Tessera caerulHIea - commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis - notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i blue
IODOCUS pseudomercator, PHILANDER Aethiops

IOD. Si quisquam hominum me Iodocum dixerit aut monachum — 835
spacerPHIL. Vah universum genus Iodocorum stipites sunt et fatui si tecum comparentur.
spacerIOD. Ha! Cui tu maledicis, servole? An cum fuste ambulandum est mihi, quasi claudus
forem? Ille Iodocus, peraeque hominem ac meipsum amo. Sodalis lepidus audit et
apprime literatissimus. Ita Latine legit ut vix tres cum eo monachi contenderent.
spacerPHIL. Graecum quod attinet — 840
spacerIOD. Graecum quod attinet, mercator sum et vendidi. Philandrum vidistin’,
Aethiops?
spacerPHIL. Aliquoties in speculo.
spacerIOD. Bibax est et scortator maximus. Fuge illius consortium. Iodocus cardinalis
fuisset aut episcopus ad minimum, nisi dehonestasset se cum Philandri moribus. 845
spacerPHIL. Rides, canis? Aperi caput ubi ego respexero. Parce nunc amplius nugis
nugacissimis. Ubi stultus desinit, ibi mercator incipit. Laverna evocanda est foras.
Ego tradendus sum pretio. Haecinne agis annon?
spacerIOD. Eapse de causa me accingo. Recepi iam viginti minas in his aedibus quas in
cucullo meo recipiam et distribuentur laute in coenobio. 850
spacerPHIL. Ah stolide, in cucullo?
spacerIOD. Ha ha he, ego me cucullum gestasse credidi. Sed mercator deinceps sum, vendo
libros chartaceos doctissimis academics, cerussam et pigmentum foeminis. Ego te in blue
ius voco, quisquis es qui me appellas Iodocum.
spacerPHIL. O diabolo, nimis diu stultescimus. Pater exiit. 855

bar

ACTUS III, SCENA ij
GAUDENTIUS, DROMO, IODOCUS, PHILANDER

spacerGAUD. I, Dromo, curre curriculo ad palaestram, ad sphaeristeria, ad funambulos, ad
lupanaria. Coge Philandrum ut redeat domum. Abi. Quos video? Mercatorem cum
Aethiope? Quin sciscitabor ipsum, neque facessam lenae negotium. Heus, institor, mane.
Quanti vendis Aethiopem?
spacerIOD. Quin — quin — quin — 860
spacerGAUD. Quinque minis? Numerabo tibi compendio si nec ulceribus scatet nec
porrigine.
spacerIOD. Nimis flocci nos aestimas. Ego minas quin — quin — quinqua —
spacerGAUD. Ha ha he.
spacerIOD. Lingua mea tit — tit — tit — 865
spacerGAUD. Ha ha ha, quare non attulisti interpretem?
spacerIOD. Lingua mea id committit per — per — per —
spacerGAUD. Crepitat sane, non loquitur.
spacerIOD. Dico linguam perperam facere, quod equi solent.
spacerGAUD. Fortasse titubat. Intelligis? 870
spacer
IOD. Id sentiebam. Indistincte titubat. Sed nisi minas quinquaginta numeres, haud
Aethiopem auferes.
spacerGAUD. Quinquaginta? Aperte nimis nunc loqueris, vix tanti aestimo sultanum
Aethopiae. Quid ita vero vultum deiicit?
spacerIOD. Lippunt oculi et fluunt glam — glam — 875
spacerGAUD. Excrea Glamorgan. blue
spacerIOD. Laborat oculorum glama. Non audet contueri meridiem.
spacerGAUD. O aeternum risus monumentum! Ecquid divorti vobis vacat in hanc aediculam?
spacerPHIL. Nisi hic succurrit, nunc perimus basilice.
spacerIOD. Min — minime. Est libido tibi sannis et risu nos accipere? 880
spacerGAUD. Risus et hilaritudo, quibus semper tinniunt aedes meae. Ne verere, hospes.
Iudicium tuum flagito in quibusdam mercibus.
spacerIOD. Pa — pa — pa — domine.
spacerGAUD. Hem inquam, an aegrotas quod papam expuis?
spacerIOD. Pace tua, domine, nihil vendo praeter tobacco et Aethiopes. 885
spacerGAUD. Ain’ vero? Nonnihil nicotiani habeo externis allatum regionibus. Libet
accendere et exsufflare, si possit fieri, per otium.
spacerIOD. Excusatum me habeas. Fum — fum — Fumus erit molestus huius oculis.
spacerGAUD. Hem, Maure, quid tu respondes?
spacerIOD. Loquitur linguam Abyssinorum. An illam intelligis? 890
spacerGAUD. Whoh! Ubi habitant Abyssini homines? In lunae concavo? Ego ne gru
intelligo. Id satis scio. Qui vocatur?
spacerIOD. Milli Mushumps.
spacerPHIL. Milli Mushumps.
spacerGAUD. Milli Mushumps? Iube eum mihi valedicere ut Abyssini solent. 895
spacerIOD. Houden zoccar Mamolucchi.
spacer
PHIL. Zous, trous, eurwhiglin.
spacer
GAUD. Heigh, qualis est haec farrago loquendi? Institor, commuta tuum Muschumps
pro argento et pretio profunde dapsiliter. Hem non est daemon nisi tristitia. Vale.
spacerIOD. Cargo, Mushumps. 900 blue
spacer
PHIL. Satin’ abiit, pater? Dispeream, nisi res sita esset in acie novaculae. Servavit nos blue
balbuties.
spacerAMBO Ha ha he.
spacerGAUD. Whiggy? Quid hoc? O elegantes psittacos! Non potui temperare mihi ubi
cachinnus obortus est. Quin perpetuum hunc risum facite. Ego in hoc choro sum 905
praecentor facile.
spacerOMNES Ha ha he.
spacerGAUD. O lumbi et latera mea! Potin’ quisquam nostram causam dicere quare tam
profuse risimus?
spacerIOD. Non nisi quod homines sumus. 910
spacerGAUD. Euge, mi philosophe.
spacerIOD. Imo aliud est. Hic Aethiops erat subtristior. Tum inquam “ha ha, habe animum bonum,”
ille meum “ha ha habe” in ridiculum accipit.
spacerGAUD. Nonne tu eum nihil nisi Abyssine loqui dixti modo?
spacerIOD . Certe in proloquendo linguam huius patriae infans est, sed nonnihil intelligit. 915
spacerGAUD. Quia in risum es effusior,, pateram vini Gallici sumemus simul. Introibus
hercle.
spacerIOD. Nunquam vi — vi — vi —
spacerGAUD. Vis absit aedepol. Nemo hospes apud me cogetur quasi captivus bibere. Ego te rogo
humaniter. 920
spacerIOD. Nunquam vinum bibo.
spacerGAUD. Gustabis cervisiam Anglicam.
spacerIOD. Neque cervisam soleo.
spacerGAUD. Quid? Aquam bibis, mi piscicule“
spacerIOD. Neque aquam, sed aura aetherea soleo palatum madefacere. 925
spacerGAUD. Tush, ego neque aura neque aethere commutabo vini sorbtiunculum. Vale,
vir magnifice. Ipse summus Iupiter est tuus potifer.
spacerIOD. Satin’ ostium secundo iam clausit, ha ha he.
spacerPHIL. Fidem hominum, capistro te constringam si quenquam risu evocaveris denuo.
Scarabaeus est. Cave ne in hunc scopulum impingas, Iodoce. 930

bar

ACTUS III, SCENA iij blue
SCARABAEUS, IODOCUS, PHILANDER, LAVERNA

spacerSCAR. Ego nunquam posthac ad hoc exemplum me impediam in posterum.
Perreptavi omnes angiportus, narrat mihi populus Mounsier Michael Gallus domi non
erit ante vesperam, ut nisi herus hunc invenerit foelicius, nunquam nacti erimus
Aethiopem.
spacerPHIL. Satin’ intelligas quid ait furcifer? Praeveniendus est mercator Michael, aut 935
alius Aethiops os mi oblinet in aeternum dedecus.
spacerIOD. Alia vaticinare, timide.
spacerSCAR. En tersum et ornatum speculum. Hoc meis digitis debeo et huic laevae
furtificae. O stupendum! In hoc speculo licet videre hominis faciem qui illud
suffuratus est. O frontem odiosam! Cuius est hoc os tam patens? Non est meum, sat 940
scio. Egon’ ut debeam hosce apri silvestris dentes?
spacerIOD. Nunc adeundi commoditas intervenit. Tic toc.
spacerSCAR. Heus, peregrine cum Aethiope, iubeo ut ne vapulet hoc ostium iterum. Ego pro
eo respondeo.
spacerIOD. Clarissima domina Laverna hic, opinor, habitat, cui Acheron praemisit me et hoc 945
venale mancipium.
spacerSCAR. Illam ne ignores posthac, mercator. Nunc ipsa egreditur.
spacerIOD. Signora splendidissima, licetne labellum tuum consignare osculo?
spacerLAV. Utinam profecto minime hoc factum esset!
spacerIOD. Ignoscas peregrino. 950
spacerLAV. Quasi minime factum esset, fieret fortasse denuo.
spacerIOD. Invitat me indoles tua et humanitas.
spacerLAV. Sequere me quaeso in inornatam domum. Tu et aedibus et dominae imperabis.
spacerIOD. Prius ex promisso meo cum Acheronte tradendus est hic Aethiops.
spacerLAV. Adesdum, mi Aethiops. Haud denigrabit me si illum osculer. Ego semper dilexi 955
plurimum has nocturnas facies. De pretio non erit inter nos litigium. Nam nisi tot habeat
virtutes quot minas rogaveris, ego abrenuntiabo.
spacerIOD. Sane tot virtutes quot annos numerat. Viginti dotes egregias sibi vindicat:
bellator, musicus, in classe, in palaestra, in tripudio iuventatis princeps est. Dies me
deficeret si enumerem omnia. 960
spacerLAV. Et pecunia me deficeret si tantum darem.
spacerSCAR. Sane ferre potest minas sexdecem cum capite et pedibus et intestinis omnibus.
spacerIOD. Pluris mhi stetit. Sed pone minas sedecim, signora çandidissima, et auferes.
spacerLAV. Ain’ vero? Laudo faciles mores tuos qui tam facile cedis de pretio. Et ipsa
etiam flecti soleo. Dicis illum canere? 965
spacerIOD. Nemo suavius.
spacerLAV. Heus Caelia, descende ubi impero. Scarabaee, tu et Aethiops exhilarate eam
cantiunculis. Nos argenti rationes in triclinio inibimus rectius. Sequere me, mercator
optime.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
PHILANDER, CAELIA, SCARABAEUS

spacerPHIL. Succurrite mihi, omnes Veneres et Gratiae, nunc monte potitus aut in 970
amoris lactea via incedo, aut in mortis crepidine. O facundia! In hoc uno momento
solers sim, aut in aeternum stupidus.
spacerSCAR. Adesdum, Aethiops, constringe mihi ligulas, deterge etiam calceos. Herus
noster ubi foras exiit, ego sum dominus tuus. Nonne hoc fateris, impudens?
spacerPHIL. Per crocodilos et Nili flumina, herum habeo munificum. Verum tu salve, 975
nympha suavissia. Porrige mihi obsecro hanc dextram eburneam.
spacerCAEL. Nimium torvus es, ego ad conspectum tuum horreo.
spacerPHIL. Ahi laffa, verum sine me amplecti hosce summos digitos, res ut tuas
fortunasque aperiam tibi, qui sum chiromantes Aegyptius.
spacerSCAR. Villiaco, inspice hanc manum iubeo, et omitte virgunculam. blue 980
spacerPHIL. Summe Anube! Quantum terrae et pulveris hic video! Centum fundi iugera
portendit hoc lutum in vola dexterae. Abi lavatum pugnos et redibis opulentus
agricola.
spacerCAEL. Age, gestio audire quod garriat augurium tuum. Utinam nocturnae striges
et feralis bubo sepulchrum mihi et mortem praedicarent! 985
spacerPHIL. Prohibesset salus suavissima, victrix palma, nardo fragrantior. Deosculor
amores tuos.
spacerCAEL. Amores, Aethiops?
spacerPHIL. Quasi non amares. Ego id inveni, bellula.
spacerCAEL. Tace, fingis id in odium meum. 990
spacerPHIL. Odium? Est quem tu amas maxime, moestus et austerus iuvenis. Vin’ aperte
omnia? Musonius.
spacerCAEL. O mea secreta palam facta! Quis te inferorum id docuit?
spacerPHIL. Gere te lubentem, si pandam alia.
spacerCAEL. Perge, loquere. 995
spacerPHIL. Est in secundis deliciis tuis vir lepidus, venustus, melleus, Philander Gaudentii.
spacerCAEL. Sane Musonius cor intimum penetravit. Philander excubavit prope in amoris
limine.
spacerPHIL. O me beatum!
spacerSCAR. Heus, Nile, reddo tibi agros et iugera quae dedisti mihi. Ego ingeniosior 1000
sum quam par est colono et rustico. Aliam volo fortunae clementiam.
spacerPHIL. Quippini? Quot video transversas lineas, et patibulum in Saturni culmine?
spacerSCAR. Patibulum, esclavio? Ain’ me cuniculum aut speculum clepere?
spacerPHIL. Non dico, neque tu ipse pendebis, sed tot occurrunt patibula hic ut vel
praetor vitae necisque futurus sis aut carnifex. Hoc constaret facile, si scirem quot 1005
articulos habes in singulis digitis.
spacerSCAR. Manta dum ego digitorum articulos seorsim numero.
spacerPHIL. O ferreum et invenustum obicem!
spacerCAEL. Cheiromantes quam directe medium cor mihi sauciasti modo!
spacerPHIL. Tace, formosa Caelia. Ego non sum Aethiops sed popularis tuus et amicus 1010
Musonii. Haec manus simul et libertatem tibi vindicat et amoris copiam.
spacerCAEL. O rem miram et incredibilem!
spacerPHIL. Imo mox te beatam dices, Caelia. Principium huius fraudis stupor est et
finis oblectatio. Perfundere me oportet vultum tuum unguento piceo. An placet
denigratio? 1015
spacerCAEL. Admodum.
spacerPHIL. Haud corrumpet pulchritudinem, etiam coelum denigratur nocte ut
splendidius appareat. Vestes postea quas ego gesto iniciendia sunt tibi. Sic exibis
quasi venale mancipium ad aedes Gaudentii.
spacerCAEL. Ad Gaudentium, sodes? Tum in amorem Philandri inciderem, non in 1020
amplexum Musonii.
spacerPHIL. Non erat alius in vicinia nisi Gaudentius emptor commodus. A Martino
cavendum erat quasi a morte, Caelia. Sed a lepido Gaudentio pretio te resumet
Loiola, et dabit te in custodiam cuiusdam Bauciae.
spacerCAEL. Bauciae? Novi eius nominis viduam in aurificum divorticulo blue 1025
spacerPHIL. Meministi? Ibi festivitas, voluptas, ornatus tuus et super omnia amator te
expectant.
spacerCAEL. De matutino somnio et fabula fide dignissima summas gratias. Utinam
possim credere!
spacerPHIL. Utcunque me despexeris, at libertas non est despicatu dignissima. Peream 1030
quoque ni Loiola Iesuita, homo, ut satis nosti, sine fuco et fallaciis, hic aderit ut
omnem tibi scrupulum adimat.
spacerCAEL. Constabilisti fidem meam, neque in peiori loco res meae possunt esse quam
prout in lupinari fluctuant. Sed quid te fiet derelictio in hac ganea?
spacerPHIL. Id ipse videro. 1035
spacerSCAR. Aethiops, attende hero tuo. Tot sunt articuli in hac manu quot sunt in
altera. De summa totali tu es artifex et expedias.
spacerPHIL. Here mi, anceps est bicornis vitae tuae ratio inter tot patibula. Dextra te
praenuntiat carnificem et sinistra praetorem.
spacerSCAR. Quid igitur si dexteram abscinderem? 1040
spacerPHIL. Restaret ut esses iudex per omne saeculum, verum nuptias grandes et opulentas
una cum dextrea abscinderes.
spacerSCAR. Ah nebulo! Sentio amorem pulsantem pectus. Quis pulsat fores?
spacerPHIL. Laverna.
spacerSCAR. Connubium Scarabaei appetit postquam Acheron obit. 1045
spacerCAEL. St, mercator redit. Adiuva me, Cupido. Mox ad Musonium fugio.

bar

ACTUS III, SCENA v
LAVERNA, IODOCUS, MUTUS, TRES BAIULI, SCARABAEUS

spacerLAV. Certe nimis palles, mea Caelia. Introite simul cum Aethiope. Foedus enim
percussum est, et si ego merces habeam quas tu cupis, mercator, nae si in tenebris
foret, te tantilli fefellero.
spacerIOD. Signora, remittis me onustum cum munifico amoris tui praemio. O per vitam 1050
principis, quaenam est haec iniuria? Trunci et Cappadoces, adduxistis thesaurum
meum quo non oportuit, muli clitellarii. Auferte vos in malam rem.
spacerLAV. Signor, noli aspernari Lavernam. Potes mille centum florenos in hoc tugurio
tuto reponere.
spacerIOD. Abite vos male habiti ad portum, onus referte ubi iussero. Non te aspernor, 1055
mea Venus, cistam perinde atque animam ante aram tuae venustatis ponam, etiam
pignus hoc mancipii apud te manserit, non quod metuo opuluentiae, sed ita amat fieri
nisi tu interdixeris.
spacerLAV. Ego vero facile id concedam. Heus baiule, evocato Scarabaeum atriensem
meum. 1060
spacerIOD. Sane magis quiddam est in hoc loculo quam opinantur homines. Sunt
quaedam anathemata ecclesiastica quae suspendi oportet ante crastinum. Loiola,
grunnis, asine? Vide quam arcte dormiunt asseres. Potes a monte praecipitem dare,
neque partes dissilient. Loiola, quaeso tun’ exonerasti alvum? Parum abest ne
graveolentia te proderet. 1065
spacerLAV. Scarabaee, tolle hanc cistam in coenaculum.
spacerSCAR. Ubi Caelia solet?
spacerLAV. Recte. Nihilne autem signi inter nos praestituetur de reddenda cistula?
spacerIOD. Non interest praeter literas manu mea scriptas.
spacerLAV. Quo te compellabo nomine? 1070
spacerIOD. Don Quixote Della Mancha.
spacerLAV. Medius fidius, nomen splendidum! Non sunt de plebe hominum hi mercatores.
Labiis loquitur quam lingua disertius, quippe aetatem in mari conterunt apud Veneris
incunabula. Sed haec alibi opportunius. Don Quixote, valedico tibi. Est mihi res
cum Gaudentio. Noverit qualis eum opperitur Aethiops. 1075
spacerIOD. Signora, vive foeliciter. Heigh, legem pone, hic sunt minae quindecim et
meus philosophus Loiola est in dolio, ubi sale macerabitur. Cargo, ego sum vecors
Franciscanus et opprobrium sapientiae!

bar

ACTUS III, SCENA vj
MONSIEUR MICHAEL, IODOCUS, SCARABAEUS, AETHIOPS

spacerMICH. Mal di terra, ubi est Aethiops? Dépêche, Pandar. Ego machaera mea transfodiam te blue
nisi festines, insulsum caput. 1080
spacer IOD. Quis hic est rota figuli vorsutior? Perii, occisi sumus . Hic est Monsieur
Michael, biliosus ille Gallus et verus Aethiops.
spacerMICH. Sequere me, paupette. Moniseur, bon jour. Scin’ ubi Laverna sit? blue
spacerIOD. Quid cum illa vis?
spacerMICH. Quid cum illa velim? Tuumne est hoc quaerere?. Cave ne incurras machaerae 1085
meae odium, si hoc iterum rogites. Mordieu, quid cum illa velim? Accersivit me et hunc
Aethiopem. Monsieur Acheron flagitavit me ut hanc adirem. Ecquid nunc es doctior?
spacerIOD. At ego auctionem feci Aethiopis dum aberas, Monsieur.
spacerMICH. O Dieu immortel, que les hommes sont inconstants. Et Michael non erat idoneus blue
ad auctionem mancipii? Pultabo fores. 1090
spacerIOD. At ipsa comessatum foras abiit.
spacerMICH. Bien, bein. Vous êtes un gaudisseur, comme je vois. Quid si reversa sit? blue
spacerIOD. Non potuit me praesente fieri ut ego non convenirem.
spacerMICH. Sic, sic. Experiar tamen. Aperite ostium cito, cito. Heus servi, descendite.
Quamdiu hic excludar obsecro? 1095
spacerSCAR. Servi!
spacerMICH. Peasant Scarabaee, dic mihi an Laverna quoquam peregre concessit hoc mane. Par
ma foi, non mediocri incendor iracundia. Affer mihi flabellum, servole, ut ventum faciam.
spacerSCAR. Quem me autumnas? An servus videor?
spacer
<MICH.> Fripon non est servolus. blue 1100
spacerIOD. In rixam hoc erumpet spero, ut abigatur Gallicus.
spacerSCAR. Stultus es et pater tuus stultus est, avus, atavarus, et tritavus.
spacerMICH. Coquin, je te romperai le cul de hoc inficeto opprobrio. blue
spacerSCAR. At avunculi et amici et inimici, cognati et filii, utrumne habeas necne tantillum
curo. Omnes sunt stolidi. Esne tu Gallus, Monseiur? Ubi est cista tua? 1105
spacerMICH. O patientia, Batava. Vous me fait grand tort. Si fuisses nobilis punctim aut blue
caesim digladiaremur illico. Tantane maledicta carcer faeculentus et sordidus viro
magnifico? O deos grandes et minutulos, ut ego aestuo!
spacerSCAR. Quid tibi cum diis est, asine? Ubi est tua sapientia?
spacerIOD. Abire adepol licet tibi, odiosus es. 1110
spacerSCAR. Odiosus es, licet abire aedepol.
spacerMICH. Morbleu, macquerea. Universus Rhodanus rabiem meam non potest restinguere, blue
je ne veux pas endurer cela. Tu, Eleazar Aethiops, elide mihi cerebrum huic mendicabulo. blue
spacerSCAR. Istoc volo erga ipsum experiri.
spacerMICH. Sic, sic, Eleazar, sine me latera eius calcibus pertundere. Ursa maior, canis 1115
latrantissime, si j’avois mon epée je te couperais la gorge. Exurge sis in pedes, poltron, et blue
responde mihi dum vivis.
spacerSCAR. Monsieur, ira furor brevis est. Quare ultro ignosco tibi hanc vini blue
intemperiem, quia videris iracundior. Unum edico tibi, ut mores meos ne nescias. Ego
non sum servus, sed huius familiae dominus cum herus non intervenit. 1120
spacerMICH. Vide, vide. Num compotat hera tua alibi apud familiares suos?
spacerSCAR. Fortasse.
spacerMICH. Quid est hoc “fortasse,” coquin? Et Aethiopem domi habet?
spacerSCAR. Quid si ego nolo dicere?
spacerMICH. Quid si igitur rursus vapules? 1125
spacerSCAR. Imo missis ambagibus emit, et hic institor vendidit.
spacerIOD. Qualem a Parisiis nec tu nec quisquam consortium attulit.
spacerMICH. Odiosa comparatio! Vin’ me machaeram in aquiliculo recondere?
Phy, phy, Laverna, nimis egisti inhumaniter. Avez vous d’ argent pour acheter des blue
autres? Gramercez
, venifica, ignotos potius locupletasti argento tuo quam auctorem 1130
pristinum. Scarabaee, refer hoc Lavernae foetidae, ego me ulciscar. Poenitebit vos
omnes huius facti, nisi ne sit supplicium de plagio. Dixi, Scarabaee. Fuge, fuge mecum,
cunctator Aethiops.
spacerSCAR. Contusus sum misere, a capite ad calces colaphis plenus. Incantatio magica
clam erat in hac pugna, aut morte certius Gallum obtruncassem valide. 1135
spacerIOD. Incantationem praetexis, asine, quando digitulum motare non ausus es?
spacerSCAR. Quid ais, vitule? Quare non subveniebas mihi quando eram in summo
discrimine?
spacerIOD. Incantatio me corripuit. Opem allaturus eram saepius, sed incantatio me fixit
immobilem. 1140
spacerSCAR. At nunc si occurreret ulcerosus iste, pugnos ponderavi.
spacerMICH. Mordieu, fervent mihi praecordia. Bouffon macquereau, nondum lena blue
rediit? Obverte os tuum, pecus. Hem, scelus vagabundum, si fuisses princeps ego te in
praesegmina cum hac machara lacerassem. Scarabaee, si quicquam sit peculii tibi aut
opulentiae, testamentum conde, ego te interficiam ubi iterum redeo, si vacat. 1145
spacerIOD. Ha ha he, ego sum ultione satur. Non oblitus sum felis quam in cucullo pro
cuniculo posuit. Philander, res tuas age cum Caelia, nisi fortasse sit masculus. Ego epistolam
conscribam lenae, et noster Loiola inclusus in antro Trophonio lusus faciet ludificabiles. blue

bar

ACTUS III, SCENA vij
SCARABAEUS, GAUDENTIUS, LAVERNA, CAELIA quasi Aethiops, DROMO

spacerSCAR. Susurrat mihi sinciput magno cum sonitu quasi tintinabulum. Est in
pericranio ding dong. Quid si ego iam morerer, heigh-ho? Tuber est colaphis totum 1150
caput, verum sentio una cum capite augere quoque sapientiam, quippe ego has
lites non amo. Sed heram conspicor cum Gaudentio. Nunc me efferam athletice.
spacerGAUD. Ha ha he, quanto fastu turgidus tuus incedit nebulo!
spacerLAV. Scarabaee! Hunc commovit aliquis.
spacerSCAR. Ha, ecquis gigas aut centaurus me ad pugnum provocat? 1155
spacerGAUD. Metuendum animal!
spacerSCAR. Hera, si sapis ignosce mihi delictum quod e fortitudine mea erupit modo, aut
ego facile excandescam. Si excanduero neque sexui neque aetati pepercero.
spacerGAUD. Capitano Scarabaee, serva Gaudentium obsecro.
spacerSCAR Nisi pecces, ego exorari possum facile. 1160
spacerLAV. Quid commisisti autem quod aram tibi et precatorem comparas?
spacerSCAR. Monsieur ille Gallicus imprudenter me adortus est iurgio, sed ego depexi
fumigantem hominem.
spacerLAV. Michaelem tractasti durius, qui mihi summus est et me colit maxime?
spacerSCAR. Alii fortasse sua facinora praedicarent, ego abstineo grandiloquentia. 1165
spacerGAUD. Ha ha he, quomodo hunc caecidisti, sodes?
spacerSCAR. Imo tacere conducibilius habeo, quia nec iactantiam amo nec mendacium.
spacerLAV. Semper sane pugnax fuit, Gaudenti. Sed heus tu, prodire fac Aethiopem
quem emi hodie.
spacerSCAR. Bellus est, ut in eo minas sexdecem impenderes. 1170
spacerLAV. Tace.
spacerGAUD. Sexdecem minas? Ego viginti aureos numeravi. Siccine bis binis me emunxti
aureis?
spacerLAV. Audi quaeso, vir optime, sexdecem minas solvi prae manu, quatuor post
datura. Hem tibi. Pulchre emptum dices hoc mancipium. 1175
spacerGAUD. Caetera non inelegans est, vultum praeter et nigredinem. Dromo, opportune.
Quid Philander meus?
spacerDROM. Sane, here, annulum Gygis habet si in hac civitate ambulat. blue
spacerSCAR. Salve, Dromo, vir quidem maximus, sed Scarabaeo minor.
spacerGAUD. Nonnihil molesta sunt haec, indigens nimium est hic gnatus meus nisi 1180
quicquid sit volo scire et convenire hominem si apud forum est. Dromo, tuae fidei
hunc Maurum recipe donec Loioloa reposcat. Laverna, haec opera conciliavit te amicam
mihi.

bar

ACTUS III, SCENA viij
LAVERNA, SCARABAEUS, PHILANDER, TRES BAIULI

spacerLAV. Videone baiulos aliquot huius reipublicae pedites? O qui onera portatis, date
semel mihi vestros humeros foeliciter ad efferendum Acheronta odium meum in funus 1185
ultimum.
spacerSCAR. Ea lege cum Gallo mercatore pugnarem iterum.
spacerLAV. Quin vos cistam repetitum advenistis, quae allata est modo. Ubi est epistola
Don Quixote della Mancha? Sic, sic, scriptum elegans. Scarabaee, est quidam cistifer
in coenaculo. Quod eius concreditum est diligentiae producat iubeas. Id enim reposcat 1190
institor. Ego iam blanditias mercatoris perlegam, pol, patrante oculo. O quam
liquescit haec periodus! Mercator, me miseret tui. Audite haec qui formam meam
exauctoratam dicitis. Et cistam et animam apud te reliqui, voluptas mea. Venustatis
tuae radiis incensa conflagravit anima. Si cista quoque flammam conceperit (quod
veri quam simile arbitror), non sum importunus ut remitteres. Utinam esset nidus
1195
Arabicus thure et myrrha refertus! Tum hos odores in igne litaret Lavernae suae eius
sacerdos.
Don Quixote della Mancha. Per Iunonem ego lucrabor cistam et anathemata
ecclesiastica quae inesse dixerat.
spacerPHIL. Ecquid praeterea nobis imperas?
spacerLAV. Nihil, nisi quod amovere nolite hanc arcam, baiuli. 1200
spacerPHIL. Non est amovenda? Quamobrem?
spacerLAV. Quam imperite arguis! Rationem quaeris a foemina?
spacerPHIL. Non hoc est ferendum in libero populo mercatorem bonis suis expilari.
spacerLAV. Ha ha he, dicam mihi scribite.
spacerPHIL. Quid faciam? Omne momentum temporis mensis est quandiu Caelia me 1205
expectat in penatum nostrorum larario. Rapiamus haec, sodes, ne nos pudeat
huius litigiosae foeminae.
spacerSCAR. Quid hoc est, stercus? Rapere et extorquere? Capesse fugam si non cestam
habeatis, sicut conchylla, super scapulas.
spacerPHIL. Lues Gallica vos eradicet et servum et prostibulum. 1210
spacerSCAR. Servum, cadaverosa facies?
spacerLAV. Non tam exucca sum et vetula quin adhuc amatores habeam. Divitem oportet
hunc esse qui arcam tam politam in unum munusculum potuit mittere. Scarabaee,
quot dentes reliqui sunt mihi? Consule indicem.
spacerSCAR. Octodecem cum dimidio cum ad te primulum accesseram. Tres tussiendo 1215
eiecti sunt, duo cum volsellis prae angoribus extirpari, duo exorpsisti cum iusculo
inter prandium, quatuor expuisti vehementissimis apud Martinum precibus. Residui
sunt opinor septem cum dimidio.
spacerLAV. Nunc lauti erimus, quatuor in Aethiope lucratus sum aureos, centum pro
Caelia tollam minas, cum Martinus huc obrepserit. Post ex huius loculi visceribus 1220
aurum fodiam.
spacerSCAR. St, st. Martinus prodit, atque eius bene pasta et adipata religio.

bar

ACTUS III, SCENA viiij
MARTINUS, LAVERNA, NEBBIA, SCARABAEUS, MUTUS, LOIOLA

spacerMART. Rogerus diaconus in ea <opinatus> est haeresi duci oportere Caeliam, non
obstante Loiola, eiusque cruce atque aquis lustralibus.
spacerLAV. Quid narrat? Patrone, gaudium et festivitas hanc diem et sequentes foelicitant 1225
tibi. Caelia cor edit misera. Certe est quaedam amoris remissio haec tarditas.
spacerMART. At ego legi interea hosce insignes maritales flosculos.
spacerLAV. Papae!
spacerMART. Papae? Num tu insanis serio?
spacerLAV. Mi patrone, est admirandi formula. 1230
spacerMART. Mulier, noli admirari papam. Intuere me potius, haec crumena est centum
minis gravida. Duc me ad Caaeliam, quae olim erit gravida centum liberis.
spacerLOI. Accipio omen, et fores obserabit tibi tua pedissequa. Quid resilisti, vir bone?
Non est canis ante ostium.
spacerMART. Dabo pignus febricitaturum me brevi ab exorcismis Loiola. 1235
spacerNEB. Febricitabis a crapula potius. Heigh Scarabaee, tripudium erit apud nos et nuptiae,
nuptiae! Hoc est mihi solatio. Caelia tam imbellis est ut non possit castigare Nebbiam.
spacerSCAR. Quot futuri sunt apud vos tibicines, puer? Quot tibicines?
spacerNEB. O, omnis fistularis musica est profana in nostris aedibus.
spacerSCAR. Tu tamen amicum tuum convivio intromittis, Nebbia? Ego reponam tibi in alio 1240
prandio quando heram meam duxero.
spacerNEB. Faciam sedulo. Nihil edulii tamen spondeo tibi, sed artocream salutaris consilii, tres
precum paropsides, quinque concionum farcimina, et fortasse anserem, et gratiarum actio
occurrit quoties sumis buccellam panis.
spacerSCAR. Gratiarum actio! In nostris aedibus primo Ianuarii simul et semel gratias 1245
agimus in annum sequentem.
spacerMART. Hui aliquis me oblevit Caeliam, et foedissimum substituit spectrum. O Loiola!
Iam sub tua cruce vapulo.
spacerLOI. O si salvus ego hinc abirem vel amputatis auribus!
spacerNEB. O me! Haec est filia Proserpinae. 1250
spacerSCAR. Ubi sunt tuae nuptiae?
spacerLAV. O me perditam eradicitus!
spacerMART. Redde mihi marsupium. Non est aequum ut argentum pulchrum habeas pro
obfusco Aethiope.
spacerLAV. Au, vir bone. Ego excors et pavefacta abieci omnia incaute. Ubi obverram aedes, 1255
fortasse reperiam marsupium. Tu, mala meretrix, cur coniurasti ad auferendam Caeliam?
spacerMUT. Mum.
spacerLAV. Quando intromissa es? Cum cistella?
spacerMUT. Mum.
spacerLOY. Ah perdidit nos omnes Quixote fucatissimus artifex. Ego elidam fauces quia te 1260
mutum fingis, pessima.
spacerMART. Audi, Laverna, fortasse mutus assecla Musonii mei, hanc mutam intelligit.
spacerLAV. Delirium dicis, ut mutam mutus intelligit. Scarabaee, curre, fuge, pete fabrum
aut malleum. Pondus habet haec cista, dividuam faciemus, Martinule, eius opulentiam
si aurum insit. 1265
spacerSCAR. Hera, fures aperuerunt arculam. Non est clausa. 1265
spacerLAV. Inspiciamus omnes igitur. Oh, occidi!
spacerSCAR. O guttam sanguinis non habeo. O est cadaver mortui.
spacerMART. Interimus omnes. Quanta patior propter amissam Caeliam!
spacerNEB. Terriculamentum hoc est quidem panicum. Abscedite vos, et ego insiliam in 1270
cistam.
spacerMART. Minime, minime. Fuge, mi nepotule.
spacerLAV. Scarabaee, accede et inspice.
spacerSCAR. Mehercule non ego.
spacerLAV. Experire aut excludam te in aeternum e famulatu meo. 1275
spacerNEB. Phi, timide lepuscule.
spacerSCAR. Adiuva me, Alcides. Rogabo e longinquo. Estne tu mortuus? Non est mortuus,
hera.
spacerLAV. Unde constat tibi?
spacerSCAR. Dixisset nobis si esset mortuus. 1280
spacerLAV. Vide iterum.
spacerSCAR. Esne tu mortuus?
spacerLOI. Esne tu asinus?
spacerSCAR. O familiaris est mihi, vocat me asinum. Quid tu ibi agis?
spacerLOI. Utinam vos omnes ageretis in maris voragine! 1285
spacerMART. Est maledictum animal. Nebbia, habe animum praesentem, erue scelus.
spacerNEB. Tacite, tacite, et ego offendam quisquis sit. Est Iesuita Loiola.
spacerLAV. Sepeliamus eum obsecro.
spacerMART. Aut faciamus vivicomburium.
spacerLOI. Estne coelum sudum et serenum? Quota pars Hollandiae submersa est in diluvio? 1290
Unusquisque in cista se obsepiat mea edoctus prudentia, quia frater Iodocus neque
qua frater, neque qua Iodocus, sed qua astronomus ingens praedixit diluvium.
spacerLAV. Euge, mi vates! Vatinare nobis ubi sit Caelia.
spacerLOI. Obmergetur Caelia in diluvio et tu suppositum, quisquis es, et tu, individuum
vagum, nisi occludatis vos illico ubi rima non potest hiscere. 1295
spacerMART. Nullum nos diluvium obruet, nisi aquae tuae lustralis philala has aedes
madefecerit iterum. Non respondes? Ubi est Caelia?
spacerLAV. Aut quis est ille sacrilegus Don Quixote qui suffarcinavit cistam his mercibus?
spacerLOI. Glomerantur nubes, cornix crocitat, venti australes obmurmurant, ingens
diluvium nos praeveniet. Fugiamus non remissis sed intensibus gradibus, ut loquuntur blue 1300
scholastici.
spacerNEB. Perfugium paras? Sed arundo alas verberat.
spacerLOI. Mitte me, puer, aut pereo elementaliter.
spacerMART. Tolle hanc furiam, Scarabaee, in speluncam aliquam. Consilii nihil pectore quit
consistere dum adest papicola. 1305
spacerLAV. Recte iudicas. Quare rape sublimem hominem. Ego post aut Caeliam aut oculos
extorquebo trivenefico.
spacerLOI. Hoccine mei ordinis viro? Non est crimen simplex sed reduplicativum, ut blue
loquuntur scholastici.
spacerSCAR. Duplicativum? Ego duplicibus te constringam vinculis. 1310
spacerLOI. O sacer Iodoce! Nihil unquam bibas praeter urinam diaboli.
spacerMART. Nebbia, effer aliquid thuris cum thuribulo ut perpurgemus coelum de foetore
Iesuitico. Tu vero quid auxiliaris mihi in his amoribus?
spacerLAV. Mala merx Aethiopissa nos evasit interea. Sed ego indemnis ero aut interficiam Loiolam.
spacerMART. Esne oblitus Caeliae? 1315
spacerLAV. Mi patrone, nihil minus. Nam nunc subit huius fallaciae telam retexere.
Aethiopem (quisquis fuit veterator) recepi hodie domum, sed commutatis vestibus, rem
adornante hoc Loiola, Caelia facta est Aethiops, vultu in dolum ficta et composita
nigredine. Hac luce certius ipsa meis manibus Gaudentio vendidi. Pertentato Gaudentium
ni apud eum iam sit mas Aethiopicus. 1320
spacerMART. Revera non est impossible. Ego enim somniavi de gallina tua et mea carbonaria,
perinde ac si diceres de Caelia et Aethiope. Tu me adiuta apud Gaudentium obsecro.
spacerLAV. Prius sine me forum cursitare ut mutam inveniam quae ornatum Caeliae convasavit
et abiit. Qua comprensa redeo in nictu oculi.

bar

ACTUS III, SCENA x
MARTINUS, GAUDENTIUS, NEBBIA

spacerMART. Hem puer! Advenistin’ cum thuribulo? Et ipse quanto zelo ardeo, ut fumos 1325
quasi iuniperi excitem!
spacerNEB. Vehementissime precor ut aer defaecatus sit tibi, avuncule.
spacerMART. Tace, Nebbia. Aer est res inanima et non est orandum pro mortuis.
spacerGAUD. Ha ha he, Martine. Cui hoc thusculum sacrificas?
spacerMART. O Gaudenti, salve. Expurgo hanc nostram viciniam odoribus ab olente 1330
Loiola.
spacerGAUD. Stercoravitne in plateis?
spacerMART. Minime sane, nunc impeditus est vinculis apud Lavernam. Modo tenebrio
in cista latuit.
spacerGAUD. In cista? 1335
spacerMART. Et calliditatibus profanis suffurati sunt Caeliam meam.
spacerGAUD. Quid tuam? Ha ha, capiamus alaudas <si> coelum ruat, si tu sis in amoribus. blue
spacerMART. Gaudenti, si vicinitas et clementia tua unquam cuiquam erant praesidio,
succurre mihi.
spacerGAUD. Mene vicinum et clementem appellitas? Nihil nego, ea lege ut ne sis monitor 1340
mihi cum robuste rideo. Ut non rideat Gaudentius? Vah, non est daemon nisi tristitia.
spacerMART. Fascinabis me beneficio tuo. Quidvis imperabis, si Caeliam in potestatem
meam dederis.
spacerGAUD. Whoo! Mene posse quod nuspiam est producere?
spacerMART. At aliovorsum sane quam tu existimas res cecidit. 1345
spacerGAUD. Qui pote, Martine?
spacerMART. Huius Iesuitae tendiculis allecta est Caelia ut marem se et Aethiopem simularet
pariter ementito habitu (quamvis quod simulare possit, ego impensius eam depereo). His
fraudibus cooperta, tibi hodie pro Aethiope venditur.
spacerGAUD. O Dio! Ecquid alba gallina te peperit? Mentiris graphice. blue 1350
spacerMART. Ego mentior?
spacerGAUD. Simulasti forsan.
spacerMART. Simulare possum ubi opus est, sed quis dicit me menitiri?
spacerGAUD. Non pugnabis?
spacerMART. Non uno verbo mitigor. 1355
spacerGAUD. Age, age, depone aliquam pecuniae tesseram. Si meus Aethiops Caelia sit,
duplum resitituam. Si fingis, ego lucrabor integrum.
spacerMART. Aequum postulas, nisi lena id unum studet ut ego peream.

bar

ACTUS III, SCENA xj
IODOCUS, MUTUS, GAUDENTIUS, MARTINUS, PHILANDER, LAVERNA

spacerIOD. Quae confabulati sunt senes audivi omnia, nec sine summo metu. Sed nisi
Gaudentius versutior sit, ego aliam habeo Caeliam quam Martinus somniat. Nihil 1360
unquam factum concinnius. Accurrit hic mutus Musonii unguento deformatus et
fuligine divestitus cum mulieribus, ut ad se redire possit Caelia. Optime. Hic erit
Aethiops et Caelia de qua senes litigant.
spacerGAUD. Iodoce frugi homo es. Sed quid factum est Loiolae?
spacerIOD. Loiolae? In templo fortasse aut oratorio. 1365
spacerGAUD. Ha ha he. Captor captus est in vinculis, Iodoce, et Lavernae custodia.
spacerIOD. Reverendus pater Loiola?
spacerMART. Tuque utinam atque eius complices essetis in abysso enecti fame.
Postulamus eum plagis, vitam luet nisi restituat Caeliam.
spacerIOD. Tace tu. Ego rutam et sinapi zeli tui mitagabo pulegio. Virginem hanc 1370
mirifice fucatam reperi.
spacerMART. Quid ais omnium?
spacerGAUD. Logi, logi, pergat quaeso. blue
spacerIOD. Incomptam, succinctam viriliter Aethiopicam?
spacerMART. Accedo tribus passibus ut melius dicas. Haec omnia non sonant fabulam.
spacerIOD. Gaudentio se concreditam esse ait pro mancipio Loiolae. Siccine lusum est? 1375
spacerGAUD. Ne dimovear si non rectissime verum. An apud me invenisti virginem?
 spacerIOD. Apage te. Ubi custos eius aberas, proripuit puellula ut ad parentes suos
in Galliam iter faceret. Etiam cernite quem exitum habeat haec historia. Eccam tibi
sub nube Cynthiam.
spacerMART. Ah meum suaviolum! Cur obnubilasti pulchritudinem? Laverna, tune praesens 1380
eras? Iamne agnoscis mel meam Caeliam?
spacerLAV. Mi patrone, quanto auspicato tibi contigit gaudeo!
spacerMART. Execrandus ille monachus reduxit meam errantem Venerem.
spacerGAUD. Estne meus ille Philander qui festinat in transitu? Ipsus est, sine dubio
eis est qui turbavit haec omnia. Ego olim commisi similia, sed cogam eum ut invigilet 1385
libris quod reliquum est dieculae. Martine, vale. Obverre hunc caminum, barbam habes
prolixam satis. Generosum vinum, iocus, sales, histrio, haec sunt oblectamenta
Gaudentii.
spacerIOD. O si lena non haberet oculos! Nisi illa lippiat, interclusum est mihi oppido
salutis effugium. 1390
spacerLAV. Vae tibi, Iodoce. Hoc lutum est, non Caelia.
spacerIOD. Ne gru obsecro.
spacerLAV. Immo erit quam Martinus eam vocaverit, potius quam restituam auri scrupulum.
Cur non nuptias cogitas, ne cum novis cruciatibus haec rursus avolaverit.
spacerIOD. Ego te coniungam Caeliae prout sacerdotem decet, si drachmam dederis. 1395
spacerMART. At ego tres concubinas mallem quam tu unam mihi necteres copulam.
Laverna, marsupium meum quod incaute abiecisti pavida, ubi ad ingenium rediisti
rursus, repete, inesse oportet huius Caeliae pretium. Arculam quoque baiulo fac tradas
cum apparatu foemineo.
spacerLAV. Nihil recuso quicquid vir optimus imperat. Vale, monache. Parabitur tibi 1400
equuleus si vivo.
spacerIOD. Cum ipsa sis in eodem scelere.
spacerMART. Ingredere nunc, Caelia. Quid reluctaris, iuvenca suavissima?
spacerIOD. Cancro! Ubi est ille mercator nobilis Don Quixote, lena, qui te amat? Martinule, blue
qui nubem pro Iunone amplecteris, ubi est tua Caelia? Philander id accurassit. At ubi 1405 blue
est meus particeps in omni scelere Loiola? In vinculis? Fraterculorum et coenobii ludibrium,
scire vis quid agat Iodocus tuus? Ridet.

Perge ad quartum actum