Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.   Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
LEO, THEOPHILUS dormiens, PAPIAS, BALBUS, MILITES DUO

Leo, monstris exterritus, multa de nocte Balbi custodiam explorat, ac sopitis custodibus mortem minatur. Balbus cum Papia custodiae praefecto conspirat.

LEO Quamvis rebellem carcer includat ducem,
Et arma circum miles addenset, tamen
Sopitus horreo, horreo ruinam vigil. 1415
Lux alma curas, furva nox curas alit.
Anxia futuri mens in horrendos agit
Pectus timores. Videor ad caedem rapi,
Nec unde rapiar video. Regnorum duci
Semper timendum. Nempe quem multi timent, 1420
Timeat necesse est plurimos. Propius Leo
Urgetur. Animus grande praesagit malum
Undique propinquans. Omnis arrectum quatit
Strepitus, retorquet umbra, percellit sonus.
Formido cuncta. Vulgus infida iugum 1425
Cervice iactat. Miles in Balbi domum
Dudum reclinat. Sceptra malesuadi negant
Perferre proceres. Quantus hic dubio pavor,
Nequis paretur nocte sub tacita dolus!
Proinde cunctos aure suspensa sonos 1430
Tremebundus haurio.

Latrat canis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDira Tartarei canis
Querela! Tristis omen horresco modi,
Increscit horror.

Gemit bubo.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUlula funeros dedit
Sinistra questus. Carmen infaustum monet
Instare fatum. Bubo feralis, tace.spacer 1435

Tonat horrende.

Etiamne coelum murmure horrifico tonat?
Sudor per artus manat, in fibras tremor.
Nox pallet, axis mugit, exululat canis,
Quatiunt fenestras noctuae, gemunt striges.
Leo miserande, quanta te cingunt mala? spacer1440
O vita morte peior, et peior Styge!
O si rigore membra saxifico gelent!
Quam stare rupes ore marmoreo velim!

Timorem excutit.

Haec fata regum. Pectoris magni pudor!
Umbras timesco, qui tot umbrarum greges spacer1445
Misi sub Orcum? Potius horribili Stygem
Umbrasque et Orci monstra dominatu premam.
Quo tela primum verto?

Incidit in Theophilum dormientem.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid monstri intuor?
Sta, fare, Ditis umbra. Per noctas deas,
Per furvum Averni vulgus et sontum Chaos, spacer1450
Effare quis sis. Iuro, coniuro, imprecor.
Quid conticiscis? Propius admoveo gradum.
Agnosco vultus. Gnatus, infando patre
Peior, Theophilus in Leoninae domus
Crescit ruinam. Semen in suos redit 1455
Ortus. Parentum vitia progenies trahit,
Stirpesque pravae germen haud impar ferunt.
Ergo scelestam fauce praeclusa vomat.
Animam. Coacta guttur elidat manus.

Circumspicit undique.

Nox alta, nemo testis, expositus puer 1460
Vincente somno. Laesus a Balbo Leo.
Odia lacessunt. Pereat invisum genus.

Strangulaturus puerum subito resilit eius voce perculsus.

THE. Leo, Leo?
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTotus percutit fibras pavor.
Etiam minaci terret e somno puer.

Loquitur in somno.

THE. Cave, Leo.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid cavebo? Quid fugiam doce.spacer 1465
Arcana mentis prodit aliquando stupor.
Tentabo paucis. Fare, quid caveat Leo?
THE. Somno sepultos.
LEO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Somnus exitium struit?
THE. Edormiendus.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFaxo fatalem tuus
Ducat soporem genitor, in flammas datus. spacer 1470
At quo soporus texit insidias loco? red
THE. Quo rugiet atrox ore festivo leo.

Nempe in templo dum intonat hymnum.

LEO “Quo rugiet atrox ore festivo leo?”
Perplexa nimium fata! Quid moras traho?
Esto, Leoni funus insonti parent, 1475
Rapiar in Orcum vivus. At Balbus viam
Praeibit, umbras testor inferni Iovis.

Transit ad cubiculum ubi Balbus tenetur captivus.

Lustremus ergo fida num vigilium manus
Balbum revinctum teneat. O fluxam fidem!
Quid hoc? Sopori miles indulget? Solo 1480
Papias quiescit? Balbus infusus toro
Dormit profundum? Liber evigilat Leo
Haurire somnum nescius, Balbum brevi
Flammis cremandum tuta componit quies?
Ronchos quieto Balbus haud flaret sinu, 1485
Sibi si timeret.

Sublata manu minatur custodibus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTestor, ubi dictam sacris
Horam peregi, caede custodes pari
Reumque vindex operis ignavi, premam.

bar

ACTUS V, SCENA ij
MILITES DUO, PAPIAS, BALBUS

MIL. <1> Perimus omnes. Balbe, tranquillo capis
Animo soporem?

Exiliens e somno.

PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFare, quo Balbus viam — 1490
MIL. 1 Iacet.
PAP. spacerspacerspacerspacerQuis ergo pectus invasit pavor?
MIL. 1 Supremus.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Horreo.
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVix remolito pedem
Gressu retraxit Caesar, horrendum intonans.
PAP. Quae furiae mentem lymphat?
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUt multo videt
Somno sepultos aestuat, frendet, furit, 1495
Iuransque tabo sceleris afflatos pari
Supplica crudo sanguine daturos abit.
PAP. Quis me per auras rapiat avectum notus? red
Timeo Leonem. Certa pernicies adest.
Iuravit? Actum est. Qui ioco proceres necat, 1500
Iuratus eccui parcet? Occidimus, opem
Nisi fuga praestet.
MIL. 2 spacerspacerspacerspacerspacer Pateat ignavis fuga,
Iugulum manu tuebor.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Etiamnum quies
Complexa mentem, Balbe, securam fovet.
BALB. (Lente assurgens.) Quis me sopore solvit?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEvigila, peris. 1505
BALB. Quam laeta sensu movit absorpto fibras
Imago rerum! red
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerVana delusae amove
Ludibria mentis. Seria reposcunt locum.
BALB. Praesagus animum seria docebat sopor.
PAP. Imago mortis.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVideor obiectae modum 1510
Pugnae intueri. Bella sylvarum duci
Infert leoni pardus. Infrendet leo.
Utrinque crudo Marte congressi lavant
Multo cruore colla. Vi melior leo
Pugnam lacessit unguibus, rictu, iuba. 1515
At pardus agili corpore sagaces dolos
Artesque mille versat. Incerto diu
Alternus iras librat eventu furor.
Tandem leonem pardus incautum occupat
Victor, revellens ore vulnifico sinus. 1520
PAP. At nos ferus dux ille sylvarum Leo
Discerpet omnes.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerUna tot viros fera?
PAP. Pro te perimus, Balbe.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Detestor nefas.
PAP. Pressos quiete nactus, horrendae neci
Addixit omnes.
BALB. spacerspacerspacerspacerFida sociorum manus, 1525
Qui me fatigat sortis infandae labor,
Et vos eundem pariter in casum rapit?
O dura Balbi fata, quae solum vetant
Perire! Mecum vos ego immeritos pari
Traham ruina? Potius insontes furor, 1530
Furor Leonis sorte damnavit pari.
Sed quid moramur? Summa quo tandem loco
Res sit videtis. Me catenarum domat
Immane pondus, nocte revoluta, horridis
Flammis cremandum, vosque (proh casum asperum!) 1535
Crudelia nimis fata mactandos manent.
Quoties tyrannum docuit implacabilem,
Imbuta crudo sanguine suorum manus?
Sit stirpe cretus generis Augusti, parum est:
Insons nocensve, fas per et nefas, cadit, 1540
Cum fert libido. Nota Nemeaei satis
Rabies leonis, nota vis, notus furor.
Dubitatis ergo tollere invisum polo,
Patriae tyrannum, monstra post tot aspera,
Sontem innocentes?
MIL. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacer Iura naturae simul 1545
Et lex honesti latera tutari iubent,
Arcendo vim vi.
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerSed data prohibet fides
Regem ferire.
BALB. spacerspacerspacerNon ubi laesit fidem
Prior ipse.
PAP. spacerspacerMonstrum quid tamen regem vocas?
Regem vocemus cuius haud unquam vacat 1550
Cruore dextra? Funus imperii voca,
Procerum ruinam, plebis exitium, poli
Solique labem, Ditis effigiem voca,
Quem ferre vivum nemo nisi fungus queat.
MIL. 1 Pereat tyrannus.
MIL. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPestis in cladem ruat. 1555
BALB. Spondete tacitam rebus occultis fidem.
PAP. Aeterna iuro sydera.
OMNES spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Perennem damus.
BALB. O fortia virum corda! Quo iustus rapit
Ardor medullas pergite. Egregium Deus
Spectabit orsum. Si quae fortuna salus 1560
Factum sequatur, merita pensabo memor.
PAP. Qua fraude captus veniat in casses Leo?
Vigilare in omnes cogit insidias timor.
Vis nulla monstrum, nullus exsuperat dolus.
BALB. Meum iste labor est. Quisque quae dicam tenax 1565
Animo recondat. Crastinus honorem dies
Christi sub auras servat ex utero dati.
Quem mox vetusto colere de ritu parat,
Thalamum relinquens nocte de media Leo,
Templumque septus agmine piorum petet, 1570
Facturus astris vota, fortasse ultima.
Vos candidatis ora mentiti togis,
Sub veste sicas condite latentes. Simul
In templa gressus ferte, commixti piis,
Obscuriora quisque sortitus loca, 1575
Ut nulla fraudis umbra consilium arguat.
Mox ubi resurget vota fusurus Leo,
Irruite ferro. Fossus ante aras cadat.
Tum, si lubebit, Balbus imperium regat
Vivatque
vox, clamore sublato, canat. 1580
PAP. Bene est. Tenemus. Parne consensus probat
Quae Balbus animo versat?
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Applaudo.
MIL. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProbo.
BALB. O chara Balbo capita, complexum date.
Testor tonantem, vota si casus beet,
Purpurea sagulis dabitur abiectis toga. 1585
Tu, fide Papia, chalybe dum Leo cadit,
Accerse nostras regiam in partem manus,
Stirpem Leonis, coniugem, famulos cape.
Tenetis?
PAP. spacerspacerArcte.
BALB. spacerspacerspacerspacer Vota fortunet polus.

bar

ACTUS V, SCENA iij
BALBUS, DUO MILITES, , PHILAUTUS, THEONUS, <TARASIUS PATRIARCHA>

Balbi oratio ad Fortunam.

BALB. Favete, fata. Tuque, terrarum potens 1590
Fortuna, stantem volve ludibrii globum.
Quousque sueto ludicra vacabis ioco?
Pendet sub imo Balbus, in summo Leo
Triumphat orbe? Pateris? O torque rotam. red
Tu fata regum vertis, evertis, dea. 1595
Aulam tabernis, funere triumphos, duces
Famulis potenti saepe commutas manu.
Miserum intueri capta si visu nequis
Audi precantem, diva. Da cursum, precor,
Coeptis faventem. Verte poenarum vices 1600
Regni in triumphos. Luctus in luxum migret,
Vincla in monile, carcer in regum domos,
Luridus in ostrum squalor, in risum dolor.
Mihi celsus urbe surgit e media rogus,
Poenae theatrum, melius in regni arduum 1605
Scandam theatrum. Pergat in coelum rogus,
Aequetur astris. Nempe vicinus polo,
Aurea revellam sede Nemeaeum pecus.
Vulcanus ira saevus ardentes vomet
Late favillas. Ridet augurium, comis 1610
Sublime pulchras stemma scintillas aget.
Haec, sors, faventi vota si nutu regas,
Centum quotannis tergore ingenti boves
Mactabo ad aras (iuro) votorum reus.

Manu percutit catenam ferream qua erat ligatur.

Tum tu, fideli crura quae nodo ligas 1615
Catena, in aurum versa cervicem premes.
Sed quis citatum tendit adversus gradum?
Ut vix latentem nosco! Quo res est loco?

Alba veste instar clerici indutus.

MIL. 1 Fraus in propinquo est. Cernis ut sacrum toga
Imitata mystam deceat?
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAgnosco dolum. 1620
At mucro? red
MIL. 2 spacerspacerVeste mucro sub sacra latet.
Cernis micantem?
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCerno. Praecautum est bene.
Quid Leo?
MIL. 1 spacerspacerCubili templa deserto petit.
Propinquat hora. Nola supremum dedit
Repitita signum.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerProsper inceptis, precor, 1625
Eventus adsit. Ite quo tempus vocat,
Ego vota fundam.
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerMoscho, iungamus manum. blue
Opulenta facinus pretia confectum manent.
MIL. 2 Age, lateamus. Hinc et hinc caeci pede
Stemus reducto. Dumque se solio levat,
Praeiturus oden voce discordi Leo, 1630
Feriatur.
MIL. 1 spacerActum est.

Prodit Papias cum duobus coniuratis.

PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGrande Caesareae decus
Cohortis ambo, audetis?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer In Iovem manus
Agere tonantem.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerState quo statis gradu.
Ubi fossus ense Caesar in terram ruet, 1635
Iniicite natis vincla.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerConstrictos puta.
PAP. Bene cuncta constant. Caesari accedo comes.
En culta festo templa feriuntur sono.

Panditur summum templum. Tarasius patriarcha secum trahens imaginum cultores nuper inferfectos visitur supra summum altare.

TAR. Purpurea coeli turba, quam truci Leo
Peremit ense, state seposito gradu, 1640
Mecumque tanti sceleris ultricem manum
Spectate. Culpae iustus in poenas Deus
Sternet Leonem. Caesus ante aras cadet,
Cruci subactus, scelere qui foedo crucem blue
Perosus, aras decore spoliavit suo. 1645

bar

ACTUS V, SCENA iiij
ACOLYTHI 2, CANONICI, DIACONUS, SUBDIACONUS, EPISCOPUS, MAGISTER CEREMONIARUM, EPHEBI 6, SABATIUS, BASILIUS, PAPIAS, LEO, PROCLUS, <FABER>

Leo ante aras, dum officio divino interest, occiditur. Balbus imperator sublectus Leonis filios perpetuo exilio mulctat.

Quiescentibus organis, sacerdos domine labia &c. blue Respondet intus chorus. Tum canitur intus Christus natus est hodie, venite admoremus. Quo finito, imperator intonat, Christe redemptor omnium. Quem honoris causa duo coniurati, velut canonci, ab utroque latere stipant.

LEO Christe redemptor omnium
MIL. 1 At tu, peremptor omnium, aliquando peri.

Percutit imperatorem, qui crucem e summo altari arripiens frustra se defendit.

LEO Adeste, nati, pereo.
PAP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Qui iuvat? Perit.
Rapiantur.
LEO. spacerspacerspacerO, trucidor!
MIL. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAd crucem, Leo,
Quam abominaris?
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNate Sabati —
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO pater! 1650
LEO Succurre, Pluto.
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegna Plutonis pete.
LEO Oh - oh! Peruror. Ferte me, Furiae —

Sub ara summa, quo tandem confugerat, occiditur.

MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
PAP. Iam perde.
MIL. 2 spacerspacerspacerspacer Iam minare.
MIL. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIam ruge, Leo.
PAP. Balbus triumphet, Balbus imperium regat. 1655
INTUS Balbus triumphet, Balbus imperium regat.

Evocatur e cubiculo Balbus.

PAP. Dictator orbis, Balbe, regessae vices
Mirare sortis. Liber huc gressum refer.
BALB. Cecidit tyrannus?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cecidit.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Extinctus?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iacet.
BALB. O me beatum! Sortis o faustae rotam! 1660
Iam ferio summos capite sublimi polos.
Leo peremptus? Grandis astrorum favor!
Iam me iuvat vixisse, iam totus beor.
Gaudeo, triumpho, regno, dum iacet Leo.
Sed fare, quo se pestis abiecit loco? 1665
PAP. Despice tyrannum tabe squallentem sua.
BALB. O suave specimen! Miles, in lucem trahe.

Extrahitur cadaver in lucem.

Sic sit. Trahatur triste, carnivorum, ferox,
Immane monstrum. Spirat etiamnum scelus.
I nunc, tyranne, fraude benemeritos neca, 1670
Macta innocentes, supplicum calca preces.

Imponit pedem.

Leo, Leo, pedibus subdere terendus meis.
Flammas minatus nuper, aeternas modo
I patere flammas, digna sceleribus lue
Supplicia, mersus Tartari ad fundum ultimum. 1675
De te triumphat Balbus extincto licet.
Vos, o meorum fida sociorum cohors,
Vos parta tanti fama facinoris canet.
Coeli solique vindices, patriae decus.
Quin ergo summi rapitis imperii notas, 1680
Diripite monstro stemma, quo melius coma
Se vestra cingat. Qui premunt regni luem,
Regnum gubernent.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Absit audendi nefas.
Balbus triumphet, Balbus imperium regat.
MILITES Balbus triumphet, Balbus imperium regat. 1685
BALB. Annuitis?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerUni cunctus applaudit fremor.
BALB. Quando iubetis, impero. Huc manum, faber,
Discute catenas.

Excutitur a fabro catena.

FAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIussa confecit faber.
BALB. Bene est. Soluto prisca libertas redit.
I, miles, ante decora quam regni geram, 1690
Huc excrandi siste progeniem patris.
Videant utramque sortis egregiae vicem.
Videant fremantque. Peior infausto patre
Soboles, adeste. Cernite volutae rotam
Sortis. Triumphat Balbus, et stratum premit 1695
Pedibus Leonem.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSceleris horrendi nefas!
Dehisce, tellus, meque ab aspectu procul
Remove sub auras. Pedibus Augustum feris?
BALB. Ferio tyrannum.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO scelus! Fibras stupor,
Caligo mentem vincit.
SAB.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO rumpor, necor! 1700

Linquente animo concidit.

MIL. 1 Reliquit animus, ossa destituit vigor.
BALB. Hoc est profecto mente quod tota petii,
Hunc horror, illum torquet amentem furor.
O laeta rerum spectra! Iam furvam decet
Posuisse vestem. Iam mihi regni notas 1705
Transferte, proceres. Stemma praeradiet caput,
Eburna dextram sceptra, cervicem chlamys.
SAB. Quae ferre monstra cogor! O Stygium scelus!
Prodite lumina, inque flammantes globos
Conversa, dirum perdite tyrannum ocyus. 1710
BAS. O pande fauces, terra, terribilem eiice
Umbram Leonis. Vindica probrum, pater.
BALB. Quam dulce pellit hinc et hinc aures canor!
Rumpere Sabati. Balbus id magno velit
Pretio coemptum. I perge, Theophilum patri 1715
Accerse, Papia. Nixus interea toro
Stirpem Leonis qua gravem poena exigam.

Solio considet. Aperta ad latus scenae visitur Theophilus dormiens. blue.

PAP. Theophile.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerQuis me — ? Quam bene excideram mihi!
PAP. Exurge tandem.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPotius aeterno iuvat
Sopore vinci.
PAP. spacerspacerspacer Caesar ad solium vocat. 1720
THE. Ergo ad tribunal regis irati vocor?
Bene est, eamus. Fata comitemur patris.
PAP. Gratare, princeps. Fata superavit parens.
THE. Etiamne miserum ludis?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIlludo nihil.
Caeso Leone, testor, aethereas trahit 1725
Servatus auras genitor, imperio potens.
THE. Spiratne Balbus?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegnat.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerElusus Leo?
PAP. Solio revulsus.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCecidit?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExtinctus iacet.
THE. Spem fronte simulas.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCerne. Sublimi sedet
Innixus auro Caesar.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAstupeo! O pater, 1730
Superas?
BALB. spacerEt auras duco.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaetitiae stupor
Absorbet animum.

Prae gaudio deficit.

BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNate.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPuerile obruit
Vis gaudiorum pectus.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAffrictu manus
Vitam reducat. Nate Theophile —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO pater!
Flamma redemptus vivis?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImperii aureas 1735
Molior habenas Caesar.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO laetum diem!
Tu rector orbis, magne terrarum parens,
Da da secundus regna fortunet favor.
BALB. Age, nate. Sortis pone luctificae notas,
Mecumque terras mente Caesarea rege. 1740
At tu, Leonis catule, regales opes
Depone tandem. Decora Theophilo refer.
Spolientur ambo. Furva Sarrano toga blue
Succedat ostro. Sic ad extructum mihi
Rogum trahantur. Flamma sceleratos voret. 1745
THE. O parce, genitor, scelera ne sontis luat
Insons propago patris.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInsontem vocas
Cuius nefando saevit hortatu parens?
Sed esto, precibus debeant vitam tuis.
Mox evirentur, inque squallentes procul 1750
Mundi latebas genere cum toto migrent.
Sed ante pedibus videant in forum trahi
Uterque patrem. Specimen horrendum sui
Orbi recludat, orbis eversor Leo.
Patriae tyrannum vulgus impresso terat 1755
Pede insepultum, donec ultricem satis
Explerit iram. Iussimus. Iussa exige,
Tu fide Papia. Nate, nos epulae vocant.
THE. I nunc, Sabati, chalybe districto feri
Christi parentem. Quam meres poenam refers. 1760
SAB. Merui, fatendum est. Parce peccanti, Deus.

Leonis cadaver in forum raptatur.

PAP. Rapta cadaver, miles, et pompam praei.
Properemus. Ortu Phoebus Eoo redit.
BALB. O iusta coeli poena! Proh vindex Deus!
TAR. Spectastis aequam crimini exacto vicem. 1765
Tyrannus aulam, spiritum, coelum, Deum
Amisit. Orci superat aeterni rogus.
Vos laureata fronde succincti comam
Superate vitreas arcis astriferae plagas.

Finis