Act 1 Latin
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio Tessara glauca - fabula s. Audomari seminario prius acta
 

LEO ARMENUS
SEU

IMPIETAS PUNITA
TRAGOEDIA

Anno MDCXLV Romae in collegio Anglorum per ferias Bacchanales
semel, iterum, ac saepius exhibita, semperque approbata

ARGUMENTUM

EO Armenus, orientis imperator, sacrarum imaginum hostis acerrimus, cum diu multumque rem Catholicam vexasset, tandem impietatis poenas persolvit. Nam Michael Balbus, procrum princeps, detecta coniuratione, ad flammas damnatus, ipsa nascentis Christi nocte, caeso per amicos Leone, vincula perfringit et imperator efficitur, totamque Leonis familiam evertit. Baronius tomo 9.

LEO imperator
SABATIUS, BASILIUS Leonis filii
MICHAEL BALBUS Leonis successor
PAPIAS princeps imperii
THEOPHILUS Balbi filius
MOROCCHUS SARACENUS miles gloriosus
PHILAUTUS, THEONAS proceres Balbo familiares.
MICHAEL famulus
MICHAEL ephebus
Sex Catholici sacrarum imaginum cultores<
TARASIUS patriarcha Constantinopolitanus, iam vita functus
TRIBUNUS MILITUM
MILITES DUO

PHILODUS musicus

IN TRAGICO INTERLUDIO

ALEXANDER MAGNUS
EPHAESTION
CLYTUS
DUO ALII PROCERES ALEXANDRI
STRATO rex Sidonis
ABDOLOMINUS hortulanus
EPHEBI DUO
SEX EBRII TRIPUDIANTES

bar

ACTUS I, SCENA i
LEO, SABATIUS, MICHAEL BALBUS, PROCLUS, PAPIAS, TRIBUNUS MILITUM, SEX CHRISTIANI AD MORTEM DAMNATI

Leo imperator super lectum cubito innexus, visis iam quos ad mortem propter cultum imaginum damnaverat Christianis, fallendae noctis causa quaestionem proceribus proponit, rexne an vinum an veritas in humana vita plus possit.

Balbus petit a rege ut sibi liceat ludicra scena vim vini exhibere.

SAB. Auguste, mundi rector Eoi, Leo, red
Quae vana divum signa per nefas colit
Stat ante celsas pompa funerea fores.
LEO Trahantur intro. Pascere obtutum iuvat, 5
Blandus priusquam pectus evincat sopor.

Sex Catholici ob cultum sacrarum imaginum ad mortem damnati ducuntur per cubiculum imperatoris.

I nunc, rebellis turba. Quos trunco deos
Iubes renasci rebus in miseris voca.
Quam se beavit oculus, intenta reos
Dum lustrat acie! Veniet actutum quies. red10
At vos, Leonis decora, purpurei duces,
Dum lenta noctis taedia insomnis traho,
Pugnace litem trahite verborum vice,
Maiorne Bacchi, an regis, an veri vigor.
SAB. Regemne Bacchus vincat, aut veri fides? red 15
BALB. Vinum tuetur Balbus.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo veri fidem?
LEO Quam quisque causam legit, effando probet.
SAB. Rex fraena rerum, sceptra terrarum tenet red
Numen secundum. Paret huic, quidquid videt
Utramque cursu metiens Phoebus domum, 20
Coelum solumque pontus, aethereus vigor.
Vix ora solvit rector, imperiis gerit
Natura morem. Iussa mortales tremunt.
Iactis in altum molibus teritur mare,
Subacta ponto terra mox classes vehit. 25
Pulsant Olympum tecta, fundamen Styga.
Conduntur urbes, urbibus fatum venit
Iubente rege. Quod modo excelsum stetit,
Mox sub ruina iussus obtexit cinis.
Dat iura, leges figit. Ubi secus placet, 30
Leges refigit arbiter. Vitam pari
Mortemque iudex lance suspensas tenet.
Si bella poscat, Martis ignescit furor.
Si dona pacis, alma se mundo refert
Pax inquieto. Sortis humanae faber 35
Rex est, beatos pariter ac miseros facit.
Iussit? Sequuntur fata, seu claros iuvet
Exuere luce, iamque spoliatos retro
In vulgus agere, sorte seu pressos sua
Levare, et alto sistere imperii gradu. 40
Voluisse satis est. Quod lubet regi licet.
Sunt verba leges, nutus imperium, minae
Mors, vita risus, ira fulmineus fragor.
Sic orbe princeps regnat immenso deus.
BALB. Quem cum Lyaeus vincat, est maior deus. 45
Hic regnat unus. Inferos Pluto regat,
Neptunus aequor, astra famulentur Iovi, red
Tellus potentis Liberi iugum ferat, blue
Impune cui se nullus adverso tulit
Obvius in armis. Fortis an timidus, inops 50
An dives, aulae rector an vulgi sequax
Parum est. Lyaeum quisquis aggreditur cadit.
Sic ille quondam gentis Hebraeae metus,
Trux Holofernes, ante prostratus mero blue
Perdit revulsum chalybe foemineo caput. 55
Arx illa regum Troia, caelituum labor, blue
Quam non carinae mille, non anni decem,
Nec saevientis fregit Aeacidae manus, blue
Vino sepulta cecidit. In corpus viget blue
Regum potestas, pigra pars regno subest. 60
Mentes in ipsas Bacchus imperium gerit.
Has mollit, acuit, flectit, accendit, regit.
Hebeti vigorem, robur ignavo creat,
Laetumque maesto pectus. In caecos facem
Infert recessus mentis et clausa eruit. 65
Quaeque per atroces exprimit iudex vias
Secreta, ludens pandit. O potens merum!
PAP. Sed veritatis maius imperio decus,
Maiusque Baccho est, quam nec immanis furor
Unquam tyranni potuit, aut Bacchi vigor 70
Domuisse. Cuncta tempus, annorum pater,
Trophaea, turres, busta, pyramides, tholos
Prosternit. Una vincitur veri fide.
Hanc sequimur omnes. Quidquid in litem venit
Vero favemus. Veritas forum regit. 75
SAB. Huic sceptra mandas, vile quam vulgus pede
Calcat profano, falsa dum mendax canit?
Quoties nefandum sub colorata scelus
Se veste condit, dura dum virtus luit
Supplicia! Quoties furta, fraus, caedes latent, 80
Cum destinatas trahitur ad poenas bonus!
PAP. Quandoque rutilum veritas condit iubar,
Ceu Phoebus ora, maius ut niteat decus
Nubibus abactis. Non diu latet nefas.
Seu se profunda nocte, seu caeco tegat 85
Crimen sub antro, veritas notum dabit.
Tandemque meritas inferet poenas reo.
PRO. Esto, recludat veritas clausum nefas.
At iam reclusum regis in forum venit.
Plectit nocentes rector, insontes levat. 90
PAP. Plectit nocentes, iura cum plecti monent.
Sed iura condit veritas.
PRO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerServant duces,
Quos iura damnant, quosque lex servat necant.
PAP. Iniurioso iura cum calcant pede.
SAB. Ius est libido regis.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAvertat Deus. 95
Auguste, veri fas sit in causa loqui.
Aequale superis numen a coelo trahit
Regina rerum veritas. Regum domos
Et regna populis condit. Hanc quisquis colit
Princeps, beato sceptra dominatu gerit. 100
Qui spernit, orbe regnet immenso licet,
Miser est, brevemque statuet imperio moram.
SAB. Populisne regna condat, et regum domos
Lex aequa veri? Falleris. Populos simul,
Urbesque, regnorumque diffusos mari 105
Terraque tractus regibus numen dedit.
PRO. Sic est profecto. Iusta terrarum deos
Natura reges finxit. His quidquid sinu
Coercet orbis, quidquid amplexu fovent
Elementa, populi quidquid exsudat labor, 110
Famulatur unis. Mundus est regum domus,
Proceres ministri, Vulgus ad servos refer.
PAP. Palpare nescit veritas. Reges amat
Qui iura regum, iura populorum suis
Discrevit oris. Regna, non reges colit, 115
Interminato quisquis arbitrio ducum
Permisit orbis fraena. Fas reges agat,
Feras libido. Quod lubet raro licet.
Haec fixa ducibus meta: lex, ratio, Deus.
His obsequentes laeta regnorum salus, 120
His dissidentes certa pernicies pede
Non claudicanti sequitur. Obsequium suis,
Non servitutem rector a populis petat.
Quid aula felix, populus infelix, nisi
Informe monstrum? Prima regales quidem 125
Fortuna postes interet. In partem tamen
Sortis beatae populus haud egens migret.
Regnare non est opibus et luxu frui,
Noctesque ludo terere, venatu dies
(Sint haec laborum pretia, curarum quies). 130
Non pertinaci premere subiectos iugo,
Urbesque et agros regiam in penum dare,
Sed iura populis ferre, supplicibus opem,
Miseris levamen, dura bellorum procul
Arcere terris, aureae pacis bona 135
Referre patriae, vivat ut laetus bove
Colonus, opifex arte, causidicus foro,
Rate nauta, sorte quisque sit felix sua:
Haec rege maior veritas regem docet.
SAB. Rex veritate maior, haec pedibus premit. 140
Regnat precatu, quisquis his regnum notis
Insignit excors.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerVeritas regem regit.
SAB. Rex veritatem.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Bacchus utrumque.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbnuo.
BALB. Nullae coercent turgidum leges merum.
SAB. Exigua lymphae gutta debilitat merum. 145
BALB. Tenuisque reges mucro demittit Stygi.
PAP. At aequa tantum veritas prodit nefas.
LEO Dictum est abunde. Pendet, et dubiis adhuc
Librata pennis palma, cui cedat, volat.
BALB. Si patere, princeps, reddet ubi Phaebus diem, 150
Ludicra probabit scena regnantum impetus
Vino minores. Veritas litem secet.
LEO Patior.
SAB. spacerspacerspacerspacerProbamus.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIam soporifera chorus
Compositus arte pectoris curas levet.

Tripudium ex somniis ad somnum conciliandum. Dormit rex, quo animadverso, tacite exeunt proceres.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
LEO, TARASIUS, ANGELUS VINDEX

Tarasius loci patriarcha, octo ante annis in exilio vita functus, Leoni dormienti obiicitur, et mortem ei per Michaelem quendam propter scelera inferendam divitus denunciat.

TAR. Delapsus aurea sedis aeternae domo, 155
Quas calco terras? Orbis occidui plagam,
An quae renatum prima testatur diem?
Haec illa gentis terra Caesareae ferax?
Haec illa rerum domina, terrarum caput,
Roma nova? Fallor. Squalet hic mundi situs. 160
Habitata saevis regna Sauromatis premo. blue
Hic ego sacratum pastor excolui gregem?
O triste rerum specimen! Excessit fides,
Proscripta virtus, nactus imperium furor
Late triumphat. Quantus, heu quantus rubet 165
Cruor innocentum! Quae gregem stravit lues?
Pars dente caesa, pars per horrentes vaga
Lucos deerarat, ocio nusquam locus.
Quae tigris ista, dente quis crudo lupus?
Fallor. Ferarum rector, Armenius Leo, 170
Truculentus, audax, saevus, immanis leo
Haec egit unus. Te, fera, haec peragunt reum.
Tamen soporem carpis? O mentis stupor!
Dilecta coelo turba, divinum genus,
Cultrix honesti, caede numerosa perit. 175
Hunc ensis, illum flamma viventem necat,
Informis alium nodus, alterius latus
Exegit hasta, fuste non nemo cadit.
Et tu, nefandae caedis impulsor, iaces?
Efflando ronchos pectore impuro cies? 180
Iam iam perennis faxo te somnus premat.
Decreta fatis hora diluxit tuis.
Exurge, bellua, teque ad horrendum Dei
Refer tribunal. Rector astrorum iubet.
Librandus aequi pariter et iniqui tenor. 185
Suspensa lanx est. Surge. Torpescis, leo? blue
Coeli flagellum Michael, celera gradum.
Distringe ferrum. Viribus totis age,
Saevum Leonem vulnere aeterno feri.

Genius vindex rubro vestitus, stricto ferro, imperatorem videtur confodere.

bar

ACTUS I, SCENA iij
LEO, SABATIUS, MICHAEL FAMULUS, MICHAEL EPHEBUS, MICHAEL BALBUS

Leo, ea specie maxime territus, tollendos e medio omnes quibus nomen Michael decernit. Michael Balbus omni se suspicione liberat.

Exilit repente e strato et manu sinum scrutatur an subsit vulnus.

LEO Perii. Trucidor. Ense confossum est iecur. 190
Effusus undat sanguis. O tetrum nefas!
Quid hoc? Refugit? Abiit? Horresco virum.

Pectus illaesum deprehendens haeret attonitus.

Invulneratum pectus, atque aciem fugax
Elusit umbra? Lusus hic nimium quatit.
Trux umbra, tristis umbra, feralis mihi 195
Volitavit umbra? Vivit etiamnum trucis
Imago spectri. Mucro, vulnifica manus.
Auctorque sceleris Michael, mentem cient.
Praesagus ante format exitium sopor.
Duce Michaele poscor ad caedem Leo. 200
O quam tremisco! Michael? Dubio movet
Horrore nomen. Balbus hoc versat nefas?
Tenax reclamat rebus in summis fides.
Michael ephebus? Tenera tam dirum scelus
Detrectat aetas. Ergo famulantum gregi 205
Hoc destinatur facinus? Incassum, Leo,
Famulos timescis. Genere plebeio satos,
Spe destitutos, regna meditari putem?
Timere cunctos, cuncta quem timent, decet.
Etiam innocentes rebus in dubiis time. 210
Testor tonantem, quisquis Augusti latet
Sub aede Michael, sanguine piabit nefas.
Non has inultus hostis effugiet manus.
Petat astra celsus, more Titanum ferar
In astra vindex. Ditis irrumpat domos, 215
Plutonis aulam verus Alcides petam. blue
Servus an ephebus, famulus an procerum caput,
Feriantur omnes. Rara fortunam fides
Aulamque sequitur. Parcis? Exitium foves.
Adeste, proceres.

Intrat Sabatius.

SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis patrem casus ferit? 220
LEO Pereo, Sabati, perimor.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInfaustum polus
Omen refellat.
LEOspacerspacerspacerspacer Sica, terrores, cruor,
Michael!
SAB. spacerspacerMedullas horror attonitas quatit.
LEO Quisquis penates Michael celsos colit,
Huc advocetur.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerQuem parens hostem timet? 225
Patrem tuebor.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerPerge, praecipita moras.
Quisquam Leoni fata regnanti paret?
Ruat ante mundus, sternam et evertam omnia.
Cremetur aula, strage cumulata lares
Procerum replebo. Fas per, et ferrum, et nefas, 230
Iugulum tuebor. Sin rebellantes polus
Armet catervas, haec Gygantaeo manus blue
Bello lacesset astra, nec inultum dabit.
FAM. Accitus adsum.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQui cluis?
FAM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMichael.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerReus
Abominandi nominis, Stygem pete. 235

Famulum propter nomen Michaelis post siparium confodit. blue

EPH. Advenio Michael, servet Augustum salus.
LEO Nisi te perempto nutat Augusti salus.
I nunc, salutum perfer inferno Iovi

Similiter et Michaelem ephebum.

BALB. Quid Michaelem regis imperium iubet?

Pavidus viso Balbo, retrocedit.

LEO Te Michaelem rex et imperium timet. 240
Abesto, Michael, pereo.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis sacrum timor
Invasit animum?
LEOspacerspacerspacerspacerspacerGelidus obtutu coit
Ad ossa sanguis. Noctis hunc dirae petunt
Auguria. Balbe, rursus exporta pedem.
BALB. Balbum retorto Caesar aspectu fugit? 245
LEO Balbum retorto Caesar haud vultu fugit,
Sed Michaelem. Nomen horrendum amove.
BALB. Quidquamne diri nomen augurii gerit?
Michael amicam iurat, et Balbus fidem.
LEO O Balbe! Fari prohibet invitum stupor. 250
Etiam rebellat Balbus?
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbiuro nefas.
Quis haec susurro cecinit infido reus?
LEO Praesagit animus.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFalsus interpres mei.
Sed unde mentem vanus afflavit timor?
LEO Horreo profari.
BALB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNosse quo peream malo 255
Sit fas. Amicum sceleris ignarum premis.
LEO Ferale dirae noctis augurium, et nefas.
Loquar an silebo? Quam trucis formae notas
Videor tueri! Sanguine cruentae manus, red
Oculi minaces, sica, terrores, cruor, 260
Et qui tremendam cuspide imprimeret necem,
Michael ab alto missus (Etiamnum ferit
Infestus aures vocis inimicae sonus).
Michael cruentam versat Augusti necem.
BALB. Tu me trisulco fulmine rebellem crema, 265
Regnator orbis Christe, si tanta impio
Mentis recessu scelera molitum arguas.
Praeverte dextram. Sin coruscanti polus
Cremare flamma cesset, insontem probans,
Hoc transadactum chalybe districto iecur 270
Reclude penitus.

Nudato pectore pugionem suum offert imperatori, quem metus cogit pedem referre.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuique suspectum cruor
Et sica dederunt, mox repurgatum dabunt.
Ego sic merenti caedis impendam vicem?
Quin per phalanges Martis armati ferar,
Qua densus horret segete mucronum globus. 275
Subibo mille pectore obiecto neces,
Caesare iubente. Tanta consequitur fides
Ludibria somni? Fallit illusum sopor.
Contemne caecos noctis umbrosae, Leo,
Contemne visus. Robur antiquum advoca, 280
Quo vel tremendos saepe calcasti metus.
LEO Bene est. Probata, Balbe, iamdudum fides
Servat tenorem. Vana formido nimis.
I perge quo te cura promissi vocat,
Scenamque regis pariter et Bacchi para, 285
Ut inquietae mentis aerumnas levem.
BALB. Mendace quantum dispuli vultu malum.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
LEO, SABATIUS

Sabatius, Leonis filius natu maximus, Balbum apud patrem affectati imperii accusat.

LEO At tu, Sabati, proximum sceptro caput,
Inquire cautus, num quis armorum potens
Opibusve Michael, qua patet regnum, incolat. 290
SAB. Auguste princeps, cassa praesidia legit,
Propriora quisquis bella contemnens, foris
Hostem requirit. Viperam in sinu geris.
LEO Nondum peremptam? Nostra nil egit manus?
SAB. Nimium peregit. Stravit insontes nece, 295
Sonti pepercit.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerSi qua te patris movet
Salus, nocentem pande.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDamnabis fidem.
LEO. Quo captus astu? red
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo solent reges capi,
Amore.
LEO. spacerspacerVitae iura cum poscunt, silet
Ius omne amoris. Pande, si quicquam latet. 300
SAB. Pars magna regni, Balbus in tuam ferox
Instat ruinam.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerVerba firmarunt fidem.
SAB. Sunt verba, Caesar. Mentis arcanae tegit
Odia latebris.
LEO spacerspacerspacerspacerCum dedit virtus locum,
Patuit labore pariter et factis amor. 305
SAB. Amor recessus patitur et fallax retro
Gressum fatigat saepe.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCommendant virum
Pacis colendae studia.
SAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCondemnant virum
Sceptri ambiendi studia.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuem damnas vide.
SAB. Favor superbum, fama quem tumidum facit, 310
Vox innocentum, tectus insontem dolus.
LEO At qua latentes arte venaris dolos?
SAB. Qua se recludunt. Verba non fraenat dolor.
Auditus ore saepe perplexo sonos
Iactare dubios: “Penitus erravit, feris 315
Quisquis leonem stultus imposuit ducem.
Nempe truculentus regna nil curat leo,
Nisi dissipare. Quos regit, saevus necat.”
Haec fatus ora reprimit, inde altum trahens
Gemitum recludit, “debile ferarum genus! 320
Male si cruentus fraena molitur leo,
Iugum feretis? Sit Leo nemorum potens
Regnator, omnes quatiat aspectu feras,
Qui terret ore singulas cunctas timet.
Sternet leonem iuncta vel leporum cohors.” 325
LEO O pervicacem! Pro gravis linguae probrum!
Nemo procacis ora compressit viri?
Ego truculentus, saevus, horrendus, ferus,
Sitio cruorem? Lentus at nondum tuo
Lusi cruore. Decuit hoc, decuit tamen, 330
Cruore sontes tingere inimico manus,
Si sim cruentus. Lente quid cessas, furor?
Perdam, tonantem iuro. Nec Titan salo
Condet iugales ante quam rubro solum
Lavabit imbre. Faxo dominatum ferat 335
Etiam leonis. Regnet in sylvis leo,
Ego, rector orbis, fraena terrarum geram.

bar

ACTUS I, SCENA v
LEO, BASILIUS, SABATIUS, PAPIAS, PROCLUS

Basilius Leonis filius secundus Sibyllae folio blue patrem conterret. Leo in omnem eventum Sabatio imperium confirmat.

BAS. O Caesar!
LEOspacerspacerspacerspacerspacerOris horreo infaustum sonum.
BAS. O certa nunquam capitis Augusti salus!
LEO Succurre, nate. Petitur Augusti salus. 340
BAS. O fata patris!
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFata quis patri parat?
BAS. Fata ipsa.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerSaevas damno fatorum vices.
Quis fata fingit?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacer Quem nefas falli, Deus.
LEO Faxo refelli possit. Enarra modum.
BAS. Dum nox tacente spatia metitur iugo, 345
Curis perustus, membra versabam toro,
Nec se petenti blanda reddebat quies.
Ergo inquietae noctis ut fallam moras,
Exurgo velox, quique se primus tulit,
Tacitus revolvo mente sollicita librum. 350
Senioris aevi fata condiderat modis
Erythraea vates, dumque divinas lego
Relegoque sortes —  Fabor?

Aperit imaginem charta depictam.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaec diro venit
Imago vultu. Cerne. Dux nemorum leo,
Chi, dulce Christi praeferens signum, fugit. .355
Hunc per sacratam traiicit lateris notam
Venator, ictu tela furioso premens.
SAB. Quid hinc timendum?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMentis augurium meae.
Complexus animo fata Caesareae domus.
O quam tremisco vatis implexae modos! 360
Inhaeret acri fixus instinctu metus
(Metus refelli nescius) tuam hic, pater,
Latere sortem, dumque nascentem colis
Christum per aras (omen avertat polus)
Ferro petendum, qua Leo petitur, latus. 365
Hic hic soporem turbat excussum pavor.
Haec me fatigat mens reluctantem licet.
Cogor timere, genitor.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO sortem invidam!
Omen pavesco. Fata praecipitant moras.
Coniurat orbis. Cuncta me poscunt neci, 370
Coelum solumque. Regium capiti decus
Sentio revelli. Premitur incautus leo.

Chartam cum imagine lacerat in mille partes, et pedibus proculcat.

Sed non premetur. Abnego fatis fidem.
Errat Sibylla, fallit augurio polus.
Adeste, nati. Nostra si fragili loco 375
Sors fluctuatur, stabit incolumis tamen,
Dum quisque vigiles cautus excubias agat.
Tu, chare Basili, militum explora fidem.
At tu latentes excuba in Balbi dolos.
Piscare mentem. Si quid infandi paret, 380
Mone parentem. Poena sceleratum premet.
Monuimus. Ite. Quis tamen casum fugit?

Sabatium abeuntem revocat et per Basilium curat afferri ormenta regia.

Mane, Sabati. Nate, dic regni notas
Ferant ministri. Quisquis e procerum choro
Insomnis agitat, adsit actutum.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVolo. 385
LEO Quod quisque vitet, nemo praesentit satis.
Sors insolenti sceptra ludibrio rotat.
Esto, excubemus, qua tamen feriat, habet.
Patuit tyranni semper ad iugulum via.
Hinc regiam fundare fortunam placet, 390
Nostraeque fata gentis. Extinguar licet,
Ubi certa stirpi sceptra firmaro meae.
Adeste, proceres, quamque rex poscit fidem,
Praestate factis. Imperi haeredem creo
Sabatium. Probatis?
PROCERESspacerspacerspacerspacerAnnuimus.
LEOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est. 395

Sabatium coronat successorem.

Diadema frontem, dexteram sceptrum, toga
Humeros, superbam regius mentem vigor
Decoret. Abunde est. Nemo properati modum
Exigat honoris. Quod libet, regi licet.

Perge ad actus alterum
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer

 

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer