Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

LOIOLA

DRAMATIS PERSONAE red

GAUDENTIUS senex, pater Philandri
PHILANDER adolescens
DROMO servus Gaudentii
MARTINUS senex, pater Musonii
MUSONIUS adolescens, amator Caeliae
NEBBIA puer
MUTUS, SEU FAUSTINA SEU LYDIA servus Musonii, filia Gaudentii
ACHERON leno
LAVERNA lena
SCARABAEUS lenonis servus
CAELIA filia Martini, ancilla Lavernae
LOIOLA Iesuita
IODOCUS frater Franciscanus
MOUNSIER MICHAEL mercator Gallicus
CAPITANO VANDER PONS tribunus militum
NICHOLAUS MACHIAVELLUS
AETHIOPS
TRES BAIULI
CHORUS IESUITARUM
spacerspacerspacerLOIOLA
spacerspacerspacerXAVIERIUS
spacerspacerspacerAQUAVIVA
spacerspacerspacerPERSONIUS
spacerspacerspacerCAMPIANUS
CHORUS VIRTUTUM IESUITICARUM
spacerspacerspacerCAECA OBEDIENTIA
spacerspacerspacerPSEUDO-MIRACULUM
spacerspacerspacerREGICIDIUM
spacerspacerspacerINDEX EXPURGATORIUS
spacerspacerspacerAEQUIVOCATIO
spacerspacerspacerARROGANTIA
CHORUS MONACHORUM

<2 LICTORES>

QUORUM FUIT MENTIO

BAUCIA vidua et cauponatrix
ROGERUS diaconus et coriarius

Scena est Amstelodami. Vespera ad vesperam peraguntur omnia.

bar

PROLOGUS CORAM ACADEMICIS, CUM PRIMO AGERETUR HAEC COMOEDIA, FEB. 28, 1622

Comoediam quisquis speculum vitae dixerat, vitream fortunam subinnuebat: et fragilem
cum splendet, et ornatur sumptibus, et studiis. Fabula severiori facile censura frangitur, aut
quamvis undequaque illustris sit et pellucida, obscura redditur auditorum inadvertentia. Viri
celeberrimi, florentes academici, spectatorem cupimus cordatum et benevolum. Aliud
agentes nolumus, amolimur invidos. Illum amplectamur lepidum, quisquis domi ridere 5
multum cupit et foras sapere.

bar

PROLOGUS ET PRAELUDIUM CORAM SERENISSIMO ET AUGUSTISSIMO REGE IACOBO, MARTII 12, ANNO DOMINI 1622

MARTINUS, 2 LICTORES, PROLOGUS

spacerMART. Lictores, praecedite, immo potius sequimini me. Hoc enim praecedere ponit ordinem,
quem susque deque habet Amsterodamum. O civitas optime incomposita, quae nunquam
teipsam passa es theatrum fieri histrionibus!
spacerLICT. Quid autem peperit hosce ludiones, nequam homines, ut in hac civitate promulgarent
fabulam? 5
spacerMART. At ego apparatum scenicum et haec omnia conculcari iubeo. Surgite vos omnes qui
convenistis, et abite ocyssime. Lacerato aliquis schedulam quae literis maiusculis pingitur.
Cui ego dico, quod non statim haec exequimini? Extinguite lucernas et faces. Audite me,
populares, annon praestat foeminarum florem et virgines in tenebris osculari quam in
luce spectare comoediam? 10
spacerLICT. Eheu, nunc animis opus est, Martine, nunc tuo imperio. Exiit nequam homo qui
a profanis vocatur Prologus.
spacerMART. Prologus? Quid hoc significat? Theatri, opinor, anteambulo. Redi, redi, stolide,
cum facundia tua. Noli apud nos captare benevolentiam, qui odimus histrioniam.
spacerPROL. Parce maledictis, t7trice nugarum censor. Hominem e mundo tollit qui risum 15
tollit et facetias.
spacerMART. Etiam philosopharis, impudens? Philosophia lamia est et histrionia meretrix. In
qua civitate tandem vos esse cogitas?
spacerPROL. Amsterodami hac nocte, cras academiam incolimus.
spacerMART. Meministin’ autem quis te alloquatur? 20
spacerPROL Martinus scilicet, Amsterodamensis decurio.
spacerMART. Quid igitur, cum me noras et hanc urbem, eiusque sinceritatem et anticomicum
supercilium, institustis cum odio nostro hanc evomere fabulam?
spacerPROL. Nam ubi potius terrarum varia personarum colluvies quam in hac farragine
multarum gentium se ostentare potuit? Verum obsecro te ut ne sis in gregem nostrum 25
intemperantior. Vide quem affiximus titulum. Fortasse tu ipse risum indulgebis tibi, quando
Iesuita pungitur leporibus ingenii.
spacerMART. Histrio, iubeo ut ne nescias posthac mores meos. Nunquam edoctus fui legendi
aut scribendi disciplinam ethnicam.
spacerPROL. At doce me, quid a vobis meruit Loiola quod non illum vapulare sinitis? 30
spacerLICT. Iesuitis non licet pedem intra hanc urbem ponere.
spacerPROL Nos illa repraesentamus tempora quando olim licuit.
spacerMART. Bone vir, alium me remittis quam accesseram. Pande mihi Iesuitam nudum
et exutum astutiis, et prosequetur vos Amstelrodamum favore et studiis spondeo. 35
spacerLICT. Phy phy, cui credas iam? Aut ubi te ab inquinamento segreges? Ego et familia
mea commigrabimus Americam.
spacerPROL. Valete foeliciter.
spacerMART. Vah, lictor, tu tam es indocilis.
spacerPROL. Circumspice, Martine. Viden’ hoc sacrum et venerandum caput? Ecquis tam 40
barbarus est ut non quidvis sustineret pati ne quicquam advorsum fieret tam clementi
principi?
spacerMART. Oh in illius gratiam nos multa facimus simulato saepius, atque assentabimur blue
in zeli publici commodum. Histrio, foeliciter incipe. Signum ipse dedero quam gnaviter
huic facinori faveo. Martinus vestri dramatis pars et particeps fuerit. 45
spacerPROL. Agedum, advorsa simul posita ferocius pugnant, sed lucent clarius.

PROLOGUS

spacerExultant Musae plurimum et tripudiant literae, omnis eruditio gestit se verti hodie in
comoediam, ut blandis compellaret et lepidissimis alloquiis olivae et Minervae pariter
fautorem maximum. Emerge, fabula, inops quae fuisti prius. Iam te spectator nobilem et
cultam faciet. Coram tam sagaci et literato principe non audet disputare, sed ridebit
Loiola. 5

ACTUS I, SCENA i blue
GAUDENTIUS, PHILANDER, DROMO

spacerGAUD. Hilaritati imprimis sacrificium feci ac valetudini meae. Vini Gallici et Rhenani
duo magna coemi dolia. Dromo, cura reponantur statim in cella vinaria. Ibi sunt minae
quindecem. Pish! Abeunto, sic oportuit. Senectus est secunda infantia, et vinum est lac
senis. Ago tibi gratias, Gaudenti, quod Gaudentio prospicis.
spacerPHIL. Rediit pater. Advorsum ibo ut resciscam quid lepidus senex novi secum 5
apportet domum. Salve, mi pater.
spacerGAUD. Philander, deliciae meae, ubi tu a meridie egisti obsecro? Ecquid sobrie apud
nos, quod cupio maxume? Vel aliovorsum in urbe uspiam?
spacerPHIL. Ego extra limen hoc, nisi modo, non promovebam pedem.
spacerGAUD. Facis quod te decet. Perge aetatem meam ut oblectet tua virilis modestia. Tu 10
enim tantillus tonsis fratribus et austeris clericis assuescis indies.
spacerPHIL. Ah vulpes lambit ubi laedit pessime.
spacerGAUD. Ego, Philander, comitiis hodie huius urbis consiliis interfui. Nescio an arriserit
tibi quod optimates sanciunt.
spacerPHIL. Ausculto ut rem gestam narres, pater. 15
spacerGAUD. Sentinam exhausimus, Iesuitarum ordini hanc urbem interdiximus.
spacerPHIL. In perpetuum, si placet?
spacerGAUD. In perpetuum, quod magis perplacet.
spacerPHIL. Insulsus ille asinus Martinus huius rei autor et caput est, aut ego moriar.
spacerGAUD. Quid tua refert quis caput aut inceptor siet? Ah, Philander, teneo te, detexi 20
pectoris tui penetralia. Ego haec fingebam tentandi gratia. Tu quamprimum recensita
sunt commotus es illico.
spacerPHIL. Veterator quo tendit?
spacerGAUD. Ut quid sit res clare eloquar. Heri, nudiustertius, nullo intermisso die, ne nocte
etiam, apud Loiolam fuisti Iesuitam et fratrem Iodocum. Irretitum te plane sentio horum 25
tendiculis, atque illum expecto diem quando, relicto patre, pallio te adornies Iesuitico.
Pish! Fruere tua insania, ego adoptabo barbiton aut citharam in haeredem mihi, potius quam
orbus siem. Alpha togatorum, reverentia vestra nunquam excutiet mihi lachrymam.
spacerPHIL. Dic sodes, pater, ita me desipuisse animi serio impingis mihi?
spacerGAUD. Fateris insipientiam? Nam quot et quanta te inidoneum reddunt huic raso ordini 30
incommoda? Opulentia patris, in qua lautus vivis; bonarum literarum nemo minus conscius
est, Deo gratias. Et hercle dulcem coniugem eiurare non potes, si te genuit Gaudentius.
Huc recurres scio. Generalis vester indulgebit tibi monacham. Quin, me praelate, immerge
te Ignatii barathro, valere est vivere, non est daemon nisi tristitia.
spacerPHIL. Hanc ego si committerem stultitiam, quicquid in stipitem aut in fungum dici 35
poterit, mihi competeret fateor.
spacerGAUD. Purga te, mi festive carnifex, purga has suspiciones, et egomet obsannabo
sapientiam meam.
spacerPHIL. Erectus sum in spem favoris tui. Auscultes igitur. Sodalitatem Loiolae Iodocique
semper palam habui. Opimitates me allexerunt primulum quas in aedibus Bauciae 40
cuiusdam viduae epulones isti instruxerunt mihi.
spacerGAUD. Ha, haec non sunt crimina, opimitates et vidua Baucia. Humana sunt.
spacerPHIL. Recte, pater. Tum cepit me adoriri Loiola blanditiis et indole, ut Iesuitarum
ordinem mihi charum faceret.
spacerGAUD. Nonne praedixi? Trifurcifer abstinere non potuit milvinos ungues ab hac praeda 45
divite. Tuas age nunc partes. Quibus verbis repulisti hominem?
spacerPHIL. Mecum ego serio statui. Citius Galilaeus in papatum orbis lunatici eum transferet
quam me novitium in illo grege quisquam viderit, scurrae, regicidae barbari. Sed simulo
me esse dubium animi atque haerere in bivio. Inepta fortasse ratio est, sed tu si placet
uno verbo corriges. 50
spacerGAUD. Tune Loiolam simulando cicumducere, Iesuitam tyrunculus? Iocularium facinus.
Expedi rationes tuas.
spacerPHIL. Pudet, pater.
spacerGAUD. Immodeste haesitas. Quin audacter impero.
spacerPHIL. Prout incalescit aetas nostra, virgini adieci animum. 55
spacerGAUD. Nomen obsecro.
spacerPHIL. Vah, non perinde unam expeto quam amicam quamlibet. Paene dixissem Caeliam.
Ego imperitus eram conciliandae pellicis. Quid socii narrarent? Loiola cum fratre Iodoco —
Nemo celerius Veneri sternit viam, utpote confessores ambo sunt et vappae nequissimi, nec
tam expiscantur quam instillant mulierculis libidinem. Quid plura? Sine disceptandi 60
scrupulo horum scelere et vafritia utor commodissime. Amare dulce est, sed dulcius
potirier.
spacerGAUD. Whuh gloriaris, Philander, quasi haec essent ludicra! Quis reprimat se quin
baculo percusserit pavimentum? blue
spacerPHIL. Ego nihil flagitii video. Dulcis pater mi, tuum modo hoc erat oraculum, pulchram 65
eiurare coniugem non potest quem genuit Gaudentius.
spacerGAUD. Ain’ vero? Adesdum, ocelle mi. Amo te, Philander, fruere paulisper nequitiis
levioribus, sed caute, caute, mi carnifex, et ad bonam frugem redi cum prima
quadragesima.
spacerPHIL. Dispeream hercle si non tibi, pater, obsequi prius habeo quam regina frui aut 70
universo puellarum genere.
spacerGAUD. Benigne. Si fabricabis mihi hunc Loiolam doctis dolis, neque histrio neque
cantilena grandiorem risum concitabit mihi. Ha, ha, o lumbi mei et latera! Non est
daemon nisi tristitia.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
PHILANDER, LOIOLA, IODOCUS

spacerPHIL. Vale, mi festive Graecule, nunquam haeres procuraverit funus tibi, cui tam 75 blue 
familiaris est laetitia. Sed quos video?
spacerLOI. Philander, ego sum tuus sospitalis Iupiter.
spacerIOD. Et ego ex omnibus animantibus sum tuus Iodocus.
spacerPHIL. Salvete, iucundissimi. At Caelia quid agit mea? Diruite aedes, Loiola, provolvite
lenonem luto. Liberemus tenellam Caeliam ex hac inhonesta domo. 80
spacerLOI. Haec oportet fieri non entitative perfringendo fores, sed surripiendo virginem blue
modaliter, ut loquuntur scholastici. Pax igitur. Indicasti mihi non ita nuper amare te huius
Acherontis Caeliam —
spacerPHIL. Amare?
spacerLOI — quin eius pulchritudine incalescere, at non secundum literam sed allegorice. 85
spacerIOD. Quaeso, Loiola, quid significat allegorice?
spacerLOI. Abi, illeratum pecus. Haec neque dilexerit te neque si diligeret frui liceret per
Gaudentium patrem ancilla neglecta, serva, Acherontis lupinari enutrita. Sexcenta sunt
quae impediunt.
spacerPHIL. Noli inclementer loqui. Formosa est, casta, mitissima, ter sexcenta sunt quae 90
infigunt totam pharetram Cupidinis in hoc pectusculo.
spacerLOI. Quisquis igitur obtinebit tibi hanc amasiam? Quod praemium auferet?
spacerPHIL. Merito te amo, Loiola. Nihil recuso praemii, ita me iuvet coelitum pater, modo
effectum dederis.
spacerLOI. Ego teipsum in mercedem postulo. Nisi iuraveris prius Iesuitam te futurum, si hanc 95
adeptus sis mea opera —
spacerIOD. Imo nisi iuraveris futurum te monachum Franciscanum, lenam coniurationis vestrae
participem faciam.
spacerPHIL. Diffindor inter vestra studia. Dividite Philandrum, amici. Utinam dissectus sim in
vestram gratiam! 100
spacerLOI. Apage vero. Franciscanus et fatuus sunt termini convertibiles. Ludit tecum haec
verberea statua. Pollicitus est mihi operam suam. Quin sine te noster appellari, et propter
Caeliam hacce nocte dormies.
spacerPHIL. Hac nocte obsecro? Et nunc est crepusculum?
spacerLOI. Tanto fiet facilius. 105
spacerPHIL. Id si praestiteris, superasti me penissime, ut sim totus tuus.
spacerLOI. Nunquam quenquam poenituit nostri pallii. Vin’ maiores blanditias? Concenturiavi
in choragio grandes virtutes Iesuiticas. Expecto ut nox ingravescat, et praesto erimus hoc
ipso in loco. Coram te universae se ostentabunt non realiter, ut profunde loquar, sed
obiective et secundum speciem. 110
spacerIOD. Nam virtutes ipsas profitentur non realiter sed secundum speciem.
spacerPHIL. Loiola silicem sibigeres ut te ameret. Sed pone me Iesuitam, quod perinde ac
tu ipse facis desidero. Ego tum a mea Caelia sum mortalium exclusissimus.
spacerLOI. Tune, inaniloque? Carnaliter hanc cognosces licet, non uxorie. Et haec est logica
nostra, nectere subiectum et praedicatum sine copula. 115 blue
spacerPHIL. Hoc est, non interdictor concibina, sed coniuge?
spacerIOD. Neque coniuge prohiberis, modo aliena sit caveas.
spacerLOI. St, fortasse Caelia monialis olim fuit, a lenone clanculum surrepta. Monstrum
hoc esset, is tu ignarus monialem duceres. Porro magnae sunt ambages in matrimonio, et
frustra fit per plura quod fieri possit per pauciora, ut loquuntur scholastici. blue 120
spacer
PHIL. Elegans mehercle suasor es. Ego sat habeo mihi, si pro concubina potiar.
spacerLOI. Iurabis?
spacerPHIL. Per amorem Caeliae.
spacerLOI. Sine omni aequivocatione? blue 125
spacerPHIL. Sine pectoris fallacia.
spacerLOI. Imo ubi plane Iesuita sis, erit aequivocando occasio in posterum. Obsignatum est
solis patribus mentiri per invisible diploma de Beelzebub.
spacer
IOD. Ha ha ha.
spacerLOI. Quid rides? 130
spacerIOD. Quid rideo? Id nempe cogito, Acheronta lenonem quomodo et Lavernam et
Scarabaeum propter peccata peregrinatum misimus.
spacerLOI. Dolus iste fuit palmarius, et hoc ipso temporis articulo Philandrum coniunget
Caeliae.
spacerPHIL. Ellum, quam confidenter! 135
spacerLOI. Tace. Acheron et Laverna, huius lupinaris saevissima Proserpina, ad
confitendum clandestinas nequitias mihi et huic Iodoco accesserunt modo. Ansam
arripimus.
spacerIOD. Et utrumque ultra quintum ab urbe lapidem amandavimus.
spacerLOI. Ut reliquias nescio quas satisfactionis ergo adorarent. 140
spacerIOD. Tum Scarabaeum eorum servum et latrunculum eis comitem adiunximus.
spacerPHIL. Si nemo quisquam domi est extra unam Caeliam, quid stamus ante ostium?
spacerLOI. Quia fores obsignantur. Viden’ vero hanc scalam, Philander? Hic me magnifice
effero. Ego conscendam Pergama et diripiam Helenam.
spacerPHIL. Nimium est in scala periculum, ego supponam hos humeros pedibus tuis. At at, 145
ego invenustus sum et inelegans. Nisi Musonium hic illam praestolari dixeris, nunquam
egredietur Caelia.
spacerLOI. Quin tu bono animo sis. Facile est hoc et in vado mendacium. Ubi sunt mei
manipuli? Iodoce, tu prospectabis in hoc diverticulum, ne de improviso quispiam obrepat
advena. Philander, conscendam super tuas scapulas, quasi super imperatorem summus 150
pontifex.
spacerIOD. Ha ha he! Quanto cum sudore nugas agunt! Acheron leno mihi ingenue sub sigillo
hoc secretum aperuit, Caeliam esse masculum. Scande, scande, asine. Caelia potest esse
papa et habet testiculos. Utinam lumbifragium faceret fastidiosus ille Loiola, qui me
despecto princeps est in omni scelere. O diabole, videone Scarabaeum in proximo lenonis 155
servulum? Ipsus est, perimus. Descende aut periisti, Loiola.
spacerPHIL. Quid, malum, hunc deturbas scelus?
spacerIOD. Quid statis ante has aedes? Maturate fugam obsecro.
spacerLOI. Fugiant illi qui habent pedes. Ego confregi crus categorice et simpliciter.
spacerIOD. Abi igitur super huius scapulas quasi summus pontifex, aut Scarabaeus vos 160
opprimet.
spacerLOI. Ubinam?
spacerIOD. Est ad ostium.
spacerLOI. Nonne mitius et modestius haec monere potuisti, furcifer?
spacerIOD. Ego eius adventu attonitus quid egi nescio. 165
spacerLOI. Tu hic manebis, trunce — o meam tibiam! — et huic scelerato minitare, qui rediit
contra praelati imperium. Nos, Philander, ad Bauciam interea, ut instruam choragium.
spacerPHIL. Imo potius occidam hunc Scarabaeum malum genium quam removebor ab hac
fenestra.
spacerLOI. Obsequere, inquam, mihi. Haec non succedit, aliam tentabo machinam. Fallaciae 170
sunt primae, aut a primis ortae, ut loquuntur scholastici. blue

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
SCARABAEUS, IODOCUS

spacerSCAR. Complicandae mihi sunt posthac a tergo manus. Si laevam hanc furtificam porrigo,
statim aliquid rapit. Tetigi hunc cuniculum modo summis digitis, atque ultro me sequutus
est. O coena lautissima! Sed quid si Iodocus sacerdos noster me prehenderet?
spacerIOD. Iodocus te vocaret furem. 175
spacerSCAR. Quid dicis, conscientia?
spacerIOD. — et servum rapacissimum.
spacerSCAR. Servum! Herus meus non est domi, sede vacante ego sum dominus huius familiae.
Post autem tres menses oportet herum meum mori, tres postinde dies ego cum hera mea
Laverna committam matrimonium. 180
spacerIOD. Primo procumbe ante pedes confessoris tui.
spacerSCAR. Oh subita pertinacia in hoc genu decidit, non possum genuflectere.
spacerIOD. Siccine meum imperium pro vili aestimas? Interdico tibi ne lingas butryum.
spacerSCAR. O grave supplicium!
spacerIOD. Ne mordeas allium, ne gustes porcinam aut vini sortbitunculam. Eloquere, quare, 185
cum nocturni et prolixi itineris supplicium inflixi pro peculatibus, occultasti te in angulo
neque extra urbem protulisti pedem?
spacerSCAR. Peregrinatio, mi pater, solet itinerantibus instillare prudentiam. Ego in itinere meo
hoc unum sapienter didici, quando incertus eram viae, obrepentibus tenebris redire domum.
Tu tam illiteratus es sacrificulus scio, ut ingenio meo non possis respondere, quamvis sim 190
laicus.
spacerIOD. O miserrime fili! Excussisti mihi lachrymas, improbe. Unde suffuratus es hunc pinguem
et recentem cuniculum?
spacerSCAR. Quid tu appellas cuniculum?
spacerIOD. Imo pinguem cuniculum. 195
spacerSCAR. Non est cuniculus, egregie magister, ergo falleris.
spacerIOD. Nonne oculis utor et naribus?
spacerSCAR. Ego integrum tibi dedero si sit cuniculus.
spacerIOD. Dabis, Scarabaee? Pactum perplacet.
spacerSCAR. Tuus hercle sit, mi pater. Primulum vero cautum facio ut allium et butryum indulgeas 200
mihi.
spacerIOD. Spondeo.
spacerSCAR. Neque bullis et censuris conscientiam meam teneram offendas in posterum?
spacerIOD. Spondeo.
spacerSCAR. Cape sis. 205
spacerIOD. Abstine paulisper. Tu hunc cuniculum malis artibus comparasti?
spacerSCAR. Quid tum postea?
spacerIOD. Ingens hoc esset piaculum si sacer monachus rem pollutam tangeret.
spacerSCAR. Quanti profecto emitur, bene emitur sapientia. Mitte hoc inquinamentum, Iodoce,
et frige famelicus. 210
spacerIOD. Nihil minus. Impone in cucullo meo et nunquam polluet.
spacerSCAR. O sceleste, si me praeficeres confessionibus tuis, centum mille patefaceres flagitia.
Verum ut benignitatem meam lingas opipare, introibo petitum duos panes, cuniculum involvam
linteo. Sic neque manum neque cucullum tuum haec nequitia polluet.
spacerIOD. Docte admodum. Sed vide ut ne hirundo magis pernix sit. Ego singulas partes, quae quidem 215
erunt lautissimae, carpam, et cyathos sorbillans ridebo usque ad stellam crastinam. O mi lar familiaris!
spacerSCAR. Para iam cucullum tuum. Cuniculum reservavi, felem rancidam eius loco substitui.
Hem vero, prosit tibi, Iodoce, prosit. Memor sis mei inter epulas. Praesertim bona fide
mappam redde mihi, et hera Laverna quando nubet mihi, tu eris sacellanus domesticus.
spacerIOD. O Scarabaee suavissime! 220
spacerSCAR. O docte fratercule!
spacerIOD. O mi patrone!
spacerSCAR. O mi sacellane!
spacerIOD. Valeto plurimum.
spacerSCAR. Certe, Iodoce, nunc non est cuniculus. Si sit. ego integrum dedero, sed quoddam 225
ferox animalculum ad abigendos sorices.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
ACHERON, LAVERNA, SCARABAEUS

spacerACH. Ego Scarabaei vocem audio. Nemon’ est praeterea?
spacerSCAR. Nemo.
spacerLAV. Tuto licet, ego nihil video praeter noctem et silentium.
spacerACH. Cancro cum confessoribus nostris, qui hac noctis intemperie in longinquum 230
nos miserunt osculatum reliquias, quarum ego nullas colo praeter reliquias prandii.
spacerLAV. Ha, ha, he. Ita casus res gubernat ut nunquam pactum fecerim cum quoquam sacrificulo
quin fefellerim. Curiosus ille Loiola numquam desistebat donec esset arbiter a meis confessionibus.
spacerACH. Ha, coenum populi hic valde cupit ut retegantur ei nostri lupanaris mysteria.
Citius iter praeposterum faciet et cerebro disperget viam. 235
spacerLAV. Intonavit hodie diras et diabolum, si Caeliam venderem. Quem ut palpo
percuterem, simul et hirquinam eius libidinem extinguerem, fingo Caeliam in Gallia
fuisse monialem virginem surreptam e coenobio. Hac stropha muscam carnivoram
abigebam a Caelia.
spacerACH. Mea motacilla, sapis pleno pectore. blue 240
spacerSCAR. Sane suspicor me quandoque abbatem fuisse aut monachum.
spacerACH. Hercle vero ad eundem modum ego os sublevi Iodoco. Nam ne dolos et vim
attentarent pudicitiae Caeliae, insusurravi sub sigillo nihil in ea esse foeminae praeter
vestitum, caetera esse masculum.
spacerSCAR. Masculum? 245
spacerACH. Pulchellam esse imaginem ad invitandos hospites! Proh! Iam fungi sine aceto
dimissis auriculis ambulant. At, mea passercula Laverna, quando aut cui traditura es
hanc in nuptias ut lucrum facias?
spacerLAV. Ecastor, Acheron, amat hanc imprimis Musonius, sed ille plumbum est et mare
mortuum. Nihil dat praeter lachrymas et suspiria. 250
spacerACH. Suspiret et expiret, quando ad rem eius auxilium est mortuum.
spacerLAV. Tum Philander comptus est et elegans amator. Sed Gaudentius pater eius dotem
expectat cum filio.
spacerACH. Dotem? Capistrum potius. blue
spacerLAV. Sed Martinus senex, princeps Amsterodamensis presbyterii, ille instat potens 255
cum multo munere, ille Caeliam auferet.
spacerACH. Martinus Hugonota? Hunc mihi nominas, venefica?
spacerLAV. Quid tu nunc effundis intemperiem? Hanc inquam desponsabit.
spacerACH. An lingua tua paralytica semper movebitur, impudica?
spacerLAV. Periure. 260
spacerACH. Prostibulum.
spacerLAV. Cornute.
spacerSCAR. Iam tempestas ingruit.
spacerACH. Fidem hominum! Si Martinum mussites, praesecabo tibi gulam.
spacerLAV. Pish, quasi nescirem te amare hanc meretriculam, veternosa scabies. Sed ego 265
illam custodiam, ne dubites.
spacerACH. Pol te discerpam membratim, cariosa bestia, nisi mox eam —
spacerLAV. Scarabaee, audin’ haec?
spacerSCAR. Here, est profecto quod tibi succenseam.
spacerACH. Ha, tum cavendum est mihi abs te irato! 270
spacerSCAR. Noli hanc digito laedere, nisi caput vis comminui hisce pugnis stratioticis.
spacerACH. Istud tu mihi, pecus, hero tuo?
spacerSCAR. Abstine ab hoc diverbio, pecus, nisi otium sit tibi ut probe vapules.
spacerACH. Vicistis, iam desino. Tu regnum possides, et Scarabaeus est tribunus aedium.
spacerSCAR. Tribunus? Et pecus? 275
spacerACH. Hush, uxor, quaeso. Appone in coenam mihi aliquid de penu tuo, et ego abeo.
spacerLAV. Oh si sis morigerus! Manta, Scarabaee, mensam strue, prolue pateras. Ego statim
adero. Si Martino convicium facias iterum, faxo in cippum aut in carcerem te coniecerit.
Sed ipsus opportune egreditur.

bar

ACTUS I, SCENA v
MARTINUS, LAVERNA, ACHERON, SCARABAEUS.

spacerMART. Somniabam sane (faxit Salus ut res ipsa consequatur somnium), sed somniabam 280
revera Lavernam hanc in proximo pullos habuisse altiles, gallinam praecipue albam et
delicatulam, quae ovem exclusit in mea carbonaria ex quo revelatas sane sentio mihi nuptias
Caeliae. Ha, ha!
spacerACH. Daemon daemonum haud illam auferet, nedum carbonarius.
spacerLAV. Satius erit comprimere os tuum. Quin potius me vide. Ego assentabor huic sicco 285
et sobrio seni, quasi soror ex eius colluvie prodiissem. Martine, salveto plurimum.
spacerMART. Laverna, tune sola es cum marito tuo, acsi optio mihi daretur? Hoc non
somniabam sane, sed solens suo more me adiuvat foelicitas.
spacerLAV. Certe pallor et macies tua morbum praesagiunt. Valuistin’ per hos aliquot dies?
spacerMART. Ah, nequam puer Nebbia! Ego tres conciones heri recitavi nepoti modo, donec 290
sudor deflueret.
spacerLAV. Hem insignem constantiam!
spacerMART. Ex quo contraxi frigus. Hem!
spacerLAV. Prosit sanitati tuae precor.
spacerMART. Ah caput dolet. Ehem! 295
spacerLAV. Iterum prosit tibi.
spacerMART. Heu ineptias!
spacerACH. Imo obsit tibi et occidat, hoc dictum rectius.
spacerMART. Meus atavus Martinus ortus in Britannia hoc dogma tradidit, aeque frivolum esse
inter sternutandum bene cupere cuiquam ac si oppederet. 300
spacerACH. Salva reverentia.
spacerMART. Ego homines non revereor extra unam Caeliam. O mea columba!
spacerLAV. O tua rosa!
spacerMART. Meum suavium!
spacerLAV. Tuus festus dies. 305
spacerMART. Mulier, quid ais? Ego festos dies odio habeo.
spacerACH. Et ego profestos dies atque aerumnosa ieiunia.
spacerMART. Laverna, sunt nonnulla quae te volo percontari de tua Caelia. Distribuetur oratio
mea in partes octodecem, et primum membrum est quintuplex.
spacerACH. Nemini otium est auscultandi, coena oblatrat in sartagine. Illa ne corrumpatur
cautio est, eamus. 310
spacerLAV. Martine, compendifaciam omnia, tu illam amas.
spacerMART. Nullo sane pruritu carnis, sed ut multi Martinuli propagentur Amsterodami
ad expugnandum Spinolam. blue
spacerACH. Credat Iudaeus Apella. blue
spacerLAV. Venusta est et pudica, nemo vim aut vitium ei attulit hercle.
spacerMART. Hercle! Comminuis caput mihi hoc iuramento. 315
spacerLAV. Improvisum hoc erat, fateor.
spacerMART. Parentes qui fuerunt?
spacerLAV. Occubuerunt olim. Ipsa in Helvetiis prognata est.
spacerMART. Apud celebrem religionis metropolim. blue
spacerLAV. Siquidem argentum potius haberem quam civem optimum, ducentas tam facile 320
ferrem minas quam vinum biberem. Centum ubi tu dederis, Caeliam sumes in lectulum,
ego argentum in marsupium.
spacerMART. Grandis quidem est pecunia.
spacerACH. Quam fortasse rectius insumas in pios usus, despecta Caelia.
spacerMART. Sane fratres sanctae Separationis diruunt potius quam aedificant. Neque 325
agnoscunt pios usus praeter usuram foenoris.
spacerLAV. Sane virgo est, qualem vides, neque vilependenda sub minori precio. Potest canere,
condire, saltare, pingere.
spacerMART. Quid malum pingere? Omnes imagines sunt illictae. Vidi profanas virgines
puppas adornare e linteis et sericis. O profanum! Est ars expedita ad exornandas imagines. 330
Responde, potest subtegmen nere?
spacerLAV. Affabre.
spacerMART. Et assare porculum?
spacerLAV. Laute.
spacerMART. Et lectum sternere? 335
spacerLAV. Et lecto procumbere.
spacerMART. Abunde placet, revera incalescit iecur, ha, incenditur quasi fervor procreandi
causa. Laverna, hem tibi osculum. Certe, Acheron, non est petulans osculum, sed
benevolentiae pignus. Cras ante septimam, imo paulo post septimam (ientabo prius
propter valetudinem) centum numerabo minas, et unam praeterea minam. blue 340
spacerLAV. Benigne facies.
spacerMART. Non est opus supererogantis hominis. Hoc non decet, sed tradam hanc minam
ante nuptias pro annulo. Odi enim annulum, est symbolum paganum et ethnicum.
spacerACH. Cancro malgrado, si non has disturbo nuptias —
spacerSCAR. Here, vitulinum caput te expectat in patinis. Quin otiose cessamus? 345
spacerLAV. Recte mones. Iube quaeso amicos tuos ut adsint in crastinum. Conduce coquos,
para convivium nuptiale, et Caelia tua sponsa venuste adornabitur.
spacerMART. Pax vobis omnibus et Caeliae foelicitas. Sentio aliquem a me aperire ostium.

bar

ACTUS I, SCENA vj blue
NEBBIA, MARTINUS

spacerNEB. Fa, la, fa, la!
spacerMART. Quis exit foras? 350
spacerNEB. O infortunium! Quo me vortam nescio. Avunculus meus rediit, et Loiola misit me
vocatum. Hem, reperi astutiam. Peragrandum est mihi per totum oppidum ut avunculum
reducam domum. Ille ubi absens sit totus horreo, ne uspiam ceciderit aut perfregerit
aliquid.
spacerMART. Nebbia, gradum sistito. 355
spacerNEB. Sane gaudeo, maxima anxietate liberatus sum.
spacerMART. Sed, mi nepotule, profanam ex te cantilenam audivi modo.
spacerNEB. Fieri non potest, quippe quia subtristior eram hac vespera quod te carerem. Sed
fuit quaedam simia quae cantavit in via.
spacerMART. Simia? 360
spacerNEB. Hoc est quidam pusio.
spacerMART. Ah pessime! Tune creaturas Dei appellas simias, nequam Nebbia?
spacerNEB. Ego fatuus credideram simias esse creaturas Dei.
spacerMART. Adesdum, dimitte brachia sicut bene moratum decet. Attolle caput. Sat, bene.
Primo vide sis ut tondeantur crines capitis. Quin et oculorum supercilia promissiora sunt 365
quam par est. Vereor ne crescant in scandalum. Abradantur igitur. Sed gnarum te esse
cupio Caeliam lectissimam virginem — huh! Ipsum sane nomen refocillat spiritus —
cras coniugam mihi futuram.
spacerNEB. O delirium! Est meretrix, ut aiunt.
spacerMART. Tu heram vide excipias domum omni alacritate et officio. Quamdiu sis 370
puerulus, herae tuae ministraveris integer. At quando ingravescit pubertas tua, fortasse
te castravero.
spacerNEB. O meum ventriculum! Multo inhumanius est caeca obedientia.
spacerMART. At quid, Nebbia, si testiculi sint corporis ceremoniae? Tum sint evacuandi.
Nostin’ autem Rogerum diaconum, sanctum et fidelem coriarium? 375
spacerNEB. Tanquam te, si placet.
spacerMART. Tantum est. Mone hominem ut cras compareat ante octavam. Est diaconus
sanctae Separationis, qui me coniunget Caeliae sine annulo.
spacerNEB . Introiit? Abi, stipes cerebrose, nunquam quenquam conveni a quo abirem
lubentius. Rogerus diaconus sane non est domi, tonsor aliud agit. Pish! Ego revertam 380
quando libitum est mihi.

bar

ACTUS I, SCENA vij setting?
LOIOLA, PHILANDER, IODOCUS, NEBBIA, POMPA IESUITARUM

spacerIOD. Quo te subduxisti, Loiola?
spacerLOI. Huc a parte ante. Nebbia mea avicula, hodie tibi dabo pruna, et cras pruna, et blue
perpetim pruna.
spacerNEB. Pollicitaris largiter. Nullane praeparasti ludicra quod me demulces adeo? 385
spacerIOD. Ipsa in quibus te olim exercui. Hunc amictum indue. Quam te decet! Iesuitam
te futurum spero ubi ex ephebis excesseris. Jodoce, facio te summum ceroferarium
in hoc choragio.
spacer
IOD. Quam pontificaliter!
spacerLOI. Philander, absterge oculos. Maximae virtutes Iesuiticae tanquam speciosum 390
armilustrium in arenam descendent, quas conspectas sic veneraberis ut quadrigis
desiderii in castra theatina advolaveris.
spacerPHIL. Quidquid oblectamenti dederis, silentium et obsequium adfero.
spacerIOD. Utinam vitia vestra in tantillo theatro possitis producere.
spacerLOI. Prodeat iam nostrae familiae columen NICHOLAUS MACHIAVELLUS, magni 395
patris Ignatii praecursor, contemptor numinum, osor foederum et fidei, inferorum
vates, qui diu ante praesagivit nostram rempublicam et foeliciter fundamenta
amplitudinis nostrae suo cerebro posuit. Prodi, iam, Machiavelli propago cum
Iesuitis defensoribus.

Ecce virtutum corphyaeum, CAECAM OBEDIENTIAM, quam peperit 400
IGNATIUS LOIOLA, orbis nostri conditor. Fortasse propter autorem Clauda blue
Obedientia melius dici poterit. Ille plus uno sapuit pede quam Apollo tribus.

Salve, PSEUDOMIRACULUM, prognatum e FRANCISCO XAVIERO. Hinc sudores blue
imaginum, deceptiones straminum, lachrymaeque lapidum, et exorcismi daemonum,
morborum remedia, pediculorum lues, fraudulenta praesagia. Mille, mille 405
strophae sub tuo vexillo militant.

Holla! Minax virtus et athletica, nempe REGICIDIUM, quam evomuit in
mundum MARIANA, tribunus diaboli. Sive clanculum iubes principem tolli, hic blue
Ganymedes Plutonis miscet venenum, seu sanguinem fundi expedit, gerit
pugionem, seu recurrendum est ad magiam, novit artem necromanticam. Vin’ 410
omnia convolvi in antiquum chaos? Hic tenebrio plenus est nitri et pulveris.

Evax! INDEX EXPURGATIONIS et CLAUDIUS AQUAVIVA! Imo Aqua-fortis blue
potius, quae expungit et extergit literas. Iam patres non sunt patres. Alios
infrigidavimus, alios castravimus. Nullum apicem dogmatis possunt gignere
quod noceat pontifici. O quantum scelus dormit sub hoc umbraculo! 415

Vaccabo cum cacabo. ROBERTUS PERSONIUS, alias Robertus Cowbuck, blue
nisi me fallit hoc spectrum, prodit tecum, AEQUIVATIO. Eiurabit, peierabit, blue
semper scabiosam pustulam in lingua habuit. Id est MENDACIUM, sed
mendacium officiosum, non maliciosum, ut loquuntur blue
scholastici. 420

Date viam EDMUNDO CAMPIANO, capistratae legionis principi, quocum in blue
ultimum locum reiecta est ARROGANTIA. Mi Protagora, mi sophista fulminans,
decem sunt rationes cur inspuerem in os illud tuum, screator magnifice. blue
Nusquam inermis athleta se ostentavit fortius.

spacerLOI. Iam modo animum tuum vici, Philande? Quare non obstupescis? Hae sunt 425
apiculae quae Iesuitarum examina mellificant.
spacerPHIL. Ego artis innocens virtutes cardinales expectavi, Loiola,
spacerLOI. Minime gentium. Nemo horum cardinalis fuit. Da nobis rubrum galerum, et
virtutes cardinales profitebimur. Combibones mei et virtutum chorus omnis,
maturemus ad popinam Bauciae, ubi nos expectant bellaria. 430
IOD. Manta parum. Ego contesserabo meum symbolum in coenam. Invenies
cuniculum et duos panes in cucullo meo quos pro absolutione a Scarabaeo abstuli.
spacerLOI. Pus meau! Ubi venebatur acumen tuum quod hunc Indicum cuniculum
capisti? Apage, Franciscani torpidi, qui ubique estis deridiculo.
spacerIOD. Patientia. Sed nisi Scarabaeum et te, Loiola, prout meriti estis — Ego ungues 435
praemordero.
spacerLOI. Nebbia, ego pruna promisi tibi, annon?
spacerNEB. Et pruna perpetim.
spacerLOI. Sed generant flatum, Nebbia, generant flatum. Cape sis hanc felem potius
in mercedem operae. Est ludibundum animal. 440
spacerNEB. Gratias habeo. Oh quid agam? Scalpit et mordet venefica.
spacerLOI. I prae, Philander. Nos sequemur cum pompa cantantium aut organice aut
inorganice, ut loquuntur scholastici. blue

Perge ad alterum actum
spacer