero Philander quid aliud potuit Scytha gladiator perfidus? Vitam illius 1650
tutandam dedisse tibi, et neglexisse adeo?
spacerPHIL. Ita tu me ames, ita me foveat solis et syderum splendor, ut me invito
contigerit, aedepol ignaro. Ecquid vis amplius? Dolenti plurimum.
spacer
CAEL. Pone inopinum casum te gravate ferre. At oportuit curatum, ne quid propter
fidem datam pateretur mali. 1655
spacerPHIL. Ah mel meum! Cur tam iniqua mihi es, tam facilis tibi? Caeliam ut abducerem
ab Orco lenonis, puerum incaute perdidi.
spacerCAEL. Incaute et propter Caeliam? Parcas, Musoni, obsecro.
spacerMUS. Perfide, ad abducendum Caeliam? Hoc nunquam obsecres. Attole telum.
spacerCAEL. Clementer facite. Hic prius mucrones condite quam ut ex me ortae sint tantae
amatorum tragoediae. 1660
spacerMUS. Da veniam, salus mea. <Fuge,> ne quod non facerem lubens, caeca furore dextera
de improviso faceret.
spacerPHIL. Fuge, formosa. Laesa pro me fides pugnat et innocentia.
spacerCAEL. Imploro, genuflecto, obtestor, et per has lachrymas obsecro.
spacerPHIL. Surge, dilectissima, et per has larchrymas surge. 1665
spacerMUS. Philander, eamus a planctu procul et eiulatu foemineo.
spacerCAEL. Prius, Musoni, puerum sepulchro tradas, tantisper mane.
spacerMUS. Mea vita, vindicandi nunc est et non humandi otium. Sepulchro quisquis indiget
coelo tegitur. Ac si duelli fatum immittat hanc Orco animam, hoc votum est, Caelia: memet
et hunc puerum una nos urna claudiet. 1670
spacerPHIL. Eamus, Musoni.
spacerMUS. Philander, lubentissime.

bar

ACTUS IIII, SCENA vij blue
LOIOLA, CAELIA, FAUSTINA

spacerLOI. Quotiescunque prospicio in hanc viciniam, non datur vacuum. Aliquis curiosus
semper se ingerit his fenestris ubi desilire statuo.
spacerCAEL. Valete, ocelli mei, cui vestrum aperitur vulnus, in illa latebra omnia recondam 1675
gaudia. Citius vestri sanguinis vel guttula me obmerget quam aequarum oceanus. O
Cupido, quid amavi misera quod non ipse iusseras? Tantumne scelus fuit lupanar fugere
ut in has aerumnas ruerem? Idcirco Musonius occidet si Philander non amabitur?
idcirco Philander interibit quod depereo Musonium?
spacerFAUST. Ahime! 1680
spacerCAEL. Infortunatus quisquis es, nescio cur impedior, ut graphio cadaver tuum non
ubique foderem. Apage te, huius ansa discriminis. Ego cum larvis, ne pietas reclamaret,
luctarer, improbe.
spacerFAUST. Musoni, ubi es? O foelicissima in illo coniuge Caelia!
spacerCAEL. Caelia? An me egelidi manes accusant quod pede tetigi? Et iam movet cubitum. 1685
Quaenam impostura hic reconditur? Horreo.
spacerFAUST. O Musoni! Non me decet obmutescere amplius. Languor me monet
testamentum condere. Proin omnis infortunii, cuius ego abunde sum particeps, te
exhaeredem facio.
spacerCAEL. Hei mihi pessime! Mutum simulavit se, iam clare loquitur. Quid monstri alit? 1690
Quas tu dedisti lites simulata nece!
spacerFAUST. Um.
spacerCAEL. Etiam mutire incipis, impostor, circulator, perfide?
spacerFAUST. Um.
spacerCAEL. Quas novas technas iam nectis, bustirape? Aut loquere aut linguam et oculos tibi 1695
evellam, furcifer. Quid ais?
spacerFAUST. Quid dicam? Amor et luctus invicem me mutam faciunt. Adeone duriter Caelia
Faustinae suae?
spacerCAEL. Faustina? Ubi est? O virgo charissima mihi! O infoeliciter perdita!
spacerFAUST. O Caelia, perdita infoeliciter quam prope est Faustina tibi! At ah quam procul! 1700
spacerCAEL. Tune Faustinam noras aut ubi sit? Quid illam nominas?
spacerFAUST. Faustinam perinde scire docta sum quantum tu Caeliam noscere. Educatae
eratis ambae in aedibus Michaelis Pariensis civis.
spacerCAEL. Verissime.
spacerFAUST. Ab illo Lavernae traditae. 1705
spacerCAEL. Quem te esse dicam quae res Faustinae meae measque noras memoriter?
spacerFAUST. Ah, Caelia, aut placide et benevole audias aut extremum loquar.
Faustinam si ex animo amissam ploras, en ipsam tibi. Adeon’ ignotae tibi sunt hae labeculae?
spacerCAEL. Per Venerem, ipsa est. Ah pectus humanissimum, quorsum a nobis fuga?
Ubi egisti diu? Quid vestitus mutatio? Loquere, plorabunda virgo. 1710
spacerFAUST. Caelia, eloquar. Tam refert ut tu audias et ut auditis faveas. Cum
Michael mercator lenae nos vendidisset parvulas, civitas utriusque formam laudavit.
Tua venustas maxime erat in ore omnibus.
spacerCAEL. Hem osculum, mea Faustina. Mitte has laudes obsecro.
spacerFAUST. Primo Gaudentii filius Philander suavissimo ingenio, postea Musonius 1715
Martini ambo depereunt Caeliam. Et ut erraret amor labyrintho tripici, ardet
Martinus senex. Interea temporis (ah me), acum in hoc pectusculuo Veneris infixit
puer, satis hercle infoeliciter, idem me torret qui te torrebat amor.
spacerCAEL. Musonium amasti! Nam quae Musonium non amaret Caelia?
spacerFAUST. Quid ego interim, dum te rivalem adeo praecellentem habui, nulla possidendi spes est, id 1720
intima mihi rodit viscera. Dulcis Musonius, Martinum quia patrem rivalem habuit, heu nimium
plus obstitit amoribus, sed inquietum stupor invasit validus, ut lucem vitamque odisset atque omne
sodalitium.
spacerCAEL. Caeterum ad fortunas tuas descende obecro.
spacerFAUST. Musonius hoc unicum a patre petit, ut elinguem asseclam eius mercetur 1725
usibus. Sed causam patri simulat. Laverna emundo praeficitur, at nullus emitur. Hic
audax amor memet personam ut muti caperem suadet. Commasculavi animum et vestitum
simul. Bruxellas fugio, post tres menses mendicans ostiatim capior Martini in domum.
Tristi Musonio factus sum elinguis comes. Aihime!
spacerCAEL. Ter foelix, Faustina, nunquam amoribus aberas. 1730
spacerFAUST. Sic est. Ah in amoribus, Caelia, profeci nihil. Te amat, te miratur, te somniat,
te cogitat, pulcherrima. Ah si quid dura servitus et longa meruit, si amor fidissimus, aut
si profundi gemitus, si lachrymarum fontes, si vitae periculum, linque Musonium, Caelia.
Linque ut me unam amet.
spacerCAEL. Liquescit anima, sed cordis centro infixus est Musonius. 1735
spacerFAUST. Magnum est quod petitur. Sed si te memini parum Faustinae petere.
Quid ais? Una misericordia duos salvabis, Philandrum et hanc animam. Responde obsecro,
tua aut vivo aut morior sententia.
spacerCAEL. Quid dicam? Non suxi tigris ubera. Verum nos ambae Musonium perdidimus
vereor. Ille et Philander, sic volunt fata suspicor, Philander meus, destrictis ensibus de 1740
te in pugnam irruant.
spacerFAUST. O me nunquam infoelicem antea! Quid ego admisi, Caelia?
spacerCAEL. Nempe dum hic deliquio quasi iaceres mortua, Musonius intervenit, necem de
Philandro vindicat.
spacerFAUST. Sancte Iupiter! Huic ego nunc procumbo et abiuro foederi. Si utervis 1745 blue
illustrium iuvenum in hoc iurgio ceciderit, aut in coenobio aut in eremo penitissima
transigam lachrymosos dies.
spacerCAEL. Quin ego quoque id facere spondeo. Sed quid stamus? Interpellemus illico.
spacerFAUST. Qua via? Hac an illac?
spacerCAEL. Illac, praecedam. 1750
spacerFAUST. Ah cito, cito, Caelia!

bar

ACTUS IIII, SCENA viij blue
LOIOLA, SCARABAEUS

spacerLOI. Verebar ne exactum ad mensem garrient hae virgines loquaculae. Abite in malam
rem, ad lanam et telam, otiosae meretriculae. Para iam perfugium, Loiola. Praestat
extrinsice quam intrinsice vivere. Aedes privatae ut me constringerent, qui viginti
carcerum effossor extiti? Ex omni rerum genere quid ego maxime cuperem coniicite: 1755
neque papatum neque stolam byssinam, sed ut ille nequitiarum Acheruns ex adverso blue
mihi staret Iodocus, ut in eius abdomen desilirem, quamvis lumbifragum facerem.
 spacerSCAR. Crepuit fenestra, st. Strepitus insonuit modo. O cribrum carnificum! blue
Sine me flagellum petere quo Iodocus uti iussit ubi nequitiae me ad flagra provocant. blue
spacerLOI. Hucusque me extricavi paratissime at non simpliciter, sed secundum quid, a parte 1760
ante, non a parte post. Iam, quia proximus es praecipitio, Loiola, neque magnificum est
fugere sine persolutis impensis incarcerationi debitis, Scarabaeo commendabis nonnihil
in pii animi memoria.
spacerSCAR. Decem sane fieri potest drachmas coniiciet mihi.
spacerLOI. Talentum sane non est meritus, quia nunc abest cum valediceret mihi. 1765
Eccam vero buccellam saccari.
spacerSCAR. Pish.
spacerLOI. Hoc scio ille linget helluo medicatum toxico et lethali mercurio. Eheu,
pecus illud rancidum. Illud rancidum pecus secundum fata maiorum non morietur
in cruce. 1770
spacerSCAR. Satius erit non fecisse hoc convitium. Tiff. blue
spacerLOI. Vae digitis tuis.
spacerSCAR. Taff.
spacerLOI. Rursus, mi flagellifer? Mene duripellem et plagipatidum autumas? Sunt occultae blue
quaedam qualitates circa has aedes, ut loquuntur scholastici. 1775
spacerSCAR. Vae tibi, calve, qui desultaturus es. Ego manicis posthac te constringam ne
hinc abeas, furcifer.
spacerLOI. Vir doctissime, inclinabam corpus fateor, circumtuens quis loris me familiariter
depexit modo. Absit autem ut a tua clientela fugerem.
spacerSCAR. Quid? Non surripere te cogitasti, etiam antequam laesus es verbere? 1780
spacerLOI. Bone custos carceris, non putabam.
spacerSCAR. Non?
spacerLOI. Per quicquid est sacrum, nolui.
spacerSCAR Peieras quoque? Aderam et audivi, impudens.
spacerLOI. Certo scis te inaudivisse talia? 1785
spacerSCAR. Tun’ id dubitas?
spacerLOI. Tuis auribus?
spacerSCAR. Esne inquisitorum aliquis qui tot interrogas?
spacerLOI. Hoc nempe volui cum tu interesses, et persentiscires quid agerem, non cupiebam
evadere. Non est igitur peieratio, sed quaedam mentalis reservatio. 1790
spacerSCAR. Mastigia! Non anguilla est aeque lubrica ac tua responsio. Procude aliud
mendacium aut fatere te esse mortem interminatum mihi cum toxico et mercurio.
spacerLOI. Nego, nego, nunc surdaster es planissime.
spacerSCAR. Vin’ operiri loris, polype, qui fictum perinde ac verum astruis? blue
spacerLOI. O ignosce mihi, respondeo formaliter. Non dixi me ad necem te daturum ut 1795
tu subauscultando praecaveres, et hoc ultum viveres etsi id dixi simpliciter. Hoc non
est mendacium sed tenebricosa aequivocatio.
spacerSCAR. Ego mox scrupulum iniiciam tibi, ubi aequivocatio non sufficiet.
spacerLOI. Ubi aequivocato non sufficit, ibi distinguam cum scholasticis.
spacerSCAR. Attende igitur quia contra ius hospitale, erat tibi in animo clam tergum vertere, 1800
castigaberis scutica. Iam distingue.
spacerLOI. Repondeo: quae homines idiotae sine praerogativa et indulgentia, nos doctiores
cum indulgentia committimus.
spacerSCAR. Quid tum postea?
spacerLOI. Ego tum bullam habeo pontificiam pro committendis nequitiis et condonandis per 1805
sexennium.
spacerSCAR. Quid si ego bullam tuam pro nihili facio?
spacerLOI. Tum, si non absolute, at κατά τι ego plane perii.

bar

ACTUS IIII, SCENA viiii
SCARABAEUS, IODOCUS, LOIOLA, CHORUS MONACHORUM

spacerSCAR. Quos video? Monachos prae se ferentes planctum et epicedium. Atque imprimis
Iodocum. 1810
spacerLOI. O diablo! Haec non est plangoris sed ludibrii facies.
spacer
IOD. Heu noster Loiola. Vale in aeternum, Loiola. Vale, vale.
spacerCHOR. Eheu!
spacerLOI. Tu qui ulularum antesignanus es, Iodoce, aut veras tibi lachrymas excussero aut
cerebrum. Egon’ hac contumelia dignus tibi videor? In cistam tradi? In lupanar? In 1815
carcerem?
spacerIOD. Leviora sunt ista, mi scholastice. Quid cogitas de suspendio? Ego lignum fatale
hisce oculis vidi quod paratur tibi in crastinum. Eheu, monachi, plangite. Vale Loiola,
in aeternum vale.
spacerCHOR. Eheu! 1820
spacerIOD. Postquam vero popinam exhalavimus aliquot plorabundi monachi, conscripsimus
epicedium tuum, et, si opus est, cantabimus.
spacerLOI. Scarabaee, amove hunc insanum cachinnonem eut ego in perniciem eius me
praecipitem dabo.
spacerSCAR. Hoc si ausis periculum, aggreditor. Meus sacellanus domesticus nunquam 1825
amovebitur ingratiis, si cantilenam habeat.
spacerIOD. O mi patrone, sapis pleno pectore.
spacerSCAR. Imo ego non nescivi me sapere. Sed profer tuum melos, Iodoce.
spacerLOI. Agite, grunnientes porci. Ego illum expecto diem quando vestrum quisque
cucullum habeat ex corio suo. 1830
spacerIOD. Tum perinde ornabimur ac principes cardinales in coccino. Hem autem
epicedium, nihil unquam scriptum est magis lamentabile. Titulus sic se habet :
IODOCUS ET SECULARES MONACHI VALEDICUNT
LOIOLAE PRIDIE ANTE
SUSPENDIUM
.

spacerspacerspacerspacerO vos monachi et fratres, 1835
spacerspacerspacerspacerEheu Iesuitae patres,
spacerspacerCachinnos magnos solvite, sic nos iubet planctus.
spacerspacerIn crucem ibit Loiola, bis terque semisanctus.

spacerspacerspacerspacerSed quicquid scelus committetur,
spacerspacerspacerspacerIlle martyr morietur.
1840

spacerspacerspacerspacerO vos pellices et scorta,
spacerspacerspacerspacerPlutonis suburbanis orta,
spacerspacerTripudium facite cum tympano et sistro

spacerspacerTaurus vester Loiola pendebit in capistro.
spacerspacerspacerspacerspacerTriumphate, non est crimen.
1845
spacerspacerspacerspacerspacerIo Hymenaee Hymen!

spacerspacerspacerspacerO carnifex, matura funus.
spacerspacerspacerspacerStringe collum iuxta munus.
spacerspacerIus et fas est Loiolam in sublime rapere,
spacerspacerQui solet altum supra vulgus monachorum sapere.
1850
spacerspacerspacerspacerSed tales nodi non solvuntur,
spacerspacerspacerspacerUt scholastici loquuntur.

Sed haec melius modulabitur chorus noster symphoniacus.
spacerLOI. Iodoce, interdico tibi hos argenteos. Sed vobis qui tibicinum more occentastis mihi,
hem symbolum munitulum. 1855
spacerIOD. Quando nova in te isthaec incessit largitio? Date veniam, monachi. Decet me
participem esse muneris, perinde ac cantiunculae.
spacerLOI. An singuli coiistis ad arripiendam hanc mercedem?
spacerOMNES Singuli.
spacerLOI. Hem vobis. Utinam esset plumbum liquidum aut resina torrida! Tu canis, 1860
custos carceris, praedixi tibi diluvium hodie. Ha ha he.
spacerSCAR. Tum spero non erit ut rideas, cum sanguinem pendes pro lotio. Contine te
intra fenestrae specularia.
spacerLOI. Scarabaee, deliquimus nos omnes contra te inhumaniter.
spacerSCAR. Mi sacellane, eloquere. 1865
spacerIOD. Iste Loiola, ut versutiam eius nunc omnem in apricum proferam, obsecravit hos
monachos ut inimictias cum eo et odium simularemus, sive convitio sive alio modo id
fingi poterat.
spacerSCAR. Obsecravit autem? Sed quid voluit vulpes?
spacerIOD. Id nempe ut nostrum haud sollicitus pervium faceres his fraterculis ergastulum, 1870
amoto metu. Quo pacto hic lumbricus clanculum obreperet e sua latebra. Quidni igitur
ponderibus et pedicis hunc retineas tibi?
spacerLOI. Igitur haec est tua voluntas ut me totam perderes, si haec persuaseris Scarabaeo?
spacerIOD. Nempe benevolum te esse oportuit nobis ob intentum beneficium, tu nos
remunerasti lotio. 1875
spacerSCAR. Quare te non occludis igitur? Ego scuticam apporto et terginum ni sis
morigerus.
spacerLOI. Siquidem necesse sit, benedicite. Utinam intereatis omnes et lege fori et legi
poli, ut loquuntur scholastici.
spacerIOD. Ha ha ha, fames et convitium bilem in nasum cient. 1880

bar

ACTUS IIII, SCENA x
ACHERON, IODOCUS, CHORUS MONACHORUM

spacerACH. Ah populares! Ecquis me vivit homo delicatior? Vino generoso et frixo
larido probe curavi hanc cuticulam. Rogabit uxor ubi fuerim. Inter meretrices aut
vivaces sicarios? Foh, so ho ho. Uxor, noli me tangere. Ubi plusculum bibi, ego sum blue
rex Mauritaniae. 1885
spacerIOD. Quaeso te ut unum petat inops Iodocus a rege Mauritaniae.
spacerACH. Distincte, distincte roga. Hoc est enim basilicum subvenire inopi. Cape
tibi praesentem animum.
spacerIOD. Est quidam tribolaris sacerrimus male arrogans sub tua custodia cui nomen
Loiola. 1890
spacerACH. Enimvero mentiris aedepol.
spacerIOD. Alibi soleo, sed ille nunc friget apud te. Sine quaeso ut per triduum non abeat,
sed fami sacrificet, et eris posthac non ille Acheron, sed magnus Cham Tartariae.
spacerACH. Ego sic ab infantia iustitiam colui, nisi plus ille attulerit mercedis quam tu
qui ex adverso causam agis, Iodoce. Ego pro quatridio exorari possum facile, sed 1895
postquam supplicium ei decrevimus, aequum est scire quem laesit Loiola ex hac
familia.
spacerIOD. Rem miram audies et dignam Iesuita audaciam. Cista se totum abdidit hodie,
quam ad vos portarunt baiuli. Tacitus post et ignotus prodit, vim fortasse intendens
Caeliae. 1900
spacerACH. Si sit pistrinum in hac urbe, discet quid sit virgines permolere. blue
spacerIOD. Imo attende, virgo se adornavit fugae atque abiit, Acharon.
spacerACH. O mea columba abiit?
spacerIOD. Sed quaeritur apud forum, reperitur, reducitur.
spacerACH. Pol optime. 1905
spacerIOD. Et ad Martini thalamos nova nupta mittitur.
spacerACH. Quaeso suntne haec ioco an serio dicta? Vivus sum an mortuus?
spacerIOD. Quare te discrucias, vappa? Meministi sub sigillo confessoris quid aperuisti
hodie?
spacerACH. Quid erat?
|spacerIOD. Caeliam esse masculum. 1910
spacerACH. Dolo id dixi et astutia. Adiuva me obsecro. Caelia non est masculus. Hac
si potietur Martinus hodie, hoc ipso in loco me videbis pensilem. Quid respondes?
Nihil? O scelus! Cur non affers suppetias?
spacerIOD. Unde te adiutem, asine? Quando ipse id occultas tibi, ubi te premit calceus.
spacerACH. Iodoce, hoc est in animo firmum ac stabile, nunquam iterum mentiar. 1915
spacerIOD. Etiam lupanar linques et lenoniam?
spacerACH. O durus es praeter fas et fidem. Nihil praeter quaestum meretricium habeo
unde aes et victum quaererem. Sed adiunge me tibi socium si ad templum
proficiscaris. Est mihi ulcus in animo, cuius ibi sanies effluet.
spacerIOD. Quid ultra celas ubi aegrotat animus? Quo porro ibimus, si consilium in re 1920
mala praesens postulas?
spacerACH. Non si Colchos lucrarer aut vellus aureum, hac garrirem in propatulo.
Omnis salus in eo posita est sigillo credere et aeterno silentio.
spacerIOD. Eamus igitur et quantis Loiolam propinavi iniuriis, ab his monachis symphoniacis
inter eundem audies. 1925

Perge in quintum actum