Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

CLI. IN LAUDEM AETITIS

Saepe sub exiguo virtus latet alta lapillo,
Iudicio aetites omnibus esse potest.
Ipse aderam in mediis paritura doloribus, eheu,
Cum clamaret, “opem fer, dea casta, mihi.”
Cuius sollicita tacitus pietate maritus, 5
Ventriculo aetiten admovet ille manu.
Vix lapis attigerat gremium, mox vagiit infans,
Exiliitque, ferens parvulus ora patris.
O qualis rector, subiectos numine magno
Qui lapides nostris usibus esse iubet! 10

CLII. AD IOANNEM CHAEREDAMUM

Multum magnificis diserte verbis
Passim, Chaeredame, et lubenter effers
Lelandi tenues tui Camoenas,
Qui nunc aggreditur tuas vicissim,
Spirantes tragicum oppido cothurnum, 5
Impar ter gracili sonare avena.
Forsan surgere ad altiora posthac
Arguto poterit favente Phoebo,
Et claram aequoreis tuam Britannis
Famam Maeonia tuba referre. 10

CLIII. IN FRONTISPICIO AULI MACRI SERENI

Docta salutiferi producere carmina Marci
In studium placuit, lector amice, tuum.
Delituere nigris tenebris ut tempore longo
Squallida non meritis corpora sparsa notis
Quae bene collatis nunc exemplaribus omnem 5
Reddita splendori deposuere situm.
Si tersis Musis nostri tribuere labores
Commoda, quod cupimus, candide lector, ova.

CLIV. AD NICOLAUM BEROALDUM GALLUM

Aethereae castos cecinisti virginis orbes
Carmine quo nullum doctius esse potest.
Artificemne magis structuram mirer in illo
Nescio an appositis verba Latina locis,
Ut sileam quo nunc pleno fluit aurea rivo 5
Vena ferens linguae splendidiores opes
Et quibus illecebris scatet ad miracula mixtus
Matura facilis cum gravitate stylus.
Macte isto semper successu, docte Beroalde,
Fiet et ex hedera festa corona tibi. 10

CLV. IN CAPUT D. IOANNIS BAPTISTAE AB ANTONIO SOLARIANO PICTUM

Inter pictores felix Antonius ille,
Aequoreis Venetis cognita fama fuit.
Pinxit vulnifico succisum funere divi
Ioannis tanta dexteritate caput,
Viveret ut si nunc toties laudatus Apelles, 5
Pingendi irata frangeret arma manu.

CLVI. AD GUINTERIUM ANDRUACUM

Grata coeli temperies sereni
Candidum vultum roseis racemis
Picta, telluris solidum virentis
Aspicit orbem.

Torridos aestus rabidi leonis 5
Cuius in vasto volat orbe Titan
Mitigat late placidi Favoni
Lenior aura.

Ergo age alternis vicibus canora
Lesbiae iam fila lyrae incitemus. 10
Italas alterna ferunt amare
Carmina Musas.

Sive tu incertis cupias sub umbris
Impari cantu meminisse amorum,
Sive per ripas ubi ludit alto 15
Flumine Naias.

Novimus sylvam, properes, opacam
Saepe qua ducunt Dryades choreas,
Et quibus ripis soleat lavare
Vitrea Naias. 20

CLVII. HORTI GUILIELMI GUNTHERI HYEME VERNANTES

Nunc biferi sileant laudare rosaria Pesti,
Hortos nec iactet regia Roma suos.
Vidimus aequoreis hortum florere Britannis,
Cum premeret gelido frigore Ianus agros.
Purpureas violas, ferrugineumque hyacinthum, 5
Luteolam caltham, Cecropiumque thymum.
Hinc Clyties florem mutatae vidimus almum,
Et Paphiae suaveis, dona venusta, rosas,
Atque alios, quorum mihi dicere nomina longum.
Vivite faecundi iugera picta soli. 10

CLVIII. IN BORBONI LAUDEM

Est mihi Borbonius merito decorandus honore,
Qui valet ingenio, qui viget eloquio.
Cedite nunc, Musae (Pimpleia turba) canorae,
Et tu cum resona cantor Apollo lyra.
Ite alio Veneres, Charites, Suadela, Leposque, 5
Nil moror applausus, vestra nec eulogia.
Forsitan ingratus dicar, contemptor et idem.
Quisquis erit doctus, Phoebus et ille mihi.
Talem ego delectum facio. Meus ergo disertus
Borbonius nostro carmine clarus erit. 10

CLIX. IN EFFIGIEM MELANCHTHONIS

Quae cernis tantum non viva Melanchthonis ora
Holbinus pinxit. Bella tabella nitet.

CLX. AD BRIENNUM TUCCAM

Forte vernanti spatiabar agro
Candida coeli fruiturus aura
Cum meas tali zephyrus susurro
Perculit aures.

“Nuntium apporto tibi qui placebit, 5
Spendidus nam Tucca decus tuarum
Dulce Musarum modo dignitate
Fulget equestri.

“Fac lyram sumas igitur consonam
Numine et sacri Clarii vocato 10
Audeas laetis sociare nervis
Carmina festa.”

Dixit, et nostra haec Erato lubenter
Audiens frontis nitidae serenos
Induit vultus, modulis resolvens 15
Talibus ora.

“Hoc dies felix niveo lapillo
Semper et festis roseis notanda
Tucca qua pompae meus ille sumpsit
Nomen equestris. 20

Gaudium pectus solidum meum nunc
Possidet, tanto tibi enim patrono
Talis aspiret facili secundae
Gratia sortis.”

Deprecor sit pars minima hac tuarum 25
Laudium, multis titulisque crescas,
Vixeris donec Pylii vinceris
Nestoris annos.

CLXI. INSIGNIA REGIS HENRICI OCTAVI

Lilia magnanimis coniuncta lionibus alma
Regis ab Henrici numine lumen habent.

CLXII. INSIGNIA EADUEARDI PRINCIPIS

Aurea ter geminis ornata coronula plumis,
Sidereo Eduardi vertice celsa nitet.

CLXIII. AD CYGNUM, DE IOANNE MASONO EQUITE

Cygne, decus montis Pymplaei, quaeris amore
Masonum quali prosequar ipse meum.
Illud quandoquidem studio tu poscis amico,
Accipe syncera verba relata fide.
Tali Masonum fidum complector amore, 5
Qualem nulla tibi dicere lingua potest.

CLXIV. EDUARDO PRINCIPI CAMBRIAE ILLUSTRISSIMO, DUCI CORINIAE ET COMITI PALATINO

Est mea Musa tuo vel devinctissima patri,
Cuius praecingit festa corona caput.
Omnibus ergo modis studet invigilatque modestis
Te talem ac tantum demeruisse sibi.
Ut desint vires, animo tamen ardet amico 5
Eximias dotes concelebrare tuas.
Praebuit exemplum nuper, cecinitque canoro
Natalem illa tuum carmine laeta diem.
Prodiit in lucem tum qualiscunque libellus,
A doctis legitur, iudiciumque subit. 10
Non maiestatem potuit conferre Maronis,
Nasonis fontes sed nec adire sacros.
Candida sollicite, potuit quod, praestitit omne
Musa per argutos officiosa modos,
Inque tua ditione frequens demonstrat aperte 15
Antiquas urbes, flumina, castra, sinus.
Quorum nigrarunt ingrata silentia famam,
Quae prius emicuit lumine clara suo.
Nec contenta bonis studiis hanc addere metam,
Ad solitum foelix Musa recurrit opus. 20
En liber hic prodit referens encomia laetus,
Inclyta, nobilibus dona parata viris.
Mirificeque tuum cupit ille extendere nomen,
Famam, virtutes, numen, et omne decus
Talia decantans de te quae concinat aetas 25
Praesens, quae adveniens posteritasque canat.

(vide et appendicem)

CLXV. AD SERENISSIMAM ELISABETHAM, VIRGINEM INCOMPARABILEM, HENRICI OCTAVI REGIS ANGLIAE &c. FILIAM

Sic tua collucet virtus, clarissima virgo,
Fulget ut in nitidis vecta Diana rotis,
Atque sibi laudes merito deposcit opimas,
Praemia in aeterna vivere digna cedro.
Quam vellem me posse tuas extendere dotes, 5
Luceres medio stella serena polo!
Si mihi Castalius fons ora rigasset abunde,
Fudisset liquidum tunc mea Musa melos.
Interea possum testis pius ista referre,
Quae te commendent, perplaceantque mihi.
Ardenti studio conflagrans ipse videndi
Illustrem Eduardum, qui decus omne meum,
Aunthullum petii felici sidere montem.
Hic vidi fratrem percoluique tuum,
Tempore quo Chaecus, Musarum cura, politus 15
Me commendavit voce favente tibi.
Utque salutares me tunc sermone Latino
Egit, ut hinc scirem quantus in ore lepos.
De te concepi certe vel maxima quaeque,
Candida iudicium vincis at omne meum. 20
Quid referam hic aures qua tu dulcedine nostras
Expleris, clare Gallica verba sonans?
Aut quid commemorem quos tu testudine sumpta
Concentus referas, mellifluosque modos?
Rectius insinuare tuum volo, nympha, pudorem 25
Virgineum, mores ingenuosque tuos.
Ad cumulum accedet tua nota modestia laudis,
Fortunae teres et circulus omnis erit.
Perge hac ire via precor, heroina beata,
Virtutemque tuam suspice laeta ducem. 25

CLXVI. AD IOANNEM POLLARDIUM EQUITEM

Quamvis nominibus tu multis clarior extes,
Utpote vir prudens iudicioque valens,
Et patrocinii collucens munere claro,
Causidico fervet cum tua cura foro,
Attamen eluces mage nullo nomine quam quod 5
Musarum fautor floridus ipse sies.
Inde tibi a doctis est gratia plena relata,
Perfruere hac grata commoditate tua.
Nam operis precium memor illa extenderit omne,
Fulgebis medio Castalidumque choro. 10
Sim licet exiguus, Musas tamen excolo sacras,
Et dotes possum tollere praeco tuas.
Interea tantum quod posco candide praesta,
Musae et cantanti perge favere meae.

CLXVII. AD IOANNEM BRENNUM EQUITEM

Splendida belligeri praeluxit gloria Brenni,
Innotuit cuius nomen utrique polo.
Militiae decus ille fuit, victorque triumphans
Romulidum pressit colla superba iugo.
Illius hinc laudes Graeci et scripsere Latini, 5
Certantes talem concelebrare ducem.
Gallus erat, si Roma refert vera omnia vere,
Et Senonum ductor strenuus ipse fuit.
Illum ductorem Senonum cognosco fuisse,
Pernegat at Gallum Musa fuisse mea. 10
Notus erat Gallis per Martia facta, sed illum
Protulit in lucem terra Britanna parens.
Frater et huius erat Bellinus natus ad arma,
Dulce Britannorum qui decus omne fuit.
Talibus intentum sic me docuere priores, 15
Contemptor patriae non ego laudis ero.
Interea pergas exemplo assurgere claro,
Atque tui foelix aemulus esse ducis.
Sic decet ut Brenno Brennus subserviat alter,
Virtutis solidae gloria calcar habet. 20
Ergo hic cum referas nomen de nomine Brenni,
Exhibeas forti Brennica facta manu.
Italia edocuit te multa illustria foelix,
Maxima pars famae crevit et inde tuae.
Marte Caledonios Scottos fusosque fugatosqe 25
Aspexisti audax, tu quoque victor eras.
Cum caderet multa vi fracta Bononia, miles
Tunc atrox aderas, tela cruenta gerens.
Sed quid ego in bellis tantum nunc immoror istis?
Spes mea sunt Musae, deliciaeque meae. 30
Candida pax regnat. Deponas tela molesta,
Fac Musas repetas impiger atque tuas.
Illae te statuent faelicem in vertice summo
Parnassi. Precium nobile laurus erit.

CLXVIII. DE HECTORE BOETHIO

Hectoris historici tot quot mendacia scripsit
Si vis ut numerem, lector amice, tibi,
Me iubeas etiam fluctus numerare marinos,
Et liquidi stellas connumerare poli.

CLXLIX. DE LIBRO HIERONYMI VIDAE DE SCACCHIS

Maeonides cecinit fera praelia, gessit Achivus
Quae cum Dardanio milite miles atrox,
Ludicra sed Marcus cecinit Vida praelia, picti
Quae gessere duces albus et inde niger.
Ilias aeternum sublimi nomen Homero 5
Contulit, at Marco ludicra bella ferent.

CLXX. AD POLYDORUM VERGILIUM

Primus ego asserui nostrae sua nomina gentis
Urbibus antiquis, ne, Polydore, neges.
Et quae Cimmeriis obducta fuere tenebris,
Accepere novum (me referente) diem.

CLXXI. AD CAROLUM CAPELLIUM, ORATOREM VENETUM

Ipse tuos legi sermones, docte Capelli,
Eloquio claros, relligione, fide.
Te quis in Hebraea sic profecisse putasset
Lingua? Rabbinos vel superare potes.
Expectare quidem potuissem talia Divo 5
Vel de Munstero, vel Capitone sacro.
Sed tu iudicium voluisti fallere nostrum.
Macte animo, ad superos haec via recta deos.

CLXXII. AD ANTONIUM ROSSUM

Sic doctas habeam novem puellas
Fautrices mihi, Rosse, Apollinemque,
Ut te tanquam oculos amem meos, qui
Absentem studio colis sodalem,
Nullo inquam penitus tuum minori 5
Quam quo tempore singulis diebus
Praesens tecum ad agros amoeniores
Iret, sumpto aliquo in manu libello,
Linguae non modo qui decus Latinae,
Sed virtutem etiam doceret ipsam. 10

CLXXIII. AD LUDOVICUM VIVEM

Gentis rarus honor decusque Iberae,
Vives, qui patriam tuam serenas
Claris artibus eloquentiaque,
Authores cupiens suo nitori
Doctos reddere, quos molesta valde 5
Illa iniuria temporum repressit,
Aspira resonos modos canenti
Musae, quae vehementer ardet illas
Virtutis solidae tuae nitelas
Toto pectore consecrare famae, 10
Ut te posteritas celebret omnis.
Marcus Tullius utriusque linguae
Fons vel perpetuus bonusque, poscit
Orator Fabius minora nulla.
Illius quoniam disertus aptusque 15
Interpres, ita Scipionis alti
Somnum discutis, ut vel elegantis
Commentaria Macrobi labore
Pergrato superes, potens vel aeques.
Atque huius recolis frequenter artes 20
Dicendi, probus artifex et ipse.
Tantundem tribuit tibi severus
Hispano Seneca eruditionis.
Almum lumen et interim libellos
Illustri calamo tuo notatos 25
Foelices reputat suos, ovatque
Augustinus Apher. Sacratioris
Scripturae pius optimusque certe
Doctor, gaudet alacritate motus
Qua tu restituis Deo superemo 30
Oblatrantibus impiis coronam
Festam, munera summa Civitatis
Coelestis, scholia aspicitque laetus,
Queis illum niveis modis beasti.
Perge hac comprecor ire. Sic micantes 35
Conscendes nitidi ad choros Olympi.

CLXXIV. IN FLORES TERENTII A NICOLAO ODOUALLO ILLUSTRATOS

Candidus eximiam monstrare Terentius artem
Eloquii novit, Roma diserta, tui.
Illius ex horto flores selegit amoenos
Odallus, cupidae sedulus instar apis.
Quoque labor pueris studiosis gratior esset, 5
Transtulit in patrios verba Latina sonos.
Insuper et scholion, facundae munera linguae
Addidit, aeterna vivere digna cedro.
Vos igitur iuvenes Odallum ornate Britanni,
Sic fluat e vestro comicus ore lepos. 10

CLXXV. AD EADUEARDUM FOXIUM

Flores gratia patriae Britannae
Foxi, inter celebres tenens Latini
Sermonis merito locum patronos.
Te bis terque tuus rogat benigne
Lelandus, capias ut haec amici 5
Laeta munera fronte, quae notavit
Currenti teneris manu papyris,
Nondum cincta quidem Camoena pulchre
Fulgentes hedera comas nitenti.
Quod te non dubitat lubentiori 10
Facturum studio (vel hoc probato
Inquam nomine) principem eruditum,
Communem dominum favente sorte,
Quod tecum deamet, colatque foelix
Cuius gloria vera sic coruscat 15
Virtutum radiis ut unus ille
Totum sol nitidus serenet orbem.

CLXXVI. AD AUGUSTINUM PAITONUM MEDICUM

Non equidem possum satis admirarier unde
Ista tibi in Musam laus sine fine meam.
Forsitan expectas alterno rursus amore
Praedicet ut laudes nostra Camoena tuas.
Rectius hoc facient Patavini docta caterva, 5
Inter quos olim tu quoque talis eras,
Qualis erat Linacer, medica celeberrimus arte,
Iudicio et lingua clarus utraque meo.
Des igitur veniam tenui, Augustine, Camoenae:
Laudes si posset diceret illa tuas. 10

CLXXVII. IN FRONTISPICIO PETRONII ARBITRI

Eruit hic venas abstrusas divitis auri,
Quaerit Erythraei littoris alter opes.
Nos veteres libros, linguae monumenta Latinae,
Sollicita asserimus terque quaterque manu.
Ecce tibi, lector studiose, Petronius ille 5
Prodit, et in nivea veste serenus ovat.
Aurum temporibus cedet gemmaeque, Petroni
Perpetuus docti fama superstes erit.

CLXXVIII. AD N. BISSUM, FONTANUM

Est tua perpetua probitas dignissima laude
Multis nominibus, cognite Bisse mihi.
Et tua praeclaros titulos doctrina meretur,
Seu te sacra vocet concio, sive forum.
Addo quod et niveus candor morum ille tuorum 5
Insignem ac merito postulet usque notam.
Ergo ego fortunas ut raras osculor istas,
Sic Fontanae omnis te chorus urbis amet.

CLXXIX. CALAMUS NILOTICUS, DONO DATUS GUILIELMO BLONDO

Quam mihi transmisit pro pignore Smythus amoris,
En ad te, exiguum munus, arundo venit.
Sit licet exiguum, ne spernas attamen. Ingens
Gratia vel parvis rebus inesse solet.
Namque alia haec praeter quae secum plurima defert 5
Commoda, Niloticus venit arundo vadis.
O quoties volucri depinxit carmina cursu,
Officium praestans nocte dieque suum!
Accola Niloticae ripae proferre susurros
Edidicit, Zephyro et flante canora fuit. 10
At mihi Musaeum postquam excoluisset amoenum,
Concinuit variis carmina mista sonis.
A dominoque aegre divelle passa, penates
Quo fortuna vocat, suspicit illa tuos.

CLXXX. AD THALIAM, UT EADUEARDUM ODODUNUM MEDICUM INVISAT

Tu nunc auriculis studes placere
Si tersis, pete candidum Odudunum,
Quo foelix apium loco caterva
Flores excutit, at suaviores,
Et clarum celebra virum, Thalia. 5
Ille alto Siculi docet poetae
Carmen iudicio. Explicat disertis
Libros magniloqui modis Homeri.
Tulli et rhetoricos sui colores
Orator vehemens venustat ipse. 10
Cultor denique maximus Galeni
Exercet medicas lubenter artes,
Et nostris studiis favet serenus.
Natura locus est sacer Camoenis,
Ibis gratior hospes et redibis. 15

CLXXXI. ENCOMIUM ROSAE, AD MARIAM REGIS FILIAM

ROSA LOQUITUR

Gloria quae clari virgo ter maxima patris
Et patriae a cunctis diceres esse tuae,
En rosa florigero (formosum munus) ab horto
Adsum, lacteolo gemma locanda sinu.
Id quod ut obtineam, paucis tibi, nympha serena, 5
Narrabo generis nomina celsa mei.
Est mihi (diva) pater Zephyrus, qui flamine leni
Temperat hortensis florida regna soli.
Mater at eximia veniens ab origine Tellus,
Omnifero cuius numine prata virent. 10
Ubera prima mihi charae praebebat alumnae
Flora, renascentis gratia veris ovans.
Si patriam quaeris, pulchra est mihi patria Pestum,
Appulicos inter fama superba lares.
Si quoque fragrantem trivit quis casus odorem 15
Quaeris, et unde mihi sanguinis iste color,
Expediam. Phrygius Ganymedes nectaris olim
Forte ministrabat pocula plena Iovi.
Dumque ministrabat, stellantis lumina coeli
Miratus, fudit nectara dulce puer. 20
Quod liquidi stillans sinuosa per atria coeli,
Susceptum foliis diffluit usque meis.
Purpureum magnae Veneri debemus honorem,
Quae me prae cunctis floribus alma fovet.
Illa per Idalios lucos dum quaerit Amorem, 25
Sorte pedis dura vulnerat ima rubus.
Unde ego pressa novos lacero de vulnere succos
Imbibi, et ex albo facta colore rubens.
Iam tibi si placeo, Maria illustrissima, primum
Basia da foliis terque quaterque meis. 30
Tum quoque cum nares fragor demulserit ardens,
Iste sinus niveus me gerat usque tuus.
Sic decet ut foveas praestantior omnibus una
Me florem, generis participemque tui.

CLXXXII. AD ANTONIUM COCUM NOBILEM

Curis tota mihi iacebat atris
Languens Musa, lyrae nec ulla curvae
Mansit gratia, cum tua obseratas
Pulsavit digito fores Thalia
Nostras, puniceis decora sertis, 5
Et docta citharam manu canoram
Pulsans usque adeo suaviter me
Captum ut mirificis modis simulque
Delectaverit, excitaveritque
Desuetam ad resonas fides Camoenam. 10
Nunc Amphiona provocasse credo
Dulci carmine saxa delibuta
Thebanas facili labore ad arces.
Nunc Arioniam lyram secutum
Credo pinnigerum fuisse piscem. 15
Nam tu qui ad numeros vocare nostram
Tam tardam potes erudite Musam
Antoni, minimo labore saxa et
Pisces aequoreos potes movere.

CLXXXIII. AD GLORIAM

Gloria, tu celebris semper stas vertice summo
Parnassi, iuvenes ad tua sacra vocans.
Inter quos fateor quondam me thura dedisse,
Votaque cum preculis ingeminasse piis.
Gloria, vis verum dicam, et quae sentio? Vulgi 5
Non moror applausus iudiciumve leve.
Interea potero laudes agnoscere, sed quas
Doctorum tribuet calculus ille virum.

CLXXXIV. AD THOMAM RONCORNUM

Felix cum teneas linguam, Roncorne, Latinam
Iudicii rara dexteritate boni,
Cur sibi non partem studiorum vendicat unam
Carmen, et effusis miscet amara iocis?
Incipe Maeonio vates praeludere versu, 5
Adveniet coeptis dexter Apollo tuis.
Ipse ego praeterita peterem cum nocte cubile,
Clausissetque mihi lumina fessa sopor,
Laurigerum vidi Phoebum, vidique sorores
Ex hedera facili textere serta manu. 10
Cum quibus ornarant postquam tua tempora, dixit
Delius, “auspiciis cresce, poeta, bonis.”
Omina ne spernas sacri foelicia Phoebi.
Est magnum, talem demeruisse deum.

CLXXXV. MORIADES, CHARITAEA CORONA

Desine facundas nimium laudare diserti
Natas Hortensi (maxima Roma) tui.
Candida tres Charites nam Mori cura politi
Obscurant multis nomina vestra modis.
Non illis studium Milesia vellera dextra 5
Carpere, non facili ducere fila manu.
Sed iuvat eloquii crebro monumenta Latini
Versare, et doctis pingere verba notis.
Nec minus authores Graecos evolvere, Homerum
Et quem dicendi gloria prima manet. 10
Ut nec Aristotelis dicam quo pectore libros
Scrutentur, sophiae mystica dona deae.
Turpe viris posthac erit ignorare Minervae
Artes, grex adeo quas muliebris amet.

CLXXXVI. AD LODOVICUM DUBRINGUM

Carmen quo, Ludovice, me salutas
Post longos reducem scholae labores
Arridet varia mihi figura,
Non tam quod facilem chorum sororum
Secum magnifice afferat, deique 5
Sacrum laurigeri gregem poetas,
Quam quod sic animi ferat benigni
Candorem niveum fidemque certam
Inter nos similes futuri amoris.
Quam nunc accipio lubensque, non quas 10
Tu laudes calamo incalente scribis
Accepturus. Habent enim altiora
Nostra haec quam tenuis Minerva possit
Fronte agnoscere maxime pudica.
Sed tu, inquam, facile id facis, quod ultro 15
Et semper facis illici favore.
Hoc est, laudibus evehis frequenter
Omnes magniloquis, Dubringe, saltem
Addictos sophiae sacris severae.
Ergo carmine reddimus Phaleuco 20
Laudem, quam tribuis canorus ipse
Praeco. Sic etenim decet iuvatque
Par munus numeris tuis dedisse.

CLXXXVII. AD ILLUSTRISSIMUM HENRICUM DUCEM RICHOMONTANUM

Quo Romana modo maiuscula littera pingi,
Pingi quo possit littera parva modo,
Hic liber ecce tibi signis monstrabit apertis,
Princeps, Aonii spes et alumne gregis.
Qui tibi si placeat, quod certe spero futurum, 5
Maxima pro parvo munere dona dabis.

CLXXXVIII. AD INVICTISSIMUM REGEM HENRICUM OCTAVUM, DE HIPPOMACHIIS

Splendida quis nescit veteris spectacula saecli
Quot titulis vatum tollit in astra chorus?
Quae collata tuis, rex invictissime regum,
Frigent, nunc liceat dicere vera mihi.
Praemia nam pugnae quoties decernis equestri, 5
Ipse sedens Scythico conspiciendus equo,
Flaminii longe vincis miracula circi,
Et quicquid campus Martius ille tulit.
Testis erit magnus Caesar, mihi testis et ipse,
Gallica qui forti robore regna tenet. 10
Hi vel saepe tuos coram videre triumphos,
Et visis palmam numen utrumque dedit.
Quis valet applausus hic connumerare tuorum,
Quos dant cum sonipes verberet acer humum?
Quis valet insultus satis admirarier altos, 15
Cum ferit alipedis calcar utrumque latus?
Artificesque manus, illos fortesque lacertos,
Quis valet emeritis condecorare notis?
Clamat io populus quoties cum laude reportas
Concusso fractam victor ab hoste trabem. 20
Scinditur interea procerum sententia late,
De virtute ferunt iudiciumque tua.
Omnes magniloqui, certantes fortiter omnes,
Insignes titulos accumulare tibi.
Unus contendit, domitor quod Castor equorum 25
Talis erat, qualem te tua turba videt.
Alter, laetitia perfusus pectora dulci,
Haec dicit, “talis Troicus Hector erat.”
Tertius applaudens confert tibi nomen Achillis,
Virtutis similem sortem in utroque notans. 30
Denique ut excrescat factorum fama tuorum,
Non desunt, hac te qui ratione probant.
Belliger horrisonis quantus Mars fertur in armis,
Henricum tantum sentit arena ducem.

CLXXXIX. IN LAUDEM DESIDERII ERASMI

Oratore bono tumeat Demosthene Graecus,
Et celebret Marcum turba Latina suum,
Dummodo collaudet magnum Germanus Erasmum,
Eloquii cuius fons et in ore fluit.

CXC. AD STEPHANUM GARDINERUM VIRUM UNDECUNQUE DOCTISSIMUM

Indidit ille tibi Stephani qui nobile nomen
Praescivit fati dona futura tui.
Exacuis quoties facundo pectore causam
Implicat argutum verna caput.
Lucida cumque scholis monstres pigmenta politae 5
Rhetorices, lambit prima corona comam.
Et cum stet docto te fabula docta chorago,
Comica tum scenis parta corona tuis.

CXCI. AD ROBERTUM ALDRIGUM

Si scires penitus meae Camoenae
Erga te studium, benignis illam
Ulnis acciperes, tuoque dignam
(Ni fallor modo) diceres favore.
At qui scire meae (rogo) tacentis 5
Affectum potes intimum Camoenae?
Ut sis ergo sciens, lubenter in te
Testatos faciet suos amores,
Attingetque tuas canora laudes
Doctrinae solidas, iubente Granta, 10
Quae te, quae iuvenem bonas docebat
Artes ingenuum elegantiamque
Illo tempore quo beata Erasmum
Ingentis pretii virum fovebat,
Non magno sine commodo suorum 15
Omnium, et tulit ut quidem secundus
Casus, praecipue tuo. Assidebas
Nam Desiderio laboriose
Exemplaria docta conferenti
Castae relliquias Latinitatis. 20
Nunc, Aldrige, tibi suas Camoena
Partes praestitit, additura metam
Succincti hendecasyllabis Phaleuci.

CXCII. ACCLAMATIO AD ILLUSTRISSIMUM HENRICUM OCTAVUM ANGLIAE REGUM ISIDIS VADUM REVISENTEM

Venisti, princeps expectatissime rerum,
Ut tandem (radiis veluti sol aureus orbem)
Isidis illustres sedem numerumque sophorum?
Ulnis te merito Charis et complectitur Isis,
Quosque fovent placido gremio tua nomina, dulce 5
Cantantes excelsa ferunt ad sidera cygni.
Perge precor doctis sua praemia reddere, princeps,
Qui te virtutesque tuas sic vasta per orbis
Climata distendent, videaris ut omnibus instar
Unus multorum victor ter maximus esse. 10

CXCIII. DE QUIBUSDAM NOSTRI SAECULI POETIS

Hic inter vates quos saecula nostra tulere,
Si quaeris, quis me iudice primus erit,
Invidia dicam posita quod sentio plane,
Ungues nec metuet nostra Thalia nigros.
Splendida collucet Pontani gloria primi, 5
Nasonis cultor maximus ille fuit.
Proximus a primo Graeca de gente Marullus
Ad numeros natus mellifluosque modos.
Actius aeterno Synceri nomine dignus,
Florem virginei tollit ad astra chori. 10
Mantua quem genuit Baptista canorus eandem
Concinuit Mariam, clarus uterque nitet.
Angelus ad numerum venit immortalis eorum,
Divinus vates subsequiturque Vida.
Nobilis est Hessi Musa, illustrissima testis 15
Ilias in Latiis conspicienda scholis.
Nicholeos noto dictus cognomine Valla,
Candidus interpres hac quoque parte micat.
Aetas nostra sales ac Mori laudat acumen,
Gratior haec eadem posteritasque canet. 20
Borbonii Nugae nostri vel seria ducunt.
Sunt alii quorum carmina digna cedris.
Non ego Sedigitus: mihi qui volet, usque reclamet.
Iudicium per me stet modo cuique suum.
At si nunc sciolus vel confidentior unus 25
Pontani minuat dona beata mei,
Praesto est quod referam (nec enim metuo mihi ab umbris)
Unde operis precium censor et ipse feret.
Quicquid Cecropii proceres docuere, Latini
Quicquid et eloquii Roma diserta tulit, 30
Eximium quicquid dea prudentissima Pallas
Praestitit, ingenii fertilitate sui,
Excoluit quicquid Phoebus doctaeque sorores,
Quicquid in Aoniis praenitet atque iugis,
Et Veneres quicquid Charitesque, salesque, leporesque, 35
Ac Pitho niveis exhibuere notis,
Ut mittam Uranien, caeli stellasque micantes,
Hesperidumque hortos, munera laeta quidem,
Adde antiquarum monumenta celebria rerum,
In lucem e tenebris iam revocata novam, 40
Omnino edidicit, mente atque recondidit alta,
Intentus studiis nocte dieque bonis.
Haec me virtutis radiantia signa serenae,
Tollere Pontanum sydera ad ipsa iubent.

CXCIV. AD EADMUNDUM BONERUM

Non ego glandiferas possum deducere quercus
Montibus, aut dulci saxa movere sono.
Non possum rapidos fluviorum sistere cursus,
Sectantes praedam nec retinere feras.
Parva loquor parvus. Forsan mulcere Thalia 5
Auriculas poterit, Bonere, tuas.

CXCV. AD LUDOVICUM BEDELLIUM

Suppeteret mihi si dicendi tanta facultas
Olim quanta fuit Naso poeta tibi,
Aut mihi si dives praestaret copia cornu,
Virgilii quondam quale fuisse canunt
Te vel in illustri tabula depingere vellem, 5
Bedelli, Aonii candida fama gregis.
Sed quoniam non ista meo dat curta supellex
Ingenio, vati sit voluisse satis.
Nec voluisse satis, repetat nisi paucula quae te
Commendent, laudes insinuentque tuas. 10
Cantius ille suum te magni fecit alumnum
Varramus, multae nobilitatis homo.
Omnibus hinc doctis coepisti gratior esse,
Praecipueque tuus magnus Erasmus erat.
Qui fuit aequalis magno Grocinus Erasmo, 15
Insigni coluit te pietate diu.
Prima salutiferae medicinae gloria, Thomas
Te Linacer noster fovit amore pari.
Denique te longo dilexit tempore Morus,
Morus amor Phoebi, deliciumque fori. 20
Haec habui, cupidus te commendare perenni
Famae. Nunc votis annuat illa meis.

CXCVI. AD THOMAM HARDINGUM REGIUM PROFESSORUM SACROSANCTAE HEBRAEAE LINGUAE IN ISIDIS VADO

Talis nuper erat tua certe oratio foelix,
Excoluit linguae quae decus omne sacrae,
Qualis erat magni Demosthenis optima quondam,
Atticus effluxit cuius ab ore lepos,
Qualis et eximii Ciceronis floruit illa, 5
Qua duce securus constitit ipse Milo.
Unde haec tam subito crevit facundia dives
Aures quae mentem detinuitque meam?
An dulcis Pitho rorem tibi nectaris illum
Infudit? Vel apes mella dedere sua? 10
Intulerit quaecunque tuis sors fausta liquorem
Labris mellifluum, profuit illa quidem.
Denique si tua me posthac oratio lecta,
Quantum audita semel mulserit arte pari,
Confirmator ero vel maximus ipse tuarum 15
Laudum, praeterea praeco canorus ero,
Et mea Musa tuum celebrabit carmine nomen,
Cedro quo nullum dignius esse puto.

CXCVII. LIBER FRANCISCI BARBARI DE RE UXORIA, DOMINAE MARIAE REGIS FILIAE DATUS

Barbarus hoc parvo, quid res uxoria, libro
Explicat egregie, diva Maria, tibi.
Accipies igitur plenis haec nubilis annis
Munera, ab officiis non aliena tuis.
Sed qua fronte solet turbae regina pudicae, 5
 Cum vehitur niveis conspicienda rotis.
Sic tibi contingat formosus (nympha) maritus,
Quem facias laeta fertilitate patrem.

CXCVIII. INSTAURATIO BONARUM LITERARUM

Ecce renascentis doctrinae gloria floret,
Linguarum floret cognitioque trium.
Migrat in Italiam Graecus thesaurus, et artes
Se reparaturum praedicat usque bonas.
Excoluit eloquii vivos Hispania fontes, 5
Gallia nunc studiis tota dicata nitet.
Nutrit honorifice doctos Germania multos,
Quorum sunt orbi nomina nota probe.
Ingeniorum altrix et nostra Britannia, Phraeum,
Tiptotum, Viduum, Flaminiumque tulit. 10
Lumina doctrinae Grocinus deinde secutus,
Sellingus, Linacer, Latimarusque pius,
Dunstallus, Phaenix, Stocleius atque Coletus,
Lilius et Paceus, festa corona virum.
Omnes Italiam petierunt sidere fausto, 15
Et nituit Latiis Musa Britanna scholis.
Omnes inque suam patriam rediere diserti,
Secum thesauros et retulere suos,
Nempe antiquorum scripta exemplaria passim
Graecorum, aeternas quae meruere cedros. 20
Vivat doctorum faelix industria, per quam
Lux pulsis tenebris reddita clara nitet.

CXCIX. AD ROBERTUM TALBOTUM

Tu qui Castalio sitim liquore
Musarum comes excutis beatus,
Atque in verticibus sacri duobus
Parnassi placido sopore faelix
Languenteis oculos subinde mulces, 5
Tu qui nunc hederam geris sequacem,
Clari praemia consueta vatis,
Arguta ad cytharam canisque voce
Concentus melicos, Apollo quales,
Quantumvis deus, ipse comprobaret, 10
Adsis oresonae modis Camaenae,
Talbote, Aonii chori nitela,
Quae certe vehementer optat acre
Istud iudicium tuum subire,
Quo nil tersius, elegantiusve, 15
Sed nec doctius, absolutiusve,
Ut sic vel cadat impotenter acta,
Aut stet candida, calculo notata
Insigni, teriti, unionis instar,
Et blattas timeat nihil situmque. 20
Iam tandem videor mihi videre
Crescentes facie in tua favillas,
Ignes quae bene suscitent amoris.
Sic frons laeta quidem serenat ora,
Mentis sic oculi indices faventis 25
Elucent radiis, benignus ipse
Subrides etiam, titillat illud,
Me tum commonet ut putem Camaenae
Vel salva omnia iam esse, salva plane.
Rumores igitur severiorum 30
Omnes unius aestimabit assis,
Et Codros (genus invidum) malignos,
Picos obstreperos, loquaciorem
Illum denique psittacum, sinistra
Et corvos crocitantes raucos 35
Contemnet, clypeo valente freta,
Ac rursus niveam benignitatem
In charta memori tuam locabit.

CC. FAVONIUS INSTRUCTOR MUSICUS

Quis docuit cygnum canere? Favonius ille,
Cuius ab occiduo spiritus orbe venit.

CCI. AD HENRICUM OCTAVUM REGEM POTENTISSIMUM

Ante suos Phoebus radios ostendere mundo
Desinet, et claras Cynthia pulchra faces,
Ante fluet rapidum tacitis sine piscibus aequor,
Spinifer et nullam sentis habebit avem,
Ante sacrae quercus cessabunt spargere ramos, 5
Floraque sollicita pingere prata manu,
Quam, rex dive, tuum labatur pectore nostro
Nomen, quod studiis portus et aura meis.

CCII. AD TIMOTHEUM LUCIUM

Luci, Pieriae decus cohortis,
Cum quo sum solitus iocis severas
Curas fallere maxime, obsecrator
Ad te nunc venio, simulque causa est
Ut Plauti numeros tui salesque 5
Deponas aliquot lubens ad horas,
Noti et versiculos legas amici,
Qui dotes faciles tuas celebrant,
Qui te tam veterem mihi sodalem
Cantant, suspiciunt, colunt, adornant 10
Pro candore tuo, suas putantes
Partes esse quidem benignitatem
Collatis meritis parem referre.

CCIII. AD BRIENUM TUCCAM EQUITEM, CUM EI MELAM ET SOLINUM OFFERRET

Si mores hominum multorum urbesque videre
Convenit ingenuo, Tucca diserte, viro,
Si maris et terrae varios cognoscere tractus
Tam gratum est ut nil gratius esse queat,
Occupet iste tuos oculos animumque libellus, 5
Qui tibi pro speculo totius orbis erit.

CCIV. IN REDITUM GUILIELMO GUNTHERI

Parva remitte mihi nunc tempora, dia Thalia,
Tempora nunc studiis parva remitte meis.
Haec modo festa dies, quae lucem protulit almam,
Cretensi multum more notanda mihi.
En meus en rediit Guntherus laetus ab urbe, 5
Dulce decus Musae praesidiumque meae.
Digna Panomphaeo reddentur vota tonanti,
Gaudia qui fausto sidere tanta dedit.

CCV. IN FRONTISPICIO LIBELLI

Si cupis antiquas rerum cognoscere causas,
Quicquid et inscripti marmoris orbis habet,
Huc mentem, huc oculos flectas, hic aurea pleno
Ingentes cornu copia fundit opes.

CCVI. AD FRANCISCUM DINAMUN

Bellisoni doctum degustas carmen Homeri,
 Exugens labris Attica mella tuis.
Perge animo forti, coeptis audacibus olim
 Plenos successus pulcher Apollo dabit.
Ipse sequar, molli Zephyri cum lenior aura 5
Extendet navis vela secunda meae.
Interea utaris faustis, Francisce, diebus,
Nam sine litterulis quae fugit hora perit.

CCVII. AD CYGNUM, DE STELLA VIRGINE

O qualis vultus, et quali dignus Apelle
Praenitet in Stella, candide cygne, mea!
Rursus qui mores! Animus quam candidus illi!
Pictor qui formet talia nullus erit.

CCVIII. IN AGILITATEM SCHOENOBATIS

Splendida famosum coluit dum Roma theatrum,
In precioque stetit fabula docta suo,
Detinuit populi funambulus alipes usque
Defixos oculos, fit strepitusque frequens.
Praestitit artificis partes feliciter omnes, 5
Tensa levi doctus stringere lina pede.
Talia delectent sic cum spectacula plebem,
Ars precium sperans exerit alta caput.
Venit ad aequoreos animosa virago Britannos,
Spectaculo certam praestituitque diem. 10
Et quia cudebat nummos, urbs inclyta visa est
Londinum, cumulos posse referre novos.
Iamque dies aderat, numerus convenerat ingens,
Distenti funes, area tota calet.
Ludit in extensis agili pede Gallica virgo, 15
Nec timet occasum praecipitesve minas.
Sed quocunque parat sese transferre, volucri
Comprimit atque agitat lina retorta pede.
Maeandros populus dum suspicit, adsonat ore
Stentoreo, “temeros, foemina, siste pedes.” 20
Illa volat, cursuque novo perstringere lina
Perstat, faestivis alloquiturque modis.
Alligat inde pilas teretes audacula plantis,
Et calcat celeri cognita lina gradu.
Mox spectatorum loculos ubi sentit apertos, 25
“O cadat in casses praeda petita meos”
Dixit. Et applaudens populus large erogat, atque
Virginis impigrae ludicra facta probat.
Saecula quod retinent veterum, spectacula nostra
Collaudo plane, suspicioque lubens. 30
Adsit laetitiae cumulus, crudelia prorsus
Damno, sanguineam, carnificemque manum,
Qualia multa quidem violenta potentia quondam
Urbis Romanae tristia saepe tulit.

CCIX. AD GEORGIUM GOLDUINUM

Communis studiorum amicus ille
Nostrorum Tomio, meis salutat
Te verbis, rogans tuae ut Camoenae
Carmen tam lepidum, elegans, venustum
Plene carminibus meis probarem. 5
Quod quanquam artificem petit peritum,
Fontem ac ingenii, tamen rogatus
Tali nec potui negare amico
Quicquam, nec volui. Ergo ut imperitae
Ignoscas rogo, Golduine, Musae, 10
Quam nunc languidulam prope et iacentem
Hinc magnis Tomio excitavit ausis,
Illinc Lentulus excitavit ausis.

CCX. IN LAUDEM GALLOFRIDI CHAUCERI, ISIACI

Dum iuga montis aper, frondes dum laeta volucris,
Squamiger et liquidas piscis amabit aquas,
Maeonides Graecae linguae clarissimus autor,
Aonio primus carmine semper erit.
Altisonusque lyrae, Phoebo applaudente, Latinae 5
Gloria Virgilius maxime semper erit.
Nec minus et noster Galfridus summa Britannae
Chaucerus Musae gratia semper erit.
Illos quis nescit felicia saecla tulisse?
Hunc aetas tantum protulit illa rudis. 10
Tempora vidisset quod si florentia Musis,
Aequasset celebres ut superasset avos.

CCXI. AD H. COLUM

Foelix Thespiadum comes, diserte
Cole, illo ingenuo calore mentis
Linguaeque qui recolis patres Latinae,
Miscens apposite Latina Graecis,
Si nunc a tetrica vaces Minerva
Et non detineant ter occupatum 5
Maiores animum tuum labores,
Hoc carmen breve perlegas amici,
Quo monstrare cupit suum benignus
Erga te studium, elegantia at non
Illa qua niveus chorus renidet 10
Hinc illinc Patavinus, atque dotes
Insignes celebrat tuas canorus,
Sed qua principio sacram poesin
Crescentes iuvenes solent adire,
Hoc est, pertenui et parum sonora. 15

CCXII. DE GALLOFRIDO CHAUCER, EQUITE

Praedicat aligerum merito Florentia Dantem,
Italia et numeros tota (Petrarcha) tuos.
Anglia Chaucerum veneratur nostra poetam,
Cui veneres debet patria lingua suas.

CCXIII. VICTORIA VIENNENSIS

Siqua dies unquam, merito haec te fausta canoram
Admonet ut sumas, Calliopaea, lyram.
Nam pater omnipotens gentem miseratus ab alto
Christicolum, victo victor ab hoste redit.
Cinxerat innumeris peditumque equitumque catervis 5
Muros Turca ferox (pulchra Viena) tuos.
Hunc sensisse putes immanem elementa tyrannum,
Illius inque sacrum tela vibrare caput.
Danubius tumuit rapidis violentior undis,
Intentans Scythico funera iusta duci. 10
Toto (vera loquor) cecidit nix plurima coelo,
Et gelidus coepit stringere cuncta rigor.
Hinc etiam cives telorum grandine densa,
Millia Turcarum multa dedere neci.
Barbarus haec sensit Solymannus et, urbe relicta, 15
Corripuit turpem turpior ipse fugam.

CCXIV. DE MUNIFICENTISSIMO REGE HENRICO OCTAVO

Non possum domino meo referre
Grates pro meritis parem suis, sed
Longam si dederint secunda nostris
Vitam fata libris, futura clare
Aetas sentiet atque praedicabit 5
Demissum a superis fuisse lumen
Illum conspicuum meis Camoenis.

CCXV. IN FRONTE LIBELLI AD ANTONIUM DENEGIUM NOBILEM

Aurea doctorum collegi dicta virorum,
Qualis es, argutum fortiter illa petunt.

CCXVI. AD RICHARDUM VENTAMUM IURIDICUM

Desieram plectron digitis aptare suetis,
Et chelys in theca condita nostra fuit,
Candida cum tua me virtus, Ventame, iuberet
Argutae nervis invigilare lyrae.
Quis mihi desueto dictabit carmina vati? 5
Quis, nisi praecipuus fautor Apollo meus?
Ille probe novit dotes quas sacra Minerva
Ingenii dederit iudiciique tibi.
Ille etiam novit tua sit facundia quanta,
Quae vel dura quidem saxa movere solet. 10
Supprimat haec Clarius, nos nulla minor canemus.
Sunt tua causidico fulmina nota foro,
Fulmina cordatos terrentia saepe patronos,
Cum partes nequeunt constabilire suas.
Non ego nunc vanus iacto sine testibus ista, 15
Carnaeus testes atque Ododunus erunt.
Quos habet in precio querulorum turba clientum,
Consilium quoties ardua causa petit.
Sit satis hic laudum partem cecinisse tuarum,
Olim forte meo carmine maior eris. 20
Tunc canet alma parens nostros tua Cambria versus,
Et docti, quotquot terra Britanna fovet.

CCXVII. AD IOANNEM SHEPREVIUM

Inter candidulos meos amicos,
Shrepevi, loca qui tenes suprema
Ob morum lepidam suavitatem
Et Musas etiam elegantiores,
En nomen placuit tuum libellis 5
Nostris inseruisse, non quod ipse
His unquam numeris putem futurum
Clara arrideat ut sereniori
Vultu fama tibi, sed ut benigni
Cognoscas animum et probes amici.

CCXVIII. AD THOMAM MARONEM

Quam bene cum Zephyro violetis convenit, et quam
Melliferis apibus cum redolente thymo,
Coniuge cum propria viti quam convenit ulmo,
Tam mihi cum niveis moribus hercle tuis.
Unanimes igitur synceri munus amoris 5
Curemus, dextris candide utrinque datis.
En mea dextra tuo prompte subscribit amori,
Ne desit fidei syngrapha certa bonae.
Fac tua (quod superest) subscribat dextera nostro,
Impleat ut gratas charta notata vices. 10
Sic tibi, docte Maro, illustri virtutis alumno,
Cum Musis faveat clarus Apollo, novem.

CCXIX. FAMA VIRTUTIS AETERNA

Quam parvo fragilis marcescit tempore forma
Deserit et niveum corpora nostra decus!
Ille ego cognovi puerum, qui viderat annos
Bissenos (formae gloria prima fuit).
Contigit hunc ipsum post paucos cernere menses, 5
Heu nitidae formae gratia lapsa fuit.
Virginei decor est oris (ni fallor) amoeno
Persimilis flori, nam cito uterque cadit.
Retrogradi cum sol petit igneus atria Cancri,
Florida puniceo spirat odore rosa. 10
Deficiente statim vitalis munere succi,
Purpureas moritur pallida facta comas.
Sic modo quae pulchra resplendet fronte venustas
Languebit, spatio defluet atque brevi.
Fingite formam animi virtutem, cordibus altis, 15
Cultorem nunquam deseret illa suum.
Conferet haec vitae fructus feliciter amplos
Praesenti, pacem constituetque ratam.
Et tandem a tenebris lucem perducet ad almam,
Aeternum ut videant atria celsa Dei. 20

CCXX. DE IOANNE TUINO

Incipe nunc, Erato, nostrum laudare Tuinum,
Doctorum merito quem chorus omnis amat.
Ille canit dextris Musis et Apolline versus,
Quos habet in pretio Cantia tota suo.
Insuper illustrat nostros ex ordine reges, 5
Imperii sobolem, dux Gulielme, tui.
Denique scriptorum veterum monumenta polita
Disquirit, studiis prosit ut ille bonis.
Invigilatque scholae Dorovernae nomine dictae,
Quae Servatori fana dicata tenet. 10
Ista quidem si sunt minime laudanda, Tuinum
Desine tunc, Erato, concelebrare meum.

CCXXI. AD THOMAM ELIOTAM, EQUITEM ORNATISSIMUM

Forsitan expectas, Eliota diserte, venustum
Ut transmittam aliquod munus ab urbe tibi.
Ut non expectes, mentis tamen intimus in me
Promeruit candor munus at omne tuae?
At ne quid temere mittam, vel quod sit ineptum, 5
Restat in officiis unica cura meis.
Non aurum mittam. Longo nam temporis usu
Fulgidus est auri deperiturus honor.
Non in Erythraeis crescentia munera conchis,
Margaritumque gratia fluxa, brevis. 10
Sed neque gemmarum radiantia sidera mittam,
Tantum oculos pascunt, caetera nuda quidem.
Excutienda mihi quare sunt munera, quae non
Corrumpant ullo saecula longa modo.
Talia sed magno quaeruntur dona labore, 15
Et poscunt animi fertilioris opem,
Cum mea nil aliud possit praestare Camoena
Praeter Castaliis carmina mista modis.
Carmina fac igitur capias haec fronte remissa
Munera, sed meritis inferiora tuis. 20
Queis modo si annuerint stabilem fata optima vitam,
Longe auro et gemmis splendidiora dedi.
Sic te perpetuo victuros scribere libros,
Aedere me iuvet et carmina digna cedro.

CCXXII. AD MUSAM, DE H. DUNOVEDO EQUITE

Quantus erat, celebri cum Roma niteret honore,
Mecoenas Flacco Virgilioque suo,
Quantus erat lepido facundus Stella poetae
Quem iactat civem Bilbilis alta suum,
Quantus erat satyrae scriptori Caius ille 5
Bassus, in Ausonia cognita fama chely,
Tantus Donovedus tibi sit, mea Musa canora,
Quo solido propior nemo in amore mihi.

CCXXIII. CULTUS ITALIDUM

Italidum varios cultus qui nosse laborat
Invisat Tuccae porgoriana mei,
Et tum si quaerat quae sors perduxerit illuc
Tam nitide excultas, me referente sciet
Ausonios inter pictores clarior unus 5
Ex opere insigni debita lucra petens.
Mundiciem Italidum niveam, ornatusque intentens
Sic rara pinxit dexteritate manu
Illius ut splendens operis decus undique nymphas
Illiceret [.....................................................] 10
Senserat haec Taxus dives precioque soluto
Comparat et Tuccae munera clara dedit,
Italidum cultus ubi cernitur inclytus usque
Qui spectatricum lumina rapta fovet.

CCXXIV. AD NICOLAUM ODODUNUM, ECCLESIAE DUROVERNENSIS ET ISUROVICANAE DECANUM

Foelix Caesarei fori, Ododune,
Lumen conspicuum, sereniores
Extende hic radios tuos, ocellisque
Laetis aspice candidum libellum
In lucem modo prodeuntem apertam, 5
Ut doctos celebret viros, tuasque
Laudes eximias canat sonorus.
Hoc unum rogitat, velis favere
Nunc authori operis laboriosi,
Cuius sedulitate convalescens 10
Tandem sic didicit loqui diserte.
Fausto sydere praenitente primum
Te gens libera Cantii videbat,
Natum ex nobilium domo virorum,
Divina indole praeditumque, cuius 15
Magno munere litteras politas
Degustasti etiam domi forisque.
Unde et Parrhisios, chorum eloquentem,
Germanosque, gregem venustiorem,
Postremo ac Italos decus Latinae 20
Linguae principuum, inclytamque Romam
Invisisti alacer, tulisti et amplos
Fructus, tunc precium laboris altum.
Sic tandem repetens tuos penates
Intrasti medium forum, clientesque 25
In rebus dubiis suum patronum
Collaudant, recolunt, probant, amantque.
Auctus denique regio favore,
Legati officium omne praestitisti.
Noster concinuit tuas libellus 30
Laudes. Concine tu illius vicissim,
Alternos numeros amant Camoenae.

CCXXV. AD THOMAM MOTHERSHEDUM

Doctarum niveum decus sororum,
Mi Thoma, patriam tuam serenas
Qui virtutibus undequaque claris,
Ad te nunc properat gradu secundo
Vel laetissima Musa nostra, sperans 5
Pro candore tuo futurum id optat,
Quod vel mirificis modis, benignum
Nempe ut te sibi comparet patronum.
Quo tandem duce cognito probatoque
Insigni Clario, petat celebres 10
Montes Aonios, petatque festum
Parnassum, ac Heliconios liquores
Pleno combibat ore perbeata.
Hanc tu si facili manu lubenter
Nunc perduxeris usque eo venire 15
Quo contendit, ita illa comprobabit
Erga se benificium tuum omne
Collatum, ut resonet modis canoris
Te natum studia ad politiora.
Nam clarissima Caesarum tuorum 20
Facta et laurigeros canet triumphos,
Tum Mauros domitos ferumque Turcam
Devictum resonabit et fugatum.

CCXXVI. IN LAUDEM HUGONIS VISIDUNI

Visidunus erit mea candida cura, celebris,
Qui Christum sacram personat atque fidem.
Is cum suggestum conscendit candidus altum,
Aeterni ut reseret mystica verba Dei,
Docta caterva virum, fluvius qua labitur Isis, 5
Convolat ac aures arrigit usque silens.
Edocet interea magni miracula Christi,
Auditor solem iustitiaeque colit.
Maiori nullus studio pia themata dictat,
Orator dulcis, sedulus atque sagax. 10
“Quam pius hic tractat partes feliciter omnes,
Quas vel iure suo concio sacra petit!”
Audivi claros dicendi saepius arte,
Eloquio quorum raptus et ipse fui.
Hactenus at non est certe mihi cognitus alter 15
Qui Visidunus fulget ut ille meus.
Quid referam multis vultumque habitumque decorum
Illius, aut quod mel profluat ore merum,
Aut quibus exemplis divinae lumina legis
Illustret rara dexteritate sua? 20
Sedulitatem apium prudens imitatus Hyblaeam,
Delibat veterum tot monumenta patrum.
Quidve loquar morem quo, denique, numine fretus,
Ad Christum alliciat mitia corda suum?
Hac recta pergat pius et duce flamine sancto, 25
Conscendet magni culmina celsa Dei.

CCXXVII. AD RICHARDUM SCHELLAEGUM

Salve delicium merum Britannae
Gentis, qui celebres tuos parentes
Virtute alta animi celebriores
Reddis, restituisque utranque linguam
Antiquo facilis suo nitore. 5
Momentum breve temporis remitte,
Excultis sophiae libris severae,
Tulli et rhetoricos tui colores
Pone, hic dum Pharia notat papyro
Dulcis versiculos Camoena paucos. 10
Quae stare in numero cupit tuorum,
Si tu si modo splendida relucens
Fortuna, tenuem benignitate
Admittas solita, quod ipse non te
Facturum dubito. Vir es modestus, 15
Candoris nivei et leporis almi.
Nunc, Schellaege, vale, manuque fausta
Artes assere litterasque doctas.

CCXXVIII. CAUSA CYGNEAE CANTIONIS NON AEDITAE AB ERASMO

Quid fuit in causa, moriens quod nuper Erasmus
Cygnaeum tacito presserit ore melos?
Quae solet argutos cantores reddere cygnos,
Non flavit zephyri lenior aura sui.

CCXXIX. AD ERUDITISSIMUM VIRUM D. THOMAM SMYTHIUM, EQUITEM

Doctorum celebras (Smithi) monumenta virorum
Ardenti studio et dexteritate pari.
Unde tibi accrevit virtutis nomine, fama,
Iudice me, nullo deperitura die.
Granta venusta tuas collaudat, cantitat, ornat 5
Eximias dotes, ingeniumque tuum.
Quicquid in Aoniis speciosum montibus olim,
Quicquid in Italicis praenitet atque iugis,
Est tibi tam notum quam quod notissimum. Abundas
Artibus et rara cognitione vales. 10
Fontibus eloquii sitientia labra rigasti,
Atticus ille tuo regnat in ore lepos.
Instaurare bonas pergas feliciter artes,
Laudabit factum posteritasque tuum.

CCXXX. AD THOMAM TIDRINGTONUM

Te nunc per Charites rogo benignas,
Et te per faciles rogo Camoenas,
Ter per Castaliae ducem catervae,
Et numen rogo per sacrum Minervae,
Quaeso per genium tuum, venustas 5
Et per litterulas tuas quidem illas,
Ut munus solide meum perornes
Verbis ac stimulis novis subinde.
Si torpet, memor excites Philonem.
Quam tu sis probus artifex, simulque 10
Novi quam vehemens sies Pericles.
Extendas igitur velim valentes
Nervos ingenii tui expediti.
Sic stabit mea causa te patrono,
Tu laudem officii feres perennem. 10

CCXXXI. IN FRONTISPICIO LIBELLI, CUI TITULUS ANTIPHILARCHIA

Me iussit pietas amorque veri,
Iussit relligio, fidesque pura,
Christus denique iussit ipse, stricto ut
Divini impeterem mucrone verbi
Hostem evangelii ferocientem. 5
Lectores, mea cura, candidi, nunc
Aequum si petimus, novo libello
Linguis ac animis favete dextris.

CCXXXII. AD LIBELLUM DE D. IOANNE CHECO

Si vis Thespiadum choro probari,
Fac ut consilio, libelle, nostro,
Facundo studeas placere Checo,
Quem Pandionae colunt Athenae,
Et quem Roma colit diserta multum,5
Quem rex maximus omnium, supremusque
Henricus reputans virum probatum
Spectatumque satis, reconditaeque
Censorem solidum eruditionis,
Eduardum bene filium, suumque 10
Haeredem, puerum, illa ad alta natum
Sic concredidit, utriusque linguae
Flores ut legeret venustiores,
Exercens facili manum labore,
Et Christi imbiberet suave nectar. 15
Foelicem arbitror hunc diem fuisse,
Tanto discipulo dedit magistrum
Quae talem. Unde suo venusta alumno
Granta assurgit, et excitata plaudit.
Quod iussi facias velim, libelle, 20
Checum concilies tibique amicum.
Is si te nivea manu tenebit,
Perlustrans oculo tuos sereno
Versus, o facile inter eruditos
Expectare potes locum poetas, 25
Et famam domini tui per orbem
Late extendere. Perge quo parabas.

CCXXXIII. AD THOMAM LEGHUM, ARMIGERUM ADLINGTONENSEM, DE D. RICHARDI COXII FIDE ET INTEGRITATE

Cum fucis adeo laboret orbis
Totus, me rogitas, amice, narrem
Ore ut veridico tibi petenti,
Si dum reppererim, omnibus fidelem
Quem possem numeris virum probare. 5
Talem me volo repperisse credas.
Albo rarior est ac ille corvo.
Novisti bene Coxium pium illum,
Sacri evangelii tubam sonoram,
Quem clarus patriae pater Britannus 10
Dilectum refovet, suoque nato
Inservire iubet probum tenello.
Is vir iudicio omnium piorum
Omni ex parte fidelis integerque.

CCXXXIV. IN EFFIGIEM HENRICI OCTAVI REGIS ANGLIAE

Siqua manus pinxit vivos in imagine vultus,
Haec operis pretium verna tabella tulit.
Sidereos sic rex oculos frontemque serenat
Splendidus Henricus, sol sine nube micans.

CCXXXV. AD THOMAM CRANMERUM, CANTIORUM ARCHIEPISCOPUM

Est congesta mihi domi supellex
Ingens, aurea, nobilis, venusta,
Qua totus studeo Britanniarum
Vero reddere gloriam nitori.
Sed fortuna meis noverca caeptis 5
Iam foelicibus invidet maligna.
Quare ne pereant brevi vel hora
Multarum mihi noctium labores
Omnes, et patriae simul decora
Ornamenta cadant, suusque splendor 10
Antiquis male desit usque rebus,
Cranmere, eximium decus piorum.
Implorare tuam benignitatem
Cogor. Fac igitur tuo sueto
Pro candore, meum decus, patronumque 15
Ut tantum faveat, roges, labori
Incoepto. Precium sequetur amplum.
Sic nomen tibi litterae elegantes
Recte perpetuum dabunt, suosque
Partim vel titulos tibi receptos 20
Concedet memori Britannus ore.
Sic te posteritas amabit omnis,
Et fama super aethera innotesces.

CCXXXVI. AD HENRICUM HOVERTUM ILLUSTRISSIMUM REGNORUM COMITEM

Quot sunt sidera candicante coelo,
Et quot saltibus arbores in ipsis,
Quot sunt pinnigeri freto Britanno
Pisces et Lybicis lapilli arenis,
Quot sunt collibus Italis racemi, 5
Et quot Niliacis agris aristae,
Tot Lelandus agit tibi benigno
Toto pectore gratias amico
Regnorum comiti, tibi coronas
Texens laurigeras, perenne munus, 10
Quae festum caput implicent triumphis.

CCXXXVII. CASTOS ESSE DECET POETAS

Lesbia lascivo placuit formosa Catullo,
Lesbia fulgentes candida pexa comas.
Collaudant alii teneros Varronis amores,
Formosam et noto nomine Leucadiam.
Qui cecinit molles elegos resonante Camoena, 5
Calvi Quintialam tollit ad astra sui.
Delitiae Galli docti clarique poetae
Eximium nomen pulchra Lycoris habet.
Lactea Peligni floret Nasonis amica,
Materiem numeris sueta Corynna dare. 10
Cynthia laudatur detersi nympha Properti,
Et Cynara est Flacco nota puella suo.
Talia molliculis cantabant carmina vates,
Ignari vitae qui melioris erant.
Christicola at castos castus decantet amores, 15
Et sacros resonet Musa pudica thoros.
Sic in siderea coeli spatiabitur aula,
Laetitiaeque novos concinet ille modos.

CCXXXVIII. AD LIBELLUM, DE IOANNE BECHENSANO

Tu cum prodieris pictus fuligine praeli
In lucem, doctos extulerisque viros,
Bechensanus erit tibi vel tutela politus,
Artes qui didicit perdocuitque bonas.
Qua celer ancipiti decursu profluit amnis 5
Isis, dicta est urbs Isidis unde Vadum,
Et qua Parrhisios collambit Sequana flumen,
Valle vagus media, nobilis urbis honor.
Te decet excultum multa impertire salute
Illum, nam studiis annuit atque favet, 10
Utpote qui certet praestantes fortiter artes
Splendorem ad solitum iam revocare suum.
Lectio multa quidem, linguarum et gratia foelix
Illius hic causam promovet, auget, agit.
Officio quare ne desis, chare libelle, 15
Candoris niveo et munere clarus eris.

CCXXXIX. AD HELIUM EOBANUM HESSUM

Hesse tuos libros vatum celeberrime legi,
Et lecti summe perplacuere mihi.
Sentio Nasonis venam facilemque fluentemque
Ingenii fontes nunc subiisse tui.
Mentior, haec eadem nisi tota Britannia nostra 5
Quanta est (et merito) praedicet atque canat.
Non opus est in re manifesta testibus ullis,
Testibus hic quanquam nec mea verba carent.
Unus erat Burgratus, eritque Micocius alter,
Testis Bombergus tertius esse potest. 10
Quos oratores a Chatto et Saxone missos
Splendida iam nostri principis aula fovet.
Misimus ecce tibi versus ex tempore natos,
Delitias Musae quaeso remitte tuae.

CCXL. AD ANTONIUM DENEGUM, EQUITEM

Antoni, eximios qui flores inter amicos
Quos dedit Henrici regia clara mihi,
Te mea contendit iustis celebrare Camoena
Laudibus, et nomen tollere ad astra tuum.
In teneris annis iuncti conviximus ambo, 5
Qua docuit tersus Lillius ipse schola.
O quoties audita mihi tua verba ferebant
Assiduosque iocos, assiduosque sales!
Ingenio nec te quisquam faelicior acri,
Perpetuusque tuo fluxit ab ore lepos. 10
Tum desiderio captus peregrina videndi
Acceleras votum, duxque Briennus erat.
Cognitioque tibi linguarum hinc floruit alta,
Perplacuitque oculis Gallica terra tuis.
Senserat hoc regum qui prudentissimus unus, 15
Te famulum fautor constituitque suum.
Quanta apud illum sit tua nunc vel gratia flagrans,
Testatur resonis aula canora modis.
Illa quidem ut sileat, sum testis certior ipse.
Commendas regi munera nostra tuo. 20
Hinc me conspicuo collustrat lumine Phoebus,
Promovet et causam gratia blanda meam.
Quas tibi nunc referam pro tali pectore grates?
Diceris Musae gloria magna meae.

CCXLI. DE GALLOFRIDO CHAUCERO

Cum vivum teres Atticus leporem
Invenisset, et undecunque Graecam
Linguam perpoliisset, insolenter
Audebat reliquos rudes vocare.
Cuius iudicium impiger Quirinus 5
Intenso studio sequens, Latinum
Sermonem quoque reddidit venustum,
Et cum Graeco alios rudes vocavit
At quanto mihi rectius videtur
Fecisse officium suum disertus 10
Chaucerus, brevitate primus apta
Linguam qui patriam redegit illam
In formam ut venere et lepore multo,
Ut multo sale, gratiaque multa
Luceret, velut hesperus minora 15
Inter sidera. Nec tamen superbus
Linguae barbariem exprobavit ulli
Genti, tam facilis fuit benignusque.
Ergo vos iuvenes manu Britanni
Laeta spargite nunc rosas suave 20
Spirantes violasque molliores,
Et vestro date candido poetae
Formosam ex hedera citi coronam.

CCXLII. AD RICHARDUM MAURISONUM, EQUITEM

Tradidit Isiacis tua carmina candidus hospes,
Heroum iusto quae pede facta canunt.
Iudiciumque meum quaerebat sedulus idem,
Ascribens Musis non tribuenda meis.
Haec cui pauca quidem dixi pro tempore. Non sum 5
Inter Aristarchos dignus habere locum.
Quin alacri potius testabar gaudia vultu
Ansam me numeris forte dedisse tuis.
Unde quod ipse rudi cecinissem carmine, quodque
Scripsissem, irato terque quaterque deo, 10
Tu melicis plenus numeris et Apolline plenus
Cantares, hederae praeriperesque decus.
Sic amet Henricus doctos (tua munera) libros
Octavus, nostri maximus orbis honor.
Perpetuo certa nostram superare canendo 15
Musam, grandisonae quae minus apta tubae est.

CCXLIII. PROMISSIS DIVES

Reddere si quenquam ditem promissa valerent,
Attalicas loculus noster haberet opes.

CCXLIV. SUBSCRIPTIO STRENAE AB ANTONIO DENEGO DATAE

Arma haec daedalea Denaeius exhibet arte
Facta, nec a studiis sunt aliena tuis.

CCXLV. AD THOMAM DANETIUM

Candide nostrarum Musarum praeco, Daneti,
Qui veteris secli tempora docta refers,
Dispeream si non tam sis mihi charus, ut ullo
Nil prorsus possit charius esse modo.
Cuius et indicium monstrabo paratus amoris, 5
Obtulerit quoties se tua causa mihi.
Interea nostrum hoc, quod nec leve munus, amice,
Imparibus capias carmina mista sonis.
Carmina quae Phoebo doctisque faventibus olim
Ausonii venient forsan ad ora chori. 10
Et tua servabunt florentia nomina, libris
Ille meis genius si modo fautor erit.

CCXLVI. AD THOMAM CAIUM

Caius, imperii dum gloria floruit ampli,
Inter Romanos nobile nomen erat,
Magnificumque refert quiddam vox illa canora,
Ausonii sic me perdocuere patres.
Tu per se clarum, contendis reddere nomen 5
Clarius, eloquio iudicioque nitens.
Tu celebras sophiae mysteria magna severae,
Et colis Aonii lumina clara gregis.
Tuque laboranteis Musas, qua nescio clade,
Erigis atque levas, subsidiumque refers. 10
Si nunc praestiteris deducto temporis usque
Cursu talem, parta corona tibi est.

CCXLVII. AD D. EDUARDUM PHYTTONUM, ILLUSTREM EQUITEM

Erigit insignes volucris Iunonia plumas,
Auricomus medio cum nitet axe deus.
Spectat opes hinc inde suas, spectando tumescit,
Postponens formae caetera quaeque suae,
Donec ad incurvos ungues deflectit ocellos, 5
Inque suum recidunt lumina picta locum.
Exemplum cunctis est hoc, Phyttone, notandum,
Et certe est multis utile nominibus,
Elati ut fastum deponant pectoris omnes,
Cum spectant terrae debita membra putri. 10

CCXLVIII. DE GEORGIO DAIO, EPISCOPO CEICASTRENSI

Daius est Musis commendatissimus ipsis,
Nec calamo foelix indiget ille meo.
Attamen hic cupio veteris meminisse sodalis,
Ingenuum iuveni quem mihi Granta dedit,
Praecipue cum sit talis, qualem utraque Pallas 5
Approbat et melicis tollit ad astra logis,
Et cum sit talis, qualem Suadela Charisque
Certarunt mammis supposuisse suis.
Non loquar ulterius quicquam. Virtutibus eius
Impense eximiis languet avena mea. 10

CCXLIX. IN EFFIGIEM EADUEARDI PRINCIPIS INCOMPARABILIS

Intentis quoties oculis vultumque coloremque
Aspicio laetum, dive Edoarde, tuum,
Expressam toties videor mihi cernere formam
Magnanimi patris, quo nitet ore, tui.

CCL. AD D. AUDOENUM, MEDICUM REGIUM

Musis Isiacis, Audoene, notus
Es, quas tu recolis severiori
Intentus studio frequenter illo,
Fructum hinc inde refers opimiorem,
Naturae excutiens potentioris 5
Vel mysteria magna, quae favente
Illustri sophia, tuo labore
Nunc pulsis tenebris nitent serenum.
Hinc et tu medicam celebris artem
Exerces. Nivea manu volumen 10
Antiqui Hippocratis ratum ac Galeni
Versas conspicui libros probatos.
Haec persensit apex decusque regum
Henricus, statuitque te venusti
Eduardi medicum, deinde et almae 15
Reginae Catarinulae sibique.
Vivat Nestoreos valens at ille
Annos, praesidium tuum meumque.

CCLI. AD EADUEARDUM NORTHAEUM, EQUITEM

Doctorum merito generosa caterva virorum
Me plane ingratum diceret atque rudem,
Si mihi cessaret calamus cunctator iniquus,
Nec iustas laudes scriberet ille tuas.
Inclyta Londinum urbs genuit nos sidere fausto, 5
Imbibimus laeti litterulasque simul.
Tu puero in studiis mihi coniunctissimus, ipsos
Suspexi mores ingeniumque tuum.
Et me felicem fortunatumque putabam
Te socium nactus, praesidiumque mihi. 10
A superis petii supplex, votoque favebant,
Nos ut perpetuus cresceret inter amor.
Causidici tu iura fori celebrare parabas,
Applausit studiis Granta beata meis.
Tempore sic longo disiuncta ita corpora nostra, 15
Praesentes animi convaluere tamen.
Confectis studiis affulsit laetior hora,
Disiunctos rursus quae sociare queat.
Quid nunc commemorem, quo tu candore beasti
Exiguas Musas, vel sine fine, meas? 20
Hactenus a te nil petii, quod non tuus in me
Contulerit promptus munificusque favor.
Testis erat factorum erga me Tucca tuorum,
Legius et testis noster amicus erat.
Coxius et superest aeterno carmine dignus, 25
Te qui patronum praedicat esse meum.
Pingere si possem, vivisque coloribus uti,
Effigiem exprimeret dextera nostra tuam,
Splenderesque foro medio velut hesperus alter,
Signaque iustitiae conspicienda dares. 30
Hanc ego cum nequeam praestare venustius artem,
Id faciam certe quod mea cura monet,
Nempe ut posteritas noscat, serique nepotes,
Virtutes semper me coluisse tuas.

CCLII. AD HENRICUM 8. REGEM

Quinti nunc opera loquens Latine
Dictys Septimii venit, rogatque,
Princeps maxime, ut erutum duelli
In lucem Priamaeii libellum
Verses, qui referet tibi tuorum 5
Virtutes celeberrimas avorum.

CCLIII. AD GUILIELMUM HENRICUM, NOBILISSIMUM COMITEM OSTROSAXONUM

Me tua nobilitas, qua non illustrior ulla,
Provocat ad cytharam clarisonumque melos.
Perge favere tuas laudes, Gulielme, canenti
Vati, quo certe nomine maior eris.
Te genuit scitum borealis Avonia, tellus 5
Eximie omnigena fertilitate scatens.
Teque adolescentem facundo Pindarus ore blue
Ingenuum docuit verba Latina loqui.
Mellifluos modulos quisquis fuit ille deorum
Qui te perdocuit contremulosque tonos, 10
A te discipulo praeconia lucida sumpsit,
Cuius concentus pulsat utrumque polum.
Crediderim Phoebum sic te instruxisse canorum,
Carmina tam melicis concinis usque sonis.
Non te convincit fama celeberrimus Orpheus, 15
Ut nec Arioniae stamina laeta lyrae.
Nec te convincit resonis Philomela querelis,
Nec qui, cum moritur, concinit albus olor.
Fulmineo caderet cum fracta Bononia bello,
Et Morinos premerent Martia tela truces, 20
Talia personuit dulci tua cantio voce,
Qualia vel Musae concinuisse velint.
Non meliora quidem Dantes dedit inclytus ille,
Aut qui Petrarchae nomine notus erat.
Sed neque Chaucerus resonanti musicus ore, 25
Aut meus arguta voce, Viatus amor.
Saepe es doctorum numeros laudare suetus,
Emeritis tribuens praemia digna viris.
Denique tu punctum facile hic sic omne tulisti,
Impar ut videar laudibus esse tuis. 30

CCLIV. AD HELIUM EOBANUM HESSUM

Exiguos elegos nuper transmisimus ad te,
Cultorem Phoebi Castaliique chori.
Reddita nulla tamen nobis pervenit ab Hesso
Littera, quae posset grata referre vices.
Provocat en iterum calamos Burgratus ineptos, 5
Da veniam nugis, magne poeta, meis.

CCLV. AD GEORGIUM FERRARIUM

Si modo Verlamum, vetus urbs victoribus olim
Cognita Romanis, tota niteret ovans,
Te niveis certe insigniret grata lapillis,
Texerat ac facili florea serta manu,
Queis tua congaudens redimiret tempora festa 5
Quod Musas deames, Castaliumque gregem.
Concidit antiquae sed gloria funditus urbis,
Albani Fanum quod reparavit opus.
Fortunae scandens alta ad fastigia summae,
Cromvellus sibi te vir catus asseruit. 10
Deinde animo leges patrias evolvis, et illas
Sedulus inservis, causidicoque foro.
Patronum veterem repetis patronus et ipse,
Ac lepidis dictis laetitiaeque studes.
Gloria at illius cecidit, magnamque ruinam 15
 Passa est. Sic versat sors male fida rotas.
Aulica vita tibi placuit, mox regia magni
Te Henrici gremio foverat ampla suo.
Horrida bella sonant, Martis foetura coruscat,
Et Scotti et Morini tela cruenta vibrant. 20
Fortior occurris, gladio clypeoque resumpto,
Bellator prodis, Martius atque minax.
Vidisti Scottos victor Morinosque fugatos,
Et patuit virtus amplior inde tua.
Perge ut coepisti magnum te ostendere factis, 25
Ferrari, et nostro carmine maior eris.

CCLVI. AD GUILIELMUM PAGETTIUM, HENRICO OCTAVO REGI A SECRETIS

Illustrare tuum, Pagetti candide, nomen
Percupio, niveis et celebrare notis.
Lucidus aspiret Phoebus mihi grata canenti,
Inceptum facilis promoveatque meum.
Sic ego magnificum potero deducere carmen, 5
Et tua per resonos dicere facta modos.
Sentio nunc venisse deum, viresque ministrat,
Perscribam laudes ingeniose tuas.
Te puerum in lucem Londinum protulit almam,
Est urbs haec eadem, patria clara mihi. 10
In qua tu studiis operam cum fruge dedisti,
Sed nec ego a studiis tunc alienus eram.
Grammatici enituit quo tempore gloria Lilli,
Notior ille tibi, notior ille mihi.
Cuius tu partes fautor certante Gonello 15
Tutatus calamo es, non sine laude tuo.
Interea excrevit vitae maturior aetas,
Atque puellares praetiere dies.
Ecce petis vivos fontes, Grantana fluenta,
Nectareoque rigas labra liquore tua. 20
Ast ego praecessi, nec segniter ipse secutus
Vicisti sortis munera parva meae.
Tu Gardineri petiisti tecta, diserti
Eloquii sedem Pieriique chori.
Sors vel ad obstreperos me duxit iniqua sophistas, 25
Tale quidem potui non ego ferre iugum.
Suffugio quodam sed honesto, Gallica regna
Invisi, schola qua Parrhisiana viget.
Quo magnis et tu properasti passibus, ardens
Linguarum nitida cognitione frui. 30
Confecta tandem causa feliciter omni,
Tu patriam repetis civis amicus humum,
Gardinerum etiam recolis de more patronum
Uritislegi et nomina chara tibi.
Per quos coepisti commendatissimus esse 35
Henrico regi nobilibusque viris.
Scriba Palatinas coluisti hinc sedulus aedes,
Exercens calamos dexteritate nova.
Quo tibi coniuncta est Presdunia tempore virgo,
Qualis in aethereis Cynthia vecta rotis,40
Faelicem quae te generosa prole parentem
Reddidit, et casto praenitet usque thoro.
Principis arrisit tandem tibi gratia flagrans,
Legati ac Gallum munere functus adis.
Deinde et Caesaream fortunatissimus aulam 45
Prudens orator conspicuusque petis.
Affulsere tuis meritis hinc praemia digna.
Ditescis, cumulos possidet arca suos.
Tantum est munifico domino servire. Beavit
Te rex, excelso constituitque loco. 50
Hic ego pro veteri vel consuetudine nostra
Optarem studiis proximus esse tuis,
Ni tuus atque meus cultor Masonius ille
Iam persuasisset me satis esse tuum.
Addidit hoc etiam, per me te velle videre, 55
Quae Burgiduni gloria, fama, decus.
Talia siqua iuvant, possum describere ad unguem,
Oppidum et antiquis irradiare notis,
Cognita per veteres †moduema† fama libellos.
Andresega suis insula floret aquis. 60
Labitur hac rapido fluviorum rexque Terentus
Gurgite, Maeandros et sinuosus habet.
Depraedatores importunissima Dani
Turba revidenti vim intulit usque loco.
Non tulit hanc cladem Spottaeus victor iniquam 65
Splendorem antiquum restituitque pius.
Sed quid ego his fessus tantum nunc demoror undis?
Tempus oportunum poscit et iste labor.
Tunc mea cura tuum Burgi de nomine dunum Burton
Laudibus emeritis tollet ad astra lubens. 70
Interea tu vela meae hic extende carinae
Devehat ut laudes laeta Camoena tuas.

CCLVII. INSCRIPTIONES QUAE LUCAS REGIUS PICTOR DELINEAVIT

INSIGNIA REGIA

Circulus imperii vastum qui circinat orbem
Atque coronato collucet vertice celsus,
Excolit Henrici multis insignia votis.
Magnanimos illos noctuque diuque leones,
Eximie et vernos candentia lilia flores. 5
Quid sibi vult lauri, quid olivae festa corona?
Illa suum Phoebum, colit haec faecunda Minervam.

INSIGNIA IANAE REGINAE

Phoenix nuper eram venusta pennas.
Ortum non Arabes mihi dedere,
Sed gens clara quidem Severiana. 10
Henricum colui serena solem,
Pullum cui facilis meum sacravi,
Fausto et sydere praenitente natum.

ROSARUM UNIO

Rettulit illa dies Anglis spectata salutem,
Qua rosa purpureis candida iuncta rosis. 15

CATARACTA, DUCUM SOMERSETENSIUM SYMBOLUM GENTILITIUM

Haec cataracta, ducis fulvo quae praenitet auro,
Somurotrigum tessera nota fuit.

LILIA

Lilia quis nescit caelo demissa supremo,
Imperio Henrici succubuisse sui?

PLUMA, PRINCIPIS EADUARDI INSIGNE

Candida gemmiferae cultrix haec pluma coronae 20
Principis Eduardi tollit ad astra caput.

CCLVIII. AD GUALTERUM HEVEDDUNUM, CICERONIANUM

Heveddune, tibi favet caterva
(Grantae fluminis accola) erudita,
In ripis puer ipse cuius olim,
Laeto pectore lusitare suevi,
Et cannas resecare concinentes 5
Cum flaret Zephyri faventis aura.
Tu Marco bene Tullio diserto
Cura sollicita faves benignus,
Dicendi genus illius colisque
Facundum, teres, elegans, venustum, 10
Tersum, conspicuum, fluens, amoenum,
Elimatum etiam, et suis decore
Pictum floribus undecumque vernis
Illis usque adeo, ut nitente quadam
Maiestate styli Atticum leporem 15
Graecis fontibus exprimas petitum.
Foelicem puto te beatulumque,
Haec qui sic meditaris, ut perornes
Tam doctis studiis tibi faventem
Grantam, cuius amor mihi profecto 20
Tantum crescit, opaca praevirensque
Quantum vere novo illa alumna Phoebi
Laurus vimina subiicit tenella.
Incoeptis igitur tuis secundis
Vela extende manu valentiore. 25
Ventus mox aderit Favoniusque,
Tu portum invenies tibi paratum
Optatumque, ubi commode quiescas.

CCLIX. AD THOMAS URITESLEGUM TICHOFELDENSEM, ANGLIAE ARCHIGRAMMATEUM

Phoebus adest, Musisque novem comitatus amoenis
Secum laetitiae signa serena refert,
Ac me subtristem solatur carmine tali,
Quale vel Aoniis concinit ille iugis.
“Te decet imperio nostro parere, sorores 5
Suavisonas sistas suspicere atque meas.
Uriteslegum titulis et nomine clarum,
Extolles dignis, me monitore, notis.
Ingenium, cuius mores, virtusque modesta,
Iudicio semper sic placuere meo, 10
Ut terris dignum vel caelo rectius, illum
Optarim comitem perpetuum esse mihi.
Nolo tamen radium talem subducere terrae:
Fulgeat, obscuris restituatque diem.
Imperium hoc nostrum vates extende canore 15
Ne timeas, vires eloquiumque dabo.”
Dixerat. Applausum resonando dedere Camoenae,
Et subito sedes reppetiere suas.
Impulerit quo nos, Uriteslege beate,
Imperium Clarii certior ipse vides. 20
Tu, quoniam iuvenis mihi vel percognitus olim,
Aspira et coeptis, inclyte, plaude meis.
Est deus in nobis, agitante calescimus illo,
Ardor et inde mihi dicere facta tua.
Urbs mea Londinum genuit te clara puellum, 25
A teneris annis coluisti pectore toto
Musas, sic genius iusserat ipse bonus.
Argutae resonos nervos testudinis apta
Curasti eximie sollicitare manu. 30
Et Fortuna parens sic te promovit alumnum
Illa suum, ut medio lux tua nota foro.
Grantanasque scholas petiisti sidere fausto,
Gardinerus erat fautor et ille tibi.
Uroque vicanum te docta caterva vocavit, 35
Contulit hoc nomen functio clara patris.
Forma venusta quidem tua sic in fronte reluxit,
Auricomus vertex sic nituitque tuus,
Lumen et ingenii tibi sic affulsit acuti,
Tum virtus sic te condecoravit ovans, 40
Unus multorum certe sis visus ut instar.
Tu mihi mel fragrans deliciumque merum.
Quid nunc commemorem quo te comaedia Plauti
Accepit plausu, miles et ille tumens?
Si mihi iudicium solidum perfloruit unquam, 45
Aures si aut oculi praevaluere mei,
Dispeream si non fueris tam lucidus actor,
Quam qui maxime, et hic dicere vera libet.
Sic oculos, sic ille manus, sic ora gerebat,
Sic quoque personuit, quisquis et ille fuit, 50
Ut dici possit Romani cura theatri
Atque operis precium rettulit omne sui.
Gardinerus homo fortunas natus ad amplas,
Se Volvesaego consecrat atque dicat.
Maxima tu spirans, Grantana sorte relicta, 55
Principis Henrici splendida tecta petis.
Thesaurosque manu nocturna, saepe diurna
Versas, et curis prospicis usque tuis.
Pecchamus haec cernens, sic ora resolvit amicus,
“Iudicio crescet candidus iste meo.” 60
Legati munus tum Gardinerus obibat,
Te comitem lateri iunxerat atque suo.
Hinc crevit magnis certa experientia rebus,
Et fama enituit latius inde tua.
Cromvellusque potens sic delectatus amoeno est 65
Flore tui ingenii et dexteritate rara,
Ut te crediderit naturae dona sagacis
Hausisse ex Sophiae fontibus irriguis.
Senserat haec princeps, quo non cordatior alter,
Hinc te sublimi collocat inque gradu. 70
Orator celebris Batavos Belgasque potentis
Dum petis, eximie munere functus, ovas.
Caesaris inde tibi soror ac regina beata
Plausit, et officium comprobat omne tuum.
Floreat Henricus, regni tutela Britanni, 75
Qui te pro meritis extulit usque tuis.
Imperio Phoebi monitus haec qualiacunque
Carmina personui. Vive, valeque diu.

CCLX. IN RICHARDUM CROKUM, CALUMNIATOREM

Me fatuum Crokus fatuorum maximus ille
Imperio quodam praedicat esse suo.
Ut sim, me furiae non torquent: illius urgent
Clade mathematicum nocte dieque caput.

CCLXI. IN FRONTE LIBELLI, CUI TITULUS GENETHLIACON

Tardius in lucem charissime prodeo lector,
Causa fuit domini languida Musa mei.
Da facilis veniam iusta ratione petenti,
Et tibi decedet conditione nihil.
Exeo nunc multo limatior, atque Britannis 5
Primus ego antiquum reddere curo decus.

CCLXII. INSIGNIA EADUEARDI PRINCIPIS

Festa coronatae sunt haec insignia plumae
Principis Eduardi, divino numine cuius
Splendor, honos, tituli, nomen, laudesque manebunt,
Dum nivei liquido gaudebunt flumine cygni,
Lactea dumque hortis nascentur lilia cultis. 5

CCLXIII. PLUMA EADUEARDUM PRINCIPEM ALLOQUITUR

Adsum, candidior (princeps) nive, lacte, ligustro,
Imperiique tui laeta subibo iugum.
Paciferam dextra quoties gestabis olivam,
Pileolo stabo conspicienda tuo.
Impleat optato Zephyrus mea carbasa vento, 5
Sole sub ardenti taedia nulla feres.
Inclyta si laurus te forte ad bella vocarit,
In galeae cono stabo superba tuae.
Unica nobilium puerorum gloria, princeps,
Vivas, perpetuum tu mihi numen eris. 10

CCLXIV. ALLUSIO AD ETYMON NOMINIS EADUEARDI

Quisquis Eaduerdum Romano expresserit ore
Custodem fidei dixerit esse sacrae.
Hoc ego crediderim puero feliciter orto
A superis nomen caelitus esse datum.
Est pater antiquae fidei defensor amicus, 5
Degener et nullo tempore natus erit.

CCLXV. APPLAUSUS HENRICI 8.

Vive, pater patriae, rex invictissime, vivat
Ascaniusque tuus Phoenicis filius albae.

CCLXVI. AD D. GUILIELMUM SEISILLIUM

Diceris merito gallinae filius albae,
Sic te suspiciunt fata secunda suum.
Non modo suspiciunt, commendant rectius almo
Te Phoebo totum, Pierioque choro.
Provenit inde quidem successus laetus et ille, 5
Qui tibi promittit praemia digna cedro.
Candidus erudiit noster te Chaecus amicus,
Chaecus Cecropii gloria prima gregis.
Cognitione nites linguae exhuberante Pelasgae,
Et misces Graecis verba Latina sonis. 10
Invigilas studiis foelix noctesque diesque,
Sic quoque per Musas parta corona tibi.
Illa dies niveo est semper signanda lapillo,
Quae tibi Milaredam iunxit amore pari.
Foemina nulla magis doctas amplectitur artes, 15
Graecula te Graecum diligit illa suum.
Illa tibi vitis, tuque ulmus candidus illi,
Coniugio fausto gaudet uterque suo.
Vivite felices, Musarum cura perennis
Vos servet, summo constituatque loco. 20

CCLXVII. AD D. HARLEGUM

Virtutes animi sic te redimire videntur,
Ut redimit festum verna corona caput.
Deposcunt igitur dignas sua praemia laudes,
Praemia in aeternis conspicienda libros.
Fonte Caballino si quando labella rigassem, 5
Virtutes alacer tollerem ad astra sacras,
Et te virtutis cultorem, Harlege, probatum
Laudaret resonis haec mea Musa modis.
Repit humi tenuis, metuens et subsidet imo
(Absint ut vires) officiosa tamen. 10
Nomine quo, strictim laudes attinget amica
Qualiscunque tuas, fila canora movens.
Omne genus sophiae gustasti pervigil, atque
Hausisti eloquii vina fluenta pii.
Tu quoque facundi Ciceronis magnus amator, 15
Et tibi maiestas Virgiliana placet.
Profluviumque colis Nasonis, versibus unde
Illius assurgis gratior eximiis.
Nulla poetarum veterum monumenta supersunt
Florigero es quorum non spaciatus agro. 20
Hinc vates celeber, lepidus, multumque venustus,
Concinis argutis carmina laeta sonis.
Posteritati quae te vel feliciter omni
Commendent, nomen percelebrentque tuum.
Ecce suum officium mea praestitit omne Camoena, 20
Applausumque tuum vendicat illa sibi.

CCLXVIII. AD RICHARDUM GODERICUM

Magnificum retines, Goderici candide, nomen,
Quod vel Saxonicum recte idioma probat.
Sic bonus ac dives diceris iure Latino,
Moribus hoc nomen convenit omne tuis.
Nominis illa tui tam bella notatio non te 5
Constituit ditem, constituitve bonum.
Splendida felicem te virtus reddidit una,
Macte hac virtute et dona beata feres.
Causidico sic fama foro tua lausque nitebit,
Et te patronum percolet ipse cliens. 10
Nec sic contentus virtuti imponere finem,
Suspice doctrinae lumina clara piae.
Illa tuas possunt ad coelum tollere laudes,
Te quoque per niveas condecorare notas.

CCLXIX. PROSOPOPOEIA BOLONIAE EXPUGNATAE

Me Gessoriacum veteres dixere coloni,
Raraque sors nostrae nobilitatis erat.
Ast ubi Caesareos subiissem victa triumphos,
Romanas acies, imperiique iugum,
Crevit ab Italica mihi voce Bononia nomen, 5
Littora qua Morinum turba refracta colit.
O quoties cladem et sum magnas passa ruinas!
Me Francus domuit, Danus et Anglus atrox.
Romani valeant, Franci, Danique valete,
Anglus erit vitae spesque salusque meae. 10
Concussit (fateor) duro mea moenia bello,
Pectoris et medio viscera rupta mihi,
Non secus ac terrae cum motu volvitur Ossa,
Horrisonis crepitans dissiliensque minis.
Quid tum? Restituet mihi culmina Martius heros 15
Henricus, regum gloria, palma, decus.
Nunc ego vicino discam servire Britanno,
Et Rutupina frequens littora nota petam.
Vos fugite interea, Galli, nam fulminat Anglus
Victor, et iratus fortia tela quatit. 20
Gallia, quid speres? Fidei defensor avitae
Imperium repetit fortiter omne suum.

CCLXX. HENRICUM OCTAVUM VICTOREM BONONIA ALLOQUITUR

Romani rerum domini Rutupina petentes
Littora traiectus me coluere ducem.
Quid mihi cum victis Romanis? Palma, Britanne,
Inclyta me totam vendicat illa tua.
Officiumque meum (quod Gallo displicet) omne 5
In tua transfudi nomina celsa lubens.
Floreat aeternum felix victoria patris,
Filius Eduardus sustineatque parem.

CCLXXI. IN FRONTE LIBELLI, CUI TITULUS BONONIA GALLOMASTIX

BONONIA LECTORES ALLOQUITUR

Gallica tota fui nunc sorte Britannica Martis,
Perplacet eximium coniugiumque mihi.
Audiat applausus vestros Octavius ille
Victor. Io vivat, dicite, vivat io.

CCLXXII. AD HENRICUM COLLINUM

Foelicem genuit te Atrebatum patria felix,
Quo vel pervenit Caesar et ipse potens.
Isidis inde Vadum dulcem te fovit alumnum,
Urbs antiqua, decens, docta, venusta, nitens.
Et te perdocuit linguam bene candida utramque, 5
Unde tibi solide gloria parta fuit.
Senserat haec seniorque tuus fraterculus ille
Ingenii et cernens lucida signa tui
Ad studia intentus se totum vertit amoena,
Esse tui similis solliciteque cupit. 10
Frugiferi tandem laus floruit alta laboris,
Et meruit doctos inter habere locum.
Vos in amore pares studiis contendite magnis
Fratres, doctrinae ut luceat almus honor.

CCLXXIII. IN CYGNEAM POMPAM

Musica qua pompa †prb†

CCLXXIV. AD IOANNEM PONETUM, VIRUM IN UTRAQUE LINGUA ERUDITISSIMUM

Absentem toties tuum
Qui claris resonans undique laudibus
Lelandum, facilis mihi
Commonstras animi signa nitentia,
Et mores niveos simul,5
Quos verbis modo si pingere pluribus
Vellem, dicere non ego
Aut te audire quidem hoc tempore commode
Posses. Interea ne videar tibi
Spectati officii mei 10
Erga te solidum forsitan immemor,
Grates en referam libens.
Sic, Ponete, iubet nostra Camoenula,
Me quod magnifice tuis
Verbis extuleris, immeritum tamen. 15
Iure nam liquido mihi
(Ni verum pigeat dicere cognitum)
Non certe potero probus
Qualem tu tribuis candide gloriam
Salva agnoscere fronte nunc. 20
Novi quam vehemens rhetor amiculi
In causa eniteas tui.
Indulges nimium, sed mea longius
Ne te verba trahant, loquar
Hic quid veridico pectore sentiam. 25
Laetor non mediocriter
Hoc candore tuae mentis, et integras
Laudes quas tribuis mihi
Contentus refero nam tibi splendido.

CCLXXV. AD GEORGIUM HENEDRIGUM

Tama tibi applaudit fluvius, facunde Georgi,
Natalemque tuum percolit ille diem,
Qua paret oppidulum famaque foroque renidens,
Quod capit illimi nomen ab amne suum.
Lucidus utque sies totus, contendit amicus 5
Isiden hinc fratrem conciliare tibi.
Tu nunc fluminibus me consultore secundis
Utere, fortunae sors erit ampla tuae.
Isidis inque vado doctas alacerrimus artes
Extende, et meritis praemia digna feres. 10
Scripsisti iuvenis multa cum laude libellos,
Qui regi eximie perplacuere meo.
Aede igitur coctos annis maturior illos,
Assurget Musis docta caterva tuis.

CCLXXVI. INSCIPTIONES MURORUM CASTRI FANI MAUDITI

Semper honos, Henrici, tuus, laudesque manebunt.

Imperio Henrici naves submittite vela.

Gaudeat Eduardo duce nunc Cornubia felix.

Exprimat Eduardus fama factisque parentem.

CCLXXVII. AD IACOBUM BOTLERUM

Te Maridunenses, facunda caterva, celebrant,
Qua Charis Isiacas vitreus intrat aquas.
Tu Maridunenses merito recolisque disertos,
Officii grata sedulitate pii.
Crescit amor, doctas virtus extendit et artes, 5
Eximie hac totus tu quoque parte nites.
Incrementa videns laetus Camerarius ampla,
Vir probus et medicus regius, arte vigens,
Te sic munificus fuse exornavit amicus,
Ut tua principibus cognita fama viris 10
Undique luceret. Tandem hoc (velut omine) tactus
Splendore, Italiam non sine laude petis.
Unde tibi accrevit titulo virtutis honesto
Nomen victurum, conspicuumque decus.
Naturas ubi tu rerum fontesque perennis 15
Irriguos sophiae dexteritate iugi,
Excussisti alacer, iustum preciumque tulisti,
Artibus ingenuis eloquioque valens.
Sidera te in patriam revocabant fausta serenam,
Occurris laetus, deliciasque refers, 20
Quales exhibuit pleno cum copia cornu,
Ostentans flores, dona beata suos.
Italiam repetis suscepto munere foelix,
Tempore quo visa est regia Roma tibi.
Inde domum rediens Henrico gratior esse 25
Regi incepisti munificoque tuo.
Mox a secretis reginae doctior almae
Es designatus, functio grata placet.
Nuncius hinc ad Germanos transmissus amicos
Imperium comples principis omne tui. 30
Haec me cantantem sic Musa est candida adorta,
Consona versiculis talibus ora movens.
“Te memorem officii collaudo terque quaterque,
Qui sic Botlerum concinis usque tuum.
Iudicio nostro est hederis dignissimus ipsis, 35
Praemia quae vatum conspicienda virent.”

CCLXXVIII. ORNAMENTA IN TABELLIS DEPICTA

INSIGNIA HENRICI REGIS = CLXI

INSIGNIA EADUEARDI PRINCIPIS = CLXII

INSIGNIA GULIELMI LELANDI EQUITI

Splendida Lelandi sunt haec insignia cuius
Lauricolae fortes Martia facta canunt.

CCLXXIX. AD IACOBUM CURIONEM

Quem colit emerito geminus Parnassus honore,
Quem fons Castalius praedicat esse suum,
Quem sonet Isiacus chorus, et facundior ille
Eloquio clarum, iudicioque virum,
Te mea Musa canit, texit quoque laeta coronam, 5
Curio, temporibus praemia digna tuis.
Scribere moliris tersos, ut fama, libellos
Praedicat. Aspirent numina celsa tibi,
Sic felix poteris per tot compendia rerum
Aeternae famae dulce referre decus. 10
Expectant avidis oculis tua munera docti,
Foetura ingenii prodeat illa tui.
Gratus eris patriae quo certe nomine semper,
Illa quidem doctos comprobat, ornat, amat.

CCLXXX. QUALIS RICHARDUS SHELLEGIUS

Qualis ob occasu tepido cum flamine spirat
Est Zephyrus mollis gemmea prata fovens,
Qualis pulchricomus geniali lumine Titan
Cum roseam nitido pandit ab axe diem,
Talis adest nobis Shellegius ille venustus, 5
Qui Zephyrum et Phoebum candidus ore gerit,
Candidus ore gerit mel, mustum, nectara, ficus,
Pectore candidior cana ligusta gerit.

CCLXXXI. SUBSCRIPTIO PICTAE TABELLAE

Fertur Alexander pictorem magnus Apellen
Unum iudicio constituisse sibi.
Henrici effigies Octavi poscit et ipsa
Holbenae pingi dexteritate manus.

CCLXXXII. AD IOANNEM CAIUM MEDICUM

Nobilis Iceni gens late praenitet, urbem
Antiquam Ventam praedicat atque suam,
Unde tui generis fulgent exordia, Cai,
Praemia quae vitae prima dedere tibi.
Conditione tamen, penitus ni fallor, at ista, 5
Artes ut coleres gratior ipse bonas
Hic quoque tu magnam meruisti, candide, laudem,
Praestans omne quidem conditionis opus.
Principio Grantam petiisti, captus amore
Musarum ardenti mellifluisque sonis 10
Quo tu docte loco tandem velut Hesperus alter
Enituisti etiam lumina grata ferens,
Quae tibi coniuncti Framelingi splendida ocellos
Corripuere, et detinuere simul,
Usque adeo ut tersos, quos aedidit ille, libellos 15
Ad te censorem mitteret usque suum.
Deinde et in Italiam migrasti sidere fausto,
Rerum naturas excutis hincque gravis.
Arrisit studium tibi praeter caetera dulce
Artes quod medicas addocet atque probat. 20
Senserat hic Patavina cohors assueta politis
Quae studiis, laudes concinuitque tuas.
Denique collectis thesauris sedulus urbem
Invisitis, nomen cui Basilea dedit.
Interpres ubi tu doctus fidusque Galeni 25
Mistes Caecropiis mella Latina favis,
Aediti et in lucem te nunc autore libelli
Doctrinae testes ingeniique tui.

Finis