Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS III, SCENA i
BASILIUS, LEO, SABATIUS, PAPIAS, PROCLUS, MOROCCHUS, BALBUS, THEOPHILUS &c.

Leo, collocato in insidiis milite, ad ludos scenicos venit.

BAS. Ludi parantur. Balbus Augustum manet.
LEO I, nate, Fida coeat huc procerum manus. 800
Adsit Morocchus, militum instructus globo.
Bene est. Latentem veniet in cassem fera.
Heu, quae, rebellis Balbe, supplicia dabis!
Exequere fictum fronte sub falsa nefas,
Et triste ferro funus Augusto para. 805
Aliud theatrum poscit ingratae dolus
Mentis, aliaque stabis in scena reus.
MOR. Furtivus aulam subiit, et promptus manu
Signum reposcit miles.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO factum bene!
Hic pone siste. Dumque proclamo altius 810
Prohibite, famuli, facinus, in scenam irruens
Omnes nefandi sceleris actores cape.
Sed ecce proceres propius huc gressum movent.
Vultu prematur animus. O rubeae decus
Togae, paratos ore sub ficto iocos 815
Spectate mecum.

bar

ACTUS III, SCENA ij

Balbus, dum in ludis Alexandrum Magnum ebrium personatus exhibet, capitur.

INTERLUDIUM TRAGICUM

PERSONAE

ALEXANDER MAGNUS
EPHAESTION
CLYTUS
DUO ALII PROCERES ALEXANDRI
STRATO rex Sidonis
ABDOLOMINUS hortulanus
EPHEBI DUO
SEX EBRII TRIPUDIANTES

PROLOGUS

Auguste princeps, gesta Pellaei ducis, blue
Geminamque sortem dabimus. Hinc regno potens
Abdolominum, ruris eductum casa,
Ad sceptra tollit, inde succumbit mero. 820
Bacchatur, ardet, quemque meritorum decus
Fecerat amicum perdit insanus Clytum.
Tantum est. Benigno, Caesar, aspecto fave.

MUSICA

Sistitur Alexandro rex Strato et regi ornamentis exuitur.

EPH. Pellaea ductor, adstat in poenam Strato,
Socius Dario fidus, infidus tibi. 825
ALEX. Spoliate sontem, quemque Alexandri favor
Domare nequiit, domet Alexandri furor.
Abdolominus sceptra Sydonis gerat. blue

Visitur Abdolominus hortum suum excolens.

EPH. Abdolomine, sume fortunae pares
Animos, novaeque sortis ornatum cape. 830
Mutandus ostro squalor, et sceptris ligo.
ABD. Quid insolenti ludis affatu senem?
EPH. Per astra testor, nullus hic ludo locus.
ABD. Haud ambienti sceptra mandari putem?
Quae per cruentas Martis et fraudum improbas 835
Quaeruntur artes? Fas sit inceptum exequi,
Nec fallat aevum vanus annosum dolus.

Pergit in opere incepto.

EPH. Nec fraus, per axem iuro, nec vanus dolus.
Regnabis.
ABD. spacerspacerAbsit.
EPH. spacerspacerspacerspacerspacerIubet Alexander.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Bene est.
Regi haec referte: gratior dono favor 840
Animusque dantis. Adimit imprudens tamen
Maiora quam quae spondet invito bona.
EPH. Quidquamne regno maius?
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImperium sui.
EPH. An foedera negant rex et imperium sui?
ABD. Sceptro tumescit animus haud capax sui. 845
EPH. Discit sibi subesse, cui regnum subest.
ABD. Nescit sibi subesse, qui regno praeest.
EPH. Aliis praeese qui volet, praesit sibi.
ABD. Sic est. Sed aliis notus, ignotus sibi,
Regni tumultus inter et rerum vices, 850
Haud regitur animus. Aula compositum eripit
Ius fasque mentis, pectori sanctos negat
Invida recessus. Exulat sceptro quies,
Pax corde. Dubiis alta verticibus tremunt,
Infima quiescunt. Melius, o melius casa 855
Tutus palustri fata moderabor mea.
LEO (Seorsum.) Heu, vera nimium dicta!
EPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Praetexis moram.
Nil restitandum. Squalor in pompam migret.

Regni ornamentis induitur.

ABD. O triste pondus! Alma pax mentis, vale.
EPH. Iam perge in aulam, teque Macedonum duci 860
Siste obsequentem.
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam reluctanti gradu
Deserere portum iussus, in fluctus agor!

Sistitur Alexandro.

ALEX. Abdolomine, laeta fortunet dies
Regnum. Sed ecquo sortis obscurae vicem
Animo ferebas?
ABD. spacerspacerspacerspacerspacerQuo utinam et imperium feram. 865
Natura solas poscit ad cultum manus.
Nil possidenti defuit animo nihil.
Felix penates quisquis exiguos colens
Dat verba fatis. Sceptra si nescit manus,
Nec mens tumultus. Si caput nullo nitet 870
Dives sub auro, nec lacessitum gemit
Edace cura. Nulla purpureo tegit
Bis tincta cocco vestis, at nullo manus
Rubet cruore. Quid levi captus bono,
Turrita regum tecta conscendo senex? 875
Melius latebam tutus angusto lare.
ALEX. Vox digna rege! Dignus imperium capis.
Sic statuo, fatum est. Quod lubet, regi licet.
Iam regno terra Iupiter et orbis deus,
Cum regna dono.

Leonem ad scenae latus sedentem cum suis alloquitur.

PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCernis, imperio potens, 880
Quid possit aulae rector.

MUSICA

Hic Alexander a Persis adoratione et thure colitur, ut deus. Sequitur chorea ebriorum ex omni hominum genere.

Choream sequitur compotatio Alexandri Magni cum proceribus, in qua occiditur Clytus.

Manu tenens ingentem sciphum vino plenum.

ALEX. Proceres, bibamus. Bacchus in mensam rubro
Triumphet ore. Subiit Euphrates iugum,
Succumbet Indus, Persa victorem colit.
Aequamur astris. Nemo iam vani efferat 885
Decora Philippi. Iuvenis exsupero senem,
Natus parentem. Testor Herculeum scyphum,
Vestramque, proceres, poculis aequis fidem
Lacesso. Primus haustus hic Clytum petit.

Exhaurit penitus.

CL. Egon’ ut Philippi nomen ingrato inquinem 890
Cratere? Vinum abominor.
ALEX. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTestor Iovem,
Bibes.
CL. spacerspacerCruorem potius . Abiuro nefas.

Irruens in Clytum arcetur a suis.

ALEX. Vox proditoris! Entheus mentem furor
Agit in rebellem, pereat.
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO cohibe manum,
Princeps!
ALEX. spacerspacerAd arma, ad arma, miles, prodimur. 895
Ad arma, ad arma. Bacche, funestum caput
Disrumpe thryrso. Concidat, pereat, ruat.

Suorum manibus elapsus in Leonem velut ebrius fertur.

Prohibete, famuli, facinus. Ingratum caput!
Hanc texit artem Balbus, Augusti favor,
Ostro decoros inter imperii ducesspacer 900
Per me locatus.
BALB. spacerspacerspacer Ruit in adversum lupus,
Leo. Feriantur.
LEOspacerspacerspacerspacerErgo feriendus Leo?

Ebrietatem simulat.

BALB. Ad arma, ad arma, ad arma, ad arma, cito, cito.
LEO Tenete validas inter amplexum manus.
Quemquamne socium, perfide, nefanda occupant 905
Consilia? Fare.
BALB. spacerspacerspacerspacer Perfide, nefandum traham in mille frustra corpus.
Effugit? Abiit?

Circumagit milites a quibus tenetur.

LEOspacerspacerspacerspacerspacerLymphatus, histrio?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMente dimovit furor.

Furiose vociferatur.

LEO Ah, ah!
BAS. spacerspacerspacerspacerCruentus mente dimovit furor.
SAB. Agnosco fraudem. Similis ex vino furor
Quam bene retexit scelera Pellaei ducis! l ducis! (?) 910
Quoties cruenta caede maculavit manus
Bacchi impotens furore? Simulatum histrio
Reddit theatro, mente simulata, nefas.
Testare, Marce. Balbus infusum scypho
Hausit Lyaeum?
MAR. spacerspacerspacerspacer Vera testanti fides, 915
Hausit Lyaeum Balbus, et plenum ebrius
Exhausit aurum.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerPectus incerto labat
Omine.
BALB. spacerQuid hoc? Solumne titubantes negat
Firmare gressus?
THE. spacerspacerspacerspacerspacer Aequus Augusti favor
Haerere tantum facinus insonti vetet. 920
Pro patre genibus natus advolvor tuis.
SAB. Veniam precaris, cui malae mentis trahit
Suspicio comitem? Paria genitori lues.
Revolve, lictor, sceleris horrendi reos.
Stas? Tundo pectus.

Pugionem intentat. red

BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo caput raptum volat? 925
LEO Occlude fauces. Plura per fraudem veto.
Dudum rebellem decuit ad poenas trahi.
BALB. Circo rotatur orbis.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIllusum dolis
Afflare pergis?

Fertur in Balbum.

PAP.spacerspacerspacerspacerspacer Siste violentum, precor,
Furoris aestum, Sceleris iniusti notis 930
Poterit inuri iustus irarum dolor.
LEO In perduellem?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVulgus insontem feret,
Et rumor aulae, quisquis indicta cadit
Causa, furore mentis emotus statu.
LEO Quem verus urget fronte simulata furor. 935
PAP. Et te tyrannum subditi immitem canent.
LEO Proceres rebellem iure sublatum canent.
BALB. Obvelat oculos noctis umbrosae chaos.
SAB. Quos una sceleri pariter adiunxit fides,
Balbo perempto, Martis infesta manuspacer 940
Poenas reposcent.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerDuce trucidato, fugam
Fracti capessent.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla si reos agant
Indicia, tutos aula sub muris teget.
Hinc imminebit semper Augusto metus.
Intenta iugulo sica, funesto dapes 945
Tactae veneno. Dubia famulantum fides
Quoties quietum, nocte sub media, thori
Rumpet soporem, quotque terrores ciet?
LEO Parum est. Rebelles stirpe subversa eruti
Trahent ruinam penitus.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Occulti latent, 950
Princeps.
LEO spacerspacer Tonantem testor, excutiam feras,
Lustrisque pulsas, imbre telorum obruam.

Balbus dormienti similis.

PRO. Sed ecce placidus membra composuit sopor.
LEO Aeternus oculos claudat in noctem sopor.
PAP. Vini furorem somnus haud falsum probat. 955
Qui tam cruentum mente molitur nefas,
Furiis nefandi mentis agitari ferunt.
An qui reprensa cernat in lucem dari
Consilia, seque mortis horrendae reum,
Animo soporem possit immoto sequi? 960
LEO Animo soporem credo simulato sequi.
Sed esto. Dum se mentis exhaurit stupor,
Vivat. Theophilum patris in odium tamen
Mactare certum est. Pignus infausti patris
Huc siste, lictor. Pereat invisum genus. 965

Elata dextera fingit se percussurum Theophilum.

THE. Succurre, pater. O, pereo!

Ad filium servandum prodit se Balbus.

BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRefraena manum,
Crudele monstrum. Tigris, in puerum furis?
LEO Bene est. Triumpho. Proh Stygi dandum caput!
Siccine dolosus ore mentito, Sinon, blue 970
Horribile celas crimen? Inveni viam.
Totus patescis, Balbe. Te prius tamen
Quam poena mactet, scelere devinctos pari,
Effare, comites, quis Gyganteo simul blue
Conspirat animo socius? Effare! Abnuis? 975
Rape, lictor, ad tremenda poenerum mala.
Rape ad catastas. Adero tortorum comes,
Quaesitor adero. Dignus Augusto labor.
THE. Quo quo catenis pressus abriperis, pater?
O Caesar!
BAS. spacerspacer Apage, pestis, exporta pedem. 980

Provolutus in genua.

THE. Rede genitorum.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSaeva carnificum prius
Tormenta subeat. Carpe diversus viam.

bar

ACTUS III, SCENA iij
<THEOPHILUS solus>

Theophilus patris casum deflet.

THE. Ergo ad catastam rapitur et poenas pater?
O triste rerum pondus! O fatum grave!
Quid perpetravi? Prodidi natus patrem. 985
Quem bene tegebat verus an fallax sopor,
Tamen tegebat. Clamor excivit meus.
Clamor sinister! Clamor infelix! Mihi
Patrique dirus clamor! Ingratum caput!
Prodis parentem? Nempe pertimui necem. 990
Imbelle pectus! Mortis ut fugias vicem,
Vitae parentem perimis? Ut lucem haurias,
Damnas tenebris lucis artificem? O nefas!
Cur non cruentam pectus in plagam dedi?
Cur non medullis ferreum excepi gelu? 995
Cur non silendo concidi? Hoc nati fides,
Hoc lex amoris, fasque naturae velit.
Fidem refregi, iura pietatis miser,
Fasque omne amoris, fasque naturae erui.
O chara nimium vita, cui tanto salus 1000
Pretio paratur! Patris impendi caput.
Emi salutem patris exitio. Quies
Nati parentem mille per poenas trahit.
O quam feroci tortor infligit manu
Artes dolorum, pateat ut comitum scelus! 1005
Quam crudus instat Caesar! Ego moras tamen
Patior inertes. Ibo et Augustum prece
Vincam. Leonem quis tamen votis domet?
Miscebo lacrymas. Calidus irarum furor
Siccabit imbres luminum. Adiungam minas. 1010
Quis musca torvo iactet elephanto minas?
Te, virgo, te parentis in curas mei
Lacesso. Tu nocentis emendas nefas,
Tegis innocentes. Utra genitorem regat
Sors, praepotenti discute aerumnas manu. 1015

bar

ACTUS III, SCENA iiij
BASILIUS, THEOPHILUS, MOROCCHUS

Basilius blanditiis et minis Theophilum tentat ut patris consilia prodat.

BAS. Adest propago generis invisi puer.
Age nunc, Morocche, quando poenarum vices 1000
Expertus, animo Balbus obnixo tacet.
Terrore puerum frange. Fac socios patris
Ferat sub auras.
MOR. spacerspacerspacerspacer Iste me maneat labor. 1020
BAS. Subsiste. Primus fraudis ingrediar viam.
Theophile (nam cui vocis auditur sonus?)
Theophile, cui me prima devinxit fides,
Consorsque vitae semper illaesae tenor,
Succurre, si te patris impellat salus. 1025
Victus dolore Balbus expressit nefas.
Tamen usque comites ferre sub lucem negat
Prudens amicus. Ergo damnatum rogo,
Pressumque vinclis carcer aeratis tenet.
Cras concrematur. O ferum lethi genus! 1030
Quisquam Leone gaudeat natus patre?
Age, age, Theophilie, fidus adiungo manum.
Dissiliat atri limen effractum specus.
Rumpamus aditum.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQua manu?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mea, tua.
THE. Vasta puerili claustra procumbent manu? 1035
BAS. Aliunde vires advoca. Si quem scias
Mentis paternae conscium, extremis opem
Accerse rebus.
THE. spacerspacerspacerTestor, haud quenquam scio.
BAS. Fatum parentis agitur et salus tui.
Mitte simulare. Spondeo arcanis fidem. 1040
THE. Nihil tegendum celo. Quod caeco parens
Versat cubili scire num natum decet?
BAS. Cui fidet ille, si timet natum parens?
THE. Quem non timebit.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLudor. Aeternos poli
Testor nitores, ludor. Arcani fidem 1045
Substrahis amico?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTegimus arcani nihil.
BAS. Quod sponte renuis, coget effari dolor.
Ades, Morocche, furve Plutonis nepos,
Tacitos paterni sceleris extorque reos.
MOR. Negat fateri? Chalybe nil duro est opus. 1050
Frangam obstinatum dente quo pueros voro.
Age pervicax, reclude genitoris nefas.
Profare comites, nisi sepulcrali velis
Ungue laniari.
THE. spacerspacerspacerspacerNil sepulcrales moror
Ungues, nec oris timeo dentati minas. 1055
Ignota (testor mentis arcanae sinum),
Ignota, princeps, quaeris. Haud ullum sciens
Occulto facinus.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPernegas? Ferrum rota,
Morocche.
MOR. spacerspacerspacerDirae cernis artificem necis?
In mille voveo frustra concerptum dabo, spacer1060
Nisi fateare.
THE. spacerspacerspacerGesta genitoris latent,
Latentque comites.

Percussuro similis.

MOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTundo mendacem.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbstine.
Indignus ictu sit Morocchaeo puer.
THE. Remitte, princeps, tela. Nil tanti movet
Thrasonis ampullatus in verbis furor. blue spacer1065
Sperno minantem. Nempe cum Mavors calet
In ore multus, friget ad pugnam manus.

Distringit gladium.

Age, Thraso, si te Martis accendat vigor,
Congredere mecum, fortis in puerum Gigas.
Hic te sub umbras mittet ignavum chalybs. spacer1070
MOR. Pumillo, garris? Iussa ni ducis vetent,
Vel spiritu discerptus in tenues procul
Auras abires.
THE. spacerspacerspacerspacerO pecus, timidum pecus!
Sic est. Ab hoste tutus, et belli sono,
Difflas phalanges. Rumpis aeratas manu 1075
Mavortis acies, Caucasum aspectu quatis,
Sternisque quidquid mundus horribile creat.
Cum verus instat hostis, et pugnax virum
Bellona poscit, arma vel pueri tremis. blue
BAS. Morocche, pateris?
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIussa me cogunt tua. 1080
BAS. Doma procacem.
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBella cum pupo geram?
Nemo puerli peperit e letho decus.
Dedignor.
BAS. spacerspacer Altae mentis imperium probo.
Procul hinc, puelle, patris, i, plora scelus.
MOR. I, pusio, Balbi conde sub tenebris caput. 1085

Exit Theophilus.

BAS. Morocche, cui me chara consociat fides,
Unum est quod orem. Decora te Martis vehunt
Ad astra, bellis inclytum tellus canit.
Me pariter aestus Martiae laudis conquit,
Gloria perurit. Fare, qua citius via 1090
Bellator ingens ora per vulgi ferer?
Dic monita belli.
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerIussa non segnis gero.
Nec tu tonantem, spectra nec superum time.
Religio Martem nescit. Ignavos timor
Etiam deorum gignit, et bellis procul 1095
Educat inertes. Miles haud aliud colat
Quam tela numen. Dextra sit forti deus.
BAS. Nullumne virtus numen in castris vocet?
MOR. Cum peierandum, funde terribili deos
Iuratus ore. Numen assidua sonet 1100
In voce, furias testis irarum vomat.
Iurare parcus miles haud unquam fuit.
Hinc in duella pronus, ut quemque audies
Praelia timentem, pectoris fracti virum,
Nec laudis avidum, posce certamen, locum 1105
Horamque pugnae statue. Si manum neget
Glomerare ferro, victor e campo redi,
Grandique palmam voce victricem cane.
Sin te quis animo primus audaci vocet
Ad arma, dexter arte certamen fuge: 1110
Sequester adsi, regis imperium vetet.
Si castra ductor agmine soluto loces,
Spolia colonos. Quidquid in penu latet,
Flavescit agris, errat in campis, rape.
In aes libido proxima iniiciat manus. 1115
Excute crumenas. Esse si nummos negent,
Ne crede, caecis aurei scrobibus latent.
Minare flammas, prodet occultos timor.
Has assequutus pauperum e rastris opes,
Fruere paratis. Rutilet in gemmis manus, 1120
Humeri sub ostro. Luxus egregium decet
Martis clientem. Mox in obscenas rue
Furias. Gradivum mulcet horrentem Venus.
Seu nupta, seu vestalis, ex aequo rape.
Ubique prostat Helena, nisi desit Paris. 1125
Cum poscet aera miles immensi diu
Pretium laboris, ire praedatum iube,
Nummosque raptu cogere. Viator suam,
Suam colonus pendat armato stipem.
Tu, si quid auri Caesar interea paret 1130
Dandum catervis, avidus in bursam trahe.
BAS. Istamne pressit Hector aut Aiax viam?
Hoc iter Achilli?
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerPrisca memorasti nimis.
Nunc alia virtus, alius armorum tenor.
Bellonae priscis vulnera et crudas neces, 1135
Durique Martis castra, praeterea nihil
Peperit noverca. Mollius belli duces
Hodierna tractat. Sanguis in coccum migrat
Chaylbus in aurum. Torquibus plagae nitent,
Gemmis cicatrix. Meta bellorum domus 1140
Opibus onusta, largus in messes ager,
Emptum rapto stemma, familiae decus.

Seorsum ad spectatores.

BAS. Hos et Morocchus inter heroas nitet,
Ceu mixtus apibus fucus, ignavum pecus.

Perge ad actum quartum