redessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS
II, SCENA i
SABATIUS solus

Sabatius coronatus imperii spem concipit.

SAB. O sortis aureum dulce ridentis iubar! 400
Ergone tandem sceptra Sabatius gerit? red
Ergone regnat? Nec triumphali salit
Mens icta plausu, nec parum sui capax
Exultat animus? Fateor exultat, salit,
Diffundit intus viscera, haud sese capit. 405
Quae sors, quis usquam tanta fortunae favor
Bona cumulavit? Quolibet constant bene red
Vel empta scelere regna. Tum demum tamen
Iuvat assequutum, quando nullius reus
Cruoris animus victor in regnum venit. 410
Te, sors, adoro. Perge quo pergis gradu.
Transcende quidquid ore purpureo videt
Sublime Phoebus, superat exiguus labor.
Regno. Sed alti nomen imperii parens
Adhuc reservat, ferre consortem piget. 415
Regno. Sed astu Balbus atque auro valet.
Summo propinquum semper extimeas caput.
Huc ergo pondus ferre curarum sedet,
Ut una geminas nox premat mundi faces.
Genitor sub ictu est. Parvus effaetum necat 420
Catulus leonem. Maior a Balbo timor.
Quem captus auro populus exoptat ducem,
Proceres adorant. Tuta sed metuo nimis.
Non parcet unquam quam timet feram leo.
Feret ille poenam scelere promeritam suo. 425
Sed quando feret? O lente blanditor nimis
Anime! Quid hosti pacis indulges diem?
Dum carpit auras, semper inimicum time.
Ergo age, ruentem trude praevalida manu,
Dum fas, iacentem premere lethali pede. 430

bar

ACTUS II, SCENA ij
SABATIUS, THEOPHILUS

Sabatius imaginem deiparae, quam Theophilus Balbi filius a matre pie educatus colit, impie in os vulnerat.

SAB. En illa genere stirps Amorrehaeo sata, blue
Balbi propago, digna progenies patre,
Male ominosos tendit adversum gradus.
Rumpor tuendo. Turget iratum iecur,
Ilia fatiscunt. Unus in meam puer 435
Crescat ruinam? Balbus huic vitam locat.
Huic per sepultam gentis Augustae domum,
Huic per nefandos sceptra conatus parat.
Sed unus ambo laqueus implexu dabit.

Theophilus promit imaginem beatae virginis eamque osculatur.

O turpe spectrum! Coelitum vanus colis 440
Simulacra? Caesar, iussa proculcat tua.
THE. Dum nox silenti peragit elapsi viam,
Aulaeque curas blandus involvit sopor,
Fas mihi quietae mentis arbitrium sequi.
SAB. Iuvat reducto verba venari gradu. 445
THE. O mater! O lux orbis! O rerum salus,
Quam per pericla, perque carnificum metus
Servavit usque natus illaesam tuus!
Da pauca tecum corde sollicito loquar.
SAB. Puelle vecors, verba simulacro facis? 450
THE. Dic, mater, alma mater, astrorum lepos,
Amor tonantis, dulce coelituum decus,
Regina rerum, veris aeterni rosa,
Aurata mundi flamma, sydereus honos,
Illustris heroina, cui vultu natant 455
Ter mille Charites, fronte maiestas, genis
Purpura, bigemmis aureus ocellis decor,
Radiata crinibus aura, nectareum labris
Flumen, per artus spirat ambrosios odor.
SAB. Pictam profana mente veneratur deam. 460
THE. Dic, mater, unde tantus Eoum furor
Divexet orbem? Rara perpetuum fides
Servat tenorem. Fas iacet, floret nefas.
SAB. Per te patremque, fas iacet, floret nefas.
THE. Quin et tuorum castus occumbit chorus, 465
Pars ense, pars squalore, pars fuga perit.
Qui te Sabaea nube genitricem colat blue
(O digna thure mater aeterno coli).
Rarus per orbem superest.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExsuperet licet,
Rerum potitus impios dedam neci. 470
THE. O flecte regem, virgo, ne quis te mihi
Disiungat unquam regis irati furor.
SAB. Praeverto patrem. Mitte simulacrum, impie,
Vecors tabellae cultor.

Iniicit manum in imaginem.

THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAugusto sate —
SAB. Nil impetras, remitte.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPer caelum precor — 475
SAB. Tuo impiatum scelere.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPer coeli ducem —
SAB. Quem laedis, auso signa dementi colens.
THE. Per sceptra patris —
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFerre quae solus negas.
THE. Sic flos iuventae vernet illaesus tuae. red
SAB. Vernare tanti sceleris afflatu queat? 480
Dimitte.
THE. spacerspacerParce. Fer laboranti manum,
Potens Maria.
SAB. spacerspacerspacerspacerChalybe rescindam manum.

Imaginem, quam nequit per vim extorquere, pugione in os vulnerat et exit.

THE. Vel corda rumpe. Nulla vis manum domet.
O facinus! O piamen! O nullo scelus
Auditum in aevo! Cerno? Nec suos latent 485
Retroacta in orbes lumina, et tantum nefas
Pati recusant? Prome singultus, dolor,
Oculosque densa conde lacrymarum vice.
O vulnus! Acre vulnus! Immanis manus!
Quis te, decora mater, infregit furor? 490
Quo fulgor oris, dulce quo frontis iubar,
Quo luminum recessit augustus decor?
O vulnus, acre vulnus! Immanis manus!
In ora melius nostra saevisset chalybs.
Quid ora? Cordis melius hausisset fibras 495
Quam purpurantem matris in vultum meae
Desaeviisset ictus. Heu! Nigrum scelus!
O vulnus, acre vulnus! Immanis manus!
Fuscate radios, astra, virgineos latro
Radios abegit. Conde, sol, oris decus: 500
En maius oris periit erasum decus.
Perite, flores, laesa iam florum est parens.
Marcescite, rosae, coelitum elanguet rosa.
Pix atra canum liliis turpet caput,
En liliatum spina labefecit caput. 505
O vulnus, acre vulnus! Immanis manus!
Munus Geloni, Thracis, eduri Getae! blue
Assertor orbis, virginis magnae parens,
Idemque nate, non ut iratum vibres
Ab axe fulmen, matris ulturus probrum, 510
Rogo, scelestum poena non dubia premet.
Impune matrem nemo violavit tuam.
Da, da Mariam foedere aeterno colam,
Cuiusque pictam laesit effigiem Leo.
Da non movendum corde simulacrum geram. 515
Haec summa voti. Mater, orantem iuva.

bar

ACTUS II, SCENA iij
SABATIUS, MOROCCHUS

Sabatius Morochhum Saracenum inducit ut arca inclusus Balbi consilia nocturna exploret.

SAB. Morocche, Martis pignus, Herculeum genus,
Anhela si te laudis immensae sitis
Adhuc perurit quae catenatos pati
Suasit labores, perge et invictae refer 520
Documenta mentis. Est ubi magni probes
Animi vigorem. Facinus egregium paro,
Terroris expers, si quid audebis modo.
MOR. Num priscus altae mentis exsuperet vigor
Dubitas? Theatrum roboris posco mei. 525
Ego, te iubente, Martis indomiti truces
Penetrabo turmas, quaque telorum seges
Cuspidibus horret densa, fatali viam
Ferro recludam. Cerberum ex Orco trahi
Iubes sub auras? Cerberum ex Orco traham. 530
SAB. Generosa mentis semina agnosco tuae,
Leviora posco. Claustrae nocturni ducis
Nil opus adire. Brevior exsuperat via.
Tacitamne spondes rebus arcanis fidem?
MOR. Adamante vinctam spondeo Morocchus fidem. 535
SAB. Perge et adamanti fortius vinci fidem. blue

Detractum digito adamantem porrigit.

MOR. Quid hoc, Sabati? Vendis adamantem ioco?
Per astra, nolo.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerPer Iovis dextram volo.
MOR. An qui sacrato fulsit in digito lapis,
Gerat Morocchus? Dii vetent!
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAeterna fidem 540
Consigno gemma.
MOR. spacerspacerspacerspacerspacer Testor, invitum trahis.

Accipit adamantem.

SAB. Age nunc fideli verba commendo sinu.
Sceptro imminere non levis Balbum premit
Suspicio. Caesar hinc et hinc vario tremit
Agitatus aestu. Noctis auguria, pavor, 545
Fatum Sibyllae, perfidae mentis reum
Cecinere Balbum. Certa facinoris tamen
Deprensa nondum signa. Tu fraudis viam,
Tu Ditis artes, furta tu prodes viri.
MOR. Quin furta prodam ferreo indicio. Placet? 550

Gladium evaginat ex parte.

SAB. Nil viribus opus. Cernis hos Balbi lares?
Hic ille mentis versat astutae dolos.
Si quid nefandi spiret, hic sociis nefas
Pandet vocatis. Ergo secretam subi
Furtivus arcam, quaeque peraguntur memor 555
Committe menti.
MOR. spacerspacerspacerspacerspacer Muris officium sequar
Inclusus arca, quem sinu vasto negat
Arcere mundus?
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerMagnus Augusti favor
Pensabit ausum.
MOR. spacerspacerspacerspacer Pudeat incepti licet,
Parendum amico est. Subeo quem iubes larem. 560
SAB. Si Balbus arcam reseret?
MOR.spacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerImpresso pedem
Revocabit ictu. Mucro transadiget feram.
SAB. Dolus occupetur. Melius invenies viam,
Genium profundo Ditis emissum lacu
Mentitus ore. Picea ferrugo tegat 565
Faciem manusque. Tegmen ubi cistae laxat,
Emerge subito, teque Tartareo Iove
Venisse missum voce ferali refer.
Incepta peragat fortis, et metus iube
Removere vanos. Fraude sic nactus viam 570
Fugis pericla, nec minus praedam capis.
MOR. O lepide fraudis auctor! In furiam migro.
Vale, Morocche. Torvus infernae domus
Huc pictor aliquis.

Faciem totam denigrat.

. spacerspacerspacerspacerspacer. spacerspacerspacer Cerne formosum decus.
Arridet?
SAB. spacerspacerOris furva maiestas placet, 575
Superas Megaeram. Perge, properato est opus. blue
MOR. Valete, superi.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFata si fraudes probent,
Habes salutem.
MOR. spacerspacerspacerspacerFata nisi fraudes probent,
Habeo sepulchrum. Condor. Occlusum tege.

Arcam subit.

SAB. Bene est. Doloso laqueus obtentu iacet. 580

bar

ACTUS II, SCENA iiij
<BALBUS solus>

Balbus aegerrime fert Sabatium, se absente, imperatorem designatum.

BALB. Quacumque Averni parte, furiarum satrix,
Nox atra sedem figis aspira meis
Secunda coeptis, vimque, mucrones, necem
Mecum auspicare. Molior vastum scelus,
Regem peremptum. Quid tamen scelus voco 585
Insigne facinus? Meditor immensum decus,
Caesum tyrannum, dirutum populis iugum.
Ergo profundum sparge, qua gradiar, Chaos.
Nigrescat orbis. Nostra sub furvis eant
Consilia tenebris, spissa nox aulam premat, 590
Quin par Olympum noctis involvat chlamys,
Adimatque superis astra, ne videat dolos
Nisi iam peractos.

Suspiciens aspcit in coelo signum Leonis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEcce Nemeaeus leo.
Nemeaeus ille fulget, et coeptis procul 595
Infausta fundit lumina. In praeceps ruat.
Ruet profecto, si quid antiqui manet
Balbo vigoris, si quid etiamnum doli.
Quis? Ille Nemeae terror? Herculeus leo?
Deludor excors. Saevior Balbi venit 600
Mactanda ferro bellua, uberibus leo
Pastus Megaerae, dirus, Armenius Leo.
Inauspicato cuius incepto puer,
Absente Balbo, iussus imperii notas
Capessere haeres. O probrum! O nulli scelus 605
Viro ferendum! Balbus imperii comes
Submissa puero genua provolvam duci?
Senex puello? Pronus Acherontem polus
Potius adoret. Sic remetitur Leo
Grates amori quem meus ducem favor 610
Delegit olim plebis eductum situ.
Ingrata bellua! Quid quod infandae reum
Mentis peregit, meque carnificem sui,
Sopore lusus metuit, insontem licet? red
Bene est: pavore faxo ne falso tremat. 615
Amplector omen. Noctis augurium probo.
Me, me nefasti vindicem capitis Deus
Designat ultro. Moveor, impellor, trahor.
In execrandae pestis exitium feror.
Ego ille Michael, ille truculenti ducis 620
Feraeque tortor, ille defensor soli,
Caeli minister ille sum. Dicam breve
Leonis ultor. Sentio in caedem manus
Ultro levari. Pectus, os, fibrae, iecur
Spirant Leonem, totus in mente est Leo. 625
Sed ecce rebus dulce par nostris adest
Philautus ac Theonus, aeterno mihi
Nexu revincti.

bar

ACTUS II, SCENA v
BALBUS, THEONAS, PHILAUTUS, MOROCCHUS

Balbus cum Philauto et Theona red in Leonem conspirat.

BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSortis o fidi meae
Comites, adeste. Faustus adventum tulit
Casus.
THE. spacerQuid altae noctis in gremio moves? 630
BALB. Quod nemo factum damnet, infectum probet.
Adiungis operam?
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNectis ambages. Palam
Profare. Certam spondet arcanis fidem
Philautus.
THE. spacerspacerAc Theonus.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn tuto sumus?
THE. Vacat arbitro conclave.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVenari iuvat. 635
PHIL. Ubi tandem?
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacer In aula.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod premes ferae genus? red
BALB. Immane, coelo pariter ac solo grave.
Mentem recludam penitus? Armenio struam
Plagas leoni.
PHIL. spacerspacerspacerSortis ambiguae nimis
Aggredere ludum. Casse si rupto fera 640
Evadat?
BALB. spacerHasta feriet.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerErrabit manus.
BALB. Errare tanto nescit in scopo manus.
Sed nec timendum. Veniet in laqueum fera,
Veniet profecto.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerQua via? red
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ausculta modum.
Ubi Phoebus ore premet aurato diem, 645
Ludos Leoni meditor. Hic ficto ducem
Mentitus ore, regis imperium mero
Subdi probabo. Dumque bacchanti deo
Feror entheatus, chalybe destricto fibras
Rumpam tyranni. Si qua successum neget 650
Fortuna coepto, facilis est veniae locus.
Oestro Lyaei captus, atque impos mei,
Traxisse ferrum dicar. At mucro necem
Si certus indat, vota, quo misi, volant.
THE. Periculosi volvis incepti rotam. 655
Quae te ruina, rege sublato, premet?
Hinc ira plebis, inde magnatum furor,
Aliunde stirpis odia regificae obruent.
BALB. Quid tuta metuis? Omne quadrupedum genus
Odit leonem. Nemo, quem vivum timet, 660
Dolet peremptum. Vulgus ac proceres mihi
Famulantur uni. Si quis a sobole timor,
Levis est. Leonem quisquis annosum necat,
Ludendo catulos figet.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O catum caput!
Sequimur ovantes, ferre quo gradum iubes. 665
THE. En pectus.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerEn lacertus.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerEn strictus chalybs! red
BALB. Huc ergo mentes. Sola Caesareae fides
Nutat cohortis. Unus hinc superat timor.
Haec ut Leonis iactet effraenis iugum,
Balbum sequuta, vester efficiet labor. 670
THE. Dabitur quod optas.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Si quis est pretio locus,
Promemus omne.

Cistam maiorem clave admota aperit pecuniam inde prompturus. Exiliente Moroccho percellitur cum sociis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSpectra nigrantis plagae!
THE. Terribile monstrum!
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuatior.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHorresco, tremo.
MOR. Quid ora tremitis nostra? Nil porto mali.
Adsum Stygis minister, officio tibi 675
Iunctus perenni, Balbe, quem puero dedit
Dis ipse genium. Perge. Consensu probo
Quae cogitasti. Spondeo inceptis opem. Exit.
BALB. Quid hoc? Deorum pronus auspiciis favor
Aspirat operi? Genius a tergo pias 680
Propellit artes? Vincimus. Io, vincimus.
THE. O quam revixi!
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam mihi plaudit sinus!
BALB. Provocat in altum zephyrus. Abrumpo moras.
Quam quisque legit, acer in curam excubet.
THE. Bene cuncta constant.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNox volat.
BALB.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fraudes vocant. 685

bar

ACTUS I, SCENA vj
MOROCCHUS, LEO, SABATIUS

Morocchus Balbi coniurationem Leoni prodit.

MOR. O quanta fraudis esse vis doctae solet! red
Haec una summos aequat ingenio Ioves,
Regina rerum, sola terrarum dea.
Parta est Moroccho palma, promeritus honor.
Ardere in ostro videor et fastu solum 690
Premere superbus. Dite me credit satum
Balbus, cruenti sceleris auctorem. Bene est.
Nec te auspicatum fallet augurium. Adero,
Talis futurus esse me qualem putas.
Sed ecce Caesar. Natus accedit comes. 695
Captanda votis hora.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSollicitum sopor
Dudum reliquit. Nate, quid portas novi?
SAB. Plagas tetendi, perque suspecti loca
Nemoris odoros distuli late canes.
Expecto praedam.
MOR. (Seorsum.)spacerPraeda sub laqueis iacet. 700
LEO Fidesne canibus certa?
SAB.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam nusquam dolis,
Nusquam retorto vicit insultu fera.
Datum Moroccho munus.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAgnosco virum.
Exsuperat animis, arte, curarum fide.
MOR. Etiam lacertis.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Si qua deprendat sagax 705
Meditata Balbi scelera, par fidem favor
(Testor tonantem), par manet curas honor.
SAB. Infer gradum, Morocche. Res, tempus vocat.
MOR. Caesar —
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid instat?
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDira sors.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVitae an necis?
MOR. Trucis, cruentae, tristis, horrendae necis. 710
LEO Horresco monstrum. Fare, quis fraudum parens? red
MOR. Quem celat aula.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Proh novercalem domum! blue
Fugiamus aulam.
MOR. spacerspacerspacerspacerspacer Nulla fugienti salus.
LEO Ergo pereundum est?
MOR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFacinus in medio iacet
Positum occupanti.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNate, fer patri manum. 715
Fraus occupetur. Quem petam ferro doce.
MOR. Balbus nefandam cudit Augusto necem.
LEO Favor Leonis Michael, procerum caput?
SAB. Pestis Leonis Michael, procerum lues.
LEO Effare cuncta. Quis doli placuit modus? 720
Quis destinatam veniet in caedem comes?
MOR. Ubi Phoebus ortum referet, accinctus choro
Balbus Lyaei robur in scenam dabit.
Dumque titubanti fertur huc illuc gradus,
Mentitus oestrum, chalybe te, Caesar, petet. 725
LEO O falsa frontis, falsa verborum fides!
Morocche, propera. Coge Caesaream citus
Ad arma turmam. Regiam obvallent domum,
Armatus omnem miles ad nutum excubet.
Quid maius atra potuit horrendae cohors 730
Stygis, quid angue torvus inferno furor,
Quam quod profana Balbus intentat manu?
Balbus, regali quem cooptatum loco
Ostro beavi, Balbus, Augusti favor,
Abominandum caedis aggreditur modum? 735
Sic sic locavi merita? Sic vili dies
Casa trahentem duxi ad imperii decus?
Huc Stygia turba, vosque, Tartarei duces,
Vastum triformis Tartari claustro specum
Laxate. Furva erumpat inferni cohors, 740
Unumque saevis faucibus Balbum petat.
Ego saevienti furia coniungar choro.
Mea monstra foveo. Turget a rabie iecur,
Furore iactor. Dexteram armabit chalybs.
Ibo, inque mille conteram caedes virum. 745
SAB. Subsiste, genitor. Supprime irarum minas.
LEO Parcamne furiae, quae rebellanti petit
Ferro medullas?
SAB. spacerDiffer in tempus necem.
LEO Ut ante nostris condat in fibris necem?
SAB. Vis vim repellet. Lictor arcebit nefas. 750
Simulatus hostem certius ferit dolor.
LEO Modicus latebris, esto, se luctus premat,
Latere nescit saevus in sinu furor.
SAB. Stabili regatur mente.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManifestum dabit
In fronte specimen.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quod tamen Balbum oderis, 755
Nulli liquebit. Ore vim blando tege.
LEO Egone blando vile mancipium queam
Vultu intueri? Fictus ingratum favor
Monstrum sequetur? Ferre conspectum nego.
SAB. Ut saeviori perfidum in caput ruas 760
Ictu, ferendum est. Victimam mulcent manu,
Dum saeva pulso tela sub iugulo premunt.
LEO Non iam ferire mite conamur pecus.
Facile futurum sentiet vulnus fera,
Et lenta in artus tela convertet meos. 765
SAB. Simulare regi facile. Subridet, favet,
Plaudit, serenus commovet vultus fidem,
Sub corde virus condat arcanum licet.
LEO Quid palpitem, ferire cui sceptro datur
Quem fert libido?
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSaepe capitosi tamen 770
Invidia vulgi regis edictum obterit.
LEO Non nisi nefandum.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iustum an iniustum, parum est,
Nisi causa pateat. Usque popularis fides
Peiora sequitur, magnus imperii favor
Vulgo tyrannis audit. Iniustum vocant, 775
Quod instituta gentis ac leges ferunt.
LEO Comperta res est.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Non tamen liquet satis.
LEO Testis probabit.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNutat in famulo fides.
Patiare, Caesar, ut ferox hominis nefas
Vulgo patescat.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerPrincipi struxit dolos. 780
Satis est, prematur.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi gravi plectas nece
Iniudicatum, saeviet Balbi sequax
Procerum caterva. Sin repentinum scelus
Videant et ipsam chalybe destricto manum, red
Fraudem tremiscent, sponte damnabunt virum, 785
Et qua libebit morte mulctabunt nefas.
LEO Indignus auras praedo momento trahat?
SAB. Graviore parvam morte pensabit moram.
Leviora sunt quae fingis, insidias domo,
Regi ruinam, lugubrem patriae necem 790
Molitus, una si luat plaga scelus.
Moderare dextram, dum cruentandum choris
Venit in theatrum. Cumque furibundo tuum
Ictu reposcet pectus, iniecta manum
Tardabo dextra. Lictor apprensum liget. 795
LEO Spirabit ergo. Dabitur invisas trahat
Auras in horam. Pergat, incipiat choros.
Sit Balbus histrio, pars mihi tragica manet. blue

Perge ad tertium actum