R z

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

COMMENTARIOLI BRITANNICAE DESCRIPTIONIS FRAGMENTUM
AUCTORE HUMFREDO LHUYD, DENBYGHIENSE, CAMBRO-BRITANNO

ORNATISSIMO VIRO ATQUE AB OMNIBUS MATHESIM COLENTIBUS OPTIME MERITO, ABRAHAMO ORTELIO ANTUERPIANO

HARISSIME Orteli, eo die quo e Londino discedere coactus sum, tuam accepi Asiae descriptionem, et priusquam domum meam accesseram, incidi in febrem periculosissimam, quae corpusculum hoc ita hiis continius decem diebus laceravit, quod de vita dubitare coactus sum. Sed spes iea Iesus Christus reposita est in sinu meo. Sed ne continuae febris, cum duplici tertiana, assiduus rigor, nec mortis expectatio, nec capitis sine intermissione intensus dolor mei Ortelii memoriam ex obfuscato cerebro delere potuit. Mitto igitur tibi meam Cambriam, haud omnibus suis lineis decoratam, sed veraciter depictam, modo cautelae quaedam observentur, quas iam moribundus annotavi Angliam etiam, cum nominibus antiquioribus et modernis illustratam, et aliam Angliam satis perfecte delineatam accipies. Praeterea fragmea quaedam mea manu exarata, quae omnia, quamvis rudi manu exscripta, et haud satis perfecta esse videntur, rationibus tamen et auctoritatibus antiquorum suffulta esse haud dubites. Et quae etiam (modo Deus vitam concessisset) meliori ordine et suis numeris completa recepisses. Accipe igitur ultimum tui Humfredi mnemosinon et longum vale, mi Orteli. Denbyghiae Guynedhiae sivi Northwalliae. 30 Augusti, 1568.

TUUS ET VIVE NS ET MORIENS
HUMFREDUS LHUYD

bar

BRITANNICAE DESCRIPTIONIS FRAGMENTUM
AUCTORE HUMFREDO LHUYD, DENBYGHIENSE, CAMBRO-BRITANNO

UM nuper ad te literas dederim, vir undecunque doctissime, in quibus totius Britanniae geographicam descriptionem nominibus antiquissimis cum Romanis tum Britannicis decoratam, tibi etiam me post paucos dies missurum esse affirmavierim, qua in re necesse sit me ab opinionibus doctissimorum virorum multum dissentire, necessarium esse duxi pauca prius in medium adferre, quibus consilii mei rationem omnibus explicatam esse velim, quibusque argumentis et testimoniis clarissimorum hominum ductus, regionum, urbium, fluminum, aliorumque locorum nomina, partim immutanda, partim aliis locis (quam qui ante me scripsere fecerunt) tribuenda esse affirmaverim. Quam rem priusquam aggrediar, pauca de linguae Britannicae idiotismo, et literarum vi, et pronunciandi in eadem modo profari libet, unde vera et totius insulae et multorum locorum nomina facile elusecent. Cuius linguae ignorantia viros etiam ornatissimos in tales perduxit angustias ut cum de uno red errore sese explicare conabantur, in plures ac multo crassiores incidebant.
spacer 2. Literarum ordo et vis ita se habet. A B DE H L M N O P R S T eandem habent pronunciationem in Britannica lingua atque in Latina recte enunciata. blue C vero et G eandem habent vim et energiam praepositi omnibus vocalibus quam habent ante A et O in lingua Latina, CH χ chi Graeci naturam induit, nihilque habet commune cum Gallica aut Anglica eiusdem aspirationis pronunciatione, sed gutture in Cheth Hebraica effertur. DD duplicata ut vulgo a nostratibus scribitur, aut a doctoribus cum aspiratione, hunc in modum DH, aut quod mihi magis ad brevitatem arridet, cum puncto inferius notato profertur ut δέλτα Graecum, aut ut Daleth Hebraica non dagessata. F pro V consonans nobis est, ut Lhanfair legitur Lhanvair, nam V semper vocalis est. Pro F Latino PH aut duplici FF utimur. I vocalis nobis semper est, ut Graecis, et sonum habet I Italici, vel potius eo modo pronunciatur ut barbari sacerdotes olim E proferebant. Litteram etiam nobis habemus peculiarem, quam vulgares LL duplici, doctiores vero LH aut cum puncto supposito (quod concinnius est) pingunt. Novi Hispanos duplex LL in usu habere, et Germanos LH ut in nomine Lhudovici et Lhotharii imperatorum apud Panvinium blue habent, sed neutra harum nostram refert, credideram tamen Mexicanos novi orbis incolas hanc habere litteram quam Hispani per ll scribunt, sed quia inter hos nunquam versatus sum utrum verum sit annon dubito, nostro vero sibilus red est asper. Littera L cum aspiratione forti lingua dentibus semiclausis fortiter admota, et labiis immotis prolata, cuius pronunciatio nisi longo usu non discitur. V littera vocalis semper vim habet, et fere eandem habet prolationem quam V Gallicum aut Kibutz Hebraicum. Pro V consonanti simplici F utimur. Praeter quinque vocales Latinis usitatas, suas alias (Graecos hac in re imitantes) in usu habemus: prima duplici V a vulgaribus vel simplici cum puncto supposito ab eruditis pingitur, sonumque habet non multum diversum ab V Latino, vel, quod clarius est, eodem modo pronunciatur quo simpliciores olim O Latinum falso efferebant. Ultima et vocalium et litterarum venit Y nobis excutienda, difficilis pronunciatu, aliquantisper ypilon ut ab Oxoniensibus red effertur. red Q X et Z ad nostras dictiones scribendas haud necessariae sunt, pro K vero, ut antea dixi, C utimur. Dipthongos etiam multas habemus, sic in quibus utraque vocalis etiam si tres sint (ut saepe contigit) aut plenum aut partem aliquam sui soni servat.
spacer 3. Iis de litterarum numero et natura praelibatis, ad peculiare linguae idioma deveniamus, ubi notandum est quod, quermadmodum Graeca et Latina lingua suas habent in finibus dictionum variationes et casus, ita haec contrario modo in initio vocabulorum mutationem litterarum patitur, ob quam diversitatem evenit, quod eruditissimi ob linguae ignorantiam in nominibus provinciarum et regionum, aliarumque rerum, mirum in modo hallucinantur. Breviter igtur hanc linguae dialectum ita perstringamus.
spacer 4. Omnis dicto Britannica cuius prima radicalis sit P T vel C tres habent in contextu sermonis ad cacophoniam evitandam variationes: ita quod P radicalis aliquando vertatur in B, in PH, et in MH, T in D, T in TH, et in NCH. C vero in G. CH et in NCH, ut in his tres exemplis patet. Caput nostra pen dicitur: ex capite o ben, vel caput eius scilicet masculi, i ben; cum capite a phen, vel caput eius scilicet feminae i phen, caput meum fymhen. Videtis hic miram huius litterae mutationem, cum uno loci pen, alio ben, tertio phen, ultimo mhen dicitur. Ita ignis tan red Britannice nominatur, ex igne o dan, cum igne a than, meus ignus finhan. Haud dissimili modo C mutatur. Nam cum amor nobis cariad sit, ex amore o gariad, cum amore a chariad, meus amor fynghariad etiam sunt. B praeterea cum D et G radicales suas habent variationes, ut bara panem significans, ex pane o fara, ubi F V consonantis vim habet, meus panis fymara. Et quemadmodum B in F et M, et D in aut DH et BN mutatur, ut duu Dei apud nostrates nomen, eodem modo ut a Gallis (quamvis non iisdem scribatur characteribus) pronunciatur: ex Deo o Ḍuum, meus Deus fynun. G vero primo in loco evanescit, secundo in NG vertitur, ut gur, quod virum significat: ex viro ò ur, meus vir fyngur. Praeter has, L M et RH unicam habent mutationem, ut yfur liber, ex libro o lyfyr, Mon Mona, ex Mona o Fonn, red Rhyfayn Roma, ex Roma o Rufayn. red Reliquae aut nunquam radicales sunt, ut D F TH L R, aut non mutantur, ut PH CH N et S.
spacer 5. Hoc autem fundamento (quod viros doctissimos torquebat) posito, ad geographicam insulae descriptionem deveniamus. Primoque omnium de nomine insulae, de quo diversi diversa scribunt, pauca in medium adferemus. Aristoteles gravis author in libro De Mundo ad Alexandrum blue duas maximas insulas in oceano extra Herculis columna supra Celtas sitas esse affirmat, quas Britannicas appellant, Albion scilicet et Iernam, red quod nomen Albionis et nostrae et Romanorum historiae tanquam antiquissimum agnoscere videntur, utpote ab Albione Neptuni filio ibidem regnante sic appellata circa annum mundi 2220, de quo alibi, Deo favente, latius dicetur. Quod vero aliqui eam ab albis rupibus red sic vocatam affirmant, ridiculum est, mirorque viros alias perspicaces in tanta luce connivisse, omniumque locorum et hominum nomina etymologiis Latinis obfuscare, cum omnibus constat Latinos minimam Italiae partem tunc temporis possedisse, Apulos etiam et Calabros Graecam, Thuscos vero Ethruscam linguam locutos, reliquam fere Italiae partem a Gallis possessam, unde nec Latini nominis nec linguae apud finitimos cognitio aliqua. In quem errorem Robertus Coenalis blue Gallus, vir alioquin doctissimus, cum multis aliis incidit, dum conatur regionum et civitatum utriusque Britanniae, insulanae scilicet et continentis nomina, etymologiis decorare Latinis, cum ipse author, sibi immemor, alibi affirmat primum Romanorum Iulium Caesare hanc Galliae partem et nostram Britanniam conspexisse, et iisdem nominibus illa loca ante Romanorum nomen auditum, ab incolis vocitata fuisse. Unde ego nullius iuratus in verba magistri, sed rationem fidissimam sapientum ducem sequutus, affirmo etymologias et rationes antiquorum Britanniae et eius partuum nomina non ex Graeca aut Latina, sed ex antiquissima Britannoum lingua petendas esse. Nam quam foede Latini nomina regum et locorum omnium nationum, dum suae lingua nitori student, corrupere, omnibus in propatulo est, qui aliquam linguarum cognitionem ad Romanas historias perlegendas secum adferunt. Ita Hermannum Arminium, Ernestum Ariovistum, Deitrichum Theodoricum, et invictissimum Britanniae regem Meurigum Arviragum falso dixere, et nuper Polydorus Rhesum filium Thomae Richardum nominavit. blue
spacer
6. Cum igitur liquet Romanis in nominibus haud esse fidendum, ad vernaculam linguam accedamus, cuius auxilio freti verum Britanniae nomen e tenebris eruemus: quod ut foelicius fiat pauca prius interserenda sunt.
spacer 7. Caesar, qui primus Romanorum huius insulae nomen Latinis litteris commendavit, eam Britanniam appellavit, quem omnes fere Latini scriptores secuti idem nomen haud mutavere. Unus tamen nuper emersit Eliota blue equestris ordinis et haud contemnendae eruditionis red vir, qui Prytaniam beneficio eiusdem vetustissimi exemplaris usus eam antiquitus dictam fuisse non sine magna ratione contendit. Sed quod ipse a rerum affluentia ita eam Graece vocatam affirmat, ego (qui huiusmodi etymologias penitus reiicio) haud probo. Nomini tamen Prytanniae potius quam Brytanniae calculum meum addo, illiusque antiquissimi fragmenti authoritatem firmissimis rationibus confirmare conabor. Sed quia hoc factitando paradoxa quaedam et non ante audita in medium adferre videor, ut et meis Cambrobritannis et aliis satisfaciam, huius facti rationem ante omnium oculos ponam, non ita mordicus propriis opinionibus haerens, quin si meliora et certiora aliquis in medium adducet facile subscribam. Interim (salvo semper doctiorum iudicio) meam opinionem accipite.
spacer 8. Cum ante paucos annos in Polydori Virgilii Itali et Hectoris Boethii Scotia historias blue Britannicas incidissem, quorum ille nominis Britannici gloriam non solum obfuscare, sed etiam Britannos ipsos mendacisssimis suis calumniis infamare totis viribus conatur, hic vero dum Scotos suos e tenebris eruit, quidquid unquam aut Romani aut Britanni laude dignum in hac insula gessere, hoc totum illis attribuit insulsissimus scriptor.
spacer 9. His contumeliis commotus, ut patriam dulcissimam ab hac iniuria pro meo virili vindicarem, historias antiquorum omnes Graece et Latine scriptis, qui aliquid unquam de Britannia aut Britannis litteris tradidere, evolvere coepi, omniaque, non solum sententias, sed et verba ipsa, exscribenda curavi, ut inde quasi ex sylva quadam materia ad historiam Britannicam scribendam haberetur. Nec solum externas, sed etiam antiquissima nostrorum vatum quos in hodiernum diem bardos (antiquum nomen, ut in reliquis omnibus servantes) vocamus, fragmenta, et historias Britannice scriptas (quas ego primus hominum scio in Anglicum iampridem converti idioma) saepissime perlegi. Nec solum res gestas, sed et nomina regum et locorum in utraque lingua conferebam, Britanniamque a nostratibus Prydain dictam fuisse observavi, quod ex antiquissimis genealogiarum libris patet. Qua in re Cambri supra omnem fidem nimis curiosi sunt, utpote apud quos genealogistae quidam (quos alii heraldos appellitant) omnium hominum parentes et liberos, in quosdam tribus antiquitus red divisas, ordine perenni litteris et memoriae mandare solent. Tanti aestimant se ut et Franci et Turcae et Latini, qui se a Troianis originem traxisse asserant. In his inquam libris saepius invenitur hanc insulam Prydam vocatam, ut payn post Prydain, id est pavo postis vel columna Britanniae vir quidam ante multos annorum centenarios apud Britannos fortissimus. Veteribusque et nostri temporis vatibus et bardis hoc vocabulum commune est, blue post Pyrdam olh, pryd à nerth, id est columnia Britanniae totius forma et fortitudo. Praeterea omnibus in libris obviam habemus ynys Brydam, id est insula Britanniae. Etiam Pharanic à Phrydam, id est Francia et Britannia. Ex quibus idioma linguae cognoscentibus facile liquet nostros Britannos hanc insulam Prydam sua lingua dixisse, quod nomen Latini quasi durius abiecere, Britanniamque red (sonum molliorem eligente) dixere. Quod verum esse his firmissis argumentis probabo.
 spacer 10. Omnis dictio Britannica (uti diximus) cuius prima radicalis sit P tres habet in contextu sermonis variationes, nempe in B, PH et MH. Nomen vero Britanniae apud nostrates aliquando incipit a B, aliquando a PH, et ab MH. Ergo prima eius radicalis necessario erit P. Et aliud etiam, quod B non sit huius nominis prima radicalis, infallibilie fabricatur argumentum. Nullum vocabulum Britannicum cuius prima littera radicalis sit B patitur eius mutationem in P vel PH, sed nomen Britanniae apud Britannos (ut idiotismus poposcit) alias incipit a P, alias a PH, ut supra ostendi. Ergo nomen Britanniae non habet pro prima radicalis B. Nec neccesse est ut huius nominis etymologias Graecas quaeramus, cum ex nostra (in qua omnia fere hominum et locorum nomina significativa sunt) rationem eius invenire possimus. Pryd vero nostratibus forma vel pulchritudo est, cain candidum significat. Unde ex his duobus vocabulis simul iunctis, et C littera ob euphoniam in compositione elisa, fit Prydam, i. e. candida vel excellens forma aut pulchritudo, quasi primi accolae terram pulchram et fertilem dicerent. Sed cum haec nuda sit coniectura, salva sit per me unicuique sua opinio. Nec me latet viros etiam doctissimos et Britannicam linguam optime callentes nomen insulae per B scribere. Ego tamen eos hoc Latinos imitando potius factitare quam quod hoc genuinum esse insulae nomen credant, cum haec quae ego superius in medium adduxi ipsi etiam verissima esse haud denegare possunt.
spacer 11. Insurget hic fortasse aliquis Britannici nominis hostis, meque hiis argumentis et Bruti in insulam adventum, et Britannicam historiam cum Polydoro penitus denegare affirmet. Sed absit a me hoc facinus, ut sacratissimae antiquitatis maiestatem ita contemnerem. Imo potius cum locus dabitur opportunus, eius adventum et Britannicae historiae authoritatem multis in medium adductis et testimoniis et rationibus (quas pro historia Britannica edenda paratas habeo) stabilire conabor, parvipendens quorundam nugamenta, qui, quod eius nomen in Romanorum historiis non inveniunt, talem nunquam in rerum natura fuisse audacter negant: cum Halicarnasseum blue et Livium tam dissentanea scribentes legentibus et Latini nominis eo tempore quo Brutus in Graeciam ex Italia navigavit obscuritate considerantibus, facile liquebat et ob scriptorum defectum et eorum qui postea scripsere incuriam et negligentiam (inter quos Livius etiam ab ipsis Romanis desideratae fidei nota incurrit) multo maioria quam Bruti discessum oblivioni tradita fuisse. Nam quamvis Caesar Britannos αὐτόχθονας et Dionysius Siculus ab origine fuisse affirmant, Brutum tamen cum suis Troianis in Britanniam venisse et priorum incolarum suorumque imperium suscepisse credo, unde et Britanni dicti sunt. Nam nostrates Britannum in hunc diem Brittwn (quod nomen non a Prydam antiquo insulae nomine, sed a Bruto rege deducitur) et Britannos pluri numero nostrae historiae et Brytaniaid et Brython vocant, quae vocabula a Bruto originem habent. Nam in deducendis vocabulis U in Y saepissime apud nostrates vertitur, cuius rei ignorantia nostro Lelando blue negocium facessebat.
spacer 12. Sed cum de insulae et primorum incolarum nominibus haec pro hoc instituto sufficere videntur, ad reliqua accedamus. Britannia quae magis genuino sed inusitato Prydania dici debeat in tres partes dividitur, Lhoegriam, Albaniam, et Cambriam, de quibus suo ordine dicemus. Lhoegria a nostratibus (antiquissimo nomine adhuc retento) ea Britanniae regio dicitur quae a Saxonibus Anglis et Iuthis Germaniae populis occupata, nunc omnibus Anglia vocatur. Nam cum Britannia a Maximo tyranno omni iuventute spoliata esset, quorum magna pars cum ipso Aquileiae caesa est, blue reliqua vero Armoricam Galliae regionem, deletis et expulsis prioribus incolis, fortiter occupavit. Unde ea regio in hodiernum diem Britanniae Minoris et Continentis nomen meruit. Nec hic silentio praetereundum est Bedam Anglum, Volaterranum et Polydorum blue Italos turpiter hallucinatos fuisse, qui affirmant nostram Britanniam ex hoc nomen habuisse suum, cum omnibus constat illam Armoricam (quod nostra super mare significat) dictam fuisse, cum haec ab omnibus Britannia diceretur, nec unquam aliquis antiquorum aut Britannorum aut Britonum in Gallia (quod sciam) ante Sidonium Apollinarem (qui vixit paulo post hanc migrationem) meminit. Ipse vero in epistola ad Cincentium de Arvandi scriba dominum laesae maiestatis accusantem ita scribit: Haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos super Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans. Haec ille. Si vero, ut illi somniant, et eos infoeliciter secutus Coenalis, Britanni aliquam Galliae regnionem ante hoc tempus possedissent, maxime quae Britanniae diceretur (ut illi satis impudenter affirmant), non ab omnibus Romanis scriptoribus (quibus Gallia non secus ac Italia cognita erat) silentio praeteriretur. Nostrates tamen Cornavios et hos eandem fuisse nationem, et regum nomina utrique genti simillima, ut Conanus, red Meriadoc (quo nomine regione Denbyghiensis in Northwallia pars in hunc diem vocatur), Hoelus, Alanus, Theodorus, Rywallonus et reliqui omniumque rerum vocabula fere eadem (quamvis in contextu sermonis, ut in eadem regione saepe fit, paululum differre videntur) manifeste convincunt. Haec regio a nostratibus Lhydaw vernacula lingua appellatur, quod nomen a littore Latino vocabulo (quasi littoris Gallicani regio) mihi defluxisse videtur. Nam quemadmodum Latini D in nostris vocabulis in T vertunt, ita pari modo nostrates eorum red T in D transmutant, et L in initiis vocabulorum semper aspirant, ut lhadron nobis latrones mutuato a Latinis vocabulo dicuntur.
spacer 13. Sed ut tandem redeamus unde digressi sumus, cum, ut superius dixi, iuventus Britannica per Maximum in Galliam abducta esset, et qui domi remanserant a Pictis et Scotis saevissimis gentibus premerentur, nullaque auxilia a Romanis, aliter occupatis, sperarent, circa annum domini 450 Saxonies, piraticam per Galliam et Britanniam exercentes, in suum auxilium stipendiis datis vocavere. Et, quod aliqui scribunt, non ante hoc tempus cognitos Britannis Saxones ex diversis authoribus falsum esse apparebit. Nam Claudianus cum in Eutropium invehitur, eorum meminit his verbis circa annum domini 400:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuantum te principe possum blue
Non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys red
Mitior

Et de quarto Honorii consulatu,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacermaduerunt Saxone fuso blue
Orchades,

Et alibi Britannia loquitur,

“Me quoque vicinis pereuntem gentibus,” inquit, blue
“Munivit Stilicho
Illius effectum curis ne bella timerem
Scotica, ne Pictum tremerem, ne littore toto
Prospicerem dubiis venturum Saxona ventis.”

spacer 14. Sidonius etiam Apollinaris, qui scribit circa eorum in Angliam adventum, eorum piraticam pulcherrime describit in epistola ad Lampridium:

Istic Saxona coerulum videmus blue
Assuetum ante salo solum timere,
Cuius verticis extimas per oras
Non contenta suos tenere morsus
Altat lamina marginem comarum
Et sic crinibus ad cutem recisis
Decrescit caput, additurque vultus.

Et in panegirico ad socerum,

Quin et Aremoricus piratam Saxona tractus blue
Sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum
Ludus, et assueto glaucum mare findere limbo.

spacer 15. Item Sextus Ruffus in libro De Notitia Provinciarum blue comitis littoris Saxonici per Britannias meminit. Hos (inquam) satis antea Britannis cognitos, Hengischo quodam duce in Scotos et Pictos misere, qui cum, hiis oppressis, iniqua foedera iecere et arma perfidi homines in dominos convertere, deletisque per dolum ad Ambrosii montem Britanniae proceribus, vocatisque ex Anglis et Iuthis, Germanis auxiliis, iam regionem quam nos Lhoegriam vocamus occupavare, depulsisque post infinita bella veteribus in fines insulae colonis, eam inter se divisere diversaque regna constituere, Cantianorum red scilicet, Suthsaxonum, Westsaxonum, Estsaxonum, Estanglorum, Merciorum (quos Lazius vir doctissimus, blue et cui multum debet omnis posteritas, frustra in Germania quaerit red dum Bedae historiam de Germaniae non Angliae incolis scriptam credit) et Northumbrorum, qui etiam duo in regna divisa erant, in Berniciam et Deiram. Qui reges cum pagani essent, omnes ecclesias, monasteria, et bibliothecas ferro et flammis vastabant. Et post receptum ab Augustino monacho Christianismum multa et inter se et adversus Britannos bella gessere, donec circa annum domini 620 Egbertus Westsaxonum rex, omnium monarcha effectus, solus regnare coepit, primusque omnium terram Angliam populumque Anglos vocari iussit. Erant vero Angli Germaniae populi admodum celebres, unde ut Crantzius blue refert duces Saxoniae etiam longo tempore Anglariae duces vocabantur, restatque castrum (ut legi) eorum olim sedes, nunc Engern dictum, in limitibus Westphaliae inter Osnabrugum et Hervordiam. Unde venit quod nostrates primum retinentes nomen Anglos omnes Saisson, et linguam eorum Saissonaeg appellant, nec quid sit Anglus aut Anglia norunt. Paulo post Dani, devictis Anglis, hanc regionem occupavere, donec anno verbi incarnationi 1066 Wilhelmus nothus ex Neustria cum suis Normannis, Anglis et Danis subactis, hoc regnum subiugavit. Ex qua progenie omnes fere huius regni nobiliores hunc diem originem ducunt.
spacer 16. Sed ad Lhoegriam revertamur, quae olim oceano Britannico, Sabrina et Dea fluminibus Humbroque red aestu continebatur, nunc vero cum regnum Angliae trans Humbrum ad Tuedam extenditur, etiam Lhoegriae nomen a nobis illuc usque extenditur. red Et quamvis Angli trans Sabrinam Herefordiensem pagum, Danicam sylvam, et alia multa occupant, nos tamen eos in Cambria, non Lohoegria habitare dicimus, a reliquisque Anglis fere ubique pro Cambris accipiuntur. Dea vero flumen antiquos hodie servat limites, nisi quod quibusdam in locis et populus et lingua Cambrica terminos antiquos versus Angliam promovere. His ita constitutis, ad particularem Angliae vel potius Lhoegriae descriptionem descendamus, in quam prima nobis occurrit regio Cantium a Romanis, a nobis Caint, ab Anglis Kent dicta. Unde in Galliam brevisssimus traiectus in Gessoriacum portum, qui nunc Bononia dicitur, ut ex charta militare antiquissima colligit Beatus Rhenanus. blue Nec solum Marcellinus blue antiquorum Bononiae urbis maritimae meminit in vita Iuliani Caesaris, sed in panegyrico Constantino Constantii filio dicto blue haec habentur, Constantinus pater ascitus imperator primo adventu suo immemorabili hostium classe ferventem exclusit oceanum, exercitum qui Bononiensis oppidi litus insederat pariter sepsit &c. Coenalis autem Gessoriacum navale Casletum Flandriae fuisse affirmat, quod oppidum in monte edito situm a mari 14 mille passum distans authoris inscitiam omnibus ostendit. Iccium autem portum eum fuisse existimo, quem nunc Caletum pro Calitio appellitant. Nec eorum rationibus suffragari possum qui Selusas Flandriae Iccium faciunt, cum non sit verisimile Romanos tam longa navigatione usuros cum multo brevius et commodius ex hoc loco fieri posset.
spacer17. Erant autem olim in Cantio tres insigniores portus Romanis cogniti, Doris, Rhutupis, et Lemanis. Doris certissime est locus quem Angli et Britanni nunc etiam Dover Britannicum nomen servantes appellitant, nam aqua nobis dour et duver dicitur. Nec me latet Doverenses mordicus tenere urbem suam olim dictam fuisse Rutupium, et Arviragum Britannorum regem ibi memorabile castrum extruxisse. Ego tamen Antonino red magis crediderim, quod utriusque meminit et Rhutupium esse arbitror quae ab Anglis Repcestre prope Sandwich non procul a Tanata insula vocatur. Nam illa insula nobis Ynys Rhuochym quasi Rhutupina dicitur. Unde et illud littus Rhutupinum, et portus Rhutupis nomina meruere. Lemanis vero, velut alii Linienus, ille est fluvius qui hodie Rotler red Anglis dicitur, et iuxta Apultream oceanum ingreditur. Praeter hos portus celebres, celebrem illum portum efficiens in quo Ria et Wychelsea oppida, urbes visuntur mediterraneae Durobrevis et Durovernum. Haec Anglis Cantuarbyry, id est Cantuariorum curia, nobus autem Caergant dicitur, totiusque Angliae et Cambriae metropolis est, illa vero nunc ab Anglis Rhocestre appellatur. Antoninus praeterea inter Londinum et Durolernum red Vagniacum, red inter eam vero et Durolerunum red Durolernum constituit, sed quae nomine hoc tempore habent, penitus ignoro. Has tamen urbes nomina ab aqua accepisse, quod Britannis dur dicitur, in aperto est, et durywern nobis aquam ex alneto fluentem plane significat, unde et civitas illa olim crediderim habuisse nomen.
spacer
18. Sed priusquam ex Cantio discedam, de maxima sylva cuius et Britannici et Anglici scriptores meminere pauca dicam. Britanni eam Coed Andred, Angli Andedreswald dixere, red et Huntingtonensis longitudinem eius 120 milliaria, latitudinem vero 30 continere affirmant, et in ea sitam fuisse celeberrimam urbam Caer Andred et Andredescestre red dictam ab Dalla rege Suithsaxonum penitus eversam, ita ut nec ruinae eius iam cognoscantur. Cantiani tamen et Suithsaxones locum sylvae adhuc walden red appellitant, nescientes tamen unde hoc dimanavit nomen, cum alii welden, alii wylden, sed falso vocitant. Nam Anglosaxones sylvam waldem, ut nunc Germani, wolden vero planitiem sine arboribus appellitabant, ut in nominibus Coteswolden et Porkewolde apparet.
spacer 19. Cantiani proximi secundum Tamesis ripam meridionalem sunt regni, qui olim secundum Saxonum constituebant regnum, vocati sunt Southsaxones, id est Meridiales Saxones, nunc autem in duos pagos, Soutsex et Suthrey, dividitur. Horum civitatem Neomagum red crediderim esse ubi nunc Guldefordia sita est. Cicestria Soutsaxonum celebris civitas, Britannice Caerceri dicebatur. Post hos veniunt Atrebates, quos nunc Barckshiriensesred vocant, quorum principalis urbs olim Caleva, nunc vero Walyngford dicitur. Nec illis adstipulari possum qui Oxonium ad septentrionalem Tamesis ripsm Calevam faciunt. Est et pagus nomine Cilcester non procul a Basingo, red quod olim Caersegent et Segontium red a Romanis dicebatur. Pontium etiam meminit Antoninus, quae iam Readingi nomen habere videtur. Spinarum vero antiquum nomen adhuc remanet in parte urbis vocatae Neabury, id est Nova curia. Inde etiam procul super Cunetionem fluvium sita est Cunetio, Romanis celebre oppidum, nunc Malborow dicta. Inter hos et mare siti erant Simeni, quorum metropolis Venta, quae olim celeberrima fuit civitas, et Britannis Caerwynt, Anglis vero Wynchestre dicebatur. Ad mare est etiam Portus Magnus, nunc Portesmouth, in cuius ostio erat civitas Caerperis olim, nunc vero Portchestre vocata. Tris Antonis etiam portus, nunc Southampton antiquum retinens nomen.
spacer 20. Contra hos est Vectis insula Romanis scriptoribus illustrata, et a Vespasiano primo domita. Haec longa est 20 passuum milia, lata decem, forma ovo simillima a littore alibi 7 alibi 2 passuum millibus distans. Rupes habet horrentes. Frugum fertilissima. Neoportus unicum insulae emporium. Est et castrum Caerbro, id est Vassium tractus, antiquitatem Britannicam referens. Westsaxones hanc dominio red suo pulsis Britannis addidere, donec Cadwalla Britannus occiso Arvaldo eam sui iuris fecit. Angli hanc Wyght, Britanni vero Gwydh appellant, quod nobis perspicuum significat, ut Gụydhgrục, id est perspicuus cumulus, Gụydhfa perspicuus locus, quo nomine altissimus totius Britanniae mons in Arvonia appellatur. Incolae gloriari solent suam terram tribus incommodis libertatem, nempe vulpibus, fratris medicantibus et causidicis. Et sub pago Avondunensi habentur. Et eius maris littus legentes sequuntur Severiani, nunc Wylshyriensis, quorum civitas Caerseveru, aliis Caer Caradoc dicitur, nunc vero Sarysbury ab Anglis vocitatur. Inter hos est Mons Ambrosii, clade optimatum Britanniae clarus. Etiam Shaftesbury, olim Caerbaladin et Caersepton Britannis nota civitas. Iis ad occidentem adiacent Durotriges, nobis Durugueir, Anglis Dorsetshirmen dicti. Ab his magis occidentales sunt Damnonii, nobis in hunc diem Dyfynnaint, quod profundas et angustas valles significat, dicti, et non a Danis, ut aliqui affirmant. Hi ab Anglis Devonshyrmen vocantur, et utrumque mare, Sabrinum scilicet aestum et oceanum Britannicum, attingunt. Principalis eorum civitas Isca, quae et Augusta, olim Caerwysk a fluvio praeterlabente, nunc ab Anglis Excestre appellatur. Nec me latet aliquos hanc Caer Penuchelgoed olim a Britannis vocatam affirmari.
spacer 21. Ultima omnium est Cornavia, ab incolis et nostratibus Cernico, ab Anglis Cornwal dicta. Hic annotatum velim, Saxones Britannorum reliquias in has angustias detrusisse, et quae Britannica lingua illis non intellecta utebantur, Cornwalas, id est Cornovios walas dixisse, ut et nostrates red Brytas walos Germanico more etiam dixere. Haec vera est nominis etymologia, et valeant hii qui Cornu Galliae nomen sibi placentes fingunt, in qua re Polydorus, blue ut in reliquis, inscitiam ostendit suum, cum meam opinionem confirmare videntur libri antiquissimi Saxonum lingua scripti, etiam et nomen quo incolae patriam siuam appellitant. Sermone utuntur Britannico, omniaque fere verba nostris similia dignoscuntur, in contextu tamen sermonis parum differre videntur. Celebre est nostratibus Cornaviae promontorium, quod vulgo Penrgyngụaed id est Promontorium sanguinis dicitur, quod ego Antivestaeum Ptolemaei crediderim.
spacer 22. Supra Damnonios ad Sabrinum aestum erant olim Durotrigum red regio, nunc vero nobis Guladyrhaf, Anglis vero Somersetshyr dicta, apud quos visuntur red celeberrimi loci olim Caermalet alias Camalet vestigia. Ibi etiam est Iscalis, nunc Ilcester, etiam Avalonia insula, quorum civitas Venta, nunc Brystowe, olim autem Britannes Caer oder yn Nant Badon, id est civitas Odera in valle Badonico. Alia Belgarum urbs Ptolemaeo Aquae calidae, Antonino Aquae solis, Britannis Caerbadon, et Anglis nunc Bathe dicitur, balneis aquarum calidarum saluberrimis clara. Cuius rei ego certissimus testis esse possum. Nam cum ex ictu equi Mediolano in Italia accepto gravissimo dolore ischiadico duodecim continuis mensibus laborarem, diversisque doctissimorum medicorum auxiliis non convalescerem, his balneis cum tantum sex diebus usus essem, sanitati pristinae restitutus sum. Inter hos vero et ortum Tamesis erant Dobuni, nunc Claudiani, quorum celebris urbs olim Corinium, et Britannis Caer cory, Anglis vero nunc Cycestre dicitur. Et Claudiam vulgo Glocestre celebrem civitatem ad ripam Sabrinae positam, totius pagi caput. Crediderim non esse Romanis cognitam, sed postea (ut Gyldas refert) blue a Glovy Britanno, qui in ea regione post exactos Romanos regnavit aedificatam, et non a Claudio Caesare, ut postea ostendetur dictam. Est praeterea in eodem pago Malmesbury olim Caerbladhon dicta. Hi vero pagi tertium Saxonum in Britannia regnum constituere, quod Westsaxonum, id est occidentalium Saxonum, nuncupavere, cuius rex Egbertus caeteris devictis primum Germanorum monarchiam Lhoegriae obtinuit.
spacer 23. Descriptis regionibus quae ad meridionalem Tamesis plagam sitae sunt, ad reliquas suo ordine deveniamus. Et primo contra Cantium ex altera parte Tamesini aestus sunt Trinovantes, quorum princeps Mandubratius, sive, ut alii, Androgorius, nostrates Avarwy vocant, Caesarem in Britanniam vocavit, vocatumque suis copiis adiuvit, et in Italiam et Thassaliam usque sequutus est. Horum civitas a Bruto condita, Troynewyth, id est Nova Troia dicta est, quamquam sunt qui dicunt Trenovantum, id est urbem Novantum, cum Britannis tre urbs sit appellata, postea a Belino rege ibidem commorante Dinas beli, id est Palatium Belini, ultimo a Luddo Caswallani fratre, qui eam mirum in modum aedificiis ornavit, Caerlud et Lhundain, id est civitas Luddi et Londinium dici coepta est. Nec me fugit Polydorum blue Trinovantes circa Nort Avondunum quaerere, sed plus apud me valet sacrae antiquitatis authoritas quam ignoti hominis et externi nuda coniectura. Nos haec nomina hodie Londino tribuimus, Ptolemaeus eos ad Tamesim posuit, quamvis librarii incuria Londinum Cantii urbem nominat. Et Marius Niger postea alteram partem magni sinus, nam altera Trinobantes tenent, in cuius intima flumen labitur Thamesis.
spacer
24. Virgilius Urbinas ex Tacito parum validis argumentis probare conatur Trinobantes mediterraneos esse, cum suae rationes contrarium astruere videntur. Nam cum inquit, si Trinobantes prope Londinum fuissent, haud tutum iter illuc habuisset Suetonius, Imo, Polydore, si in meditullio insulae fuisset, multo difficilius fuisset ei Londinum per medios hostes venisse, nam per eos a Mona unde venerat iter patebat. Igitur verisimilius est Trinobantes Essexiae fuisse habitatores, ut omnes praeter paucos obscuriores famae scriptores affirmant, qui sentiunt cum proximis suis Icenis, qui nunc Sudfolciae et Nordfolciae red sunt, in Romanorum capita conspirassent, et omnia Verolanum usque caede et incendiis, caesis etiam 70 Romanorum millibus, defoedassent in tutum ante Suetonii adventum, ut Tacitus affirmat, blue laeti se recepissent. Et quod Londinum non attigerit eorum furor in causa erat quod idem author refert colonia erat Romanorum et emporium, copia negociatorum et commeatu red maxima celebre, maximis etiam et instructissimis copiis defensum ab omnem eventum esse omnibus constare videtur. Ex hiis igitur patet Polydori argumenta parum valida esse, maxime ei qui hanc Angliae partem optime novit, et Londinum Trinovantum fuisse urbem, quae etiam et Augusta postea (ut Marcellinus refert) blue dicebatur.
spacer 25. Hiis igitur fultus rationibus dico Trinobantes illam Britanniae regionem incoluisse quae post Saxonum adventum quartum eorum constituit regnum, quod Estsaxonum, id est orientalium Saxonum vocitabant, et alterum quod Mediosaxonum dicebatur, quorum in hunc diem Londinum civitas est, et olim sub Merciorum regibus erant. Aliam praeter hanc Trinovantum urbem nominat Ptolemaeus uloodunum, red quam eandem cum Camaloduno red ex historiarum Romanarum lectione esse autumo, quanquam etiam Ptolemaeus Camalodum meminit. Nam haec non procul a Tamesi sita erat, Romanorumque prima a Claudio colonia facta, et non prope Brigantes, ut red Polydorus, blue multo minus in Scotia, ut Boethius somniat. blue Et ut haec clarius appareant Dionis blue viri consularis verba apponere libet, Claudius, accepto nuncio, res urbanas ac milites etiam Vitellio collegae suo (cui consulatum itidem ut sibi ad 6 menses dederat) mandavit, ipse ab urbe Ostia red devectus navigio, inde Massiliam <egressus> est, reliquoque itinere partim terra, partim mari facto, ad oceanum venit, transmisitque in Britanniam, et ad copias ad Tamesim se expectantes porrexit. Quibus ad se receptus, transgressus fluvium cum barbaris, qui ad eius adventum convenerant, signis collatis dimicavit, victoriam potitus est, et Camalodunum Cynobellini regiam cepit, multosque inde vi, alios deditione, in suam potestatem accepit. Hinc facile apparet Camelodunum non procul a Tamesi sitam esse, quo loco etiam Ptolemaeus Camulodanum constituit. Hanc quoque fuisse coloniam illam Claudii Caesaris templo celebrem, quam nunc Colcestriam vocant, antiquumque nomen a fluvio et phano coaluisse credo, cum hoc Britannis usitatissimum sit, ut Henlhan vetus phanum, red Lhanehwy phanum super Elgumi red fluvium vel phanum Elguense, quod Angli et moderniores episcopi sede Asaphensem haud recte vocant. Praeter haec alia infinita, ita ut facile crediderim loca quae a Latinis in lan vel lam desinunt vel incipiunt olim a phanis Britannice dicta fuisse.
spacer 26. Praeterea ex hoc Dionis loco colligitur quam perfrictae frontis vir sit Polydorus ille Virgilius, qui affirmare non veretur Claudium Caesarem sine ullo praelio Britannos vicisse. Imbelles (os impudens) vocat, quos ipse Caesar Tacitus, Dion, red Herodianus bellicosissimos, immanes, sanguinis sitientissimos, et servitutis iniuriarumque impatientes affirmant. red Sed quid non audet invidia et odio tumens infamis homunculus? red Mitto eius praeceptorem Boethium, qui, praeter haec mendacia, bellum ingens adversus Orchadicos red a Claudio gestum nimis impudenter asseverat. Nam facile iudicare poteris, optime lector, quantum terrae et pelagi peragrare potuit imperator Romanus, cum copiosissimo exercitu, sexdecem tantum diebus quibus in Britannia commoratus est, cum etiam Tacitus, fidelissimus scriptor, affirmat primo tempore Agricolae cognitam Britanniam red fuisse insulam, ac simul incognitas ad id tempus insulas quas Orchades red vocant ab eodem inventas domitasque. Hoc etiam Dion in vita Titi imperatoris verissimum esse scribit, nec Suetonius hiis refragari videtur, cum paucissimis diebus Claudium in Britanniam mansisse memoriae prodidit. Quanquam Eutropius, et post eum Orosius, aliter sentire ob longinquitatem Orchadum a Cantio non exacte cognitam visi sunt. Sed cum ratio et veritas hoc dissuadere cognoscitur, iis tanquam fidissimis ducibus fidendum est, et Polydori cum suo Hectore iudicia parvipendenda sunt.
spacer 27. Trinovantibus proximi erant Iceni, quos eam regionem coluisse credimus, quae quintum Germanorum regnum quod est Estanglorum, i. e. orientalium Anglorum, constituit, et eorum civitas Venta, quae nunc ab Anglis Northwych red dicitur. Nec me fugit alios Icenos ad occidentem posuisse, ego tamen verisimilius esse puto hos Igenos pro Tigenis librariorum incuria dictos fuisse, de quibus postea dicetur. Nec solum Icenos, sed etiam Cantabrigensem pagum continebat illud Estanglorum regnum, quorum civitas olim Caer graunt a Brityannis, ab Anglis vero Grantchester a flumine praeterlabente dicebatur, nunc vero corrupte Cambridge vulgo appellatur, blue et est bonarum artium academia admodum clara. Nec procul ab hinc est Insula salicum et non anguillaria, ut aliqui scripsere. Nam helig Britannica lingua salices significant, quibus illae paludes abundant. Hi omnes olim girvy vocabantur. Proxima hiis erant Parisi, quorum civitas Pettuaria, nunc vero Peterborowe dici coepta est.
spacer 28. Supra mediterraneos Saxones versus occasum erant Catychlauni, nunc Hertfordienses et Buchyngamienses montani, quorum civitates Salinae et Verolanum, quarum haec a flumine Wer numen, nam Guerlhan, id est fanum supra verum fluvium olim Britannice dicebatur, postea vero Caer Municip, quod Romanorum municipium esset vocata est. Angli vero Verlamchestre et Watlingchestre appellavere. Concidit haec urbs Saxonum furore, moeniorum tamen vestigia adhuc prope phanum sancti Albani ex altera parte fluvii apparent. Sed quod putant aliqui Tamesim eum locum praeterfluxisse, ridiculum est. Constat tamen maximum red olim fuisse prope moenia urbis stagnum, ubi iam laeta florent prata, in quibus anchora nuper, ut accepi, inventa est, ex qua re et corrupto Gildae libro haec coniectura dimanavit. Post hos veniunt Oxonienses ad septentrionalem Tamesis ripam, quorum civitas ab Anglis Oxenford, a nostratibus Rhyd ychen, id est Boum vadum, Latinis vero Oxonium dicitur, sed quod nomen antiquitus habuit penitus ignoratur. Alii tamen Caer Vortegeru et ab eo conditum (quibus ego non accedo) affirmant. Nam Gildas scribit illam civitatem aedificatam fuisse in occidentali insulae parte, et ego credo in regione Cambriae, quae ab eo nomen habet Gurthronion sitam fuisse. Lelandus noster Ouseford, id est Isidis vadum, dicendum esse mordicus tenet, cui viro optime de Britannis merito et in antiquis historiis exercitatissimo refragari non audeo. Nam supra Isidem sitam esse constat, et tempus multa locorum nomina corrupisse in propatulo est. Sed quodcunque habuit ab initio nomen, pulcherrimum et saluberrimum habet situm, regionemque omnia necessaria affatim ministrantem, bonarumque litterarum celeberrimam scholam, ut omnes qui alias Europae academias adierint facile agnoscunt.
spacer 29. Non procul ab hac sita erat Caer dor Romanis et Anglis haud incognita civitas et episcopalis sedes, nunc vero illa Dorchstre dicta, quo in loco Tama in Isidem se exonerat, unde Thamesis nomen coaluit. Versus septentrionem Huntingtonenses, quorum antiqua nomina nobis haud cognita sunt. Post hos Lincolnienses, olim Coritani, ad Trentam fluvium usque red horum civitas olim Caerludcoye Britannis, Romanis Lidum, Anglis vero Lyndecolyn, et nunc Lincolne dicebatur. red Nortmanni tamen hanc postea corrupte Nychol, ut in antiquis comitum eius diplomatibus Gallice scriptis saepius annotavi, red totaque haec provincia Lyndesay vocabatur. Iuxta hos ad Trentam sunt Leicestrenses red a Leicestria, quae olim Caerbeir dicti. Ad meridiem eminent Nortavondunenses a fluvio Avoniam urbem praeterfluente appellati, nam avon Britannis fluvius dicebatur, et Saxones audientes Britannos fluvios hoc nomine vocare, crediderunt haec esse eorum propria nomina, unde multi per Angliam celebres amnes hoc nomine decorantur.
spacer 30. Post hos ad occidentem sequuntur Warwicenses, quorum primaria urbs a Gyrthelnio Britanniae rege condita Caer Wythelin, deinde a Romanis legionibus non longius progressis Caer Lheon, red ultimo a nobili Britanni qui eam multis aedificiis decoravit Caer Gwayr, ab Anglis vero Warwik red appellata est. Post hos sunt Staffordienses, inter quos est episcopali sede gaudens Lychfeldia, id est mortuorum campus, nam Angli Boreales lych mortem vocant, unde et lychfouls nycticorax ominosa avis illis est. Aliqui affirmant hoc in loco non Legancestriae Etheldredum Northumbriae regem 2000 illius famosissimi Banchoriensis coenobii monachos viros doctissimos et victum manuum labore contra aliorum usum quaeritantes crudeliter delevisse. Hocque cruentum bellum in Britannos non sine impulso illius sanguinarii monachi quem Augustinum appellitant coepit, idque quod illi quibusdam in rebus ab ecclesia Romana dissentire videbantur, et archiepiscopo Cantuariensi subiici, quum proprium haberent Legionensem archiepiscopum recusavere. Haec erat illius viri charitas et religio, optimos viros quod intolerandam eius superbiam non ferrent, e medio tollere. Sed de hiis Deo favente alibi dicetur.
spacer 31. Ex altero latere Warwicensium sunt Worcestrenses Dobanis proximi, eorumque civitas Vigornia red olim Brangonia Latinis, Romanis, et Britannis Caer Vrangon in hunc diem dicitur, ab Anglis vero vulgo Worcestre appellatur, et ad orientalem Sabrinae ripam aedificata est, ubi notandum est omnes maiores urbes Sabrinae et Deae imminentes in orientalibus red ripis horum fluviorum ad Cambrorum in Lhoegriam irruptiones cohibendas conditas esse, non aliter quam Romani ad occidentalem Rheni ripam ad Germanorum in Galliam insultus coercendos pulcherrimas erexere civitates. Proximi his sunt Salopienses, quorum antiquissima urba Uricovium, postea ab Anglis Wrekestre et contracte Wroxcestre tota Saxonico bello concidit, a cuius ruinis circa 4 milliaria distat Salopia primaria totius conventus urbs, duobus pontibus et fere Sabrina circundata clara. Haec olim Pengwern, id est caput alneti dicebatur, regumque Powisiae regia erat, unde defluxit nomen Anglicum Schreusbury, quamvis in vetustis diplomatibus Salopsbury et Slopesbury me legisse memini. Nostrates hanc hodierno die Ymwythig appellitant.
spacer 32. Post hos sunt Devani sive Cestrenses super Deam fluvium fontibus ex quibus sal optimum et albissimum coquitur, datur. red Praeter civitatem Romanorum monumentis celeberrimam, quae a legionibus ibidem hyemantibus in hunc diem a Britannis Caer Lheon ar dourdụw, id est Civitas legionum super aquam Deae, ad differentiam alterius eiusdem nominis civitatis super Oscam fluvium. Ex Antonino patet hanc olim Devam dictum a Latinis fuisse, a fluvio quem nos Doụr dow, id est aquam Dei vocamus. Angli hanc Legancestre, et postea detruncato vocabulo Cester dixere, civesque gloriantur se habere corpus Henrici quarti imperatoris, quem affirmant abdicato imperio heremiticam vitam illuc duxisse. Nec aliter de Heraldo ultimo Danici sanguinis rege credunt. Orientaliores hiis sunt Dorventani, nunc Derbienses, a Dorguent primaria eorum civitate, id est aqua alba, sic dicti.
spacer 33. Hi omnes pagi et conventus cum magna Cambriae parte usque ad famosam Offae regis fossam (de qua postea dicetur) sextum Anglosaxonum in Britannia regnum, quod a flumine Merse Merciorum dicebatur constituere. Hic vero satis mirari non possum Wolfgangium red Lazium virum doctissimum et de antiquitatum studiosis optime meritum in magno illo opere De Gentium Migrationibus ita hallucinatum fuisse, ut affirmaret Mertios red Marcomannos fuisse, et eorum reges Pendam, Offam, et reliquos omnes in inferiori Germania regnasse, cum ex omnibus historiis liquet nullum huiusmodi regnum unquam ibi fuisse, hosque reges et populos quos ille Germaniae cultores affirmat, illam Britanniae quam nunc descripsimus regionem incoluisse. Simili modo dum Angliae Normanici sanguinis regum genealogias connectere conatur, ita omnia confuse et a veritate aliena tradit, ut nec nomina, nec ordinem, nec regum gesta unquam legisse, sed ab aliquo blaterone indocto non satis nominis sui famae (ut alius vir in mathematicus admodum clarus nuper in eiusdem insulae charta geographica fecit) consulens auditu accepisse verisimile est. Et praeter hos Ieronymus Ruscellus in suo Ptolemaeo Venetiis nuper edito, dum nova nomina conatur antiquis correspondentia tradere, loca 100 milliaribus ab invicem distantia ut Colchestre et Wynchestre red confundit. Nec aliis in locis foelicus sequitur coniecturam. Unde hac in re fidem ill tribuendam esse dissuadeo.
spacer 34. Restat septimum et ultimum Saxonum in Anglia regnum quod ab eis Nordanhumbrorum, red eo quod ad borealem Humbri regionem situm erat, dictum est, hocque postea in duo regna Deerum et Bernicium divisum est. Deerae regnum continebat totam regionem a Humbro et Trenta ad Tyssam flumen, Bernicia vero a Tyssa ad mare Scoticum, quod nunc Furthew red vocant, hoc a Britannis Brennych, illud vero Deifyr appellantur. Huius regionis maxime meridionales sunt Snotyngomenses, nunc vero Notyngamenses dicti. Proximi his sunt Eboracenses, qui a Romanis Brigantes red dicebantur, de quibus ita scribit Tacitus, blue Petilius red Caerealis Brigantum red civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, aggressus, multa praelia et aliquando non incruenta gessit, magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus aut bello. Hos autem non veretur Scotici nominis mendax ille pugil, Hector Boethius, blue in Gallovidia sua ponere, idque argumentis et Ptolemaeo et Tacito collectis probare conatur. Quantum autem Ptolemaeus aberrarit ex relatione aliorum in longitudinibus et latitudinibus locorum Britanniae describendis (cum Scotiam ita ad orientem prominere scribit, quod ultimum eius promontorium 8 gradibus magis orientale facit quam ullus sit Angliae locus, qui in hoc parallelo red efficiunt circa 240 milliaria, quod a veritate alienum est, cum Anglia magis orientalis quam Scotia sit), omnibus qui in cosmographia aliqua progressum fecere luce meridiana clarius apparet. Sed danda venia est Ptolemaeo viro Aegyptio et in mathematicis doctissimo, qui quod potuit effecit, non vero insulso et impudenti Boethio in Scotia nato et educato. De Tacito refert eum gravem authorem Brigantes affirmasse Hispanicam prolem fuisse, semotiorique Britanniae recessu suas habere sedes, quam ut unquam Britannos ad illius tempora quispiam eo penetrasse asseverare queat. O caput impudens, ubi locum haec dixit Tacitus de Brigantibus? Siluros Hispanicam prolem a colore derivare videtur, quod contra Hispaniam positi sunt, Gallovidia longius distat ab Hispania quam ulla aut Angliae aut Cambriae regio. Quod etiam Taciti tempore primo a Romanis cogniti sunt Brigantes fateor, sed ille apud Tacitum hoc non invenit, nec sui memor (quod mendacem oportuit) in memoriam revocat eum alibi scripsisse Claudium imperatorem etiam ultra Scotiam Orchades suo impero adiecisse.
spacer 35. Sed valeat infidus Hector et nos quid antiquiores de Brigantibus scripsere videamus. Ptolemaeus Brigantum civitates nominat Eboracum, Bimonium, Caturactonium, Rhigodunum, Isurium, Olicana, et Eboracum. red Omnes norunt esse eam civitatem quam Britanni Caer Efroc, Angli vero Everwyck, et nunc contracte Yorck appellavere. De reliquis coniectura est. Binonum Bincestre, Calatum, quod Calcaria ab Antonino et Beda dicitur, Helecastre, nunc Tadcastre, Rhigodunum, Rippon, et Olicana Haligsex, Isurium vero Aldburg vocari. Has urbes in Scotia nemo hominum somniavit, Antoninus vero easdem civitates Brigantibus adscribit, et in ipsa via quae a vallo praetorio versus Londinum ducit eas posuit. Vallum vero a Solvathiano aestu ad ostium Tinae fuisse omnes norunt. Ergo impossibile est Brigantes in Scotia unquam fuisse. Etiam huius nominis memoria adhuc apud nostrates habetur, dum aliquem videntes red haud recte legibus et institutis parere hunc Wharet’ brigans, id est Brigantem agere dicunt. Et queamadmodum hi populo Romano rebelles fuere, ita hic maiorum et magistratuum instituta contemnit. Ita ego totam Deeram olim Britantiam appellari crediderim.
spacer 36. Intra Tinam et Tuedam ponit Ptolemaus Vernicones et Taiazalos. Naec regio sola nunc Northumbriae nomen retinet, cum antea omnis populus ab illo aestu ad mare Scoticum usque hoc nomine gaudebant. Nam in tota Britannia nullum flumen, aestum dico, Humbri nomen habet, sed solum aestus ille in quem multi sese exonerant praeclara flumina. Unde non sine magna ratione redidit Lelandus noster hunc Albrum dici oportere, quod Britannis aestum significat, et casum alicuius fluvii, vel in mare, ut Aber conwy, Abertivi, Abertawy, nostra Conovii, Tibii, et Tobii, vel in maiorem fluvium, ut Aberhodni, Abergevenni, casus Hodni et Gevenni in Oscam. Praeterea ostia quaedam sine aliquo additamento aber dicumus, ut in Arvonia intra Conovium et Banchorium eodem modo et hunc aestum Abrum olim, quod Ptolemaeo etiam magis consonat, dicum fuisse facile crediderim. Supra hos erant Dannii, quorum civitatem Vandagoram ponit Antoninus haud procul a vallo, red unde coniicio hos esse quos nunc Westmarios vel Westmerlandios dicimus. Cumbram vero olim habitabant Selgovii et Otadeni. Ad ipsum vallum est antiquissima civitas Ptolemaeo Lucopibia, Antonino vero Luguballia, Britannis vero et Anglis Caerloyl nuncupata, et in confinibus Novantum sita. Non procul ab hac civitate tradit Malmsesburiensis blue inventum lapidem cum hac inscriptione MARII VICTORIAE, quem trophaeum ego credo erectum a Maeurigo (quem Latinorum alii Arviragum, alii aptius Marium appellavere), ob devictos ibidem Pictos, rege eorum Roderico, qui tunc temporis, ut Saxones piraticam per nostra maria exercuere, donec aliquantulum postea una eorum manus in Gallia, alia vero in Albania sedes sibi aquisivere. Constatque has regiones cum Gallovidia usque ad Cludam amnem ad annum nostrae salutis 870 a Britannis possideri, quo tempore a Scotis, Danis, et Anglis multis bellis lacessiti, et tandem Constantino eorum rege ad Lochmabam in Anandia occiso, in Cambriam ad contribulos suos migrare coacti sunt, regionemque omnem inter Conovium et Devam, pulsis Anglosaxonibus qui maiorem eius partem occupaverant, sibi vendicavere, constitutoque ibi regno, quod a flumine Clyda, cuius ripas coluere Strutclyd a nostratibus, a Mariano Scoto blue corrupte Streadylead Walanorum dicebatur. Multa cum regibus Anglorum (ut idem author refert) bella gessere, donec tandem. N. red eorum rege Romae mortuo, ipsi Gynedhiae principibus colla submisere. Hunc Marianum clarissimum sui temporis historiographum quidam nuper mancum et optima sui parte mutiliatum etiam dedita opera ob Britannicae historiae (ut ipse fatetur) perplexitatem typis excudi curavit. Eodem modo Sleydanus blue dum Frossardum in compendium redactum Latinitate donavit, et Gallico nomini nimius faveret, Anglorum nobilissima et fortissima gesta aut silentio praeteriit aut ab authore dissentiens aliter quam a Frossardo scriptum est litteris commendavit. Itaque Martialis illud in his optime quadrare crediderim,

Quem vertis meus est, o Fidentine, libellus. blue red
spacerSed male cum vertis, incipit esse tuus.

spacer 37. Sed haec obiter. Ultimi Northumbrorum et totius Lhoegriae veniunt nobis Lancastrenses discutiendi. Hos autem a Mercia dividebat flumen ab Anglis Merssee dictus, a quo et Merciorum in Anglia regnum nomen accepit. Hos autem antiquitus Ordivicos dictos fuisse ex Ptolemaeo facile probatur. Ordovici (inquit) sunt magis occidentales et meridionales quam Brigantes. Igitur, cum Brigantum regio sit Eboracensis pagus frustra cum Boethio eos in Scotia quaeramus, et multo minus in Northfolchtia red cum Polydoro. Relictis igitur commentis, Ordovicos ego non solum Lancastrenses, red sed et Devanos sive Cestrenses et Salopienses esse facile crediderim, cum a Tacito pro magna civitate ponatur. Civitatem hic voco, ut Caesar totum conventum sive regnum: nam quot civitates tot regna in Britannia olim fuerunt, quorum dum singulae cum Romanis pugnabant (ut Tacitus refert) blue omnes vincebantur. Inter horum urbes Mediolanum ponit Ptolemaeus, nunc Lancastre. Macunium vero, ut ex Antonino liquet, Manchestre dicta est. Horum olim rex Caratacus fama super aethera notus, qui novem continuis annis Romanos bello infestaret, tamenque fraude mulieris captus, Romam in triumphum ductus est, nec minorem Claudius imperator ob devictum Caratacum laudem assequutus est quam Scipio ob Syphacem aut Lucius Paulus ob Persem fortissimos reges populo Romano ostensos (ut Tacitus scribit) blue meruit.
spacer 38. Hic satis mirari non possum, quid Hectori illi, non Troiano sed Scoto (nam,

Hei mihi qualis erat, quantum diversus ab illo blue
Hectore qui redit exuvias indutus Achilles)

in mentem venerit, ut hunc Scotum esse impudenter asseverarit, cum nulla huiusmodi gens in rerum natura tunc temporis esset, at, si esset, tenebris suis ita obvoluta ut nec Romanis nec Britannis cognosceretur, vel (ut Haymo Armenius blue de quadam gente scribit) praestigiis suis ita omnium populorum et nationum oculos perstrinxit, ut inter Britannos et Romanos Scoti invisibiles versarentur. Polydorus blue hunc etiam Ordolucarum regulum fuisse scribit, cum nec Tacitus nec Ptolemaeus eorum, sed Ordovicum meminere. Et Tacitus blue non solum Ordovicum, sed et etiam Silurum imperatorum fuisse memoriae prodidit. Qui Silures non in Scotia, sed in Sudwallia sedem habuisse alibi probabitur.
spacer 39. Et ego in memoriam revoco me ante paucos annos cum domini mei illustrissimi Arundelii comitis blue cum aliis negocia in Salopiae finibus (qui sui patrimonii sunt) agerem, incidisse in locum quendam et natura et arte munitum. Situs eius erat in aediti montis plano, triplici vallo et fossis profundissimis circundatus. tresque erant portae non recto, sed obliquo ordine correspondentes, a tribus lateribus praecipitia, duobusque fluminibus, a sinistris Coluno, a dextris Themide (quem nostrates Tevidiam vocant) circumseptus, una tantum via accessibilis. Haec cum viderim, ab incolis accepi hunc locum Caer Carador nuncupari, id est urbem Caradocam, et illic maxima bella gesta fuisse adversus quendam regem Caradocum, qui tandem ab inimicis captus et victus erit. Nam nostrates non solum urbes muro circundatas, sed omnia loca vallo et fossis munita (ut in variis red multis aliis Cambriae locis postea ostendetur) hoc nomine appellitant. Cum igitur hunc locum in confinibus et Silurum et Ordovicum esse prospicerem (nam a Colmo nobilissimae et antiquissimae Angliae Alanorum familiae castelli, cuius patrimonii est, vix duobus miliaribus distat), et etiam cum Taciti descriptione adamussim quadrare, ut nihil desiderari potuit, audacter affirmare ausim hunc esse ipsum locum in quo Ostorius praelio cum Carataco certavit et eum vicit, unde fugiens et in Cartimanduae Brigantum reginae fidem sese cedens deceptus est.
spacer 40. Praeterea Carataci nomen Cambris in hunc diem adeo est peculiare, ut multi principes hoc nomine decorabantur, inter quos Northwalliam eo tempore Travernus filius Caradoci moderabatur. Fleanchus (ut Scoti dicunt) Banquhonis filius in Cambriam post occisum a Macabaeo rege patrem fuga evasit, ex cuius filia Walterum (quo primus Stuartorum nomine in Scotia celebris fuit, ex quo in hunc diem reges Scotiae descendisse sese affirmant) furtivo congressu parentibus funesto genuit. At ego verisimilius esse crediderim hunc quem Scoti Traherni esse nepotem ex filia et Scoto patre (quod veritati dissonum est) et in Northwallia genitum affirmant, potius esse unum ex liberis ipsius Traherni, qui a Gruffino Conani filio cum Caradoco Gruffino et Meylerio Rywallonis fillis praelio victus et occisus est, huncque Walterum in Scotiam fuga elapsum ad maximos honores pervenisse. Nec hoc Stuartorum nomini fraudi esse potest, eos a nobillissimorum et antiquissimorum Britannorum principum prosapia descendisse, ex qua etiam clarissima stirpe Owenus red ille Tuderus red Henrici Angliae regis septimi avus (et non ex ignobili, ut mendax ille et impudens Meyerus Flandrus blue affirmare ausus est) paternatim descendisse in Cambria nostra declarabitur.
spacer 41. Iamque, Lhoegria peragrata, ad secundam Britannicae regionem, quae a nostratibus Albania, ab incolis vero Scotia appellatur, ordine descendamus. Haec olim a Romanis secunda Britanna dicebatur. Nam Sextus Ruffus blue enumerat Britanniae provincias quinque, maximam Caesariensem, quam ego credo esse eam Britanniae partem quae a Caesare Iulio Romanis tributaria facta est, id est Cantium, Suthsaxonum regnum, et Atrebatum regio. Secunda est Flavia, quam haud dissimili coniectura ductus iudico fuisse quae a Vespasiano ex Flavia gente orto bello lacessita et edomita est, id est Vectem insulam et quae postea in Westhsaxonum regnum abiit. Tertiam Britanniae primae nomen sortitam eam reor Britanniae partem quae a Tamesi ad vallum extendebatur. Quarta, Britannia minor et secunda dicta, ipsam Scotiam complectitur. Restat igitur necessario Cambriam Valentiae (quae quintam efficit provinciam) nomine contineri. Ammianus tamen scribit blue eam provinciam quae a Theodosio Valentiniani duce, depulsis Pictis et Scotis, recepta est, ab imperatore Valentiam vocatam fuisse. Has autem provincias Britannos incoluisse et nostrates et Romani scriptores litteris prodidere, nec ullus unquam praeclari nominis author qui aut Pictorum aut Scotorum ante Vespasiani tempora circa annum dominicae incarnationis 72 meminit, quo tempore regnante in Britannia Meurigo sive Mavo aut Arvirago nostri annales referunt pyraticam quandam gentem ex Suetia aut Norwegia duce Rhythercho in Albaniam applicuisse, omniaque latrociniis usque ad Caerleyl devastasse, ubi a Meurigo praelio victus cum magna suorum parte occubuit. Qui vero praelio superfuerunt ad naves fuga elapsi in Orchades et Scotlandiae insulas, ubi longo tempore quievere, se subtraxere. Hos autem vernacula lingua Pichtiaid, id est Pichtianos, appellant. Ita etiam et Scotica et propria lingua vocantur. Igitur haud verisimile est illos a pingendis corporibus sic a Romanis dictos, cum priusquam Latinis cogniti essent hoc nomine vocabantur. Nec hi sed Britanni, ut Caesar et alii referunt, corpora glasto in caeruleum colorem, ut hostibus terribiliores viderentur, pingere soliti, et nobis in hunc diem (quod antiquitatem probare videtur) caeruleus color glas dicitur, quo nomine et herba illius plantagini haud dissimilis et mercatoribus nunc optime cognita nuncupatur. Praeterea qui Romanorum primi horum meminere non Pictos, sed Pictones eos appellabant.
spacer 42. Hi vero, ut superius dixi, postquam vires accrescebant ex hiis insulis pastoribus et agricolis oper Albaniam suis coreaceis navigiolis (quales nostrates piscatoribus hodierno die in usu habent) invecti insidiari soliti sunt, donec circa annum domini 290 cum Romani et Britanni civili bello ob purpuram a Carausio et postea ab Allecto indutum vexarentur, in Cathanesiam et Caledoniam populariter migravere, expulsisque Britannorum pastoribus vocatisque in auxilium Gathelis (qui et Scoti vocantur) ex Hibernia, Britannos aperto Marte lacessere ausi sunt. Scotos vero Ivernorum prolem et ipsi et omnes optime norunt, eodemque nomine a nostratibus, scilicet Guydhyl, appellantur, quod etiam antiquissimum fuisse huius gentis nomen ipsorum historiae fatentur. Hanc vero gentem ex Cantabria in Iverniam transfretasse, ibique sedem posuisse, et nostri et eorum scriptores memoriae prodidere. Unde vero Scotorum nomen accepere certe ignoro. Nam Aegyptiacas Scotae fabulas blue penitus reiicio. Eadem lingua iidemque cum Ivernis mores, idemque a Britannis nomen illinc eos venisse satis probare videntur. Nam meridionales non veri Scoti, sed ex Anglis oriundi sunt, quorum maxima multitudo Gwilielmum Normanniae ducem fugientes Scotiam elapsi sunt, et Anglica origine in hunc diem gloriantur, cum veri Scoti ab illis et Anglis pro barbaris et incultis habentur.
spacer 43. Hae inquam gentes ab hoc tempore usque ad Honorii imperium circa annum salutis 420 latrociniis et incursionibus borealem Britanniae infestavere. Quo vero tempore, vocatis ex Hibernia auxiliaribus copiis, duce (ut et Gyldas et Beda asserunt) Reuda quoddam, regnum in occidentali Albaniae parte sibi constituere. Picti vero orientalem plagam occupavere, unde primo cum Romanis et Britannis, postea cum Anglis et Danis aliquando confoederatae, aliquando singulae diversa bella gessere, donec tandem circa annum redempti mundi 840 a Kennetho Scotorum rege Picti omnes dolo deleti sunt, ita ut eorum nomen et regnum in Britannia esse desiit. Scoti vero eorum regionem suo regno addidere, quod in hunc usque diem in Britannia satis celebre est.
spacer 44. Haec habui quae de Scotis et Pictis secundum veritatem historiae dicerem, quamvis bene cognosco fabulatorem levissimum red Boethium eos in Britannia regnasse anno ante natum Christum 300 impudenter affirmare. Totque reges, tot bella fortissime ab eis contra Romanos gesta, tot leges saluberrimas ab illis optime institutas in Britannia fingit, quot nec Lucianus in suis narrationibus, nec author libri Amadis de Gaula, blue red nec ingeniosus Ariostus in suo Orlando unquam pro fabulis nobis commendavere. Et ut hominem impurissimum suis depingam coloribus, fucumque et praestigia quibus omnium oculos perstringere conatur aperiantur, aliquas eius vanissimas nugas, et omnibus cordatis pro mendaciis cognitas leviter attingamus.
spacer 45. Aegyptiacas et Scotici generis in Britannia regum fabulas ante Caesaris adventum sicco pede praetereo. Caesarem affirmat a Scotis victum e Britannia aufugisse. Postea vero legatos ad Scotos et Pictos ad amicitiam eorum petendam misisse, tandem hunc in Caledoniam red sylvam arma duxisse Romana. Augustum etiam ad Metellum Scotorum regem ad pacem petendam suos nuncios ablegasse. Caratacum red praeterea Britannum et Cynobellini regis (ut Dion clarissimus author refert) filium Scotiae regem facit. Brigantes, Siluros, et Ordovicos Scotos fuisse affirmare haud veretur. Claudii imperatoris expeditionem periculis plenam, et bella maxima cum Gano Orchadum rege gesta describit. Voadiciam nobilissimam Icenorum reginam, cuius praeclara in Romanos facinora Tacitus et Dion mundo cognita fecere, Veusium Brigantum regulum, Cartimanduam reginam Scotos fuisse scribit. Et, ut tandem finiam, nihil unquam in Britannia aut Romani aut Britanni fortiter aut sapienter gessere quod non hoc monstrum hominis suis fictis, et ad id temporis mundo incognitis Scotis attribuit. Taciti red verum non solum mentem sed et integras orationes libro suo inseruit, red semper tamen nomina nationum et civitatum tanquam maleficus falsarius omni pudore deposito immutans, Caesarem ait et Tacitum haec de Pictis, illa Scotis scripsisse, et eas gentes tot et talia gesisse, cum apud hos nobilissimos authores Scotorum aut Pictorum nomina nusquam inveniantur.
spacer 46. Nec verisimile est Caesarem virum prudentissimum, cum Britannorum etiam Ivernorum status et more exquisite didicisset, Scotorum et Pictorum si tunc temporis in Britannia fuissent nomina, silentio praeteriisse, maxime cum ad eorum reges legatos suos misisset. Tacitus etiam virum clarisssimum Britanniae et gentium et status scientissimum cum soceri sui Agricolae in Albaniam expeditiones describit, et eius regionis pagos, populos, portus, et flumina suis nominibus depingens, regulique Hibernici cuiusdam ab Agricola accepta meminit, non credibile esset Scotorum et Pictorum, cum quibus illud bellum gessisse Boethius eum fingit, nomina penitus ignorasse, cum ubique Albionis incolas Britannos appellare visus est. Honorabiliusque multo fuisset Agricolae, viro claro quem Tacitus scriptis clariorem efficere conatur, incognitas et anthropophagas gentes (ut Scotos longo post tempore fuisse probabitur) quam Romanos satis notos Britannos bello vicisse. Dion etiam, vir consularis et Severo imperatori familiaris idemque charissimus, dum eius in Britannos expeditionem pluribus verbis demonstrat, nullibi Scotorum aut Pictorum meminit, cum omnes norunt Severum in Albaniam omnem belli vim transtulisse. Nam inquit blue Dion Meati et Caledonii duo Britannorum genera a Romanis defecerunt, st Severus convocatis militibus iussit ut regionem eorum invaderent, atque omnes quibus occurrissent interficerent, idque praecepit his versibus:

Nemo manu effugiat vestras, caedemque cruentam, blue
Non foetus, gravida mater quae gestat in alvo,
Horrentem effugiat caedem.

spacer 47. Severus Caledoniam ingressus nullum praelium gessit neque copias hostium instructas vidit. Tandem per omnem terram hostilem vectus, amissis non bello sed aquis et inedia ex suos 50000, revertit ad socios. Si Scoti tunc in Britannia fuissent, noluissem amicus imperatorem nimis ambitiosum, nec post hunc Herodianus, qui eandem expeditionem satis longa oratione descripsit, sua lauda fraudari. Apparet igitur luce meridiana clarius Scotos hoc tempore circa annum dominicae incarnationis 202 in Britannia nullas sedes habuisse. Praeterea neque Eutropius, blue nec Spartianus, nec Capitolinus, nec Lampridius, nec Vopiscus, nec Aurelius Victor, qui omnes Romanorum imperatorum in Britannia expeditiones et bella litteris mandavere, usquam Scotici aut Pictici nominis mentionem fecere.
spacer
48. Quanquam haec argumenta sufficientia esse ad Boethii meras nugas condemnendas duxerim, duas tamen eius historias longe oratione et sexquipedalibus verbis ab authore expositas, levi manu attigam, sed obsecro,

Spectatum admissi, risum teneatis, amici. blue

Scribit libro suarum fabularum secundo Ptolemaeum Philadelphum red Aegypti regem oratores suos ad Reutham Scotorum regem ablegasse, ut ex cognatis hominibus, ut ex Aegyptiis originem ducentibus, regionis situs et figuram, gentisque mores cognosceret, ut operi cosmographico red suo, quod iam in manibus habebant, ea omnia insereret. Qui oratores humanissime excepti per omnes Scotorum Pictorumque oppida et regiones ducti sunt, tandemque multis muneribus donati ac in Aegyptum reversi sunt. O lepidum caput et ingratissimus Ptolemaeus, et maximorum donorum immemor, cui post in tam longinquas regiones missos legatos fere nullum pagum, imo nullum oppidum totius Britanniae in illo clarissimo opere (non a rege sed ab alio Ptolemaeo, longo post tempore, Pheludensi doctissimo philosopho edito) innominatum reliquit, solum cognatos suos charissimos Scotos et cum eis Pictos tenebris suis red obvolutos reliquit, nec nomina eorum dum totam Albaniam accurate describeret libro suo inserere dignatus est. Imo, Boethe, piaculum est credere tantum regem, si legatos suos eo destinasset, cum omnes Albaniae civitates et populos enumerat, gentis nomen ignorasse, et in eius regionis situ ita a vero aberasse. Imo qui hoc clarissimum opus circa annum nostrae redemptionis 140 aedidit, nullibi Scotorum aut Pictorum (qui tunc toto orbi incogniti erant) meminisse visus est.
spacer 49. His omissis, ad secundam fabulam accedamus, quo verum tibi, optime lector, risum an nauseam moveant incertus sum. Gyllum quendam Scotiae regnum vi occupasse ante Caesaris in Britanniam adventum scribit, qui post multa a se crudelia facinora commissa, tandem ab Eveno legitimo haerede, duce quodam Cadallo in Hibernia cruento praelio victus et postea occisus est. Huius (inquit) cladis qua incolae in Hibernia Albionensium Scotorum armis sunt afflicti, Claudianus poeta aliique scriptores meminerunt. blue Claudianum clarissmum poetam, qui vixit sub Honorio anno post incarnatum verbum 410 Scotici belli in Gyllum authorem facit, ec ei absurdum hoc videtur qui alibi Caesarem dictatorem et Tacitum suorum figmentorum parentes impudenter affirmat. Scripsit revera Claudianus de bello Gyldonico in Africa a Masticele Gyldonis fratre et Honorii in hac expeditione adversum fratrem rebellem, duce facto. Sed obsecro, mi Hector, an haec serio an data opera ut inde reliqua iudicarentur affirmasti? Vel te mendaciis tuis facile omnibus illudere credidisti? Hic Gyldo Gothus, non Scotus erat. Bellum in Africa, non Ivernia gestum. Vixit hic visibilis tirannus anno Christi 398. Tuus vero factitius et invisibilis Gyllus ante hunc plusquam 400 floruisse fingit.
spacer 50. Praeter haec insulsa et inspida mendacia omnem cognitionem et Druydum disciplinam ad Scotos primum pervenisse affirmat, cum viris in historiarum lectione exercitatis facile liquet Celtis et Britannis philosophiam et meliores disciplinas longe ante Graecos et Latinos communes fuisse. De saluberrimis legibus et optimis institutis quas Scotis falso attribuit, Solinum et Melam Ivernicorum mores pingentes, blue legentibus veritas elucescet. Et ex divo Hieronymo, blue cui magis fidendum quam Boethio, liquet suo tempore, id est circa annum verbi salutiferi 400, Scotos humanis carnibus vesci solitos. Quid (inquit) de reliquis loquar nationibus? Cum ipse adolescentulus in Gallia viderim Scotos humanis vesci carnibus, et cum per sylvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperiant, pastorum nates et foeminarum papillas abscindere, et has solas ciborum delitias arbitrari. Iidem Scoti quasi Platonis rempublicam sequentes, nullam propriam habent coniugem, sed pro libidine, inquit, more pecudum lasciviunt. Haec ille.
spacer 51. Cum igitur constat ex hoc veridico authore tam barbaros suo tempore fuisse, haud verisimile est illos tot centenis antea annis quot fingit Boethius, optimis legibus et institutis rectos fuisse. Nec ego haec scribo ut Scoticae red gloriae aliquid detraherem, cum optime norim hanc gentem, postquam Christianam religionem, deposita barbarie, ut reliquae nationes, leges et iura sancte coluisse, cum nostris Cambris miro amicitiae vinculo adeo connexam ut in multis bellis altera gens alteri subsidio fuisse legimus. Agnosco etiam multa ab eis et prudenter et fortiter in Britannia, Gallia, et Italia gesta fuisse, Anglosque fortissiam gentem raro Scotos bello petiise, quin illi totis viribus praelio cum eis decertare (quod nec vecordium aut ignavorum est) parati sunt. Sed tantum haec scribo, ut veritas historiae elucescat, Scoticique ipsi hunc fabulatorem contemnant, contentique sint se cum Saxonibus, Francis, et Anglis clarissimis nationibus orbi Romano primo innotuisse. Iam quid classici authores (quibus nobis et illis fidendum) de Pictis et Scotis memoriae tradidere videamus.
spacer 52. Prima igitur Romanorum (quos ego novi) Mamertinus in Panegyrico blue Maximiano dicto Pictorum mentionem fecit, his verbis. Et sane non sicut Britanniae nomen unum, ita mediocris iacturae erat republicae terra, tanto frugum ubere, tanto laeta numero pascuorum, tot metallorum fluens rivis, tot vectigalibus quaestuosa, tot accincta portubus, tanto immensa circuitu, quam Caesar ille auctor vestri nominis cum Romanorum primus intrasset, alium se orbem terrarum scripsit reperiise, tantae magnitudinis arbitratus, ut non circumfusa oceano, sed complexa ipsum oceanum videretur. Sed enim illa aetate nec Britannia ullus erat ad navale bellum armata navigiis, et Romana res inde iam a Punicios Asiaticisque bellis etiam recenti exercitata piratico, et postea Mithridatico, non magis terrestri quam navili usu vigebat. Ad hoc natio etiam tunc rudis, et soli Britanni Pictis modo et Hybernis assueta hostibus, adhuc seminudis, facile Romanis armis signisque cesserunt, prope ut hoc uno Caesar gloriari in illa expeditione debuerit, quod navigasset oceanum. Hic solos Britannos insulam habitasse affirmat, et Hibernenses, qui postea Scoti dicti sunt, appellat. Alius item panegyricus ad Constantinum Augustum blue Pictonum meminit, ut sequitur. Neque enim ille (de patre eius Constantio loquitur) tot tantisque rebus gestis non dico Caledonum aliorumque Pictonum sylvas et paludes, sed nec Hyberniam proximam, nec Tylen ultimam, nec ipsas, si quae sunt, Fortunatorum insulas dignatur acquirere. Hucusque panegyricus. Scripsit haec circa annum 320 post natum Iesum, quo tempore videbantur Pictones ultimas Scotiae partes colere coepisse.
spacer 53. Post hunc Ammianus Marcellinus Scotorum primus Latinorum meminit, anno salutis 364. blue Consulatu vero Constantii decies, terque Iuliani, in Britanniis cum Scotorum Pictorumque gentium ferorum excursu, rupta quiete, condicta loca limitibus vicina vasterentur, et postea in vita Valentiniani et Valentis ait, blue Hoc tempore, velut per universum orbem Romanum bellicum canentibus buccinis, excitae gentes saevissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias Rhetiasque simul Alemanni populabantur, Sarmatae Pannonias, et Quadi, Picti, Saxones, et Scoti et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis. Et postea, blue Eo tempore Picti in duas gentes divis Deucalidonas et Vecturiones, itemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scoti per diversa vagantes multa populabantur. Gallicanos vero tractus Franci et Saxones &c. violabant. Ex hiis apparet quantis in tenebris res Scotica demersa sit, nam Boethius nullibi Attacotorum (quos Albaniae incolas et Scoticae originis fuisse ex hoc authore patet) meminit. Verisimile igitur est paululum ante haec tempora Scotos et Attacottos (qui postea in Scotorum nomen abiere) ex Hibernia et Hebridibus, Pictos vero ex Orcadibus, ubi antea delitescebant, in Albaniam icto foedere venisse, et Romanos Britannosque bello petivisse, et nunc victores, nunc victi e praelio deciscisse. Nam paulo post Ammianus refert blue has gentes a Theodosio strenuissimo Valentiani duce victas, et ex provincia Romana fugatas quievisse.
spacer 54. Nec minoris sed potius maioris gloriae erit Scoticae genti nunc quam antea invitis Romanis rerum dominis sibi sedes in Britannia quaesivisse, idque non ex fabulosis et vanis Boethii red (et eius generis) scriptoribus, sed ex classicis authoribus resque Britannicas optime cognoscentibus probari posse. Post hos vero Claudianus poeta doctissimus harum nationum diversis in locis mentionem facit, ut de bello Getico,

Venit et extremis legio praetenta Britannis blue
Quae Scota dat frena truci, ferrroque notatas red
Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

Et in panegyrico ad Honorium,

Illa leves Mauros, nec falso nomine Pictos blue
Edomuit, Scotumque vago mucrone sequutus.

Et de quarto Honorii consulatu,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMaduerunt Saxone fuso blue
Orcades, incaluit Pictonum sanguine Thule,
Scotorum cumulos flevit glacialis Hyberni.

spacer 55. Quis unquam planius exposuit natale solum utriusque gentis? Nam Pictones a Thule, id est insulis septentrionalibus, Scotos ab Ivernia nuper venisse ostendit. Et alibi in panegyrico ad Stiliconem Britannia loquitur,

Me quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit, blue
Munivit Stilico, totam cum Scotus Hybernam
Movit, et infesto spumabit remige Tethys
red
Illius effectum curis ne bella timerem
Scotica, ne Pictum tremerem &c.

Hinc manifeste apparet Scotos hoc tempore, scilicet anno salutis 410, nullam certam in Britannia sedem possedisse, sed ex Ivernia irruptiones facere consuevisse, et pedetentim boreales insulae partes domuisse, et, expulsis ob metum accolis, tandem regnum ibi constituisse sub Valentiniano iuniore anno Dei incarnati 444 cum iam Romani Britanniae curam abiecere.
spacer 56. Haec habui quae de origine Scotorum et Pictorum breviter dicerem. Nunc vero me ad Albaniae descriptionem accingam. Seperatur ab Anglia Tueda fluvio, Cheviota monte, et rivulis quibusdam ab eo in Solvathianum aestum defluentibus. Primi populorum veniunt Gallovidiani, olim Novantes (non Brigantes, ut antea demonstratum est) a Romanis dicti. Horum civitas Leucopibia Ptolemaeo, nunc Caerleyl dicitur, et in ipso limite utriusque regni sita est. Proximi hiis erant Gadini ad Glottam amnem, quem alii rectius Cluydam dicere, nomen tamen eius ob linguae dialectum aliquando Gluyda (unde et ille Glotae error inserpsit) effertur. Super hunc olim aedificata fuit a Britannis clarissima civitas Caer Alchuyd vel Archluyd, id est civitas super Clydam dicta, quae nunc a Scotis Dounbritton, a Britannis iterum hanc circa annum salutis 800 restaurantibus (ut alibi dicetur) vocatur. Supra autem hos versus orientale mare est regio quae nunc Laudonia red et Merchia, olim Bernicia, red et a Pictis Pictlandia dicta. A Dione blue Maeatae hic ponuntur, nam (inquit) ultra murum Maerae ad Caledonios usque habitant. Ptolemaeus Vacomagos ultra Tuedam posuit. Hunc limitaneum murum Adrianum imperatorem primo extruxisse per 80 miliaria refert Spartianus. Alium etiam cespititium murum Antoninuum ibidem inter Britannos duxisse author est Capitolinus. Severum vero ultimo omnium vallo a mari usque ad mare ducto provinciam Romanorum a reliquis destinxisse red Britannis omnes uno ore fatentur. Unde et nostrates Murseverus, id est murus Severi, et alibi Gualseverus, id est Vallum Severi in hunc diem vocant.
spacer 57. In hac regione sita est Edenburgum Scotorum regia olim ab Eboraco Britannorum rege condita, et Castell Mynyd agned, id est Castellum montis Agneti, postea vero Castellum virginum dicta. Aestus ille nunc Forthea dictus Mare Picticum et postea Scoticum dicebatur, et hucusque Northumbrorum regnum extendebatur. Tacitus blue hunc Bodotriam red (quamvis Polydorus Levinum amnem in Cluydam e Lacu Lomundo fluentem ita appellitat) vocat. Nam (inquit) blue Glota et Bodotria diversi maris aestus per immensum evecti angusto terrarum spacio dirimentur. Igitur Bodotria in Glotam non flut, nec flumen sed aestus est, igitur Levinus esse nullo modo potest. Ultra hos aestus Caledonii nobilissima Albaniae gens habitabat, ubi nunc mediterranei Scoti habitant. Ab oriente erat Horestia, nunc Angusia, Fifa, et Mernia, ab occidente vero erant Epidii et magis septentrionales Creoni. Et post hoc Carnovaci, red ubi nunc Lennosia et Argadia et Lorna, Loughabriam redCarini, Strathnaverniam Logi, et ad alterum mare Moraviam et Rossam Cauti, et Sutherlandiam Cathenisiamque ultimi omnium Cornabii habitavere. Quod vero scribit Boethius blue Moravos red tempore Claudii imperatoris in Scotiam classe devectos falsissimum esse ex historiis liquet. Nam Slavorum gens e quibus Moravi initium sumpsere mundo usque ad tempus Mauritii imperatoris circa annum domini 600 incognita erat. Et Marcomanni et Quadi illa loca incoluere, quae postea anno 900 sub Arnulpho a Zuentebaldo Slavorum rege Moraviae regnum appellari cepere.
spacer 58. Extra Scotiam in oceano Germanico sunt Orchades insulae, quarum maxima Pomonia dicta est. Ex altera vero Albaniae parte in mari Vergivio (quod Britanni Morweridh red quasi mare Hibernicum vocant, et unde antiquum vocabulum Vergivium defluxisse reor) sunt Hebrides insulae numero 42, alii Euboniae. Monam vero nullam harum fuisse alibi dicetur. Nec procul hinc distat Hibernia insula a nostratibus Ywerdhon, ab incolis vero Verni dicta. Unde multo melius eos fecisse qui eam Iverniam, ut Mela et Iuvenalis satyra 2, blue aut Ierna, ut Claudianus et Dionysius, quam qui Hiberniam scripsere reor. Eorum incolas cum Scotis Britanni eodem nomine Guydhyl nuncupant.
spacer 59. Finita igitur Scotiae cum insulis adiacentibus descriptione, ad Cambriam tertiam red Britanniae partem procedamus. Haec a Lhoegria Sabrina red et Dea fluminibus separata, omni alia ex parte Oceano Vergivio sive Hibernico cingitur. Nomenque traxisse nostri annales referunt a Cambro tertio Bruti filio, quemadmodum Lhoegria a Locrino, Albania ab Albanacto eiusdem filiis. Haecque sola cum Cornubia Britanniae regione suis red antiquissisimis incolis gaudet. Cambri lingua utuntur Britannica, gnesiique Britanni sunt. eEt quamvis aliqui scribunt Walliam non cirtra Vagam amnem fines suos porrigere, hoc nobis fraudi esse non potest, nam non Walliam novo, red et adhuc Cambris inusitato, vocabulo, sed Cambriam describendam suscepimus.
spacer 60. In Northwallia Cambri antiquos limites servant. In Suthwallia vero Angli trans Sabrinam evecti omnem terram inter eam et vagam occupavere. Itaque totus Herfordiensis pagus et Danica sylva, Glocestrensis, magnaque et Wigorniensis et Salopiensis conventus pars cis Sabrinam Anglis hodierno die habitabantur. Hae autem regiones cum Fluitensis et Denbyghiensis quibusdam angulis sub Merciorum regibus olim fuere. Nostratesque in hunc diem accolas Guyr y Mers, id est Merciae viros appellitant. Nam Offa potentissimus Merciorum rex anno verbi incarnati 770, ut limites sui regni versus Britones Cambros melius dignoscerentur, profundissimam fossam cum vallo admodum alto ab aestu Devano paululum supra Filicis castrum, per montes altissimos valles<que> profundissimas paludes, rupes, et flumina ad ostium Vagae, quasi centum milliaria, deduci fecit. Haec antiquum retinens nomen (nam nostratibus Claudh Offa, id est fossa Offae red dicitur) omnibus in locis per huius terrae tractum facile perspicitur, omnesque fere urbes et villae ad orientale eius latus situatae sua nomina in ton vel ham finientia habent. Unde patet Saxones ibi olim habitasse, quamvis nunc Cambri omnibus in locis trans fossam illam versus Lhoegriam sedes suas posuere. Huius regionis incolae vernacula lingua Cymbry dicuntur. In qua voce litterae B soni vis vix cum profertur sentiri potest, hoc nomen fuisse antiquissimum et etiam Cambriae Angliae regionem illinc denominatam fuisse verisimile est.
spacer 61. Cum ego Cymbros qui cum Romanis tot cruenta bella gessere eodem nomine quo nostrates dici viderem, in mentem subiit, quid optimi authores de eiusdem gentis origine sentiebant inquirere. Iisque perlectis, multa inveni quibus persuasus hanc gentem Britannicam fuisse affirmare ausim. Primum nomen cum nostratibus commune, deinde linqua eadem, quod maximum argumentum est. Nam Plinius blue lib. 4 cap. 13 inquit Philemon Morimarussium, a red Cymbris vocari, id est mare mortuum, usque ad promontorium Rubeas, &c. <et> nostrates mare mortuum sua lingua Mor Marụ dicunt. Germani vero, nec Dani, nec Suenones, nec Slavi, nec Lithuani, nec Lyvones haec vocabula agnoscunt, igitur nullus harum nationum Cymbros fuisse manifestum est. Cymbri nostri ita loquuntur, igitur eiusdem nominis et linguae fuisse constat. Praeterea Plutarchus in Vita Marii blue affirmat eos ex remotissima regione decessisse, et unde venirent quove irent non cognosci, sed tanquam nubes cum Teutonibus in Galliam et Italiam irrupisse, Romanosque ex eo arbitratos fuisse Germanos, quid magno corpore horrendisque oculis essent. Haec ille.
spacer 62. Cum igitur ignotum reliquit eorum originem, nostrique annales referunt Britannos cum Germanis borealibus red maximam semper habuisse consuetudinem, verisimile est Britannos Cymbros in Daniam traiecisse, unde et Cymbrica dicta est, deinde iunctis sibi Teutonibus in Romanos bella movisse, primoque Papirium in Illyrico cum exercitu fudisse. Deinde Aurelium Scaurum in Gallia cum legionibus vicisse, ipso a Belo rege (quod nomen Cambris in hunc diem familiare est) occiso. Praeterea prope Rhodanum Manlium et Caepionem profligasse, Romanorum 12000 interemptis. Tandem ad Athesim in Italia a Mario fere ad internecionem caesi sunt. Qui autem praelio superfuere, in Germaniam elapsi, in duas partes divisi sunt, quarum unam in Britanniam reversa Cymbriae nomen dedit, altera vero Germaniam egressa ad mare Balteum consedit, et postea a Germanis Aestiones dicti sunt, quorum linguam Britanniam simile tradit Tacitus. blue Ad haec porro confirmanda, in antquissimo Britannicae linguae fragmento nuper legi maximum Britannorum exercitum olim in Daniam red abiisse, qui post multa bella fortiter per magnam mundi partem gesta, nunquam reversus est. Sed quod multi affirmant hos Danicae chersonesi accolas fuisse, inde falsum esse liquet, quod longe ante haec tempora Dani, ut ex eorum historiis patet, illam terram possederunt. Nec ullus Sueticus aut Danicus scriptor Cymbrorum unquam meminere. A Cymeriis Bosphori cultoribus alii prognatos tradunt, sed nec nomen gentis, nec mores, nec regum nomenclaturae conveniunt, quae omnia, si ad nostros Cymbros respicias, eadem sunt. Nam Clodic, Lhes, Bel, Lhud, Thudfach, Berich, quibus Cymbrorum reges vocati sunt, nomina sunt inter Britannos usitatissima. Auri et argenti neglectus, corporum effigies, scuta, arma, gladii, etiam aenei (qualium duos in concavis Northwalliae rupibus nuper repertos aspexi), mulierum et sacerdotum honor, litandi homines Murcurio mos, Cymbrobritannos hos fuisse ostendunt. Sicambros et postea Francos eorum prolem (quod multi scribunt) haud negaverim, nisi quod horum historici affirmant eos 300 antea annis a Cambra Belini Britanniae regis filia Antenori eorum regi nupta illud nomen accepisse.
spacer 63. Igitur concludo Cymbros aut circa ea tempora e Britannia egressos aut reliquias fuisse maximi exercitus qui cum Brenno ex Britannia et Gallia collecti in finibus Graeciae et ea tempora consedissent. Nam Brennum verum Britannum et Bellini regis fratrem Dunwallique filium fuisse constat, idque non solum nostri annales, sed nomen regionis ubi cum Bellini fratri vir ambitiosus praelio certavit ab eo Brennich dicta. Etiam diversa flumina apud nostrates eo nomine decorata, et antiquissimum in editissimi montis vertice in Gwania castellum Duias red bran, id est palatium Brenni vocatum, huius rei argumenta dant. Praeterea rhitmi antiquissimi in laudem Cornwennae eorum matris extant, quod illa Brennum cum auxiliaribus copiis e Gallia adversus fratrem venientem, nudato pectore et mammis fratri reconciliavit, quod quidam ita interpretatus est.

Proh dolor, hoc quid erit? Num vos mea viscera turbant
spacerFraternas acies? Quae mala caussa movet?
Tota tenere nequit modo Britannia? Quondam
red
spacerVos tenuit venter unicus iste meus.
Non vos maternae lachrymae, sparsique capilli,
spacerNec quae suxistis ubera nuda movent?

spacer 64. Deinde fratres, ambobus exercitibus iunctis, per Galliam Italiam invasere. Victisque Romanis et capta urbe, ut Polybius refert, blue ex Italia abiere, Bellinusque in Britanniam, Brennus vero cum peditum 15000 equitum vero, ut Pausanias refert, blue 61200 Graecos adortus est, devictisque Macedonibus, Thessalis, Thracis, et Poeonis, reliquos vero Graecorum populos ad Thermopylas cruentissimo praelio profligavit. Et cum tandem templum Apollonis Delphici spoliare conabatur, prodigiose exercitus eius casu rupis maxime et imbribus coelestibus fere deletus est, unde Brennus dolore perculsus sibi ipsi vir fortissimus mortem conscivit. Nec me latet Polydorum de supputatione annorum conqueri, blue cum revera tempus cum Britannica historia optime quadret. Quod autem duos Brennos facit, id extra fidem est, quando nullus ante eum scriptor id unquam memoriae tradidit. Et de vera aetatis mundi supputatione diversi authores diversa tradidere.
spacer 65. Praeter has rationes ex lingua ipsa, quo nullum certius argumentum, eos Britannos fuisse facile convincemus, Brennique milites Britannica usus lingua probabimus. Nam Pausanias lib. 10 ita scribit, blue 20400 equites habuit secum Brennus, atque haec equitum manus tota ad pugnam idonea. Nam verior numerus fuere supra 60 equitrum millia amplius 1200. Nam singulos equites famuli sequebantur, duo in equis, et ipsi equestrium artium maxime gnari. Ii praeliantibus dominis in extrema acie consistentes ei erant usui, ut si forte equus esset amissus statim suum submitteret; si vir concidisset, servus in eius locum succederet; quid si utrumque belli impetus evertisset, iam praesto erat tertius qui pro demortuis locum tenerent. Si vulnera primarius ille accepissiet, e secundariis alter ex acie illum subducebat, alter vero saucii vicem obibat. Atque hanc quidem equestris pugnae institutionem voce patria trimarchisiam nominant. Equum enim marcham appellant. Hucusque Pausanias. Quid planius dici posset? Britanni nostri in hunc diem tres masculini generis tri, foeminini vero tair dicunt, equum vero march appelluant. Unde trimarch illis tres equi dicuntur. Ex his necesse est fateantur omnes aut Gallos Britannica usos loquela (quod historiae fere omnes negant) aut hos gnesios fuisse Britannos.
spacer 66. Et paulo post affirmat Gallos lingua sua scuta patria tyren appellare, quo etiam nomine in hunc diem nos utimur, scutum tariam nuncupantes. Praeterea scribit Athenaeus blue reliquias Gallorum Bathanatio duce ad Istrium sedes posuisse, et postea in duas partes divisos, quarum unam Scordiscos dictos in Hungaria habitasse, alterum vero Brennorum nomine Alpes ad Brennerum montem in Tirolensi pago occupasse. Et Appianus blue hos omnes Cymbrorum nomine complexus est. Quae omnia ostendunt Britannos fuisse. Nam bathynad nostratibus formatus iudex est. Bath enim forma, ynad iudex secundum a rege locum obtinens nobis est. Nam mortuo Brenno hunc sibi ducem eligere. Praeterea yscar nobis separare, et yscaredic separatos significat. Unde haec Gallorum pars cum a reliquis discessit, Yscaredic, unde Scordisci, dicta est, Brenni ducis nomen servarere, et brynn Britannice mons vel collis est, a quo vocabulo Brynnerus dictus est. Praeter haec, Gatheli sive Hibernici cum circa haec tempora ex Cantabria ad novas sedes quaerendas per maria vagarentur, Britannos omnes a famosissimo duce Brenno Brennach dixere, quo nomine nostrates in hunc diem appellitant.
spacer 67. Haec de Brenno sufficere videntur. Et quod quidam Gallos affirmant Britannica lingua usos, ex Gallicis vocabulis a Rhenano, Sidonio, et Lazio citatis falsissimum esse apparet. Satis tamen mirari non possum linguae huius potentossimae gentis cum ius imperium Rheno Pyrenaeis, Apennino et oceano terminabatur, nulla fere vestigia inveniri. redAntiquissimum fuisse ex Beroso, Annio, Giambulario, et Postello liquet. Unde Gallia a pluvia, quod Hebraeis gal et Britannis glaud dicitur, quasi impluviati vel insidiati ab ipso diluvio dicti sunt. Hispani tamen, quamvis a Romanis, Cattis, Alanis, Vandalis, red Gothis, Guevis, et Mauris afflicti, in Cantabria, quae nunc Biscaia et Asthuria dicitur (nam hi soli veri Hispani et Hiberi sunt) suam antiquam linguam servavere. Quam quae vulgo Hispanica dicitur ex Latina, Gothica, et Arabica coaluit.
spacer 68. Sed, hiis omissis, ad nostram Cambriam revertamur, quam nos red vernacula lingua Cymbri dicemus. Haec, ut dixi, ab Anglis, ut Gyraldus ante 400 annos optime annotavit, more Germanico Wallia dicta est. blue Nam cum antiqui Teutones olim Gallos, quos Wallos vocabant, externorum proximos habebant, evenit ut postea omnes peregrinos et aliarum provinciarum incolas wallos et waliseos denominarint, quemadmodum in hunc usque diem tam Gallos quam Italos Burgundionesque wallos appellant, et res quasvis exoticas walshe, vocant. Haec inquam regio quae (ut Gyraldi verbis utar) adulterino vocabulo usitatoque maius, sed proprio minus, modernis diebus Wallia dicta, 100 millia passuum in longum, circiter vero centum millaria in latum continet. Longitudo namque a portu Gordwr in Mona usque ad portum Eskewyn in Venta quasi per 8 dietas extenditur, latitudo vero a Porth Maur, id est portu magno Meneviae, usque ad Rhyd helig, quod Britannis Vadum Salicis, Anglis vero Wylowford dicitur, quasi per 4 dietas expanditur, montibus excelsis, vallibus imis, sylvis immensis, aquis et paludibus terra mutissimis. Adeo ut a tempore quo Saxones primum insulam occupaverant, reliqui Britonum qui in has partes secesserunt non ab Anglis olim, nec a Normannis postea expugnari ad plenum potuere. Illic vero qui ad australem angulum, qui a ducis nomine Conaviae nomen accepit se susceperunt, quod non est adeo munitus, rebelles esse non valuerunt. Tertiaque namque Britonum extantium pars, quae Armoricam, australem Galliae regionem optimam. Nam post Britannicum excidium sed longe antea a Maximo tiranno translata est, et post multos et graves (quos Britannica iuventus cum ipso sustinuit bellicos sudores) ultimis hiis Galliarum finibus imperiali munificentia est remunerata.
spacer 69. Hucuscque Gyraldus. Hanc regionem olim a Britannis solis habitata, postea ab Anglis usque ad fossam Offae coli coepit, cum quibus Cambri usque ad Wilhelmi Normanni tempora innumera praelia habuere. Sub cuius filio Henrico Flandri e sedibus suis inundatione maris expulsi Rossiam Demetiae provinciam sibi possidendam accepere. Hii vero multis bellis a Cambriae principibus lacessiti fortissime se suaque tutati sunt, et in hunc diem et lingua et moribus a Cambris diversis ibidem pro Flandris agnoscuntur. Reges vero Angliae, maxime Henricus primus, secundus et tertius, hanc gentem, vocatis in auxilium Scotis, Ivernis, et Cantabris Gasconibus, mirum in modum continuis bellis lacessebant. Cambri vero sub tribus regibus quos principes vocabant disiuncti (quod sui excidii vera origo fuit) se suaque mordicus defendebant.
spacer 70. Suthwalliae tamen regiones quaedam, ut Rossia, Morgania, Wenta, Breciniae, et Powisiae pars a Roberto filio Hamonism claris Glocestriae comitibus, Brusiis, Bohunis, Bryano Gildfordensi, Adamo de Novomercatu, sed maxime omnium a Rogerio de Montegomerico et filiis suis, Hagone in Mona occiso, Roberto de Belisino, et Arnulpho, qui Pembrochae castellium extruxit, et Fitzalanis red Oswaldiae et Coluni domini praeliis multis edomitae in victorum ius abiere. Guynedhia vero, quamvis eius pars quae cis Conovium est primo a comitibus Cestriae, deinde a regibus praedictis ad Cludam amnem ferro et flamma omnia vastantibus diversis temporibus labefacteretur, depulsis tamen post decessum regum Anglis et castellis eorum solo aequatis, suos fines semper tutata est, donec anno domini 1282 Edwardus eius nominis primus maximo exercitu in Lewelinum principem ducto, et Mona insula ab alio eius exercitu classe invecto, edomita, ex quae in Arnoviam munitissimum naturali situ regionem, ponte ex cymbis facto (eo loci ubi Agricola olim milites suos traduxit) evasit, ubi ambobus execitibus simul iunctis, deletis prius maxima Gasconum et Biernorum cum diversis nobilibus multitudine, eam Anglici iuris fecit.
spacer 71. Cum eodem tempore tertius eius exercitus Suthwalliam, ducibus comite Glocestriae et Rogerio de Mortuo Mari, multis Cambriae regulis (qui principem aversabant sibi iunctis), devastaret, donec princeps ipse, a multis suorum derelictus, dolo Bueltorum proditus, haud procul a Vaga flumine, ubi cum paucis militibus venerat, a quodam Adamo Francton, qui sub Helia Walwyn militabat, eum e suis longius uno solo armigero comitatus et inermis, cum quibusdam illius regionis optimatibus qui inimicis hoc antea praedixissent, turpiter occisus est. Post cuius mortem Cambri Anglici iuris facti sunt, principemque postea semper habuere regis Angliae filium vel filiam, deficiente masculo, natu maiorem.
spacer 72. Hic autem rex urbes muris lapideis circundatos et castra extruxit, impositis in eis praesidiis ex Anglia ut Cambros in officio servarent, constitutis legibus ne Cambri libertatibus et immunitatibus quas Anglis ipse et sui posteri concessere gauderent. Sed multis edictis et decretis nimis severis adversos Cambros, maxime ab Henrico quarto (quo ob rebellionem cuiusdam Oweni Wallis Deae accolae eae genti infestissimus erat) aeditis, Angliae reges eos sub servitutis iugo servavere, propriisque legibus abolitis Anglicas introduxere, edictoque ne quis in curiis aut scholis Cambrica lingua uteretur cauti sunt. Sermonis tamen antiquissimi honos ita valuit ut non solum Cambri ipsi, sed etiam oppidorum Anglicorum per Cambriam habitatores nunc etiam Cambrorum nomine gaudentes ea libentur utuntur, et terminos suos in Angliam trans Deam fluvium promovit, maxime a regni Henrici septimo prudentissimi regis initio in hunc diem. Qui cum esset ab avo Oeno Theodori Cambro in Mona insula nato prognatus, omnes Cambros multis quibus alii reges eos premebant servilibus legibus liberavit, et eius filius potentissimus rex Henricus 8 immunites ab omni servitute et Anglis omnibus in rebus consimiles fecit.
spacer 73. Quibus rebus effectum est, ut mores antiquos exuti, qui parcissime vivere solebant nunc ditiores facti Anglos victu et vestitu imitantur, quamvis laboris impatientes, et nimium de nobilitate generis gloriantes, regis et nobilium famulitio potius quam manuariis artibus seipsos dedunt. Unde fit ut paucos per totam Angliam invenies nobiles quorum famulitii (qua in re Angli omnis gentes superant) magna pars non sit de Cambria oriunda. Nam homines lacticiniis maxime educati, agilibus et bene compactis corporibus ad omnia munia agenda aptissimi sunt. Praeterea animis cum sint elatioribus, ac in summa paupertate nobilitatem generis agnoscentes, cultui corporum (ut Hispani) magis quam divitiis et gulae dediti, aulicosque mores citissime discentes, ab ipsa nobilitate Anglica a suis Anglis praeferuntur. Nuper tamen urbes habitare, artes mechanicas discere, mercaturam exercere, terram optime colere, reliquaque omnia munia publica obire non secus ac Angli solent. Hac tamen in re eos vincentes, quod nullus sit adeo pauper quin liberos suos aliquod tempore scholae ad litteras discendas tradit, et qui studio proficiunt in academias mittentes iuri civili pro maiori parte operam dare compellunt. Unde evenit quod maior pars eorum qui in hoc regno ius civile aut pontificum profitentur Cambri natione sunt. Pauci etiam ex rudiori populo invenies qui legere et scribere proprium sermonem cytharamque suo more pulsare nesciunt. Nunc et iam et sacra scriptura et preces ecclesiasticae in hac lingua impressae habentur. Et quemadmodum olim gens, ut Tacitus inquit, blue iniuriarum impatientissima continuis pugnis et homicidiis inter se digladiabatur, ita nunc ob legum metum, quibus optime obediunt, supra omnes gentes litibus et controversiis inter se usque ad omnium bonorum consumptionem contendunt.
spacer 74. Haec de modernis Cambriorum moribus. Antiquos ex Gyraldo accipito. blue Scribit enim sic: Gens levis, gens aspera potius quam robusta, gens armis dedita tota. Non enim nobiles hic soli, sed totus populus ad arma paratus habetur. Bellica tuba sonante non segnius ab aratro agricola quam aulicus ab aula prorumpit arma. Nec enim hic, ut alibi, red redit,

Agricolae labor actus in orbem. blue

Solum quippe Martio et Aprili semel aperiunt ad avenas, nec bis in aestate, tertioque hyeme ad tritici trituram terras vertendo laborant. Totus propemodum populus armentis pascitur. Avenis, caseo, lacte, et butiro, carne plenius, pane parcius vesci solet. Non mercimoniis, non navigiis, non mechanicis artibus, nec ullo prorsus nisi Martio labore vexantur. Pace tamen tutelae student et libertati. Pro patria pugnant, pro libertate laborant, pro quibus non solum ferro dimicare sed vitam dare dulce videtur, unde ut in thoro turpe, in bello mori decus reputant. et hii olim reliquiae Aeneadum in ferrum pro libertate ruebant. De hiis hoc etiam spectabile, quod nudi multoties cum ferro vestitis, inermes cum armatis, pedestres cum equestribus congredi haud verentur, in quo plerunque conflictu red sola sunt agilitate et animositate victores, illisque quorum poeta meminit, situ et natura haud dissimiles,

spacerspacerspacerspacerspacerPopuli quos despicit Arctos, blue
Foelices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus, inde ruendi
In ferrum, mens prona viris, animique capaces
Mortis et ignavum est rediturae parcere vitae
. red

spacer 75. Et alibi, Gens leviter armata, et agilitati potius quam robustis viris confisa. Si hodie victa sit et cruentam in fugam turpiter conversa, cras nihilominus expeditionem parat, nec damni nec dedecoris recordata. Etsi apertis congressibus bello indicto non praevalet, insidiis et nocturnis irruptionibus hostem gravat. Unde cum red nec fame, nec frigore gravata, nec Martio labore fatigata, nec casibus adversus in desperationem data, sed post lapsum statim resurgere prompta, bellique discrimina denuo subire parata, sicut praelio facile sic bello difficile vinci solet, unde et Claudianus de gentis eiusdem natura loqui videtur, dicens,

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi corda parumper blue
Respirare sinas, nullo tot funera sensu
Praetereunt, tantique levis iactura cruoris.

spacer 76. Haec ille et plura, quae breviter, Deo favente, in lucem edentur. Iam ad terrae descriptionem accedamus. Haec terra post excidium Britannicum in sex regiones dividebatur, sicut ex antiquissimo libro de legibus Britannorum scripto legi. Nam, inquit, postquam Saxones, devictis Britannis, sceptrum regni et coronam Londinensem adepti sunt, omnes Cambriae populi ad ostium Devi fluminis ad regem eligendum congregati sunt ac yno i Doethant Gụyr Gụynedth, à Gụyr Powis, à Gụyr Dehenbarth, à Reynnục ac Esyllue, a Morganuc, id est et illuc venere viri Guynedhiae, et viri Powisyae, et viri Dehenbarthiae, et Reynnuciae, et Syllucae, et Morganiae, et Malgunum, quem alii vocant Maclocunium, Guenedum in regem eligere. Haec circa annum domini 560. Postea tamen in miserabili illa pugna contra Ethelfredum Northumbrorum regem memorantur Dynetiae, quam Demetiam falso vocant, Guentae Powisiae et Northwalliae reges. Alibi vero de regibus Strati Cluyde mentio facta est. Itaque, quod facile colligitur, hanc regionem diversis regulis subditam usque ad tempora Roderici magni, qui monarchiam totius Cambriae obtinebat anno salutis 843, et eam in tres partes dividens tribus filiis possidendam reliquit. Nam Mervinio (ut Gyraldus eum nominat, blue cui ego accedo) seniori filio Guynedhiam, Anaraudo (quae alii primum volunt) Powisiam, Cadelho iuniori Denbarthiam dedit, et, ut Gyldae verbis utar, Cadelho cum populi totius benedictione accessit Suthwallia, quam Denbarth, id est dextram partem, vocant. Quae quanquam quantitate longe maior, propter nobiles tamen qui Cambrica ychelwyr, id est, superiores viri, dicuntur, quibus abundabat, qui dominis rebelles esse solebant, dominumque ferro detrectabant, deterior esse videbatur. Haec autem divisio (dum horum posteri intestinis bellis inter se et externis singuli cum Anglis contendebant) Cambrorum regnum tandem pessumdedit.
spacer 77. Praecipuum horum regionum quod incolae Gụiynedhiam, Angli vero Northwalliam, et Latini scriptores corrupte Venedotiam appellitant, hos antiquitus habuit limites, ad occidente et septentrione oceanum habet Vergivium sive Hibernicum, ab Africo et Noto red Devium fluvium, quo a Suthwallia separatur. A meridie et oriente montibus excelsis aliquando aquis a Powisia et Anglia separatur usque ad aestum Deae fluminis. Hec in quatuor regiones dividebatur, quae 15 cantredos (quam centum villa significat) continebant. Harum regionum praecipua erat Mona insula (de qua alibi dictum est) et in ea erat regia Northwaliae sedes in Aberfrau, unde Gụynedhiae reges regum Aberfraụ nomen habent. Nam in legibus Howeli Dha (id est boni) Cambriae et regis et legislatoris (quas ego et Britannica et Latina lingua scriptas vidi) decretum erat, quod quemadmodum rex Aberfrau 63 libras tributi nomine regi Londini solvere debebant, ita et reges de Dinesur et de Mathrafal tantum singuli illi solvere tenebantur, unde apparet hunc regem fuisse totius Cambriae praecipuum principem.
spacer 78. Circa Monam sunt insulae parvae Ynis Adar, id est Insula avium, olim, nunc vero Ynis Moylrhoniaid, id est Insula phocarum dicta. Anglice vero Yesterisd. Etiam Yinis Lygod, id est Insula murium, et Insula Seirial, Anglis Prestholm vocata. Secunda Guynedhiae regio Arfonia, quasi supra Monam dicta, munitissima totius Cambriae pars. Montes et rupes habet totius Britanniae altissimos, quos nos Yriri, Angli Snowdown, id est niviferos appellamus, vix aut altitudine aut armentorum copia Alpibus cedentes. Flumina etiam et stagna perplurima habet. Et ultra eius ultimum promontorium Lhynum vocatum, est insula Ptolemaeo Lymnos, nobis Eulhi, Anglis vero Bardesey, id est Bardorum insula dicta. In Arfonia contra Monam fuit antiqua civitas Romanis Segontium, Britannis Caersegont a flumine praeterfluente nominata. Nunc vero ex euis ruinis facta est ab Edwardo Angliae rege eius nominis primo nova urbs et castelum Caer Arfon, id est Urbs super Monam dicta. Nec procul hinc contra Monam est episcopalis sedes Banchoriensis, et super Conovium aestum ibi patientem Cornovia, a nostratibus nominata, murata urbs ab eode rege condita.
spacergreen 79. Sequitur Meridnia, quam nos Merionydh et Gyraldus Terram filiorum Conavi vocat. Haec (ut inquit ille) blue magis est totius Cambriae hispida et horribilis, montes altissimos habens. Gens utitur lanceis longissimis quibus, ut Suthwalli arcubus illi praevalent, ita ut loricae ferreae minime earum vim sustinent. Haec ille. Maritima eius ob miram ibi halecum captionem a diversarum regionum populis frequentantur. In hac sita est Harlechia urbs super mare. Et in mediterraneis est ingens lacus Togidinis, per quem Dea fluvius, quem in Douerduw, id est Aquam Dei, appellamus, fluit. Ubi notatu dignum, piscium quoddam genus illi stagno singulare nunquam in fluvio inveniri, nec salmones in amne frequentes unquam lacum ingrediuntur. In haec et Arfonia cervorum et caprearum maxima in excelsis montibus cernitur multitudo, Et hae duae regiones ultimae totius Cambriae in Anglorum ditionem venere. Nec huius terrae populus intestinis incursionibus assuetus ante nostra tempora legibus recte parere videbatur. Ultima Guynedhiae pars a nostratibus Berfeḑwlad, id est intestina et mediterranea regio vocata, Conovio fluvio (cuius meminit Antoninus et Ptolemaeus sub nomine Novii) ab Arfornia separatur. In hac super dictum fluvium sita fuit antiquissima civitas Britainnis Dyganwy in Rossia, Anglis Ganok, et Tacito Cangorum nonime celebrata, unde huius regionis incolae Cangi a Romanis dicebantur. Ptolemaeus etiam Ianganorum red promontorii meminit, quod nunc Gogarth vocant. Locus natura adeo munitus ut vix humanis viribus capi possit.
spacer 80. Haec inquam civitas ultimorum Britanniae regum, cum iam potentia eorum inclinari coepit, regia erat, utpote Mailguni, Caduani, Cadwallae (quem Beda blue eo quod crudelissimo inimicos bello prosequebatur immanem tyrannum vocat) et Cadwalladri ultimi Britannici sanguinis in Britannia regis. Haec civitas anno nostrae redemptionis 816, regnante in Cambria Canano Dyndaythuy e coelo tacta ita arsit ut nonquam postea restaurari potuit. Nomen tamen adhuc loco permansit, et ex eius ruinis aedificata fuit Conovia. Praeterea in hac regione in Rhyfaniaco aedificavit Henricus Laceius Lincolniae comes (cui istam terram dono dedit victor Edwardus primus) fortissimum castrum, non solum naturali situ, sed etiam muris ex durissimo lapide mirae spissitudinis, totius Angliae (me iudice) munitissimum. Addiditque oppidum muris circumdatum, quod antiquo nomine Dynbechiam vocavit, quamvis poster Denbighiam appellavere. Haec elegans urbs et mea dulcissima patria, damariis pulcherrimis fere circundata in amoenissimae vallis faucibus condita, omnibus quae ad humanum usum necessaria sunt affatim abundat, montes, carnes, et lacticinia. Vallis fertilissima optimam segetem et herbam, dulcissimi fluvii, et mare propinquum pisces et omnia simuil volatilia omnis generis suppeditant. Vina red et ex Hispania, Gallia, et etiam Graecia advecticia abundanter veniunt. Cum etiam primaria pagi urbs sit, et meditullio regionis sita, emporium est et frequentia hominum utriusque sexus et mercium totius Northwalliae celeberrimum. Habitatores utramque linguam in usu habent, multisque a regibus Angliae immunitatibus donati, suis legibus reguntur.
spacer 81. Vallis cui imminet haec urbs nobis Dyrphyn Clụyd, id est Vallis Cluydae dicitur. Nam cum circa 18 milliaria in longitudinem, in latitiudine vero alibi 4, .alibi 6 habet. Ab oriente, occidente, et meridie montibus altis, a borea oceano vallatur. Medio vero amne Cluyda, unde nomen habet, secatur, in quem diversi fluvioli e montibus sese exonerant, unde irrigua et laetissima prata red pascuaque uberrima ripas eius cingunt. In cuius vallis initio Ruthenium antiqua urbs et castrum Graiorum (nomen apud Anglis familia originem ducit) opus spectatur. Et non procul a mari Rudlana in Tegenia, olim magna urbs, nunc exiguus vicus situatur.
spacer 82. In eadem provincia est cathedralis ecclesia a nostratibus Lan Enguensis, ab Anglis Assaphensis dicta, inter Clydam et Elguim fluvios fabricata. Memini me legisse Elbodium quendam fuisse Northwalliae archiepiscopum, eoque honore a pontifice Romana decoratum, qui primus omnium anno nostrae salutis 762 Cambros Romanae ecclesiae, a qua antea discrepaverant, coniunxisset. Nam Britanni Asiaticos imitantes Pascha a 14 lunae ad 20 servabant, cum Romani concilium Nicenum sequentes a 15 ad 21 Pascha suum celebrabant, unde saepe evenit quod diversis Dominicis hae gentes hoc festum celebraverint. Sed videant episcopi quam procul a Niceni concilii decretis aberrant, dum incertam illam de motu solis et lunae regulum quem aureum numerum vocant turpiter hallucinati imitantur. Et quae res olim Britannis a nimis superstitioso monacho Augustino et nimium hisce frivolis tribuente Beda blue maximo vitio dabatur (adeo ut illos eam ob hanc causam haereticos vocare ausus est), nunc (quamvis sub Niceni consilii aliter mandatum sit) a pontificibus ipsis et tota ecclesia Europaea contemnitur.
spacer 83. Sed ad institutum. In illo loco ubi sedes Assaphensis est erat olim collegium litteratorum agnonistarum (ut Capgravii blue verbis utar) multitudine sub Centigerno Scoto celebre, quod Elguense sive Eluense a flumine dictum. Haec vero provincia Tegenia a Latinis Igenia nuncupatur, et postea ab Anglis domita Tegengel red id est Anglorum Tegenia dici coepta est. Deinde vero a Britannis ex Scotia venientibus, pulsis Anglis, habitata cum valle Cluydae Rhysoniaca et Rossia regnum constituit, quod Marianus Streudglead, nostri vero Stradcluyd, id est Stratum Cluydae dixere. Nam strat nomine fluvii addito Cambri terrae tractum fluvio vicinum denominare solent, ut Strad Alyn, Strad Towy, et huiusmodi multa. Ultimus horum princeps Dunwallonus, contempto regno, Danis tunc totam Britanniam affligentibus, Romam abiit anno post incarnatum verbum 971, ubi paulo post obiit. In Tegenia est mirae naturae fons, qui cum a mari sex millibus passum distat in parochia Calcensi bis in die fluit et refluit. Hoc tamen nuper observavi (luna ab horizonte orientali ad meridianum ascendente, quo tempore omnia fluunt maria) fontis aquam diminui, refluviumque pati.
spacer 84. Nec procul hinc est celeberrimus ille fons a superstitioso Wenefridae virginis cultu nomen habens, qui ex loco quem Sychnant, id est Siccam vallem appellitant, subito ebulliens, magnum ex se emittit flumen qui in Devanum aestum mox exoneratur. Haec aqua praeter quod muscum gignit gratissimi odoris, etiam humano corpori et lotione et potu saluberrimo, saporisque optimi est, ita quod multi mortales in aqua loti a diversis infirmitatibus etiam a nativitate insitis curantur. Est praeterea in Tegenia monumentum quoddam antiquissimae structurae in loco Pot Vary dicto, Romanis litteris et armis quondam nobilitatum. Urbs quam Flynt, id est Scilicem vocant, super Devae aestum sita, non solum Tegeniae sed totius pagi caput esse cognoscitur.
spacer 85. Descripta Guynedhia, ad Powisiam secundum Cambriae regnum accedamus, quod tempore Germani Altisiodorensis ibidem contra Pelagianam haeresim olim praedicantis potens fuisse ex eius vita dignoscitur. Cuius rex ut ibi habetur, quod virum optimum audire recusaverat, occulto et terribili Dei iudicio cum regia et tota familia in terrae viscera absorptus est, quo in loco non procul ab Oswaldia est stagnum incognitae profunditatis Llụnclis, id est Vorago palatii in hunc diem dictum. Multaeque ecclesiae per illam provinciam nomini Germani dicatae inveniuntur. Huius regni olim regia Salopia erat, sed, Anglis eam occupantibus, ad Mathraval quinque milliaribus a Pola Powisiae distantem locum eam transtulere. Habuit haec regio a septentrione Gụynedhiam, ab oriente a Cestria usque ad Heredfordiam Angliam, a meridie et occidente Vagam flumen et montes altissimos quibus a Suthwallia seperabatur, et quia terra planior et Angliae contermina, continuisque Anglorum et postea Normanofrum bellis lacessita, prima Cambriae regio haec Anglicum iugum experta est. Homines tamen cum gignit et rubustos et quietis impatientes, homicidiis et excursionibus assuefactos, non solum Angliae regibus, sed suis vicinis Cambris multa detrimenta et infinitos labores dabant. Posteaque inter duos fratres divisa, ut Cambrorum mos erat, labefactari coepit, et ea pars quae ad septentrionalem Tanti, Murniae, et Sabrinae partem sita erat, ad Madocum, unde Pows Fadoc vocabatur, devoluta est.
spacer 86. Altera vero pars Gụenwynwyni et dominium et nomen transiit. Prior vero Powisiae nomen perdidit, nam a Normannis devicta in victorum ius abiit. Prima eius regio Mailoria, Dea flumine in duas partes scinditur, Saxonicam scilicet et Cambricam, quarum illa Flyntensis, haec Denbyghiensis pagi est, in qua est castrum Leonis, nunc vulgo Holt dictum. Nec procul inde visuntur celebratissimi (dum Britannorum gloria viguit) Banchoriensis monasterii ruinae. In illo 2100 monachi optime instituti et in septem classes divisi Deo serviebant, quorum idiotae et indocti et sibi et viris doctis et libris suis incumbentibus manuum suarum opera victum et vestitum quaeritabant, et si quid superabundabat, illud pauperibus dividebatur. Emisit locus ille multas dictissimas virorum centurias, inter quos et pessimum haeresiarcham Pelagium domus illa evomuit. Et postea Augustini, non Hipponensis eipscopi sed monachi superbissimi invidia et crudelitate Ethelfredi crudelissimi ministri opera, viri multo perfectioris quam ille fuit instituti e medio sublati, et domus tota fundamentis (cum nobilissima et omni thesauro chariori bibliotheca) igne et ferro destructa est.
spacer 87. Longum esset recensere quid et Latini et Britannici annales de huius viri intolerabili superbia scripsere. Cum in solio regaliter sedens episcopis Britannis ad eum humiliter et mansuete (ut Christianos decebat) venientibus assurgere dedignabatur, quam rem illi videntes hunc non Christi mansueti et mitissimi agni, sed Luciferi ministrum (ut ex sacris litteris didicerunt) asseverantes, domum conversi sunt. Ille vero ob hanc contumeliam, et quod archiepiscopo Cantuariae a se constituto, et quod cum Romana ecclesia in quibusdam non convenirent, Anglorum odium ita in eos concivit ut paulo post, ut dixi, ab Ethelfredo Ethelberti Cantii ab Augustino incitati opera et auxiliis, monachi pacem petentes crudeliter occisi, et postea Britanni duce Brochwelllo Powisiae rege victi sunt. Donec tandem Bletrusii Cornoviae ducis Cadvani, Northwalliae, Meredoci Suthwelliae regnum copiis adiuti et Duneti abbatis viri doctissimi concione animati, quique iussit (ut nostri annales referunt) ut unusquisque terram oscularetur, in memoriam communionis corporis dominici, aquamque ex Dea fluvio manu haustum biberet, in memoriam sacratissimi sanguinis Christi pro eis effusi, et ita communicati memorabili praelio Saxonis, occisis, ut Huntingtonensis refert, blue ex eis 1066 vicere, Carduanumque in Civitate legionis regem creavere.
spacergreen 88. Proxime sequuntur Iala et Guayna montanae regiones, in hac vero est antiquissimum illud castellum quid Palatium Brenni in hunc diem vocatur. Et hae Denbighiensis conventus sunt. Magis ad boream sunt Stradalyn, a flumine Alino dicta, et Hopa Fluitensis pagi. Versus vero Salopiam est Wittyntona, et Ostwaldia emporium nobile, et Fitzalanorum antiquissimae in Anglia familiae opera, cuius patrimonii est, muris circundata. Hae autem Salopiae pago accedunt. Supra hos ad occidentem super Deam fluvium sunt Edeyrmoni, nunc Nerviniis additi. Et hi omnes hoc tempore Gụnedhii appellantur, cum Powisiorum nomen apud eos deperditum sit.
spacer 89. Secunda Powisiae regio continebat eam provinciam quae nunc sola Powisiae nomine gaudet, et quae olim latissime patebat, iam tres tantum cantredas continet, et tota est ad borealem Sabrinae fluminis partem, quod secundum Britanniae flumen ex altissimis Plymnoniae montibus ex eodem fonte cum Vaga et Rhidiolo scaturiens, per Arwistli et Kedewen Powisiam prelabens ad Salopiam se accelerat, deinde per Brugam, Wignornium, Glocestriam fluens, a qua non procul aestum patitur, interque Cambriam et Devoniam red Cornoviamque maris Sabrini nomen habet. Nostrates Hafren et non Sevarne, ut Angli appellitant. Powisiae caput et regia Mastrafal dicta, nomen antiquum cumsumptis aedificiis obtinet. Et uno miliari a Sabrina est oppidum solum illius regionis emporium, ab Anglis Pole, a Cambris Treillyn, id est Urbs stagni a vicino lacu denominatum, cui supereminent duo castella principum Powisiae olim opus. Hic principatus ad mulierum Havisiam nomine haereditario iure devenit, qui Carletoni Anglo nupta Powisiae eum dominum fecit, ex qua domo ad boreales Graios tandem devenit.
spacer 90. Proxima ei est Cadevenna, nova urbs, et supra eam versus ortum Sabrinae Arvistlia, Ḷanydlosia, urbibus cognitae regiones. Magisque ad occasum et boream ad ortum Devi, Monthwia, nunc Merviniae portio, et Cefelioca Machaulhaitha oppido nota. Ex altera parte Sabrinae sub Ceria regione est castellum cum parvulo oppido quod Cambri Trefaldwyn, id est urbem Balduini, Angli vero Montgomerum a conditore Rogero de Monte Gomerico vocant. Ab hoc oppido omnes hae regiones iunctae Montgomericensis pagus habentur, quae regio olim generosorum equorum nutrix praeclara, nunc paucos emittit, et a Rogero praedicto filiisque suis, viris bellicosis, mirum in modum affligebatur, donec Robertus laesae maiestatis reus solum mutare compulsus est. Montosa est haec regio, pascuisque uberrimis armentis optima, multis aquis irrigua, hominesque gignit proceros, optime formatos, ocio tamen et ludis inutilibus nimis deditos. Unde fit ut Anglos agricolas divites inter eos invenies, cum domini fundorum, qui omnem laborem fugiunt, pauperes sunt. Hos vero sex pagos, Monay scilicet, Arvoniam, Merionydiam, Denbighiensem, Fluitensem, et Montgomericensem, Angli Northwalliam vocant.
spacer 91. Restat illa Powisiae pars quae ad Vagam olim extendebatur, cuius prima regio a Coluno flumine Fitzalanorum castello et possessione nomen habet, proximaeque sunt Melienyth et Burttrenion, montanae regiones, et ad meridiem Radenoriae, Cambris Maisifod dicta, pagi caput. His proximi sunt Elvelli, red cum castro Pagani ad Vagam, quam nostrates Gwy appellant. Infra hos omnes sunt Prestenia, quam fanum Andreae dicimus, Kyntona cum castro Huntingtonensi. Et super Themidem nobis Tefedioc dictum est celebris urbs et castellum de Ludlaṳ in pago Salopiensi, olim Dinau nuncupata, Rogeri Montisgomeriae opus. Et supra eam castrum Wigmoriense Mortumariorum patrimonium. Et ad Sabrinam Bruga et Beaudley, olim castro de Thychil notissima. Et ad Africum super Longum, quem Lhygwy appellamus, in fertilissima planitie red stat Lhanlhieni, Anglis Lemster. Nec procul inde est antiqua civitas Henfford, id est vetus via, Anglis olim Ferleg, nunc Herefordia super Vagam vel Gwyan, quod verius est, situata. Versus Sabrinam sunt Malverniae montes, et in ipso angulo inter Sabrinam et vagam non procul a Rossia urbe est famosa illa sylva quam a Danis Danicam vocant. Hae autem regiones cum toto pago Herefordiensi ultra Vagam, antequam ab Anglis occubantur, Britannice olim Eryeynnṳc dicebantur, et incolae Eryenwyr, cuius nominis aliqua significatio adhuc in uno pago Herefordiensis loco elucescere videtur. Nam quod Angli Urchenfeld, Cambri Ergnig et postea Ergengel dixere. Nec mirum, cum Powisiae nomen minima eius portio (ut dixi) nunc retinet.
spacer 92. Restat tertium Cambriae regnum, ab Anglis Suthwallia, id est Meridionalis Walliae, a nostratibus qui regionem incolunt Dehenbarth, id est dextram vel meridionalem partem dicta, nam ita Meridiem appellare solemus. Haec tota mari Hibernico, aestu Sabriniano, Vaga et Devo fluminibus continetur. Et quamvis regio sit admodum fertilis et uberi gleba, multoque maior quam Gụynedhia, deterior tamen (ut inquit Gyraldus) bluehabebatur. Idque non solum quod ychelwyr, id est optimates regibus suis, parere recusabant, sed etiam quod maritima eius ora ab Anglis, Normannis, et Flandris continuo infestabatur. Unde compulsus est princeps regiam suam Maridunum relinquere, et ad Dynefur in Cantremaụr sedem regni constituere. Et quanquam hi principes magnam in Cambria authoritatem haberent, tamen post occisum dolo suorum Rhesum filium Theodori magni, non duces vel principes sed argwyldi, id est domini vocabantur, donec tandem et intestinis bellis ob terras inter multos divisas et externis (Anglis omnia occupare vi et dolo conantibus) ita labefactati sunt ut post mortem Rhesi filii Gruffyth viri clarissimi et bellicosissimi, et principum et dominorum authoritate et nomina perdidere.
spacer 93. Iam ad provinciam describendam descendamus, cuius prima nobis occurrit regia quam Cereticam Gyraldus vocat, nostrates vero Ceredignion, Angli Cardigan. Ubi notandum, ut in reliquis omnibus C et G kappae et gammae vim habere. Haec regio a septentrione mare habet Vergivium, ab oriente Devum fluvium, qui a Gụynedhia separatur, et montes altissimi versus Powisiam, a meridie Mariduniam, ab occidente Dyfetiam. Horum aut lingua (ut affirmat Gyraldus) blue caeteris Walliae populis elegantior habebatur, Gụynedhia vero impermixtior ad antiquam Britanniam proxime accedens. Meridionalium vero rudior, quod cum externis maximum habebant commercium. Maritimam huius tractus partem Richardus Clarensis vir nobilissimus classe invectus, aedificatis ad ostia Tifii et Ystwyth castellis, sui iuris fecit. Praesidiisque impositis, in Angliam reversus est, cumque accepisset suis a Cambris obsideri, maximis auxiliis fretus terrestri itinere auso satis temerario eius opitulari conatus est, sed apud Coed Grono non procul ab Abergevinni red ab Ierwertho de Caerlleon cum omnibus suis deletus est. Ita illa castra ad antiquos dominos devenere.
spacer 94. Credo Ystwythi Ptolemaeo Rotossa dici, et Tibium Abertivi, sed incuria librariorum in unum vocabulum coaluisse. Non procul ab eo loco est Llanpaternfeụr, id est fanum Paterni magni, ecclesia olim magna in veneratione habita. Nam Cambri longe magis quam aliae gentes reverentiam ecclesiis et viris ecclesiasticis honorem deferre solebant. Nam, ut refert Gyraldus, inimicissimos et laesae maiestatis reos ad ecclesias fugientes, imo et inimicorum armenta in terris ecclesiae subditis pascentia intacta relinquere solebant. Etiam armati in praelium ituri red ecclesiastici ordinis viro obviam facti, proiectis armis benedictionem curvo red capite petunt. In hac regione est locus in quo aiunt sub pedibus Dewi (quem Latini Davidem vocant) dum in Pelagianos inveheretur, terram mugisse, et se erexisse in collem, quem Llahdewybrevy vocant. In altera regionis parte est principalis pagi urbs super Tifium flumen, quam nos Aberteifi, id est Ostium Teifi, Angli vero Cardigan dicunt. Hic fluvius solus in Britannia castoribus, ut Gyraldus refert, abundabat, sed nunc quis sunt nostrates nesciunt. Nudum tamen nomen, quod avanc dicunt, pro monstro quodam aquatico habetur.
spacer 95. Eandem maris oram legentes, occurrit nobis regio antiquitus a nostratibus Dyfed dicta, Ptolemaeo vero Demetia pro Dyenetia, Angli Westwales, i. e. occidentalem Walliam, et nunc Penbrociensem pagum appellant. Haec utrumque mare attingit, et ultimum eius promontorium Ptolemaeo Octopitarum a Pebidion deflexo vocabulo dicitur. Ad borealem oceanum sunt Trefdraeth et Aberguainia, in terra Culgarrena, et in occidentali angulo est episcopalis sedes Menevensis, olim archiepiscopali pallio celebris. Nam Devi, qui David dicitur, sedem archiepiscopalem ex Civitate legionum, ubi antiquitus fuit, in Meneviam transtulit, post quam sedere 25 archiepiscopi, quorum nomina apud Gyraldum habentur. Horum ultimus Samson, maxima peste ingruente, in Armoricam cum pallio aufugit, et in Dolensem episcopum electus, ibidem pallium reliquit, quo successores eius gavisi sunt in haec usque tempora, quibus praevaluit archiepiscopus Turonensis. Nostri propter bellum Saxonicum et paupertatem pristina caruerunt dignitate, semper tamen omnes Cambriae episcopi ab episopo Menevensi consecrati, et ipse ab illis tanquam suffraganeis ad tempora Henrici primi, quo Bernhardus a Cantuariensi archiepiscopo consecreationem accepit, se tamen ut archiepiscopum longo tempore gessit, donec tamen Romae causa cecidit. Haec Gyraldus. blue Nec ullus episcoporum Mineviae ante Morgeneụ, qui a Davide 33 fuit, carnes gustabat. Ipse vero ea nocte qua primo carnibus vescebatur a piratis occisus est. Haec ecclesia saepissime ab Anglis et Danis piratis spoliata et destructa fuit. Hic vero in Rosea valle natus fuit magnus ille Patritius qui Iverniam Christiana fide imbuit.
spacer 96. Ab hac sede distat Haverfordia, quam nunc Herefordiam occidentalem vocant, 21 millibus passum, olim Cambris Aberdaugleddau, id est Ostium duorum gladiorum, nam ita amnes red nobilissimum totius Britanniae portum efficientes vocantur. Hunc Angli Milford, aliqui Latino red domine Alaunicum vocant. Cimbri nunc hanc urbem Hulphordh appellant, et portui suum antiquum remanet nomen. Super eundem sinum stat Benbrochia pagi caput, Arnulphi Montgomericensis opus, quam Girardus de Wyndelesora strenuissime contra Rhesum Theodori filium defendebat, paceque postea firmata, ut inquit Gyraldus, blue Nessam Rhesi filiam uxorem duxit, ex qua egregiam suscepit utriusque sexus prolem, per quam et Anglis maritima Cambriae retenta, et Hiberniae moenia sunt postmodum expugnata. Ad mare australe est Tenbigia, ut Angli vocant, Cambris vero Dynbegh y ystod, id est Piscatoriam Denbyghiam (ad differentiam alterius quae in Gụiynedhia est) dicitur. Haec autem Demetiae sive Dynetiae pars, Flandris ab Henrico primo illinc missis, in hunc diem habitatur. Haec gens fortis et robusta se suaque pertinaciter contra Cambros defendebat, et quanquam saepius, maxime a Cadwaladro Conano et Howelo filiis Oeno Gụynedhiae principis, a Rheso filio Gruffithi Suthwalliae, et ultimo a Lewelino (ut Parisiensis blue eum vocat) magno, qui 30000 hominum in suo exercitu habebat, fere ad internecionem caesi sunt, semper tamen iterum vires assumpsere, et in hunc diem usque moribus et lingua a Cambris diversis cognoscuntur.
spacer 97. Tertia Sudhwalliae provincia Maridinia, a Mariduno antiquissima civitate, cuius Latini scriptores et Graeci meminere, nomen habens. Haec longe ante natum virum illum doctissimum (quem Angli corrupte Merlinum, nostri vero Merdhyn vocant) hoc nomine cognoscebatur. Nec civitas ab eo, sed is a natali solo nomen accepit. Nos hanc Caer Frydhyn (ob linguae dialectum qui M in V consontantem, pro quo nostrates F utuntur, id est Merdhyni civitatem vel castrum) dicimus. Ambrosius ille ex virgine nobili (patris nomine data opera suppresso) natus, ob mirabilem viri in mathematicis reliquisque omnis generis disciplinis cognitionem a rudi vulgo pro incubi filio habebatur. Haec urbs, ut Gyraldus refert, blue olim coctilibus muris egregie circundata fuit, et super clarum flumen Ptolemaeo Tobius, nobis vero Toụi, aedificata Suthwalliae regni regia, donec ab Anglis capta est, habebatur, quae postea ad Dynefur super eundem fluvium in loco sylvis et montibus muntissimo translata est. In hac regione ob locorum fortissimorum situm Suthwalliae principes fere continuam habitationem faciebant, quae cum a Ceretica Tisio fluvio, super quem nobile castrum de Emlyn est, dividebatur. Reliqua ex parte montibus excelsis et mari circundatur.
spacer 98. Versus mare est Catguilia, nunc Cydweigh. a Mauritio Londinensi olim possessa regio. Cui imminet Gụhir (nunc Morganiae iuncta) cum urbe ad ostium Tawai, nobis Abertawai, Anglis Swansei vocitat. Morgania, Anglis Glamorgan, nobis vero Morganue et Gwadforgan, id est patria Morgani a Morgano, ibidem a consobrino suo Cuneda Lhoegriae rege ante bis mille annos occiso, dicta. Haec mari Sabrino incumbens semper suos principibus rebellis esse solebat, unde cum suo vero et legitimo red principe servire recusabat, iusta Dei sententia rebellionem semper vendicante externorum iugum subire compulsa est. Nam circa annum domini 1090 cum Iestinus filius Gurganti Morganiae regulus, Rheso Theodori filio Suthwalliae principi obedire recusaret, missoque in Angliam Enea filio Cedivori (Demetriae olim domini) ut milites conscriberet, magnumque exercitum duce Roberto quodam Hamonis filio accepisset, et Rhesum sibi in Nigro monte obviantem, iunctis sibi aliis ex Wenta et Brechinia rebellibus occidisset, soluto stipendio Anglos dimisit. Illo vero, perspecta optimi soli fertilitate, Cambrorum inter se maxima discordia, ut olim Saxones fecissent, red in hospitem suum arma vertunt, omnique planitie et meliori solo facile exuunt. Hamo vero hoc totum inter 12 equestris ordinis quos secum habebat viros, retenta sibi bona parte, divisit, qui, extructis castellis, accepta praedia iunctis viribus defendebant. Et horum haeredes in hodiernum diem illa quiete possident. Iestinus vix sibi suique montana servavit. Nomina horum ita se habeure, Londoniensis, Stradlyngus, Sancto Iohannes, Turbevillanus, Granvillanus, Humfrevillanus, Sancto Quintinus, Sorus, Sollius, Berkerolus, Sywardus, et Flemingus.
spacer 99. In hac provincia sunt Netha, super flumen eiusdem nominis, Pontfain, id est Pons lapidea. Angli falso Cowbridg, id est Pontem vacciniam, vocant, Lantwyd, Wenny, Dynwyd, oppida et castella, praeter Caerphili antiquissimum (quod Romanorum opus praedicant) castrum, et Caerdyd, primaria pagi urbs, super red Taf amnem situata, Angli Cardyd appellant. Nec procul hinc est Landaf, red id est Fanum super Tavum, episcopali sede celebris. Huic regioni proxima est Wenta sub Momunthensi pago. Haec olim Siluria dicebatur, quod contra Boethii et Polydori ridiculam authoritatem blue facile probari potest. Et primus omnium Tacitus affirmat blue Silures contra Hispaniam positos, sed hi multo proximiores Hispaniae sunt quam Scotiae aliqua pars. Ergo verisimilius est eos hic quam in Scotia fuisse. Praeterea cum Agricolae in Albanos expeditionem luculenti oratione describit, omnes Albaniae gentes enumerans, nunquam Silurum, quae bellicosissima gens fuit, red enarrat, quorum vestigia in Wenta adhuc apparent. Ptolemaeus etiam et post eum Marius Niger Silures proximos Demetis et Maridumo, sed orientaliores ponit, Praeter has authoritates, legum Britannicarum antiquissimus codex red Sylluc Cambriae provinciam enumerat, cuius incolae nobis Syllụyr Britannica lingua ut vocentur oportet, unde a Romanis Sylures dicti. Et unam Wentae pars Gwent Ilục, elisa una syllable, quasi Went Silluc, hodie dicitur. Et Chepstow eleganti in Wenta emporio Strigulia red nomen ante paucos annos fuit, quod ad Siluriam accedere videtur. Antoninus etiam author gravissimus Ventam Silurum non procul ab ista versus traiectum Sabrinae fuisse memorat. Ridiculum igitur esset Silures posthac in Scotia quaerere. Et quanquam Plinius ait e Silurum regione in Hiberniam brevissimum fuisse traiectum, illud ita accipiendum est, suo tempore Britanniam non satis cognitam, Albaniaeque populos haud domitos longe postea fuisse. Unde cum quidam Romanorum ex Suthwallia in Hiberniam, ut nunc Angli solent, traiecissent, alii qui Britanniam non vidissent brevissimum traiectum credidere.
spacer 100. In hac regione sita est antiquissima et nobilissima legionum civitatis quam nostrates Caerleon arwyck, id est Civitas legionum super Viscam, ad differentiam alterius in Northwallia super Deam aedificatae. De hac ita scribit Gyraldus, blue Erat urbs antiqua et nobilis, cuius vestigia adhuc supersunt, palatia immensa, turris gigantea, thermae insignes, templorum reliquae, et loca theatralia muris egregiis partim extantibus omnia clausa, etiam aedificia subterranea, a quarum ductus, hypogaeosque red meatus. Sunt ibi stuphae miro artificio confectae. Ibi iacent duo martyres, Iulius et Aron, qui habebant ecclesias sibi dedicatas. Erat etiam et archiepiscopalis ecclesia sub Dubricio, quae cessit Davidi. Haec ille. Etiam ex altera Viscae parte, in via quae Struguliam ducit, visuntur antiqua valla et moeniorum ruinae, Ventae Silurum, quam nunc etiam Caerwent, id est civitatem Ventam, vocant, unde et regioni nomen accrevit.
spacer 101. Ad ostium Vagae, quem Gwy dicimus, est celebre emporium, olim Strigulia, red et nunc Castel Gwent dictum. Huius loci comites et eorum haeredes martiales res Cambricas mirum in modum labefactarunt. Nec procul hinc est Monmuthia, nobis Monwy, a concursu Monae et Vagae dicta, totius huius conventus caput. Supra vero ad Oscam sunt Oscae castrum Brunbuga vocatum, et in superiori Venta ad concursum Viscae et Gevennae, Abervevenny, cuius dominus Briennus Guildfordensis Wentis multa mala contulit. Sed postea Wyllius Brustius Brechinia dominus nobiles Wentas sub amoris et amicitiae praetextu simul convivarentur, in hoc castrum vocavit, qui cum Sesyleio Dunwallani filio primario eius regionis viro et filio eius Grufitho, nullum dolum suspicantes, inermes intrasset a Berustii satellitibus in hunc finem armatis crudelissime omnes ad unum trucidati sunt, et postea subito in domum Sesylii irrumpentes Cadwaladrum infantem, eius red filium coram red matre immanes lanii mactavere. Horum tamen filii, capto castro et Ranulphio Poerio cum multis nobilibus, apud Ḷandyvegad occiso, parentum mortem viriliter ulti sunt. Brustius, ad maiora mala servatus, in castro Windelesora cum matre fame necatus occubuit. Hic notandum esse duxi Sesyllium nomen, Britannis et Cambris commune, non cum C (quod semper K Anglicani naturam refert), sed cum S scribi oportere, nam aliter Cambris Kyllius legitur. blue
spacer 102. Restat ultima Suthwalliae mediterranea regio, pagum Brecheniacum constituens, cuius caput Brechinia vel, ut Cambri dicunt, Aberhodni, super casum Hodni in Viscam situata. Hanc primus Anglorum Bernhardus de Novomercatu armis edomuit. Super hanc regionem est Bogwelthia, quem Buellt vocant, aspera et montana regio, a Vaga ad Tobium pertingens. Inferios vero est Ewias Pagani filii Iohannis viribus acquisita. Postea in duas Haroldicam et Laceiam divisa. Nec procul est Romanis monumentis cognita Haya, Tregelli, id est urbs Corileti vocata. Hi septem pagi, Ceretica, Dwetia, quae et Demetia, et Penbrocensis, Mariduma, Morganica, Gwenta, quae et Monumethenis, red Brecheniaca, et Radenoria, Suthwalliae ab Anglis tribuuntur.
spacer 103. Hiis de antiquis et modernis regionibus et civitatum Britanniae veris nominibus in medium adductis, ne lectori moroso haec inculta et barbara oratio taedium afferat, finem dicendi facere decreveram. Sed cum in memoriam revocarem Polydorum Virgilium, cuius opera in omnium manibus sunt, ubique Britannos convellere, gloriamque Britannici nominis elevare verbis, et maxima labe inurere in sua historia conantem, imbelle et infidum genus vocitantem, operaeprecium esse dixi paucula quaedam in medium adferre ex authoritatibus clarissimorum scriptorum et classicorum historiographorum libris collecta, ut inde aequus lector facile iudicare queat quanta fides Urbinati tribuenda sit. Ed quod clarioris litteraturae viros de re Britannica scribentes aut non legit aut, quod verisimilius est, invidia et odio Britannici nominis laborans, silentio praeterivit.
spacer 104. Caesar ipse, qui primus Romanorum Britanniae meminit, quamvis in sua propria caussa nemo pro aequo iudice habetur, fatetur Britannos acriter primo congressu contra Romanos pugnasse, et eos mirum in modum perturbasse, et postea legionem frumentatam missam ita ab hostibus pressam, eos aegre sustinuisse, et ad eius advenum timore se recepisse affirmat, et, ut eius verbis utar, Caesar, ad lacessendum hostem et committendum praelium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit, et, brevi tempore intermissio, legiones in castra reduxit. blue Hunc retractum alii fugam vocavere, qouid etiam probatur eo quod paulo post, post medium noctis, ascensis occulte navibus, e Britannia discessit. Nec hic Britanniae robur, sed Cantiorum subito collectam manum fuisse ex sua historia constat. Postea vero libro 5 blue ostendit Britannos essedarios acriter in itinere conflixisse, et albi in castra eius eos impetum fecisse, et Romanas cohortes perterritas, Laberio tribuno occiso, sese incolumes recepisse. Quod quid aliud significat quam fuga evasisse? Etiam fatetur Casivelanum Mandubratii et civitatum defectione maxime permotum (non praelio lassatum) legatos de pace ad eum misisse.
spacer 105. Haec autem omnia dissimulat invidus Polydorus. Diodorus etiam Siculus, blue qui Augusti tempore scripsit, ait Britanniam tradunt incolae aborigines, qui priscorum more vitam degunt, utuntur in pugna curribus veluti antiquos Graecorum heroes usos in bello Troiano ferunt. Moribus simplices integrique existunt, longe a nostrorum hominum astutia verustiaque remoti. Cibo simplici vilique vitam ducunt, longe a divitum delitiis alieno. Haec ille. Tacitus blue etiam clarus author Carataci in populum Romanum fortia facta miris attollit laudibus, Romanosque post eius captivitatem ab una tantum Silurum civitate saepius victos et profligatos confitetur. De Venusio etiam, quem ferocem et Romanos odio persequentem scribit, non solum Romanos, et auxiliares Britannos vicisse tradit. Verbis eius sunt, blue Regnum Venusio, nobis bellum relictum, et postea blue exasperatam merito reginam Boadiciam (quam Dion Bundvicam vocat) 70 millia Romanorum neci tradidisse haud negat. Cuius fortitudinem plusquam virilem et facinora usque ad coelum laudanda, et clarissimis imperatoribus facta aequiparandam Tacitus et Dion magni nominis viri luculentis et longis orationiibus celebrare.
spacer 106. Et in vita Agricolae, blue In deposcendis periculis eadem Britannis cum Gallis audacia, et ubi advenere, in detractandis eadem formido, plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus. Mox segnitia cum ocio intravit, amissa virtute pariter ac libertate, quod Britannorum olim victis evenit, caeteri manent quales Galli fuerunt. In pedite robur, quaedam nationes et curru praeliantur, honestior auriga, clientes propugnant, olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. Nec aliud adversus validsissima gentes pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus, ita dum singuli pugnant, universi vincuntur. Et alibi, blue Britanni delectum ac tributa, et iniuncta imperii munera impigre obeunt, si iniuriae absint, has aegre tolerant. Iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Et paulo post, blue Iam vero principum filios liberalibus artibus erudire (scilicet Agricola) et ingenia Britannorum studiis Gallorum praeferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent, inde etiam habitus nostri honor, et frequens toga, paulatimque discessum ad delinamenta red vitiorum, porticus et balnia et conviviorum elegantiam. Idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
spacer 107. Dion Cassius blue consularis vir inter alia haec de Caesaris in Britanniam expeditione posteris reliquit, Aggredi Romanos, quia custodiis utebantur exquisitis, palam non ausi Britanni, quosdam ad expetendos commeatus tanquam in amicorum regionem missos exceperint, paucis demptis (nam celeriter reliquiis a Caesare subventum est) interfecerunt. Opsa deinde castra oppugnare aggressi, re infecta, non sine sua clade depulsi, non tamen ante pacem acceperunt, quam saepius adversam fortunam experti sunt. Caesar contra animi sui sententiam bellum composuit, postulatis adhuc pluribus obsidibus, quorum tamen exiguam partem accepit. Ita in continentem Caesar revectus est, et quae concitata se absente fuerant sedavit, nihil neque sibi neque Romae ex Britannia adeptus praeter gloriam expeditionis in eam susceptae. Quod cum ipse magnopere verbis exornabat, tam ad urbem Romani mirifice extollebant. Iamque harum rerum gestarum caussa supplicationem dierum 20 decreverunt. At alibi, Britanni, evocatis sociis, summaque rei ad Suellam, qui inter eius insulae regulos plurimum poterat, delata ad ipsam navium Romanorum stationem contenderunt, quibus obviam facti Romani primo esedorum occursu perturbati sunt, deinde, intercapedine inter ordines facta evitatisque essedis, atque ex obliquo in hostem incurrentem iaculati, pugnam restituerunt. Post eam pugnam utrique eodem in loco persisterunt, alio autem conflictu barbari cum peditatum Romanorum vicissent, ab equitatu afflici, ad Thamesim flumen sese receperunt.
spacer 108. Herodianus etiam blue in vita Severi ita de Britannis refert, Siquidem Britanniae pleraque loca frequentibus oceani alluvionibus paludescunt, per eas igitur paludes barbari ipsi natant, excursantque ad ilia usque demersi, ac pleraque corporis nudi coenum contemnunt. Neque enim vestis usum cognorunt, sed ventrem atque cervicem ferro incingunt, ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimantes. Perinde ut aurum caeteri barbari, quin ipsa notant corpora pictura varia, et omnifariam formis animalium, quocirca ne induuntur quidam, videlicet picturam corporis ne adoperiant. Sunt auten bellicosissima gens atque avidissima caedis, tantum scuto angusto lanceaque contenti, praeterea gladio nudis corporibus dependente. Loricae ac galeae penitus ignorant usum, impedimentum id esse transgrediendis paludibus arbitrantes. Praeter hos Eutropius de bello Gallico, blue Navibus circiter onerariis atque actuariis 80 praeparatis in Britanniam transvehitur Caesar, Britannisque bellum infert, ibi acerba pugna primum fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, in Galliam reversus est &c. Et postea, Iterum primo vere in Britanniam transvectus, equitatus primo congressu a Britannis victus, ibique Labienus tribunus occisus est, et secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit.
spacer
109. Suetonius Tranquillus blue affirmat Vespasianum duas validissimas Britanniae gentes bello superasse, triciesque cum hoste conflixisse, quae non imbellis, sed fortissimae nationis signa sunt. Eutropius blue etiam libro historiae 9, Cum Carausio Britanno tamen, cum bella frustra tentata essent, contra virum rei militeris peritissimum ad postremum pax convenit. Et Sextus Ruffus blue legiones Romanas enumerans, inter legiones magistri peditum Britannicianos et Britannicos, et inter legiones Comitalenses legionem secundam Britannicam. Et inter legiones magistri equitum Galliarum Britones, et iterum Britones. Et postea, cum spectacibili comite Hispaniarum invictos iuniores Britones. Et alibi, cum comite Britanniarum vectores iuniores Britannicos enumerat.
spacer 110. Sed quid opus est tot doctissimorum virorum scripta, ut Britanniae gloria elucescat, cum tot reges fortissimi, tot invicti duces, tot Romanorum clarissimi imperatores, Britannico sanguine prognati, quales gignit haec insula viros, suis gestis immortalitate dignis mundo illustre fecere? Quid Brennum illum Romanorum et Graecorum fere totius orbis fortissimarum gentium domitorem commemorem? Quid Caswallanum, cui territa (ut Lucanus blue refert) ostendit sua terga Caesar Iulius. Quid Caratacum, qui novem annis populum Romanum bello afflixit? Quid Bundvicam, fortissimam viraginem, quae suis auspiciis 70 Romanorum millia delevit, cuius tantus terror Romam (ut scribit Virunnius) blue invaserat et Italiam quantus nunquam antea, neque in adventu Brenni, neque Hannibalis? Quid Arviragum invictum regem Britanniae, liberatem invitis Romanis rerum dominis servantem? Quid nobilissimos duces qui cum Vespasiano tricies pugnabant? Qui etiam Severum imperatorem strenuissimum, quod vincere non potuit, moerore necabant? Quid, inquam, hos memorem, cum Britannia Constantinum magnum, non solum fortissimum et foelicissimum ducem, sed etiam, quod magis est, optimum virum et Christiani nominis (a matre Helena Britanna edoctum) primum imperatorem reliquo mundo communicavit? Quantum debent Britanniae ob hunc virum suis in visceribus genitum, tirannis liberta Gallia et Italia? Quantum Christiana religio, omnes praeter unum Polydorum et suum praeceptorem Guilhelmum Parvum, blue nuper ab Britannicae gloriae obtrectatoribus (indignus qui lucem videret) in lucem editum, omnes norunt.
spacer 111. Et quia Gallus quidam nuper et maioris nominis antiquus author Graecus hunc Dyrachii natum affirmant, in medium adducam verba ipsa antiquissimi panegyrici coram ipso Constantino recitati. blue O (inquit ille) fortunata et nunc omnibus beatior terris Britannia, quae Constantinum Caesarem prima vidisti. Merito te omnibus coeli et soli bonis natura donavit, in qua nec rigor nimius hyemis, nec ardor aestatis, in qua segetum tanta foecunditas ut muneribus utriusque sufficiat et Cereris et Liberi, in qua nemora sine immanibus bestiis, terra sine serpentibus noxiis, contra pecorum mitium innumerabilis miulto lacte distenta et onusta velleribus, caetera quae propter vitam diliguntur, longissimi dies, et nullae sine aliqua luce noctes. Dum illa littorum extrema planities non attollit umbras, noctisque metam coeli syderum transit aspectus, ut sol ipse qui nobis videtur occidere, ibi apparet praeterire. Dii boni, quid hoc est, quod semper ex aliquo supremo fine mundi nova Deum numina universo orbi colenda descendunt? Hactenus ille. Quid Bonosum, ex duce limitis Rhetici, magis fortem quam foelicem imperatorem? Quid Carausium Augustum, qui septem continuis annis invitis Iovio et Herculio purpura usus est? Quid Allectum Caesarem? Ob quem debellatum Mamertinus blue Maximianum Caesari Iulio anteferre videtur, cuius verba in medium adferre haud gravabor. Et sane (inquit) &c.
spacer
112. Post hunc emersit imperator Maximus Britannus et Helenae consobrinus, vir quidem strenuus et probus, et Augusto dignus, nisi patriam iuventute (ducto in Gratianum, quem vicit, exercitu) spoliasset. Hic etiam ex Helena uxore Eudae filia Victorem filium Augustum reliquit. Marcum etiam et Gratianum, ut scribit Paulus Diaconus, blue Britannia imperatores agnovit. Constantinus praeterea cum Constante filio, occiso conterraneo suo Gratiano, eiusdem cum superiori nominis sed non foelicitates imperatores in Britannia creati sunt, contra quos Gerontius eorum dux (de cuius morte extant antiquissimi rhitmi Britannici) Maximum alium a priore Augustum fecit. Et post hos ultimus Britannici sanguinis imperator Ambrosius Aurelius a Panvinio blue numeratur.
spacer
113. Praeter hos 12 imperatores Arthurum regem invictissimum Britannia mundo communicavit, cuius immarescibilem gloriam et illustrissima facta Lelandus blue noster (contra caninos rictus et Vatinianum odium deliriantis Urbinatis, blue et bene saginati Rhicvallensis monachi, blue magis in coquina quam in antiquorum historiis versati) infinitis testimoniis et fortissimis argumentis clariora fecit. Nec solum nostrates sed etiam Hispani, Itali, Galli, et ultra mare Baltheum Sueones (ut Gothus blue ex eorum historiis refert) huius fortissimi regis clarissima facta in suis libris in hunc diem decantant. Cadvannus etiam ex Gụynedhiae principe Britannorum rex et eius filius la (quem Beda tirannum, blue quod Saxones atroci bello persequebatur, vocat) in inclinatione Britannici imperii fortisisimi reges extitere. Et post excidium Britannicum emersere in Cambria viri sua laude haud frustrandi, ut Rodericus magnus et eius ex filio nepos Howelus cognomento bonus, et bello et paci clari. Gruffithus etiam filius Lewelini filii Sesylii fortissime Cambriam suam defendebat. Et post eum Oenus princeps, Henrico 2 omnium qui in Anglia regnavere potentissimo ter Cambriam magnis exercitibus ingresso, occiso in Mona eius filio et magna exercitus parte, ut Gyraldus refert, blue apud Col deleta red strenuissime restitit. Et eius ex filio nepos Lewelinus ille magnus, cuius triumphi innumerabiles (ut Parisiensis red Angli verbis utar) blue tractandus exigerunt speciales.
spacer 114. Nec solum hi sed et Cornovienses Britannorum reliquiae, ut omnium Britannorum gentium robustissimi, ita in bellicis muniis obeundis in hunc diem clari habentur. Nec Britones Galliae accolae eiusdem gentis soboles a suis patribus degenerati sunt, cum non solum sedes suas virtute inter fortissimas gentus quaesitas multis seculis foeliciter tutato sunt, sed etiam Gothos et Francos praeliis gravissimis superavere. Carolo magno principi potentissimo fortiter restitere. Filii eius Lhudovici imperatoris exercitum in eos missum duce Murmano fugavere. Carolum calvum imperatorem et Galliae regem aperto praelio deleto eius exercitu bis Numenio rege vicere, imperatore derelictio pavilione, red tentoriis et omni regio apparatu (ut Regino scribit) clam fugiente. Herispous vero Numenii filius eundem Carolum ignominiosam pacem cum eo facere coegit, quem Salomon Herispoi filius, vir strenuus et bellicosus, adversus se cum maximo exercitu venientem retrocedere coegit. Et, Salomone mortuo, ut Sigisbertus ait, blue regnandi cupidine intestino inter se bello colliduntur Britones, sicque inviti cessant a Galliae exterminio.
spacer 115. Quid Urfandi invictissimi ducis fortissimi et contra Hastingum Normannum et Pastquitanum Britonem gesta, Iudicaelis etiam et Alani qui Normannos totam Galliam misere vestantibus e finibus suis fortiter fugavere commemorem? Quid bella quae longe postea invictis Anglorum auxiliis defensi contra Galliae reges gessere attingam, cum omnibus constant gentem strenuissimam semper extitisse? Et, ut tandem Polydoro os obstruam, cum suo Gylda, hoc dico, hunc si eius opus sit, non historiographum sed sacerdotem et concionatorem, qui semper solent in vitia suorum nimis acriter invehi, fuisse. Igitur si ex concionibus (ut Urbinas fecit) authoritates quaeramus, quae parochia, quae urbs, quae gens, quod regnum ab infamia immune erit? Quid Bernhardus de Romanis scripsit? Hos impios, infideles, seditiosos, inverecundos, proditores, grandiloquentes, et exigua agentes vocat. Haec a theologis ut haec vitia devitentur et vita reformetur, non quod tales sunt Romani aut Britanni, pro more e suggestu dicuntur, nec aliquis hominum (ni sit impudens sycophanta) ex sermonibus sacerdotum, sententiis eorum in peiorem partem extortis, conventum aliquem, civitatem aut populum infamia notare conatur.
spacer 116. Facessant igitur male feriati obrectatores, et Britanniae vera gloria mundo elucescat. Nec me nimis mordacis linguae, lector optime, indicato, cum (ita Deus amet) nec alieni nominis invidia, nec inani gloriolae cupiditas, nec alicuius gentis odium, sed patriae immerito male audientis amor, et veritatis illustrandae desiderium, ad haec scribenda me perpulere. Nec hunc rudem et conditum tractatulum in lucem ire sinerem, si non sperarem omnes doctos hoc meum institutum boni consulturos, et inde occasionem accepturos hanc materiam (quam ego satis temerario ausu primus aggressus sum) luculenta oratione et eleganti stilo fusius tractare. Et si quid sit quod aut acrius dictum, aut non satis exploratum autument, me doctiorum iudicio submitto, erroribusque admonitum haec emendaturum, redcum tempus dabitur, promitto. Vale.

Finis