Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCENA i blue
CAELIA in fenestra, ACHERON

spacerCAEL. Dulce matutinae lucis delibavi osculum. O quam hoc inops est custoditae
virginis solatium! Tam avide irruentis aeris lambo suavium, quam aliae labella 445
coniugum. Ecquid vero pignus orientis solis, stellam Veneris video? Salve, auspicatum
sidus. Sis tu mihi foelicis thalami fatidica. Quin reprime te, inepta Caelia. Tu
immodeste stellas invocas et castissimae Aurorae statim erubuit pudor.
spacerACH. Non hercle durare quisquam in hac familia, si sic sit, potest. Mea heroina
Laverna Scarabaeum intus in sinu fovet. Me autem longo exercet in itinere ut ad 450
portum abeam et mercatores Gallicos investigem scilicet. Qua de re oblitus sum,
sed eundum est sub poena pistilli ferrei. Perge, perge. Ego non reponam tibi in
Caelia, non, non.
spacerCAEL. Me nominat.
spacerACH. Ah mea nivea puella, salve plurimum. Tu nescis quales hodie tibi parantur cum
Martino nuptiae?
spacerCAEL. Eandem salvere iubes et occidis pariter, mi patrone. Non decet mene mucido 455
tradi et purulento seni. Ego potius sanguinem meum canibus in pastum dabo.
spacerACH. Rem acu tangis, Caelia. Os tuum et venustas mei ordinis virum est commerita,
suram qualis haec est, brachium crassum, corpus solidum. Quid dabis mihi si mea opera
Martinum defraudavero? Osculum?
spacerCAEL. Cum resonante labio. 460
spacerACH. Amplexum?
spacerCAEL. Nimis est —
spacerACH. Pish.
spacerCAEL. — nisi statim huic belluae os obturaveris.
spacerACH. Sin clavem cubiculi tui ab uxore in somnis surripuero — 465
spacerCAEL. Intromitteris cupide — ut praeceps e fenestra desileres. Heu me obseptam
undique!
spacerACH. Tum, Martine, aliam quercum excute. Uxoris meae modo fuit hoc imperium, blue
ut ad portum fugerem. Conveniendus est mihi Loiola in via, in aedibus Bauciae. Hunc
condocefaciam de nupitis et Martino coniuge. Dissipabit ille omnia, omnem lapidem 470
movebit ne Martinus quicquam solide gaudeat.
spacerCAEL. Euge, praesidium meum. Sed lente nimis antevertis hoc periculum. En crepuit blue
Martini ostium.
spacerACH. Nimis te discrucias, mea parvula. Ego cum ventis fugio.

bar

ACTUS II, SCENA ij
CAELIA in fenestra, MUSONIUS, MUTUS

spacerCAEL. Videone Musonium prodeuntem? Quam pectus salit mihi! Nimium se infaelix 475
macerat, neque quoquam fere gaudet nisi cum hic mutus assecla eius lessum alio
producit gemitu.
spacerMUS. Delassavi noctem, sydera, et opacas umbras arborum amoribus meis, quarum
patientiam nunc in posterum libero. Tu tamen audies quoties expiro intermortuum
nomen Caeliae? Quid ais? Gestus sat loquitur lubentem animum, sed tu nihil negas. Nam 480
si taciturnitas stat pro assensu, elinguis nihil negat. Tacebis etiam? O infoelicitatis comes,
qui nequeas non tacere! Frustra te ut taceas rogo, dulce solatium pueri. Ausculta, sodes,
fidum natura, bonum te virtus facit. Salve amoris mei aenigma, fortuna melior. Rivalis pater est
et senex amator Caeliae. Rivalis senex est et pater sponsus et potitor Caeliae.
spacerMUT. Mum. 485
spacerMUS. Dulciter spirans gemitus, infoelicitatis musica! Sic insidentes floribus susurrant
apes. Sed hodie auferetur Caelia. Illa lux animi mei vix semel comparuit et semper
occidit, meque oratorem substituit crudelis pater ut flectam nolentem virginem. Cur non
ego sim mutus etiam? Noverca natura, dedisti linguam ut meipsum perderem. Quid
cogitas super hisce? Cur sic cervicem moves? Non hoc formosos humeros offendit 490
caput? Non, sed herilis pondus miseriae praegravat. Sic matutino rore gravidum
papaver, pluviisque ebrium tenerum dimittit verticem.
spacerCAEL. Musoni.
spacerMUS. Hah mea Phoebe, meum melos, oraculum meum.
spacerCAEL. Ah Musoni, quam diuturnus emansor es ab hac fenestra, quae magis fulget ubi 495
tu illam aspexeris?
spacerMUS. Heu charissima, emansorem non obiurgabis posthac, nimium accedes propius.
In iisdem aedibus mecum domina et coniux fueris.
spacerCAEL. Tu ludis credulitatem virginis.
spacerMUS. At vitae illudo meae. Verum audax sum fortasse. Non iam adfero amatoris 500
blanditias, sed filii obsequium.
spacerCAEL. Filii? Quantum veneni verbo quam molli tegis! Ego ex nuptiis tuis matrem
esse cum sors tulerit cupio. At matrem tibi esse ferme est incestuosum propudium.
spacerMUS. Cave dicas id futurum turpe quod oportet fieri. Imo obtestor, Caelia, adiice
amores Martino patri. Qui quanto vir melior est quam ego improbus, eo duplo 505
plus amaveris.
spacerCAEL. Quam te decet tantae virtutis concertatio! Sed qui parentis causam agis,
teipsum iugulas.
spacerMUS. Certe amor in parentem pulchrior est quam mille Caeliae. Da veniam vel
prudentiae, vel, si nevis, precibus, dulcis Caelia. Nulla est infaelicitas, crede, in senili 510
thalamo. Et florentis aetatis commoda quanta compensant vitia.
spacerCAEL. Nunquam persuadebis hoc foeminis, etsi centies suaseris.
spacerMUS. Sed ille quem tu colis maxime futilis est et infelix puer. Ganeas et gurgustia
frequentat. Si hic mutus possit loqui, nequitias meas noctu et interdiu proderet.
spacerMUT. Um. 515
spacerCAEL. Vale, delusor artifex. Cogis me fenestram claudere. Musonium mentiri turpe
est, sed maledici turpius.
spacerMUS. O Tartara et furias! Aliusne per opem meam potietur Caelia, superque ruinas
filii exaedificaverit pater? Caetera loquantur lachrymae. Natura te elinguem, me fecit amor.
spacerMUT. Um. 520
spacerMUS. Quid vides? Scilicet divertere meum expetis ab amore animum?
spacerMUT. Hu hugh.
spacerMUS. Ah nunquam potes. Postquam hanc aspexi, haud memini me vidisse uspiam
foeminam. Caeliae excellens splendor corripuit oculos. Sed, mute, reclinemus sub
hac fenestra. Hic tumulum condam mihi. 525

bar

ACTUS II, SCENA iij
PHILANDER, IODOCUS, LOIOLA, MUSONIUS, MUTUS

spacerIOD. Quis ab hoc lenone improbo tantam expectasset gratiam?
spacerPHIL. Talentum homini qui me securum esse ab hoc Martino iusserit. Crux somno
et inertiae in lecto quesivi, illic amisi Caeliam. Sed alius aucupium facit sermonis nostri.
spacerLOI. Musonius est, cuius ad latus recumbit eius mutus Harpocrates. Philander, est v
mihi libido dolum graphicum in aceto intingere. 530
spacerPHIL. Cuius damno?
spacerLOI. Martini.
spacerPHIL. Modum expedi.
spacerLOI. Alio tempore. Sed cardo vorsutiae in hoc muto vertitur. Salvus es, si hunc
mutuo abs hero suo sumseris vel in unam dieculam. 535
spacerPHIL. Non recusaverit. Verum versus hoc cadaver hominis contollam gradum.
spacerLOI. Accommoda humeros tuos meditationibus meis, Iodoce. Literae abs me
dandae sunt ad summos principes.
spacerPHIL. Musoni, salve, vir optime.
spacerMUS. Non est talis qui vivit. 540
spacerPHIL. Quis non?
spacerMUS. Iuvenis inquam optimus.
spacerPHIL. Erige te, quid agis?
spacerMUS. Delineavi geographiam huius inertis corporis. Scio iam quam paucae spithamae,
quantillum pulveris urnam reciperent meam. 545
spacerPHIL. Subtristia memoras. Ecquid te peperit Niobe postquam in saxum versa est?
spacerMUS. Philander, valde amo dolores ut partem negem tibi et invideam omnibus.
spacerPHIL. O sequax melancholia! Non est ingratius aut dulcius consortium. Mane et
exporge decaperatam frontem, nos amici sumus.
spacerMUS. Per me quidem amicissimi. 555
spacerPHIL. Ob amicitiam precor per horas aliquot fidei meae committas hunc mutum parvulum.
spacerMUS. Meum turturem? Quis tacebit interea? Quis ingemet?
spacerPHIL. Dolores profiteris te nolle indulgere cuipiam. Etiamne servum nevis? Etiamne
gaudia?
spacer MUS. Per horas aliquot? Habeas. Quid dixi? Non possum hercle. Egon’ ut dormiam 560
interea quo vigilans carere nequeo?
spacerPHIL. Ludis me protervia.
spacerIOD. Si nobis committes puerum, non erit ut metuas de moribus.
spacerMUS. Tibi sit curae, Philander, et tibi usui. Vobis operam non dat, et curam non
expectat. Quid ais? Dissociabimur? Ploras? Non ibit. Negandi voces sunt istae lachrymae. 565
spacerPHIL. Pish, dictum indictum toties?. Taedet me huius inconstantiae.
spacerLOI. Mi bellule, non poenitebit te aut laboris aut iniuriae. Pulchre locabis operam ad
expediendam formosam Caeliam ex hac inhonesta familia.
spacerMUT. Hah.
spacerLOI. Si allubescat, attolle digitum. 570
spacerPHIL. Vide quam subridet, Musoni, et laetus attolit manum.
spacerMUS. Ellum hospitem tuum, excipe ut liberum decet et generosum iuvenem.
spacerPHIL. Lubentem et memorem mones.
spacerMUS. Ego sub suspiriorum [. . . ] refrigero, tanquam sub umbra molli reclinabo interea.
Vale. 575

bar

ACTUS II, SCENA iiij
PHILANDER, IODOCUS, LOIOLA, MUTUS

spacerPHIL. Recepimus puerum. Caeterum molitiones nostrae sunt tardigradae. Cupido
praepes est et alatus deunculus. It dies, nihil proficimus. Ubi est qui una nocte
promisit mihi oblectamentum meum?
spacerLOI. Quaeso quid tu es hominis? Una nocte amplexari dabitur. Quo sensu tamen?
Aut remota aut proxima, ut loquuntur scholastici. blue 580
spacerIOD. Frugi homo es, nunquam verax neque mendax tamen.
spacerLOI. Olla nunc fervet et tempus est despumare fallaciam. Primo nullum facinus clarum
sit sine magna metamorphosi. Proin iubeo vos omnes alia iam fieri animantia.
spacerIOD. O quale brutum erit Iodocus!
spacerLOI. Pinguis cuniculus. 585
spacerPHIL. Et ego catellus, quem osculatur quocum dormit Caelia.
spacerLOI. Nugas agitis. Iodoce, tu simulabis personam propolae mercatoris. Intelligin’?
spacerIOD. Sane quidvis potius quam Iesuitas venderem.
spacerLOI. Quid?
spacerIOD. Sunt merces fucatissimae, nemo quadrantem dederit. 590
spacerLOI. Minime gentium, Mauros tu in urbem adferes et Aethiopes.
spacerPHIL. Quid tum postea?
spacerLOI. Ego unguentum, Philander, habeo quo te obfuscabimus quasi caminos
verreres. Hoc pacto pro Aethiope admitti potes in lenonis domum.
spacerIOD. Ego pro lena respondeo, nolo hunc Aethiopem emere. 595
spacerLOI. Hoc est Franciscanum admittere in senatum astutiae. Meae id commissum est
diligentiae ut lena hoc indigeat. Gaudentius pater tuus me suasore postulaverit lenam
de Afro venali aut Aethiope.
spacerPHIL. Bene res succedit, Iodoce. Age, Aethiops sum.
spacerLOI. Progrediamur formaliter Aethiops es, non identice sed per modum similitudinis. 600
spacerPHIL. Fac etiam ut intromittar patris usibus et mercimonio. Cui bono (inquit
Cassius)? blue
spacerLOI. Phy! Philander, vestis holoserica non semper sapit maxime. Annon est tua
Caelia in iisdem aedibus? Attrecta manus eius et mammillas. Simula quasi Musonius,
quem ardet magis, te subornasset ut illam educeres. 605
spacerIOD. Purga tuum caput elleboro, Loiola. Ego pro virgine respondeo. Non est mihi blue
fas, Aethiops, foras exire, lena prohibet
.
spacerLOI. Purga ventricuilum tuum rhabarbaro, asine, ibi vorsura inest callida. Caelia
ubi explevit animum suum hoc esse Musonii inventum, mutabit cum Philandro vestes.
spacerPHIL. Aethiopicas? 610
spacerLOI. Sic, et quasi nigellus Maurus ad aedes Gaudentii. Caetera quis nescit?
Satis pro nunc, ut acute scholastici.
spacerPHIL. Itane reperisti viam ut me totum perderes? Illa accommode ad patrem
adducetur. quod sors foelicitet. Ego interea famelicus relinquar in aedibus lenoniis
foeminae indutus toga, inclusus delubrio? Nunquam faciam. 615
spacerIOD. Ha, ha, he! Multum dubito ne interea amator quispiam te praegnantem
fecerit.
spacerLOI. Homine imperito nunquam quicquam iniustius. Praevortis quod dicturus
eram cum ad umbilicum venio. Cistam habeo in triclinio Bauciae quam hic mutus
puer cum tribus baiulis ad lenam portaverit, qui post caeteros manserit cistae 620
opulentiae cavens. Huius sago te indues quai esses baiulus. Para fugam celerrime quam
potes, eleganter te revestias. Mutus quasi Caelia puella cum munditie faeminea
assidebit domi.
spacerPHIL. Recte hoc postremum de muto dixti. Ego hoc pacto liber sum, et Laverna
a muto quae facta sunt nunquam potest exculpere. 625
spacerIOD. Meum argentum vivum, iam in vado res est. Ego exeo mercatorculus, Philander
Aethiops. Quibus post obscurata coloribus fugit Caelia ad Gaudentium. Mutus factus
baiulus liberat Philandrum. Omnia conscribuntur solis radio. At, Philander, quid si in
hac cista inclusus esset Loiola?
spacerLOI. Neutiquam, neutiquam. 630
spacerPHIL. Quaeso te, Loiola.
spacerLOI. Nunqam faciam. Res non postulat.
spacerIOD. O multum interest. Tui solius indoles confirmabit Caeliae suspicacem animum
hoc esse ortum a Musonio.
spacerLOI. Sed mihi ad magnates totius Europae conscribendae sunt epistolae. Decem 635
aureos quovis die insumo e fisco pontificis pro tabellarii opera.
spacerPHIL. Differ in aliud tempus obsecro.
spacerLOI. Siccine obtrusum vultis mihi hoc periculum. Agedum, vos in foro exclusive, ego
in cista inclusive facinus committemus memorabile.
spacerIOD. Iam supercilium salit mihi. Hic in eodem salo volvitur. blue 640
spacerLOI. Iodoce, tu prospexeris ut huc advehatur, et reportetur cistula.
spacerIOD. Ego meas partes docte calleo.
spacerLOI. Prope abest Martinus ut sponsam auferat scilicet, sexagenarius tam molliculam.
Hic mihi castrametandum est tantisper dum advenerit.
spacerIOD. Fiat. Nos haustum vini repetemus et vestitum comparabimus. 645
spacerLOI. Sed foederis ne obliviscare, Philander. Iesuitam iurasti te futurum. Tum quoque
inter te et Caeliam non erit relatio realis quasi inter maritum et coniugem, sed relatio
rationis quasi inter adolescentem et pellicem, ut loquuntur scholastici.
spacerPHIL. Utrique pacto me devoveo. Ego te pensilem videbo potius cum tuis rudibus
Aquilonaribus scholasticis. 650

bar

ACTUS II, SCENA v
LOIOLA, MARTINUS

spacerLOI. Mene desudascere ut Caelia sit pellex solius Philandri? Bombax! An coquo non
liceat lingere digitos? Ah furtivae noctes Veneris! Hoc est quod pungit, Loiola. Et cum
reverentia nostri coenobii dictum sit, non ibi multae noctes transiguntur viduae. Mum! blue
Sed ipsus exit Señor. Hic aqua frigida est qua restinguam incendium tuum. blue
spacerMART. Rectum est, neque adulterini sunt neque detonsi aurei. Non uno nummulo 655
quempiam fallerem ut fierem superintendens Indiae.
spacerLOI. Utinam ficum hanc medicatam comederet, vel pugio hic meus esset sanctificatus,
ut vel potionaliter vel punctualiter interficerem locustam!
spacerMART. Optandum est magnopere ut populares nostri meos animos gererent. Quisque
sex aut septem uxores duceret. Sic prole multiplici orta Spinolam primo in bello 660
trucidabimus, post ipsam Romam et fortasse Turcam expugnabimus. blue
spacerLOI. Sane aedipol, tuque agmen duceres inter loquaces anseres. blue
spacerMART. Heigh! Spectrum Iesuitae video.
spacerLOI. Ego cum exorcismo lepido hunc difflabo trans oceanum.
spacerMART. Primum cavebo marsupio meo. 665
spacerLOI. Sancta lympha tangat postes,
spacerspacerspacerspacerspacerEt repellat omnes hostes,
spacerspacerspacerspacerNe accedat pias aedes

spacerspacerspacerspacerspacerMalum quippiam habens pedes.
spacerspacerspacerspacerAnte ortum novae lucis
670
spacerspacerspacerspacerspacerObfirmo votum signo crucis.
spacer
MART. Eho malas res.
spacerLOI. Mentiris, omne ens est bonum transcendentaliter, ut loquuntur scholastici. blue
spacerMART. Dic quod te rogo, nonne hoc ostium veneno illevisti?
spacerLOI. In nomine diaboli. 675
spacerMART. Pro fidem!
spacerLOI. Sacro exorcismo maledicis?
spacerMART. Exorcismo?
spacerLOI. Ita aio. Sacros hic aspersi latices.
spacerMART. O me! 680
spacerLOI. Ianuam signavi cruce.
spacerMART. Phy, timore madeo, desperii eradicitus. Obverte tergum iubeo ne me aspicias,
carnifex.
spacerLOI. Ego me avertam a secta tua libentius quam tu id possis petere.å Thrombi sudoris
defluunt mihi. Utinam te removeres ocyus! 685
spacerMART. Signum crucis! Hoc stabilitum est syncere. Si catullus meus hodie hoc limen
transiret, baculo ad terram defigerem.
spacerLOI. Quid quiniscis cum hirquina barba et parvis subligaculis? Qui porci imbricem blue
voras quovis solenni ieiunio.
spacerMART. O Caelia, si nulla sit postica in hac domo, ego te carebo hodie. 690
spacerLOI. Quid si ego scalam tibi accommodavero? Vin’ tectum et fenestram scandere?
spacerMART. Apage te. Nimius est ordo in gradibus scalae. Ego vero ordinem et gradus
omnes procul habeo. Phoh! Nauseare me facis, tantus faetor est in aquae tuae maledictae
ampulla.
spacerLOI. Phoh! Plus mihi stomachum movet oris tui graveolentia. 695
spacerMART. Miserum me! Audendum est aliquid. Non possum vel una nocte interdici mea
molli Caelia.
spacerLOI. Num resumit animos asinus et meam ludit operam?
spacerMART. Fortasse post tres horas incantatio crucis non officiet. Ubi cum prandio satur,
tum redire est optimum. 700
spacerLOI. Post tres horas? Quantas me compingit in angustias! Tu cum mustelina facie, quid
si redeam tecum in gratiam?
spacerMART. Surdo fabulam. Ego te abominor. Pish, abi inquam, abi. blue
spacerLOI. Est aliquid e re et usu tuo quod aperiam tamen.
spacerMART. Quicquid dixeris, mendax es. 705
spacerLOI. Caelia quam tu amas est propudiosa meretrix.
spacerMART. Tu eam dilaudas contumeliis.
spacerLOI. Iam modo ingredere in lupanar et amatorem deprehendes una in lectulo.
Seminant cornua.
spacerMART. Mallem sane quod reliquum est edormirent quam ego ingrederer. Profanae 710
sunt hae fores, olent signum crucis.
spacerLOI. Probissimus es maritus qui ob unam crucem te segregas. Quid si mille cruces blue
et adversa obtigerint? Introibis ad delicias tuas sane.
spacerMART. Quid genu flectis? Fugio hunc cultum idololatricum, homo lutee.
spacerLOI. Nequiquam abalienabis te. Gratissime aderis Caeliae. 715
spacerMART. Ah prius me interfice.
spacerLOI. Inhumanus es, mi cucule. Quare nevis
spacerMART. Pugnabo potius quam ad exorcismos rapiar.
spacerLOI. Holla placide, placide. Ego te per nares ductavero, ne exhalatio exorcismi
offendat cerebellum tuum, quod scio quam sit exiguum. 720
spacerMART. O populares, occidi. Marsupium meum et aurum quaerit hic sector
zonarius.
spacerLOI. Abi bellua cum rugitu tuo. Vis totam concitare vicinam? Responde, Priape
vetule, quid nova nupta tecum ageret?
spacerMART. Linguam antiquam Hebraicam addiscet mecum. 725
spacer
LOI. Tu igitur paedagogus futurus est, non maritus coniugi. Ubi vomicas et tusses
tuas et carcinomata pertulerit, hoc est dicere linguam Hebriacam. Abi, baubator.
Si respexis ad hanc fenestram, aqua benedica medefaciam.
spacerMART. O! Gaudeo me salvum esse a terriculamento huius furiae. Male pereas,
spurcissime pagane Loiola. Utinam pestis te abradat cum tuo raso capite! 730

bar

ACTUS II, SCENA vj
LOIOLA, GAUDENTIUS

spacerLOI. Ha ha he! Non eget monitore ut fugeret fatuus. Ego iam palam feci signum
crucis vim latentem fovere ad dispellendos malos lemures, sicuti hunc Martinulum.
Sed tres accelerantur horae et mea febris quartana rursus redit. Prodeat nunc Gaudentius
ad emendum Aethiopem. Tic toc.
spacerGAUD. Loquere, quisquis es. 735
spacerLOI. Amicus hisce aedibus.
spacerGAUD. Meus doctor irrefragabilis! Ubi me esse dicam dubito, in Limbo aut in blue
Purgatorio, quod meum video Loiolam. Quid agis?
spacerLOI. Virum optimum manu teneo.
spacerGAUD. Sane ubivis utinam esses potius quam coram meis aedibus. 740
spacerLOI. Quid narrat Gaudentuis meus?
spacerGAUD. Satin’ intelligis quid velim? Ut quando absens sis par pari tibi reddere
possim de tuis laudibus.
spacerLOI. Lepide agis omnia, non nominaliter sed realiter, laetitiae parens.
spacerGAUD. Sed quando erit ut risu te disrumpam iterum? Quando cum cantiunculis ad 745
luculentum focum nos apricabimus? Hah, lubet coelum ferire capite. blue
spacerLOI. Nam quando visibiliter aut invisibiliter iter facies ad nostrum coenobium, erit
cibus, erit iocus, erit meretrix et focus. Solus mortalium sapis, Gaudenti festivissime.
spacerGAUD. Heigh, ruat mundus, non unum plenilunium mutabitur. Vide quod dico,
non pleniluniam quin frangemus genialiter totam dieculam. 750
spacerLOI. Indulge mihi quaeso vacivum silentium. Natus sum ut sim amicis molestiae.
spacerGAUD. Perge, mi seraphice fabricator doli.
spacerLOI. Operae tuae suppetias in re nihili postulo.
spacerGAUD. Quid est?
spacerLOI. Certe res nihili. 755
spacerGAUD. Factum optime, Si nihil sit, nihil tibi nego. Vale cum libello supplice.
spacerLOI. Tria verba quaeso. Impense mihi opus est hodie quodam Aethiope.
spacerGAUD. Quid vis, consobrine Plutonis? Vereor ne fissos pedes habeas. Porrige
ungulam ut videam. Ego baculo experiar an corpus habeat. Imo non est spiritus,
habet scapulas. 760
spacerLOI. Imo est corpus organicum et pugnos habet. Si me iterum percusseris —
spacerGAUD. Potin’ verum dicere obsecro, mea vulpecula Hispanica? Cuius gula
praesecanda est, quod tu horridum Aethiopem paras?
spacerLOI. Nisi tu erras, interfice me.
spacerGAUD. Vel deest qui in aliquo sratagemate personaret daemonem? 765
spacerLOI. O nimium nuper scelerum suspicax es.
spacerGAUD. Ego quid Aethiops plus agat plane nescio.
spacerLOI. Hoc nempe. Miror tamen quid te suspicacem reddidit. Nempe colonia nostri
ordinis in Indiam deducenda est. Aethiopes aiunt esse optima mancipia ad expeditionem
Indicam. Quaeso ut tu unum mihi hodie quaeras inter forensem strepitum. 770
spacerGAUD. At ego nunquam assuevi mercatoribus aut rarius ubi vinum emitur.
spacerLOI. Ut hoc sit modestiae tuae, at lena de proximo apprime in his rebus est
exercitissima, tu pro familiaritate tua quae olim fuit tam matutina quam vespertina,
ut loquuntur scholastici, facile potes Lavernae hanc molestiam persuadere. Quaeso
vicinae tuae imperes hoc negotium. 775
spacerGAUD. Mea simulata sanctitas et duplex iniquitas. Ego desuevi diu cum hoc
foeminarum genere, barba et canities me monent. Hem, pancratiastes robuste,
tu praevalebis in lupanari citius.
spacerLOI. Sed dispar ratio est quare mihi minus conducibile sit. Non convenit huic
pallio aedes pultare lenonias interdiu. Tua vicinitas, authoritas, omnia in te sunt, 780
lepidissime senex, modo voluntas adest.
spacerGAUD. Ha ha he. Aethiopem vis et hodie, Loiola? Non detracto provinciam,
modo me potius quam Philandrum corrumpes filium, ea lege exorabis.
spacerLOI. Missum hoc face. Cantiunculis et ioculis splenem dilatibimus.
spacerGAUD. Optime. 785
spacerLOI. Sic ego in aulis principum superbe, austere in publico, insane hilariter in
coenobio. O vita iucundissima!
spacerGAUD. Hem tibi cor et iecur integrum. Aethiopem pete post meridiem.
spacerLOI. Per hanc dexteram ego te amo vel complexe vel incomplexe, ut loquuntur
scholastici. 790
spacerGAUD. Vale, mi vagabundule. Per me tu tuique compares omnes ad Indiam
commigrabitis cum tuo Aethiope. Sed Laverna exit. Circumspectat mala quasi
quaereret hospites.

bar

ACTUS II, SCENA vij
LAVERNA, SCARABAEUS, GAUDENTIUS

spacerLAV. Caeterum id curat solum vir meus ut madidus redeat domum. Abi, Scarabaee,
atque illum reduc priusquam aes ac ac fidem epotaverit. 795
spacerSCAR. Utinam quod cum salute eius fiat, ita strenue bibat, ut in perpetum ab
epistomio non potest surgere.
spacerLAV. Quaere autem Martinum potius.
spacerSCAR. Quaeri Martinum iubes?
spacerLAV. Imo missum hunc face, herum adito, ubi, ubi sit in oenopolio. 800
spacerSCAR. Quid? Vis herum distincte accersi? Quot animos habes? Prorsus me incertum
tenes.
spacerLAV. Recte doces. Iam Martinum volo quia propior est, qui expectatione pretii me
exenterat. Ecastor magis mellita verba, vultus, oculos innocentiores quam
Amsterodamo nusquam videas. Sed fides pendula est. Ego nunquam posthac cum 805
sinceritatibus paciscar si a Martino sim libera.
spacerGAUD. Optima foemina, intus et in cute iam tangis hosce laicos presbyteros. Sunt
piissime fradulenti et fraudulentissime pii.
spacerLAV. Gaudenti, non te praevideram.
spacerGAUD. Tu quia tam cauta es et praesenti solertia, supplex sum ut mihi ingeras 810
beneficium.
spacerLAV. Loquere, vir optime.
spacerSCAR. Totus dubito quod herae meae pulchritudine incensus sit, ac post herilem
obitum hanc praeripere mihi cogitat.
spacerGAUD. Laverna, res nauci est: tua mihi opera et iudicio opus est in emundo 815
Aethiope.
spacerLAV. Quot annorum?
spacerGAUD. Quasi iuvenis.
spacerLAV. Ecquid festinato opus est?
spacerGAUD. Sane hodie vel, si libet, ante prandium. 820
spacerLAV. Quantum pretium statuis?
spacerGAUD. Sistas hoc pecus mihi ubi emptum sit, et ego rependam pretium. 
spacerLAV. Mirum est cur volupe cuiquam sint nigellae et fumosae imagines. Siquidem
propendet animus tuus in pulchriores delicias. Obsaturabere propediem.
spacerGAUD. Ha ha he. Beso las manus. Sed eccum pruinam capitis. Congelasceret in his blue 825
amplexibus tenella virguncula. Vale, vale nequam. ha he he. Vixi olim non inglorius
in militia Cupidinis.
spacerLAV. Scarabaee, cupio obsequi huic viro magnifico. Pete igitur Monsieur Michaelem
mercatorem Gallum in portu publico, ut ipse aut herus tuus Aethiopem adducat mihi.
spacerSCAR. Eo. 830
spacerLAV. Praestituta est octava, praeterit tempus. Martinus hic nullus venit. An puellam
roseam, qualis est mea Caelia, vel uno nictu oculi fefellissem, ego si vir forem? Utinam
hoc facinus natura meae credidisset fidei. Sed virgo vestienda est, id me monet ne
abeam longius.

Perge ad tertium actum