Tessera caerulea commentariolum. Tessera viridis translatio.
EXHORTATIO AD MUSAS UT MARIAM HENRICI OCTAVI REGIS INCOMPARABILIS FILIAM INCOMPARABILEM INVISANT
![]()
Faustis nunc avibus novem sorores
Sumptis organulis decenter ite
Ad divam Mariam, decus Britanni
Rarum Troiugenae, bonas colit quae
Multum pectore litteras benigno,5
Late et conspicuis nitet per orbem
Quae virtutibus optimis serena.
Recta pergite, cura nostra, nymphae
Ad nympham faciles, et ora laeta
Laetae solvite vocibus canoris.10
MUSODIA
Ingenui virgo flos intemerata decoris,
Quam titulis claris tollit uterque polus,
Illexit tua me virtus comitesque sorores,
Castalii et monuit linquere fontis aquas
Atque sagittiferi victricia regna Britanni15
Visere, quae talem te genuere rosam.
Nec modo regna, tuos sed recta intrare penates,
Dulcia et huic melicis ora movere sonis.
Illustris Maria, et mi quoque gloria
Frontis rara tuae est, quae monet ut lubens20
Te invisam. Magis est quae monet attamen
Arguti ingenii gloria rarior.
Annis nam teneris virgo disertaque
Facundum eloquium combibis Italae
Linguae, doctiloquas vincere filias25
Hortensi invigilans rhetoris optimi.Nec minus certe Hesperici venusta
Virgo sermonis vario lepore
Enites terso resonare docta
Verba palato.
30
Ipsa quo primis titulo sub annis
Blandulum arridens placuisti amoena
Inclytae matri genuisse quam gens
Gaudet Ibera.
Linguam praeterea imbibis venustam
![]()
35
Quam gens Gallica personat rotundo
Ore, et melliflui refers eandem
Tam plena undique gratia palati
Ut certe mihi ni ratissimum esset
Primam caeruleos apud Britannos40
Tu vidisse diem, fuisse natam
Gallorum in mediis agris putarem.Candentis roseum decus
Formae, et tot variis os bene consonum
Linguis, splendida quis neget45
Esse? At iudicio nunc equidem meo
Plane splendidiora sunt
Quod crispis digitis stamina concites,
Quae laetis querulum tonis
Vincant multisonae carmen aviculae.
50
Splendoris cumulus crescit et altior,
Unde nos agili pollice nervulos
Cum testudinis usque vel
Ad miracula suscites
Illum Threicium carminis Orphea
Vincens clarisoni dulcifluis modis,55
Phoebeae superes quoque
Concentus melicos lyrae.Libera sit per me sua nunc sententia cumque
At mi praeter caetera quaeque
Eximie placet hoc quod doctam Pallada vincas60
Nobilium monumenta virorum
Purpureis fulvo intexens cum pectine telis,
Telis quae superare puellam
Et facile hic possin quam dives Lydia multum
Nomine claro iactat Arachnen.
![]()
65
Sic alia laudant alia altumque cuique videtur
Iudiciumque suum.
Attamen alma mihi extollenda ab carmine nympha
Ignea ad astra poli
Picta Semiramia quae vincis lintea dextra,![]()
70
Artificesque manus
Aegypti, Tyriis interfuere aurea filis
Cum tua gestit acus.
Tam magnis igitur dotibus inclyta
Virgo cum niteas corporis, ac simul75
Foecundi ingenii, Pieris esto nunc
Sic aequum est, decima et veniAd nostras choreas cincta caput rosis
Pestanis lepidum, namque Helicon sacer
Optat mirifice ut sollicites suos80
Per fontes citharam assonantem.
EPITHALAMIUM IOANNIS CLEMENTIS MEDICI, ET MARGARITAE
![]()
![]()
Musae purpuries novem revinctae
Sertis, nunc Helicone cur relicto
Hunc tendant, lepidos modos canentes?
Cur iunctis manibus levem choream
Tam praeter solitum colant, venusta5
Dic quaeso soror o mihi Thalia.Haec lux quae rosea lampade panditur
Clementi niveam iungit amiculam,
Et dat coniugii sydere faustulo
Pulchri primitias sacras.
10
Graecis litteruilis vir nitet undique,
Coniux eloquio praenitet Italo,
Hinc festus properat Pieridum chorus
Ut dulces decorent thoros.
Splendidam lucem celebremus ergo
15
Sedula cura, niveae sorores,
Illitas dextris faculas tenentes
Suphure vivo.
Virgines et nunc alacres amaenae
Incolas Cyrrhae comitemur almas,![]()
20
Vocibus belle resonis canentes
Carmina laeta.
Huc Hymenae veni, crocea redimite tiara
Et grato faveas ignibus ore novis.
Lucida foelici veniat fax omine quaeso,25
Assuetasque preces dic, Hymenaee, tuas.
Candida nam docto Clementi iungitur uxor
Margaris, insigni virgo decore nitens.
Da sponso lepidos gignere filios
Qui patris referant vividam imaginem,30
Qui patris referant pectus Ionics
Imbutum et studiis altius Atticis.
Da sponsa ut pariat non modo filias
Quae matris referant ora nitentia,
Dotes necnon etiam tam eximias quidem![]()
35
Illas ingenii plenius expriment.Fac rata per longum vigeant connubia tempus
Nec vitient solidissima vitae
Gaudia longaevae curarum taedia pulla
Sed supplex, Hymenee, precamur40
Sorte utriusque velis nivea deducere vitam
Ut queis principium modo felix
Dulcis coniugii aspiraverit, exitus adsit
Nestori feliciter aevi.Finis