Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS IIII, SCENA i
LEO, SABATIUS, BASILIUS, PAPIAS, PROCLUS, BALBUS, THEOPHILUS, MOROCCHUS, LICTORES

Condemnatur Balbus ut cumburatur vivus, Theophilo frustra deprecante.

LEO Quam lubrico stet semper imperii status 1145
Innixus orbi, quamque pendenti rota,
Iam iamque labens nutet, auspiciis nisi
Bene constitutis, regna moderetur Themis, blue
Proceres, videtis. Haec pari fas et nefas
Pendit bilance. Iusta promeritos beat, 1150
Plectit nocentes. Testis excipiet polus
Quae fabor. Equidem levia regificis quoque
Pensare donis merita, quam iusta scelus
Ferire poena, potior in votis amor.
Sed quando famulos purpurae insanus furor spacer1155
Sitisque regni sic per infandas agit
Rapitque fraudes, ut rebellanti Iovem
Auso lacessant, meque, cui regni salus
Incumbit omnis, fraude, flagitio, nece
Abolere tentent, stringat aliquando sacrum spacer1160
Astraea fulmen. Stringat, et telo eruat blue
Ustum trisulco, quem tot ingratum prius
Opes, honores, dona flexerunt nihil.
Age, nate, abominanda terrarum mala,
Consilia Ditis retege. Regali dolus spacer1165
Pateat theatro, pateat ut Balbus simul.
SAB. Quid me sub auras ferre dicendo iubes
Ignota nulli scelera? Mordaci probra
Iactavit ore, teque Getulo satum blue
Leone, duro vincere imperio patrem. spacer1170
Sed levia querimur. Ne quis affictum putet
Scelus innocenti, testor horrenda manu
Tibi funus intentasse, dum scelus meri
Obtendit oestro. Perfer huc testis gradum,
Morocche. Caecos effer in lucem dolos. spacer1175
MOR. Auguste, vosque clara magnatum cohors,
Quae fabor, ignes arcis aeternae invoco,
Comperta fabor. Luce viduarat polos
Nox media cum se Balbus in lares tulit.
Hic in Leonem tetra bacchatus, neci spacer1180
Devovit. Adsunt mente qui scelus pari
Coquant sodalaes. Nec viros licuit sono
Noscere, nec ore. Pacta iuratis fides,
Domus ut Leonis stirpe cum tota ruat.
LEO Age, perduellis, fare quam contra fidem spacer1185
Opponis istis? Quo scelus velo tegis?
Quid contiscis?
SAB. spacerspacerspacerspacerspacer Mutus etiamnum siles?
Ubi priscus ille mentis inflatae tumor?
Ubi Martis aestus? Tantus in fraudes abit
Gigantis ardor?
BAS. spacerspacer spacerspacer Non tamen furias domat. spacer1190
Adhuc tumescit. Monstra bene novi tua.
Sed abominandi conscia facinoris negat
Mens eloquenti perviam linguae viam.
PRO. Qui conticescit, criminum arguitur reus.
LEO Immane monstrum! Ditis enatum lacu! spacer1195
Monstro trifauce peius, Harpyis, Styge
Furiisque peius, quo lacessitus probro,
Quo scelere laesus talia Leoni refers?
Truculenta pestis, pascat aliquando sitim
Cruoris animus, pascat. En nudo sinus. spacer1200

Amota veste pectus aperit. red

Praepando pectus. Tunde, vipereum caput.
Bibe, trux hirudo. Sanguine arcanas quoque
Perfunde fibras, quando non satis rubet
Quod dedimus ostrum. Balbe, documentum dabis
Annos in omnes, ne quis in regem ferox spacer1205
Ultra rebellet. Agite, consensu pari
Librate facinus. Quis placet poenae modus?
Qua peste pressus spiritum invisum expuet? red
SAB. Poenas per omnes raptus in Stygem ruat.
BAS. Flammis cremetur.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSit licet tetrum nefas spacer1210
Cruenta regi fata moliri, tamen
Lex alta vitae poscit, ac sortis decus
Funeris honorem. Poena truncata placet
Cervicis.
BAS. spacerspacer Altae iura fortunae exuit,
Quisquis rebellat. Caede, qua canes solent spacer1215
Mactetur hostis.
PRO. spacerspacerspacerspacerspacerMerita magnanimi ducis
Poscunt favorem.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScelera truculentae tigris
Renuunt favorem.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacer Capite truncari placet?
PAP. Ut nemo caedis ultor insurgat placet.
PRO. Decreta procerum iura si spectes, placet. spacer1220
LEO Ergo bipenni triste submttat caput.
THE. O siste, Caesar, vindicem lentus manum.
O siste fulmen.
LEO.spacerspacerspacerspacerspacerQuis meas tristi sono
Impellit aures?
THE. spacerspacerspacerspacer Parce genitori, Leo.
LEO Procul hinc, nefanda pestis, hinc luctum amove. 1225
THE. O si quid almi nomen inflectit patris,
Ne temne natum, Caesar.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExporta pedem.
Veniam rebelli poscis?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO si quid movet
Praedulce nati nomen, ereptum refer
Nato parentem, clare Sabati.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Procul
Facesse. Clauso sera iudicio moves
Pro patre vota.
THE. spacerspacerspacerspacerSic ad annosos regat
Imperia soles genitor, Augustus, Leo.
LEO Quem sole genitor privet aethereo tuus.
THE. Sic in paternos chara natorum cohors 1235
Exurgat animos. Vota sic felix tua
Transcendat aevi pariter ac sceptri potens.
LEO Cui tu salutem, Balbus aeternam parat
Stirpi ruinam. Lictor, ad poenas age.
E. Per sceptra, Caesar —
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuae tuus calcat pater. 1240
THE. Per dexteram —
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mentita quam laesit fides.
THE. Per numen oro semper afflictis leve.
LEO Numen rebelli semper ac reo grave.
Absiste.
THE. spacerspacerQuo me, Caesar, abduci iubes?
Domumne? Luctu squalet aeterno domus. 1245
Ad matrem? At umbras inter extinctas iacet.
An ad propinquos? Nemo tam foedo venit
Fato propinquus. Ius amicorum invocem?
Rara est amici rebus in miseris fides.
Sic inter odia sortis infaustae feror 1250
Desertus, exul, patre praerepto miser.
Quae me orbis ora, quisve me portus queat
Accipere? Misero quid mihi restat mali,
Cui rapta dudum mater, infirmi unicum
Firmamen aevi, trahitur ad caedem pater? 1255
Graves propinqui, fluxa amicorum fides,
Infesta cuncta. Proh gravis rerum tenor! red

Conversus ad patrem.

Ego, te perempto, genitor, ut vitam sequar?
Ut vescar aura, patre sublato? Abnuo.
Sorti suprema natus accedet comes. 1260
I, prolis infelicis infelix pater,
Viam antegressus carpe, succedo comes.
LEO O quam paternae viva pietatis notae
Substrinxit animum! Flector invitus.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid hoc?
Num parricidae pronus in veniam labas? 1265
LEO Squalore nati frangor afflicti pater.
SAB. Frangi Leonem?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesarem inflectit puer? red
SAB. Horreo. Perimus, ulla si Balbo est salus.
BAS. Luctum paterna fraude simulavit puer.
PRO. Quid immoraris? Haud eo res est loco, 1270
Unde remeare tuta credatur salus.
Qui pepulit hostem, sternat. Imprudens manum
Reduxit, ictum quisquis inimico vibrat.
Qua coepit ultio pergat, et motos semel
Exple dolores. Esse nec felix solet 1275
Impensa magnis venia proceribus. Manet
Alta repostus mente vel iustus ducum red
Rigor. Peremptus adimet Augusto metum
Balbus, cadetque sceleris inventi caput.
Pertexe telam, ne tibi laqueum pares. 1280
SAB. Ferire paucos fulmen excussem solet,
Terrere multos. Fulmen aliquando manus
Excutiat ultrix. Unius Balbi nece
Terribus orbem. Discat alienis fidem
Colere periclis aula. Rugitu leo 1285
Si quando Libyae vasta tremefecit, pavet
Late ferarum vulgus, et pressis ducem
Agnoscit animis, seque sub latebras refert.
Rugire nescius, esse non meruit leo.
LEO Rediviva crescit ira. Turgescit dolor, 1290
Citius severo verba Rhadamantho daret blue
Quam fraude nostras Balbus effugeret manus.
Procul hinc, dolosum pignus, occumbet pater.
BALB. O execrandum, horrible, funestum caput!
Semper alieni saevus, invisus tuis. 1295
Sic vota pueri temnis, et lacrymas ferox?
Age, rumpe fibras, pasce disruptis famem,
Nil deprecabor. Torquet hoc Balbum magis,
Quod non superbos igne fulmineo lares
Prius abolevi, nec leoninae datum est 1300
Radicitus vulsisse progeniem domus.
Fueras cremandus.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacer Balbe, sic ignes amas?
Ne metue, flammas dabimus. I, lictor, foro
Exaestuantem fomite iniecto pyram
Erige sub auras. Adero sacrilegae necis 1305
Spectator ipse. Filium aspectu procul
Removete, famuli.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Liceat amplecti patrem.
LEO Rapiatur inquam patris amplexu procul

Eiicitur ex aula Theophilus.

THE. Leo, Leo.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerBalbi stirpe convulsa genus
Eruere penitus aequa poscebat Themis. blue 1310
At priscus animum lenit et poenas amor.
Abstineo prole, patris ad caedem vocar.
Proceres, eamus. Lictor, in forum praei.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij

Leo hortatu imperatricis per internuncium dissuadentis, red ne Christi nascentis pervigilium sanguine fundendo violet, Balbi supplicium differt.

Supervenit ephebus.

LEO Sed quid citato convolat ephebus gradu?
Effare quis te casus inopinum vehit? 1315
EPH. Auguste princeps, regiam questu domum
Regina complet, meque festinum iubet
Isthaec referre: “Scelere quid tanto manus
Contaminare pergis, et mentis face
Male concitatae iura proculcas poli 1320
Solique? Christo sacra nascenti dies
Late refulsit, tu ferox hominem necas?
Pax repetit orbem laeta, tu bellum geris?
Vittata thure templa Panchaeo calent, red blue
Per te madescit imbre sanguine solum? 1325
Humana faustis oritur auspiciis salus,
Homini salutem pariter et vitam rapis?
Desiste coepto. Tempus ad preces vocat,
Non ad cruorem. Si sacrum foedo diem
Scelere profanas, vindicem exhorre Deum. 1330
Rotat ille formidanda Caesareis quoque
Verticibus arma. Differ ad tempus necem,
Poenasque differ. Festa lux pacem petit.
Coniugia testor, fraena nisi mentis regas,
Ultima Leoni stirpe com tota imminet 1335
Coelo ruina.”
LEOspacerspacerspacer Dubius incerto labat
Animus tumultu. Poena si moras trahat,
Timeo rebellem. Poena nisi moras trahat,
Timeo tonantem. Quam sequi satius viam?
PAP. Time tonantem. Ne sacram fuso inquines 1340
Cruore lucem iura pietatis vetant.
SAB. Pietas nocentes premere supplicio iubet.
PRO. Momenta rerum iussit in suas Deus
Horas referri.
BAS. spacerspacerspacerspacer Qua volet Caesar premat
Hora rebellem.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacer Sacra maiestas ducum est. 1345
Hanc qui tuetur sacra convellit?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Colit,
Tamen Leonis absit a manibus cruor.
LEO Nempe ut Leonis manet e iugulo cruor.
PAP. Quem pertimescis?
LEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCui dabit animos mora.
PAP. Quid noceat usquam lucis unius mora? 1350
LEO Nullum est nocendi tempus ad fraudes breve.
PRO. Vinclis tenetur. red
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVincla perrumpit dolus
PAP. Numerosus ense lictor obvallet latus.
SAB. Succumbit auro miles.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerObstrinxit fidem.
LEO Sed cui?
PAP. spacerspacerspacerspacerLeoni.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vincitur pretio fides. 1355
PAP. Omnia timere mentis ignavae reor.
SAB. Nihil timere mentis insanae reor.
Reor inimicum Caesaris, patriae, mei,
Male perduelli quisquis indulget diem.
LEO Etsi morae reclamet infelix timor 1360
Tamen obsequendum est. Differo invitus necem.
Tibi cura, Papia, capitis infandi datur.
Grava catenis. Clavis obstrictae serae
Mihi deferatur. Cras dabit flammis caput.

bar

ACTUS III, SCENA iij

Theophilus patrem, caesum putans, deplorat.

THE. Theophile, quid stas? Quid reluctanti gradu 1365
Moraris ultra? Pergit ad flammas pater,
Oppressit immatura genitricem dies.
Rapitur uterque. Genere de tanto unicus
(O fata!) supero. Solus in longos miser
Luctus supersum. Quis mihi iungat manum? 1370
Quis molle primae tempus aetatis regat?
Quis decora vitae, quisve praesidium paret?
Leo leonem nutrit enatum parens,
Defendit agnos mater, eductos alit
Vitis racemos, quos creat flores, humus 1375
Servat fovetque. Quidquid in lucem dedit
Natura, tenerum sustinet. Solus patre,
Heu, matre solus orbor infelix puer!
Orbor, nec ulla, patre mactato, salus
Nato refulget. Fallor. Etiamnum trahit 1380
Superstes auras genitor, et morti imminet.
Ibo, ibo. Pietas robur invictum dabit.
Patrem tuebor flammea ereptum nece.
Exiguus aprum saepe detinuit canis,
Nec magna taurum vipera exitio dedit. 1385
Ibo. Phalanges militum obstantes ruam.
Sternam leonem. Vincla perfringam patris,
Ferale bustum proruam, evertam omnia.
Quo tamen anhelos praecoci incepto gradus
Moliris, audax? Arma destituunt manus, 1390
Animos lacerti. Melius, o melius novum
Meditare patrem. Cui solo desit pater,
Coelo est petendus. Mitis et clemens suos
Semper paterno Christus amplexu fovet,
Refovetque semper. Matris uberibus frui 1395
Sin concupiscis, pandit en, pandit sinus
Ab axe virgo. Suge, nectareo fluunt
Ubera liquore. Ter, quater felix puer,
Cui virgo faveat mater et Christus parens.
Hac spe penates repeto. Proh rerum vices! 1400
Haec illa Balbi, decore regali, domus?
Ubi famulus? Ubi splendida clientum cohors?
Ubi priscus auro luxus? Ubi mensis ebur?
Ubi picta cultu aulaea barbarico iacent?
En furva maestos vela parietes tegunt. 1405
Chelys relicta est (sortis o vanae iocum!)
Ut quae beatum sorte florenti domum
Cecinit, iacentem sorte miseranda canat.
Bene est. Perempti fata ploremus patris.
Ades, Philode, fide subversae domus 1410
Custos, retracta flebilem plectro lyram
Et voce Balbum, qua vales, casum dole.

Hic fidibus et voce canit Philodus, donec obdormiscat Theophilus.

Perge ad actum ultimum