Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

I. AD ILLUSTRISSIMUM HENRICUM OCTAVUM, REGEM ANGLIAE, FRANCIAE ET HIBERNIAE INCOMPARABILEM

Regia cum laetis floreret Roma triumphis,
Esset et in pretio lingua Latina suo,
Lauriger Augustus vates ornare studebat
(Ut decuit) Flaccum Virgiliumque suos.
Illius hinc crevit spatiosum fama per orbem, 5
Fama quidem nullo deperitura die.
Ergo si nomen valet immortale parare,
Officiis doctos excoluisse viros,
Perge laboranti, rex, nunc succurrere Musae,
Quo pleno laudes concinet ore tuas. 10

II. AD PHILOMELA

Dulcia quae vasto meditaris carmina saltu
Vocibus argutis, huc, Philomela, veni.
Utque diem radiis Phoebus patefecerit almam,
Somnia nectareis discute vana modis.
Hic locus est inter densas gratissimus umbras, 5
Qui musco totus luxuriante viret.
Hunc cole, multisoni concentus nota magistra,
Auriculasque tuo carmine pasce meas.
Sic tibi contingant longae solamina vitae,
Et foetus simileis gignere saepe tui. 10
Sic pedicas auceps nullas tibi tendat avarus,
Viscoso pennas impediatve luto.

III. SYNCHRISIS CYGNORUM ET POETARUM

Cum niveis ipsos cygnis conferre poetas
Illum qui studuit, digna notasse puto.
Candidus est toto concentor corpore cygnus,
Pectora sunt vatis candidiore nive.
Laetus olor gelidis fluviis gaudere videtur, 5
Gaudet illimi fonte poeta suo.
Dulcia Laedaeus modulatur carmina cygnus,
Cum flores Zephyri lenior aura fovet,
Purpureo vates cum vere Favonius inflat,
Arguto resonum fundit ab ore melos. 10
Viminea cygnus casula contermina ripis
Saepe sub ardenti sydere tecta petit,
Frigora vicinae sylvae torrentibus undis
Aestivo vates tempore captat ovans.
Quis neget albenteis cygnos nunc atque poetas 15
Convenisse suis undique nominibus?

IV. IN EFFIGIEM TEMPORIS

Effigiem cuius referat, dic, ista tabella,
Quam pinxit vivo docta colore manus?
Temporis. Occupiti cur calvo? Certior ut sis
Prensandam frontem temporis esse docet.
Cur gerit has alas? Rapido fugit ocyor euro, 5
Ni caveas, rebus prospiciasque tuis.
Cur falcem dextra curvam gerit, oro, minaci?
Illa omneis huius demetit orbis opes.
Sola potest aciem divina retundere virtus.
Hanc recolas, nec erat falx metuenda tibi. 10

V. AD MUSICAM TESTUDINEM

Tu mihi curarum testudo dulce levamen,
Cum canis, articulis sollicitata meis,
Tu mihi solamen studiorum suave meorum,
Assiduo quoties lassa Camaena libro.
Tu mihi composito, ad requiem bene dulce iuvamen, 5
Comprimat ut lenis lumina fessa sopor,
Perge precor dominum modulis mulcere canoris,
Per me perpetuum sic tibi nomen erit.

VI. COMMIGRATIO BONARUM LITERARUM IN BRITANNIAM

Cana bonas passim cantavit fama Camaenas
Alpinas nunquam transiliisse nives,
Ut Pandionias facundia liquit Athenas,
Venit ad Italicos Musa polita lares.
Fronte tamen salva dicam nunc, audiat ipsa 5
Roma licet, Musas transiliisse nives.
Nam penitus toto divisis orbe Britannis
Tersa Camaena dedit verba rotunda loqui.
Illa vetus linguis florebat Roma duabus,
At linguis gaudet terra Britanna tribus. 10

VII. AD CYGNUM, IOVIANI PONTANI CULTOREM

Pontani ingenium soles diserti
Cygne et ter nivea notare gemma.
Pontani numeros soles fluentem
Et venam nivea notare gemma.
Pontani hinc veneres, et hinc lepores, 5
Gemma ter nivea soles notare.
Te gemma nivea notent venusti
Omnes, candiduli, elegantiores,
Cultorem resoni chori, meum qui
Pontanum niveo notes lapillo.

VIII. AD AURORAM

Purpureis venias invecta, Aurora, quadrigis,
Cernere da vultus o mihi diva tuos.
Poscimur, et nos hic studiorum commonet alma
Uranie, roseo tincta colore veni.

IX. INSTAURATIO BRITANNICAE ANTIQUITATIS

Doctorum genetrix foecunda Britannia, vatem
Ne te poeniteat me celebrare tuum.
Nam mihi si vitae paucos produxerit annos
Iuppiter, et dederit prosperitate frui,
Quae modo sunt crassis monumenta obducta tenebris 5
Restituam Phoebo lucidiora tibi.

X. IN EFFIGIEM THOMAE DUNOVEDI, AD BRIENUM TUCCAM, EQUITEM ANGLUM, SERENISSIMO REGI HENRICO OCTAVO A THESAURIS

Ingens gloria Martius Britannae
Gentis Dunovedus, ferae cruento
Qui proh naumachiae dolor tumultu
Inter fulmineos cadebat ignes,
Inter coeruleas peribat undas. 5
Spirat (Tucca) tua elegante villa,
Pictus dexteritate tam absoluta,
Vivo vertice ut invicem capillos
Discretos vigili putes labore,
Ut nunc hinc oculos putes et illinc 10
Alterna subito rota moveri,
Et plenas tepido cruore venas
Toto corpore suscitare vitam.
Quid quod mirificis modis venustet
Illustrem tabulam coronis alma? 15
In qua tot veneres, tot et lepores,
Tot blandae illecebrae, tot et colores,
Cum grata novitate suave rident,
Quod promittere noluisset unquam
Clarus Parrhasius, nec ipse Zeuxis. 20

XI. AD ZACHARIAM IURISCONSULTUM

Doctis Zacharia artibus refulgens,
Qui Musas colis et leveis choreas,
Parnassum celebrem tuum relinque,
Nec spernas veteris casas amici.
Sint quamvis humiles, tuae tamen sunt, 5
Virtutesque tuas canunt lubenter.
Ad lusus tibi cognitos venito,
Ornatus viridi caput corona,
Ac dextra tremula lyram canoram
Pulsa. Quis numeris neget valere 10
Te, quem plectiger ipse Phoebus olim
Omneis perdocuit modos canendi?
Sed tu desine plura nunc, Thalia.
Phoebi Zacharias alumnus intrat.

XII. IN EFFIGIEM ANDREAE SMYTHI, CHRISTOPHORUM FILIUM COMPLECTENTIS

Purpureis pinxit fucis quam clarus Apelles,
Christophorum iungit viva tabella patri.
Mollibus ingenuum puerum complectitur ulnis
Smythus, Apollinei gloria nota gregis.
Hoc quasi sentiret, radiantia lumina blande 5
Volvit amor patris deliciumque puer.
Gaudet et amplexu chari puer ipse parentis,
Cuius in optato lusitat usque sinu.

XIII. AD CYGNUM IUDICEM

Stabit iudicio cadetque semper
Nostrum cygne tuo diserte carmen.
Quare si niteat suis figuris,
Alma inter biferi roseta Pesti
Atque inter violas suaviores 5
Foelix perpetuo thoro fruatur.
At si purpureo vacet colore,
Pascat loripedis dei caminos.

XIV. VOTUM AD LIBERTATEM

Non in Erythraeo fulgentes littore conchas,
Aut molleis Arabum postulo avarus opes.
Non ego monticulos argenti posco dolosi.
Candida Libertas, tu dea sola veni.
Quid iuvat aurata circundare tempora mitra? 5
Quid Veneta corpus cingere veste iuvat,
Puniceo vel quid caput insignire galero?
Candida Libertas, tu dea sola veni.
Sceptrigeri valeant reges, gemmataque serta,
Et valeat splendor (nobilis aula) tuus. 10
Pictarum valeat nympharum cultus adulter,
Candida Libertas tu dea sola veni.
Quicquid habet rutila dives Pactolus arena
Cedat, et auriferi splendida ripa Tagi.
Cedite telluris sudantia munera vastae, 15
Candida Libertas, tu dea sola veni.

XV. AD STELLAM VIRGINEM

Stella, serenato color est tibi talis in ore
Qualis mixta sient lilia quando rosis.
Lumina sideribus certant, auroque capilli,
Mollia punicio murice labra rubent.
Maxima naturae possunt haec munera dici, 5
Casta tamen quiddam mens tua maius habet.
Virgineum serva tam purae mentis honorem,
Sic niteas alto lucida stella polo.

XVI. IMMORTALIS LINACRUS

Deseret ante suos modulos Philomela canoros,
Nullus et in vitreo flumine piscis erit,
Nullus ager verno producet tempore flores,
Quam pereat nomen, docte Linacre, tuum.

XVII. NATALE SOLUM

Mantua Virgilium genuit, Verona Catullum.
Patria Londinum est urbs generosa mihi.

XVIII. AD MARIAM HENRICI OCTAVI REGIS ANGLIAE FILIAM

Quicquid habent Charites niveae, Leneia proles,
Musarum quicquid candida turba novem,
Quicquid habet Pitho, quicquid faecunda Minerva,
Denique virtutis foemina quicquid habet,
Non minus est in te (Maria illustrissima rerum) 5
Conspicuum quam sol qui sine nube micat.

XIX. IN REDITUM AMICI

Spargite formosas violas, mea cura, Napaeae,
Spargite Pestanis lilia mixta rosis.
Vos laetae choreas Charites iam ducite festas,
Sollicitaque novo carmine, Phoebe, lyram.
Adsis laetitiae pater, et spumantia musta 5
Quae tua sunt larga munera funde manu.
Namque domum rediit longum expectatus amicus.
Fausta mihi numeris omnibus ista dies.

XX. AD GULIELMUM GUNTERIDEN AMICUM FIDELISSIMUM

O quantum illa dies semper mihi fausta colenda,
Quae studio iunxit pectora nostra pari!
Nam tunc Pymplaeum montem conscendere primum
Conabar, sacris tingere et ora vadis.
Tunc etiam Aonios montes lustrare parabam, 5
Nominis ac urbem, Pallas, adire tui.
Denique tunc doctum Phoebum doctasque sorores
Vidi Aganippaeae margine laetus aquae.
Omnia quae tibi nunc, Gulielme, accepta referre,
Nostra cupit plena Calliopeia tuba. 10

XXI. AD CYGNUM, DE COMMIGRATIONE MUSARUM AD GRANTANAM ACADEMIAM

Doctiloquas constat peramaenum Helicona sorores
Cum duce laurigeri deseruisse chori.
Candide sed tandem scis quo nunc, cygne, migrarint?
Recta ad Grantanas, tecta diserta, scholas.

XXII. AD MUNIFICENTISSIMUM HENRICUM OCTAVUM ANGLIAE REGEM

Dii tibi dent omnes, rex illustrissime, parvum
Henricum, referat qui patris ora sui.
Dii tibi dent patri patriae, foeliciter illa
Vivere Cecropii saecula longa senis.
Dii tibi dent fidei tutori, maxime princeps, 5
Ut faveant votis optima quaeque tuis,
Qui facis, ut faveant, fulvo regaliter auro
Assidue votis optima quaeque meis.

XXIII. LAUS HISTORIAE

Historiae quicunque cupit cognoscere laudes
Eximias, nostro carmine doctus erit.
Quod sol aethereo praestat pulcherrimus orbi,
Id nostris praestat usibus historia.

XXIV. AD CAMAENAM, UT MARTIALEM SALUTET

I nunc Pegaseo gradu, Camaena,
Et docti pete tecta Martialis.
Scis tu certo ubi sint, viamque nosti?
Volsaegi aedibus adiacent potentis,
Qui nunc vel Tyrio relucet ostro. 5
Illic tu facilis fores modesto
Pulsabis digito, rogans patronum
Ut paucis veterem cliens salutes,
A curis modo pervacet severis.
Si tunc annuerit serenus ille, 10
Intrabis. Pudor invenustus absit,
Ac de more statim meo salutem
Dices nomine plurimam. Docebis
Ultra cur ego miserim te ad illum
Plane magnificae virum nitelae. 15
Nempe hinc ut liquido meos amores
Erga tam veterem probarem amicum,
Integros, niveos fuisse semper.
I nunc Pegaseo gradu, Camaena,
Et docti pete tecte Martialis. 20

XXV. A GRAECO EPIGRAMMATE IN LAUDEM HOMERI

Ionibus astra suis, lunamque obfuscat et ipsam
Auricomus medio Phoebus in axe nitens.
Non secus hymnisonos vates obscurat Homerus,
Illustris claro lumine Pieridum.

XXVI. IN EFFIGIEM AMORIS

Zeuxis in illustri tabula formabat Amorem
Pictor, quo nullus clarior orbe fuit.
Purpureique botri teretes superaddidit uvas,
Aligeri nivea munera digna manu.
In quibus ars sic est vivos imitata colores 5
Luserit ut corvum praeda petita nigrum.
Pinxisset puerum, si quam feliciter uvas,
Omni perfectum parte fuisset opus.

XXVII. AD THOMAM LUPSETUM

Sunt qui pectore postulent avaro
Thesauros Phrygii Midae nitentes.
Sunt qui Nirea maximis venustum
Votis ore petant referre pulchro.
Sunt qui Caesareum ambiant favorem, 5
Munus tam breve blandientis aulae.
Sunt et qui ambrosiis gulae placere
Affectent dapibus meroque dulci.
Ast ter magnum ego deprecor tonantem,
Lupsete, ut liceat mihi petenti 10
Tecum vivere, commorique tecum,
Tam noto et niveo undecunque amico.
Queis nunc si annuerit meis secunda
Sors votis, titulum invidebo nulli
Quantumvis (mihi credito) superbum. 15

XXVIII. SUCCESSUS STUDIORUM SUORUM

Artes me septem docuit celeberrima Granta,
Et schola quae clarum de Iside nomen habet.
Parrhisii at Musas mihi persuasuere colendas,
Hinc variis cecini carmina mista modis.

XXIX. AD THOMAM HOUARDUM, PRINCIPIS ICENORUM FILIUM

Qui genus heroo clarum de sanguine ducis,
Hos lege versiculos, candide Thoma, meos.
Alter ab undecimo postquam te viderat annus,
Ingenium excoluit nostra Thalia tuum.
Nomine quo faveam quantum tibi, nulla referre 5
Lingua quidem, sed nec scribere arundo valet.
O utinam posses, diis concedentibus ipsis,
Cernere quae nostro pectore clausa latent.
Tunc recte scires quo te praeceptor alumnum
Prosequar eximio semper amore meum. 10
Pervia sed quoniam mortalia pectora non sunt,
Sint animi testes haec mea dicta pii.
Siquid et officii nos te praestamus amando,
Esse rogo tantum par in amore velis.

XXX. AD CATULLUM

Sunt qui admirantur, sunt qui venerantur, et usque
Carmina suspiciunt, docte Catulle, tua.
At mihi Musa quidem sic est blandita Marulli,
Amplius ut dubitem num tuus esse velim.
Et mihi sic placuit Pontani Musa diserti, 5
Hinc ego dispeream, si tuus esse velim.

XXXI. LUCRETIAE PUDICITIA

Cum foderet castum formosa Lucretia pectus,
Telaque purpureus tingeret atra cruor,
Tunc exempla dabat nullos moritura per annos,
Quam non mens tacto corpore tacta fuit.

XXXII. AD FAMAM

Dic tandem mihi, fama, dic amabo,
Num donare velis meas Camaenas
Grato munere longioris aevi.
Non sum nescius hic quidem venustas
Illas esse parum. Tuum favorem 5
Qualescunque tamen petunt benigne.
Quem si nunc dederis, novae studebunt
Formae, ac purpureum induent colorem,
Ut sint persimiles Catullianis,
Ut sint persimiles Marullianis
Pontanisque, fluentibus quidem illis
Musis, nostra quibus nihil videbit
Aetas pulchrius, elegantiusve.
Sed cur haec ego curiosus inquam,
Cum sis diva satis, tuapte sponte
Propensa hymnisonum beare vatem?

XXXIII. APPLAUSUS POSTERITATIS

“Aera dum volucris, fluvios dum piscis amabit,
Applaudet numeris Musa Britanna meis.”
Forsitan invidulis nimium sperasse videbor,
Opto candidulos inter habere locum.
Posteritas sileat, nullum sit in omine pondus, 5
Praesenti saeclo mi placuisse sat est.

XXXIV. AD THOMAM LUPSETUM

Laus notissima temporum tuorum,
Lupsete, aequoreis frequens in ore
Facundo Venetis et eruditis
Gallis hic placidam parabis aurem
Dum scribit numeros tuus volanti 5
Lelandus calamo tibi dicatos,
Sint quamvis meritis tuis minores.
Tam sunt omnia quae facis serena,
Ut nulla saecula nitere nostra
Possint splendidiusve fusiusve. 10
Artes in patriam bonas reducis,
Linguas restituis politiores,
Thesauros veterum invehis librorum
Doctos, et recolis chorum disertum.
Interpres facilis Latina formas 15
Ex Graecis monumenta, et ex Latinis
Rursus Graeca quidem labore grato,
Nec certe minus utili pioque.
Perge hac ire precor via, nec alto
Londino, patriae tuae meaeque 20
Clarus lumina tum feres minora,
Germano eloquii suo Novo quam
Como fulmine Plinius politus.

XXXV. AD FORMOSUM, DE LIBERALITATE NICOLAI ODOVALLI

Defuit o studiis nostris crescentibus aurum,
Munus at Odalli sustulit omne malum.
Ista prius faciles contemnent pectora Musas,
Et capient laeto Gotthica verba sinu,
Illius hoc in me meritum quam oblivio magnum 5
Impia Laethaeis mergere possit aquis.

XXXVI. AD NOBILEM QUENDAM IUVENAM

Carmina bella canis, dulci fluitantia vena,
Quae referunt dotes ingeniumque tuum.
Fac simili pergas filo deducere versus,
Et lepidum cinget festa corona caput.

XXXVII. DE THERMIS BRITANNICIS

Nota Murotrigum calidis stat gloria thermis,
Quo nitet eximium flumen Avona loco.
Hic natura potens tepidos (miracula) fontes
Excitat, et quaedam vis salientis aquae est.
Crediderim venas vicinas sulphuris esse, 5
Nascitur unde latens perpetuusque tepor.
Et si quando latex ebulliat auctior, ater
Consurgit fumus, foetor et inde gravis.
Tres numero fontes (memini si rectius) extant,
Regius, inter quos nobile nomen habet. 10
Cinguntur muro. Sedes quoque regius offert
Excisas saxis sedulitate pia.
Colluit in medicis undis numerosa caterva,
Fracta salutifero et membra calore fovet.
Hic urinantum puerorum in margine fontis 15
Sperat denarios officiosa cohors,
Talia decantans, “Visne, hospes candide, nostra
Uti nunc opera? Turba parata sumus.
Dives et es largus, tua nunc patet atque crumena,
Promittens nobis praemia laeta macris. 20
Haec eadem poscunt fontes de more salubres,
Hospitis extollunt munificamque manum.
De meliore nota paucos nunc proiice nummos,
Undas in medias subsideantque graves.
Nos tamen insultu facto scrutabimur ima. 25
Desine mirari, nos referemus opes.”
Hactenus et pueri. Doctorum turba virorum
Undique decertant quae sit origo loci.
Somnia Cambrorum Bladudum ad sydera tollunt,
Inventorem operis scilicet eximii. 30
Maildulphusque sui decus admirabile saecli,
Caesaris hic curas officiumque probat.
Territa quaesitis ostendit terga Britannis
Caesar, et officium praestitit ille? Logi.
Induperatores alii, Romanaque virtus 35
Urbem Thermarum percoluere suam,
Moenibus inque ipsis retinet monumenta Quiritum
Antiquae clarum nobilitatis opus.
Gloria thermarum sic luceat inclyta semper,
Tantum sint memores hospitis usque mei. 40

XXXVIII. AD MUSAM SUAM, UT CHRISTOPHORUM SMYTHUM SALUTET

Christophoro multam Smytho dic, Musa, salutem,
Cum dabis hoc versus, munera grata, meos.
Ille puer quamvis decimum vix computet annum,
Extersis loquitur verba Latina modis.
Historio, cum scaenis gestit comoedia, laudem 5
Accipit, et plausu laeta theatra sonant.
Voce refert tristi cum tristia facta tragoedus,
Spectator lachrimis maestulus ora rigat.
Illius hinc genitor componit Apolline dextro
Carmina, perpetuos quae meruere cedros. 10
Haec eadem argutus recitat cantatque puellus,
Diffluere in labris Attica mella putes.
Ingenii sunt ista quidem vel signa beati,
Nec tamen ingenio candida forma minor.
Scire cupis vultus quae sit praestantia? Talis 15
Est in Apellaeis qualis Amor tabulis.
Sic nostrae volui te commendare Camaenae,
Virtus laudata ut cresceret illa tua.

XXXIX. COLLATIO PLUTARCHI ET SEVERI

Plutarchus vitas scripsit, vitasque Severus,
Et pulchre officio est functus uterque suo.
Quanto Plutarchus lingua praestantior, alter
Materie tanto est clarior atque fide.

XL. AD CALLIOPEN

Calliope lasso veniam dabis inclyta vati,
Officii non est immemor ille sui.
Crastina cum roseos vultus ostenterit orbi
Aurora, ad solitum penna recurret opus.

XLI. AD GUILIELMUM BLONDEM, TITULO MONTIOII, ILLUSTREM

Sequanicis mitto parvum tibi munus ab oris,
Candida Pierii gratia, Blonde, chori.
At si animum spectes, magnum misisse videbor.
Res ubi deficiunt, est voluisse satis.

XLII. AD IOANNEM FRATERCULUM, INSIGNEM MEDICUM

Me curis vacuum beata rura
Nunc, fratercule, detinent amice.
Contentus laris hic quiete parvi,
(Sed quem fertilis hortulus coronat),
Compono lepidos poeta versus, 5
Versus quos, Clario favente, docta
Forsan posteritas canet probatos.
Te sacrae retinet locus sophiae,
Illic lector ubi frequens columnas
Tritas occupat, et labore longo 10
Palmae dulce decus parat superbae.
Unde inter medios sophos sophistas
Monstraris digiti nota benigni.
Ut tu gymnasii celebritate
Gaudes, sic ego amaenitate ruris. 15

XLIII. AD SOMNUM

Grata quies fessis membris dulcissime somne,
Languida permulcens lumina, somne, veni.
Fulserit ignifera cum clarus lampade Phoebus,
Hinc e turgidulis, somne, recede genis.

XLIV. UNIO ROSAE ET LILII

Prima rosis sedes picto debetur in horto,
Proximam et a prima lilia cana tenent.
Illae Sidoniae tinguntur murice gentis,
Haec sunt Sithonia candidiora nive.
Illas noster amat, tanquam sua stemmata, princeps, 5
Haec etiam summo Gallus honore colit.
Lilia purpureis dii iungant alba rosetis,
Vernet ut in terris pacis alumna quies.

XLV. E GRAECO

Candidus est ingens plane thesaurus amicus,
Siquis servandi norit habere modum.

XLVI. AD BRIENUM TUCCAM, HENRICO OCTAVO REGI A THESAURIS

Lumen Pierii gregis, Briene,
Quem vel tergeminis virum caterva
Doctorum titulis ad astra tollit,
Si te non teneant tui meique
Causae principis inclyti severae, 5
Ignotam accipe schoedulae Camoenam,
Quae pro tempore gratiam laborat
His paucis numeris apud te inire,
Ut sic freta tua benignitate
Plures ac etiam elegantiores 10
Promat, queis celebrem tuam Britannis
Virtutem faciat celebriorem.

XLVII. IN EFFIGIEM NYMPHAE TERRARUM ORBEM ALTERO CALCANTIS PEDE

Castalios decorat Smythi formosa penates
Nympha, coronati Zeuxidis arte nitens.
Stat roseo vultu, crispat quoque vertice plumas,
Syndone se mediam, caetera nuda, tegit.
Calcat ovans orbis subiecta cacumina vasti, 5
Foemina quod iuvenes presserit atque senes.

XLVIII. AD CHRISTOPHUM SMYTHUM MAXIME SPEI PUELLUM

Inter candidulos decus puellos
Non vulgare quidem, novem sorores
Ipsas qui colis, huc adesto, Smythe,
Dum nos primitias damus recentes,
Suadente hendecasyllabos Thalia. 5
Huc aurem facilis tuam reflecte,
Nostrum et consilium libenter audi,
Musis sic potieris et cito almis.
Selectos veterum bono libellos
Edisce auspicio, ex quibus Latinae 10
Linguae munera comparabis ampla.
Si porro cupias venustus esse,
Et tersum ac teretem stylum peroptes,
Tunc amplectere candidi Terenti
Argutum eloquium. Sales docebit 15
Sparsos ac Venerem simul iocosam.
Si molles numeros amor decorus
Exposcat, tibi Naso tunc colendus.
Solus regnat enim potens rotundo
Versus ore loqui. Duos foveto 20
Hos recte, teneris tuis dicatos
Annis. Ne fugias cave citato
Ut praeter casulam gradu, morantes
Mellito refovent cibo puellos.

XLIX. IN ADVENTUM CANDIDAE LIBERTATIS

Venisti toties petita tandem,
Libertas placidae mihi quietis.
Illud dulce quidem datura munus
Quo curam minuas laboriosam,
Et tristes animi mei labores. 5
An fallor volucris nigrore somni?
Ipsa est. Nosco etenim remissiorem
Frontem, lumina laeta, syderumque
Instar, tota micantia hinc et illinc.
Tum vestes video leveis, et auro 10
Servili vacuas, tamen decentes.
Subridet loculum ferens apertum,
Laudata mediocritate faelix.
Faelix et comite optima Quite,
Nec pili faciens opes Midaeas, 15
Fortunam tenuem beata praefert.
Qua nunc laetitia, quibusve digne
Adventum celebrem tuum corollis?
Vos Musae, mea cura maxima, o vos
Musae incendite nunc focis Sabaea 20
Plenis munera. Vos rosas suave
Spirantes date, caeterosque fundit
Quos ver purpureum novos odores.
Haec nam prima dies tulit salutem,
Libertate mihi favente blanda. 25

L. QUALIS GULIELMUS LATIMARUS ISIACUS

Si quis Cecropiae gentis sermone venusto
Floret, et eloquio, Roma diserta, tuo,
Si quis Aristotelis faecunda volumina versat,
Iuditii rara dexteritate boni,
Si quis legiferum Mosen sanctosque prophetas 5
Excolit, ac Christum purius ore docet,
Si quis, avaritia pulsa, mediocria curat,
Est ea Latimari gloria vera pii.

LI. PARDUS VENATOR

Aeripidem cursu volucri praevertere cervum
Nuper erat canibus palma superba citis.
Prodiit intrepide, non vinci at vincere sperans
Pardus, habens maculis vellera sparsa nigris.
Cursu Gnosciacas illum superare sagittas 5
Et volucres credas vincere posse leves.
Romanis, rerum dominis, venatio forsan
Perplacuit. Similem saecula nostra vident.

LII. AD IUSTUM, PAULINAE SCHOLAE MODERATOREM

Qui linguas teneras nova refingis
Quadam dexteritate, nec ruinam
Musarum pateris nitentium ullam,
Tu nunc, Iuste, meum manu benigna
Carmen suscipe, lectitaque pridem 5
Conscriptum monitore praepotente
Phoebo, cuius amor mihi indies sic
Crescit, conspicuos ferens ab alto
Coelo tot radios, quod haec arundo
Istis nunc facile illinire chartis 10
Certe nulla potest. Lubens patroni
At magni imperium sequetur omne,
Virtutesque tuas ad astra tollet
Comptis hendecasyllabis Phaleuci,
Quos Paulo chorus ille consecratus 15
Laudem concinet in tuam canorus.

LIII. COLUMNA IN ISIDIS VADO, A NICOLAO CRATZERO MATHEMATICO ERECTA

Marmoreas cantat celeberrima fama columnas,
Quas claris statuit maxima Roma viris.
Nec minus insignem cantabit fama columnam,
Cratzeri artifices quam statuere manus.
Candida Zodiacus circundat circulus apte 5
Marmora, quae vario picta colore nitent.
Fulgidus auricomo cum splendet lumine Titan,
Umbriferis spatiis tempora certa docet.
Num nitidis fulget Phaebe redimita coronis,
Horarum numeros linea tincta notat. 10
Praeterea variis inscripta columna figuris
Astrorum motus ingeniosa refert.
Cuius ab exemplo doctorum turba columnas
Erexit rara sedulitate novas.

LIV. AD N. IONUM

Illustris veteres notae poetas
Tu versas studiose, Ione, dextra
Nostro consilio. Precor recepta
Ut provincia nunc tuo labori
Fructus accumulet favente Musa 5
Amplos. Dimidium quidem negoti
Est recte incipere, exitus probabit
Dictorum niveus fidem meorum.
Durum principium, sed hoc voluptas
Mollit blandula. Scire quae sit ista 10
Vis? Audi. Resonos colit poetas
Quisquis iudicio valet profundo.
Ille autem poterit volare certis
Pennis per varias vices, et atris
Lucentem tenebris opem referre. 15
Hinc tutus poterit genusque quodvis
Doctrinae melioris ore terso
Orbi pandere, et Aonias sorores
Sacris montibus evocare, cum queis
Aut molleis elegos amator ardens 20
Totus consonet, aut cruenta grandi
Cantet bella virum tuba, deorum
Laudem aut hymnisonis modis supremam,
Vel fulgentia ad astra transfiguret.
Me sic magna loqui putes, modo adsit 25
Viva industria, mens et incalescens.
Maturas segetes tui laboris
Exacti pretium feres perenne.

LV. LAUS MACRINI

Barbitos argutis Macrini personat odis,
Quas vel Pierides concinuisse velint.

LVI. COMPARATIO IN GLORIAM HENRICI OCTAVI REGIS POTENTIS

Quantum puniceis novo rosetis
Cedunt vere suis rubeta spinis,
Quantum lilio amaenioris horti
Gemmae omnes aliae nitore cedunt,
Quantum caetera punicis decoro 5
Malis poma quidem rubore cedunt,
Quantum coniferis breves myricae
Concedunt quoque gloria cupressis,
Quantum stelligero repressa tellus
Caelo mole sua et nigrore cedit, 10
Tantum omnes alii celebritate,
Fama, nomine, gloriaque vera
(Ut mittam ingenii valentioris
Lumen, flumina, fulmen atque vires
Rari iudicii tui perennes) 15
Concedunt tibi principes sereni,
Henrici, o patriae tuae columna
Talis, qualis erat celebris illa
Olim quam extulit Hercules triumphans.

LVII. AD MUSAS

Aonis quae montibus assoletis
Lusitare, et virgineam choream
Ducere, insertis manibus, sorores
Carmine dulci,

Ferte vires, atque lyram canoram 5
Consonis hic versiculis poetae
Cognito gratissima dona vestro
Ferte sorores.

Omnis arbor parturiens odoris
Floribus, spirante Favonio tam 10
Molliter, mentem ad numeros canoros
Illicit almam.

Asperae brumae impatiens hirundo
Tecta (nidos intrepidos quidem illos)
Iam relinquens penna agili serenas 15
Verberat auras.

Sepibus laetae volucres amaenis
Dulce cantillant, resonantque claris
Vocibus pulsata celebriori
Aethera cantu. 20

Si lyram Musae faciles rogatam
Hic novo vati dederitis, aptis
Laudibus divina canet benignus
Numina vestra.

LVIII. AD FRANCISCUM POINUM, EQUITEM UNDEQUAQUE CLARISSIMUM

Sic, Francisce, tuis chorus canentis
Phoebi laudibus insonat, decora
Ut se quisque putet sacri tulisse
Vatis nomina, gloriamque et una
Ornamentum hederae sequacis almum, 5
Si te carmine laudet, ornet, effert,
Quem Musae, Charites, Venus, Leposque
Tollunt unanimes ad astra celsa.
Quare nunc mea candidum Thalia
Persuasit mihi calculum inserendum, 10
Quo dotes celebrem tuas benignus.
Gaudes qui rigidos et inter hostes
Blando Pegasides sinu fovere.
Contendisque tuis dare id Britannis,
Priscis quod dedit inclytus Latinis 15
Mecoenas studiosus et Maronis,
Et Flacci lyrici illius poetae.

LIX. IUDICIUM DE BRIXIO ET MORO

Brixius est nivei candoris plenus, et ille
Iudicii veri libera verba ferit.
Brixius aequavit mellito carmine Morum,
Clarior ingenii nomine Morus erat.

LX. AD EPHOEBUM

Nactus oportunum tempus, formose, salutem
Lelandus multam mittit, ephoebe, tibi.
Nec modo contentus solam misisse salutem,
Dona etiam studiis mittit et apta tuis.
Nempe hoc reticulum, nervoso stamine tensum, 5
Bissenas numero Sequanicasque pilas.
Tu scio gaudebis collato munere parvo,
Ac si misissem gemmea dona tibi.
Nec sine causa equidem: si tandem iudico recte
Respondent annis munera nostra tuis. 10

LXI. AD BRIENNUM TUCCAM, EQUITEM

Virgilii carmen quod non violaverit ignis
†Tucca† dedit, tu das Bacchica serta mihi.
Quilibet e doctis versus servaret ab igne,
Principis est hederam sed tribuisse viri.
Quanto privatus minor extat principe, tanto 5
Maior Romano Tucca Britannus erit.

LXII. SCIURUS CHRYSIDIS

Hastas dum coryli colit vibranteis
Rufus testigeram nucem sciurus
Hamis prandiolum rotans aduncis,
Aures laetus et arrigens acutum,
Erectusque sedens statim reduxit 5
Et caudam ad tremulum caput pilosam,
Naturae referens suae latentem
Certe nescio quam potentiam, unde
Et nomen proprium inditum eleganter,
Illic scilicet oriens Pelasgo e 10
Fonte, et significanter undecunque.
Hunc exercet acutulos receptis
Testis denticulos, opusque fervet.
Fragmenta undique decidunt refracta,
Testarum et cumulus cito fit ingens. 15
Elugent sua praemia haec puelli
Sic sublata quidem, frequenter idque
Tunc viscum et pedicas, crucem tyranno
Immiti, unanimes minantur omnes.
Foelix ille tamen fame repulsa 20
Maturas coryli nuces recondit
Cautus continuo horreis in ipsis,
Illic arbor ubi incavata prostat,
Securosque thoros suis alumnis
Musco luxuriante praeparavit. 25
Libertatis erat sciurus iste
Cultor perpetuus, sed (heu) puellus
Unus fraudibus usus (heu) malignis
Tam gratae invidet illius quieti.
Hic vero nemus omne curiosus 30
Collustraverat, et dolo assuetus
Compegit remoras quibus miselli
Vel collum implicet, aut pedes catenet.
Ignarus laquei sciurus atri
Praedatum egreditur vagus per umbras 35
Optatas, coryleta qua virescunt
Et fructus reparant suos abunde,
Nec quicquam timet. Interim impeditus
Et multum subito malo gravatus
Persentit pedicae subesse fraudes. 40
Contendit miseris modis retorta
Vi dissolvere vincla. Ibi tumultu
At nil proficit, arctiusque tandem
Irretitus et involutus omnem
Servus spem proiicit, doloque cedit. 45
Praestructor videt, advenitque laetus
Et vinclis cito praedulam solutis
Captae colla ferae premit catena.
Hinc prudens animalculo puellus
Tam molli et lepido potitus urbem 50
Turritam repetit, sui et patroni
Haec munuscula deferens amicae.
Formosam Venerem salutat ore.
Tunc illa officii memor puellum
Laudatum aureolo venusta donat. 55
Chrysis bella suis videns parata
Dona haec deliciis comit fovetque,
Cicurat quoque dextera scirum
Molli, ac ambrosios cibos ministrat.
Nunc collum illius aurea catena 60
Cingit, longius ille ne vagetur.
Sic qui frondicola esse totus olim
Assuevit, facile hac domesticus fit.
Et non illepidos movere lusus
Doctus, tum dominae suae placere, 65
Cuius tam bene cognitam ille frontem
Observator habet, nuces amarae
Quam fuscas coryli. Nigros ocellos
Observat dominae, indices doloris
Atri laetitiaeve, quos solo ipso 70
Fixos cum videt, o quot ille tristeis
Tum curas simulat? Severus aures
Demittit teneras, gemensque moesta
Claudit lumina, velat omne pansa
Cauda corpus, et algida recumbit 75
Terra, tristitiam docente vultu.
At cum Chrysidis aureae micantes
Cernit clare oculos, redit lubenter
Ad lusus veteres et ad cachinnos.
Fulgentis dominae sinum tepentem 80
Scandens lacteolas premit papillas.
Atque, ut Chaoniae solent columbae,
Iungit molliculis labella labris.
Nunc tundit pedibus ferox protervis
Pectus marmoreum suae Dianae,85
Iras et simulat graves receptas.
Nunc et depositis minis serenus
Fingit ludicra blandulus faceta,
Notum praemiolum petens nucellae.

LXIII. IN REDITUM RICHARDI PACAEI, UTRIUSQUE LINGUAE ORNAMENTI CLARISSIMI

Iam sospes rediit noster ab inclytis
Pacaeus Venetis, Aonidum decus,
Et secum in patriam lumina rettulit,
Aut (verum ut fatear) numina rectius.
Ecquis lucidulis candidus unio 5
Conchis innitet, ecquis mihi fulgidus
Ramus concrepitat frondibus aureis,
Cum quo pectoris ingentia gaudia
Plaudentis celebrem? Quae mihi consonae
Musae clara ferent carmina, queis ego 10
Pacaeo reduci gratuler intime?
Quem absentem miseris vocibus ambiit
Doctorum chorus, “o sydera” conquerens
“Vel crudelia.” Quem splendidus insuper
Nympharum numerus notus Apollini 15
Absentem indoluit mirificis modis.
Quem salvum ac reducem visere gestiens
Grex natus studiis, plausibus assonat,
Quem Musae reducem denique splendidae
Vinctae purpureis tempora floribus 20
Certant carminibus vel ter ovantibus
Ad coeli nitidi tollere culmina.

LXIV. IN STATUAM IOANNIS COLETI, FANI PAULINI DECANI

Eloquio iuvenes ubi Lillius ille polivit,
In statua spiras, magne Colete, tua.
Quam si Praxiteles fecisset magnus et ille,
Forsitan aequasset, non superasset opus.
Hac salva statua, divini forma Coleti 5
Temporibus longis non peritura manet.

LXV. AD IOANNEM DICONUM

Eximius nostri cultor, Dicone, fuisti
Nominis, eximius cultor et ipse tui.
Saepe tibi nugas nostras recitare volebam,
Saepe mihi nugas tu recitare tuas.
Posteritas igitur merito testabitur ipsa, 5
Numen amicitiae nos coluisse pium.

LXVI. AD CYGNUM

Cygne, coronasti viridi mea tempora cisso,
Et mea sunt hederae munera, cygne, tibi.
Crescite felices hederae, foelicia vatum
Praemia, non ullo deperitura die.

LXVII. AD THOMAM MILONEM

Dicerer a cunctis merito ingratissimus esse,
Si non laudaret te mea Musa, Milo.
Tu me vel teneris annis utroque parente
Orbum accepisti, vel pietate mera.
Tu me informandum studiis melioribus usque 5
Curasti. Instructor Lillius ille fuit,
Cuius ab industri cura didicere Britanni
Facunde pubes ingeniosa loqui.
Tu me Socraticos iuvenem post inter alumnos,
Qua nitet eximie Granta beata, locas. 10
Deinde etiam Isiacam petii feliciter urbem,
Extincto Iceno principe morte meo.
Postremo Henrici regis mihi gratia multum
Profuit Octavi, munificaeque manus.
Hinc mihi facta domus studiosa Lutetia, ad unguem 15
Doctos qua colui sedulus urbe viros,
Budaeum, Fabrum, Paulum Aemiliumque, Ruellumque
Aeternis plane nomina digna cedris.
Pro quibus o meritis cessabit fundere summo
Lucifer ante suum clarus ab axe iubar, 20
Impiger et fluctus odio delphinus habebit,
Aequoreasque ferox ursus amabit aquas,
Quam, Milo chare, tuum labatur pectore nostro
Nomen, quod pietas persolvet ipsa sinu.

LXVIII. AD PETRUM VANNUM

Laudasti tenuem, doctissime Petre, Camaenam
Qua cecini Tuccae nomina clara mei.
Ipse tua mentis niveum laudabo vicissim
Candorem, simili non ratione tamen.
Nam tuus ille mea candor decus addere Musae, 5
Candori poterit nil mea Musa tuo.

LXIX. GRATULATIO AD AMICUM PRO MUNERE

Temporibus duris quod certe defuit aurum,
A famulo accepi munera grata tuo.
Quid tibi nunc reddam tali pro munere munus,
Mittere cum tenuis sors mea magna vetet?
Si praestare novem quicquam per carmina Musae 5
Possint, et siquid fautor Apollo meus,
Deseret ante suas sylvas Philomela canora
Quam non officii sim memor ipse mei.

LXX. AD GONELLUM, UT URBEM RELINQUAT

Cur tanto studio colas celebris
Londini Aonie improbos Gonelle
Luxus non video, quibus fovetur
Corpus molliculum, ingeni impotenter
Cura posthabita sacri, vel illos 5
Cur vanos strepitus ames superbae
Urbis, multiloquus licet popellus
Te monstret digito, quod inter ipsos
Doctos doctus et ipse consequaris
Linguae delicias meras Latinae. 10
Averte auriculas tuas ab illo
Plebis iudicio levi frequenter.
Si laudis solidam petis coronam,
Secessus pete, conferent et illi
Flores ad cumulum venustiores. 15
Aedes ergo age civicas relinque.
Nam me iudice non videtur ille
Dignis sat propriae modis studere
Vitae, qui genium suum per urbis
Cessator medias fovet popinas, 20
Quin ultro ingenium colit qui amoenum
Intento studio et quidem perenni.
Hic forsan videor tibi molestus,
Dum totus cano cantilenam eandem.
Certe candor, amor, movent iubentque, 25
Ac nunc ultra etiam imperant, ut audax
Scribam sustineamque constitutam
Causam, sed ratione quadam honesta
Hac, ut pervehemens velim videri
Orator potius tibi, imperator 30
Quam subdurus ego. Satis voluntas
Est autem tua cognita, at laboro
Currenti stimulum addere impetentem.
Sic villam repetas tuam beatus,
Commissamque tibi sacro patrono 35
Defendas querulos pius clientes.
Te Grantania praedicabit illa
Qua floret schola maxime diserta,
Linguae et gloriola utriusque pollens.
Venatoria te statim obviisque 40
Gens amplexibus advolans fovebit
Vivum, tum reducem sibi valentemque
Hinc inde accipient. Libenter ergo
Secessum celebra, relinque et urbem.

LXXI. QUALE CARMEN BORBONII

Talia Borbonius modulatur carmina vates,
Qualia cum moritur concinit albus olor.

LXXII. IN EFFIGIEM D. HIERONYMI

Dive tuos cerno quoties Hieronyme vultus,
Scripturae toties ardeo amore sacrae.

LXXIII. AD LECTOREM DE CYGNI QUERELA

Palladias misere facundus cygnus Athenas
Ingeniis queritur non superesse bonis.
“Quid Pandioniae iam sunt nisi nomen Athenae?”
Carminibus cecinit Naso poeta suis.
Sed cur sic queritur? Florebunt semper Athenae, 5
Atticus aeterno perfluet ore lepos.
Urbes ut pereant, facundia nulla peribit,
Gloria virtutis non moritura viret.
Naturae vitio fons areat unus et alter,
Non expectatus tertius ecce fluit. 10
Ingenii eloquiique vices commutat et ipsa,
Sic tamen ut reparet semen utrique bonum.
Urbis Athenarum monumenta illustria multum
Suspicio, veneror, percolo, laudo, cano,
Nomen Athenarum mihi non bene tinnit ad aurem 15
Nudum. Granta quidem personat usque mea.
Illam barbaries Scythicis foedavit ab oris
Urbem, progenies et truculenta, Getae,
Hanc Sigbertus apex regni, et Burgundio Faelix
Certabant studiis condecorare sacris. 20
Vicus (et exiguus tantum) male tectus et ille
Antiquae famae perdidit omne decus.
Cognitione trium linguarum Granta coruscat,
Attici et eloquii fulmine praestat acri.
Quam iuvat ingenuae nutricis dicere laudes! 25
Parta per illam si nunc mea fama nitet!
Tempora deducant longam felicia vitam,
Laudibus assurgam, Granta serena, tuis.

LXXIV. AD BRIENUM TUCCUM, IN FRONTISPICIO PROCOPII

Si quid in humanis sit rebus reddere possit
Quod nos prudentes multisciosque viros,
Si quid sit vitae quod prosit, et undique mentem
Moribus informet terque quaterque bonis,
Historia hoc praestat, Tucca ornatissime, cuius 5
Nulla tibi laudes dicere Musa potest.
Accipies igitur quem mitto fronte serena
Hunc Procopium, studiis munera digna tuis.

LXXV. AD THOMAM SULMONEM, HENRICO OCTAVO ANGLIAE REGI AB EPISTOLIS GALLICIS

Tu mihi doctrinam tribuis laudemque diserti,
Et celebras longo nomen honore meum.
Non ego, mi Sulmo, tali me dignor honore,
Laurea nominibus convenit ista tuis.

LXXVI. IN NATALEM DIEM

“Tempora Pierides roseis vincite corollis,
Consona Castaliae fila movete lyrae.
Haec est festa dies, qua primum vidimus illa
Sideribus picti lumina clara poli.
Haec lux alma quater senis natalibus Idus 5
Septembris reparat, tempora laeta quidem,
Atque mihi certe niveo signanda lapillo.
Officii ut videar commeminisse mei.
Sic mihi Nesteoreos concedat Iuppiter annos,
Et det tranquilla prosperitate frui. 10
Deliciis nec enim statuo hic extendere vitam,
Otia vel rebus pigra fovere malis.
Hoc tantum cupio, studiis prodesse politis,
Laudibus et patriae crescere certo meae.”
Nobilis illa fuit, sed tantum hoc defuit unum, 15
Scriptores memores, posteritatis amor.
Vos antiquarum rerum (mea cura) Britanni,
Sollicita excutitis qui monumenta fide,
Exerite o calamos, exempla ostendite clara,
Patria ut eniteat picta colore suo. 20

LXXVII. AD LAURENTIUM SPARCHFORDUM

Si fortuna potens meis faveret
Votis, praemia pectore allubente
Donarem aurea. Sed mihi volenti
Haec sors invida cum neget, retortam
Ostentans faciem, boni feres nunc 5
Parvum carmina munus ista. Tantum
Effusos numeros sinit severum
Hoc tempus dare, quos tuus benignus
Certe poscit amor. Manet repostum
Namque imis penetralibus tenacis 10
Constantisque animi, quibus beasti
Me pridem officiis domi tuae, cum
Smithum, delicias meas, venirem
Visurus. Poteram et lubenter illic
Tecum perpetuos dies manere. 15
Nymphis non Helicon sacris videtur
Fons nunc gratior, illa quam tua istinc
Visa est villa mihi, nitens serenum
Passim floribus et situ tam amaeno.
Supplex comprecor ut tuis amicis 20
Serves atque tibi valens (paratum
Musis hospitium) bonis ad annos
Illos centuplices, gravis nec unquam
Vitae taedia sentias amara,
Mi Sparcforde, vel horridum ruentis 25
Fortunae illius impetus feroces.

LXXVIII. IN EFFIGIEM FORTUNAE NAVIGANTIS

Navigat aequoreo Fortuna in gurgite picta,
Qualis Apellaeis est Venus in tabulis.
Lubrica dat puppim lunatus corpora delphin,
Caeruleas sulcans impete ventris aquas.
Dat tenuis syndon curvae quoque vela carinae, 5
Quam tenet in nivea splendida virgo manu.
Quatuor horrisono spirantes turbine venti
Distendunt pleno flamine vela simul.
I nunc, et dubites tecum Fortuna proterva
Cur una nequeat sede manere diu. 10

LXXIX. AD GULIELMUM GUNTERI FILIUM

Herculis aeterni celebrant praeconia vates,
Victor quod Cacum presserat ille trucem.
Cecropius famae tulit inclyta praemia Theseus,
Qui saevum rigido contudit ense Scynin.
Nec minor ipsius crudelem fama latronem 5
Quod Scyron ad Stygias miserit ultor aquas.
Si tanta Alcidis debetur gloria facto,
Si tanta Aegiden gloria iure manet,
Quanta tuis merito accedent encomia factis,
Quo duce piratae, victa caterva, iacent? 10
Quos neque Turcarum potuit convincere princeps,
Armiferisve Rhodos insula clara viris,
Quos neque vitiferae potuerunt agmina Cretae
Vincere, quos Veneti nec potuere duces.
Macte animo, et nostris fac talibus aequora purges, 15
Guntere, armisoni cura decusque Dei.

LXXX. AD THOMAM VOLVESAEGUM, ARCHIEPISCOPUM ISUROVICANUM red

Sic tuus Henricus, regum qui gloria florens,
Perpetuo studio te colat, ornet, amet.
Sic pia coniungat proceres concordia magnos,
Ut iusto belli fulmine Turca ruat.
Sic vastas operum tantorum denique moles 5
Absolvas, summo templa dicata Deo.
Sis bonus o foelixque mihi. Tutela Camaenae
Diceris merito praesidiumque meae.

LXXXI. AD NICOLAUM ODOUALLUM

Odualle, novem comes sororum,
Doctas pectore litteras benigno
Qui totus deamas, sinistra plane
Moestus sidera nunc vocare possum,
Quae te tam niveum mihi sodalem, 5
Quae te tam veterem intimumque amicum,
Fato non placido mihi abstulere,
Translatum ad rigidos quidem Brigantes,
Quo vix crediderim migrasse Musas.
Nam Mavors ibi regnat, ac cruentos 10
Exercet gladios, premens subinde
Scottos et valida manu Britannos.
Quid Musis modo Marte cum furenti?
At si fata negant tuos penates
Ut dulces repetas, precor diserto 15
Te Septentrio barbarus patrono
Linguis floreat undecunque doctis.

LXXXII. IN NAUMACHIAM A GULIELMO GUNTERO IN MARI GALLICO COMMISSAM

Fulmineo hostilem premeret cum Marte carinam
Gunterus, tumido victor in orbe potens,
Occuluit pater Oceanus sua cana timore
Tempora, qua vitrei gurgitis ima latent,
Caeruleisque suum caput ocyus abdidit undis 5
Neptunus, salsae rex stupefactus aquae.
Qui ferrugineos alga praecingere crines
Assolet, attonitus Glaucus in antra ruit.
Quique capistrati delphini curva Palaemon
Terga premit, scopulis condidit ora cavis. 10
Nec minus horrisono Triton qui personat aere
Mersit praecipiti corpora vasta fuga.
Omnes nam tonitru pavefacti, et fulmine multo
Tormentorum, animos vix habuere suos.
Iratumque Iovem e coelo venisse putabant, 15
Ut fratrem e refluis pelleret ultor aquis.
At cum deposito laetum paeana furore,
Victor Io ingeminans, concinuisset Io,
Et spoliis captis, hostili et nave refracta,
Magnanimum foelix exhibuisset opus, 20
Aequoreus sensim princeps caput extulit undis,
Lumine collustrans spumea regna vago.
Qui postquam chari cognoverat hospitis ora
Gunteri, eminuit totus ab amne deus,
Conchisonumque suum ex undis Tritona vocavit, 25
Ut caneret forti praelia facta manu.
Ille patris properans audita voce, marinis
Undis exiliit, classica bella canens.
Tum virides toto vidisses aequore nymphas,
Doridaque in numerum disposuisse pedes. 30
Quarum et ad exemplar, tunc turba Britanna recurvo
Littore gaudebat ducere tota choros.
Atque revertentem laetis complectitur ulnis
Victorem tantum praesidiumque maris.

LXXXIII. AD IOANNEM BARRETUM IURISPERITUM

Sic tua Budaei divina volumina magni
Saepe manus verset, verset et Alceati.
Sic tua sollicitos facundia rara clientes
Sublevet, et medio stet tua causa foro.
Perlege quaeso meas, Barette, epigrammata nugas, 5
Censorem quoniam te statuere suum.

LXXXIV. GRATULATORIUM CARMEN AD EDWARDUM ODODUM EX ITALIA REDUCEM NOMINE COLLEGII APIUM

..................................................................
Cum rigidas albis traheret de montibus ornos
Cumque suis liquidos mulceret piscibus amnes
Incipe, Calliope, quaerulas attingere chordas.
Nam mihi deliciis lux haec est tota dicata.
Vos manibus, gratae Charites, colludite iunctis 5
Ducite molliculas mecum atria laeta choreas.
Talis honor, maiorque meo debetur amico
Tristia qui rediens feliciter omnia pellit
Laetitia has aedes solida perfundere natus.
O mihi quam gelido fluxit de pectore sudor 10
Ausoniam peteret cum irrevocablis Odo!
O mihi quod saliens ingentia gaudia pectus
Detinuere meus cum foelix Odo redieret!
Dispersa ut indomito subrepens frigore bruma
Aufert florigeram faciem vernantis agelli,
Frondes arboribus sensim nutantibus, atque 15
Graminibus posito foetu marcentibus ipsis,
Et ver purpureum rediens languentis agelli
Commutat sterilem vultum splendore decoro
Arboribus pulchre foliisque virentibus amplis
Graminibusque novo crescentibus undique foetu. 20
Sic mihi tristis hyems fugiens est semper, et Odo
Cuncta simul rapiens secum mea gaudia cuncta.
Sic mihi dulce meus rediens ver semper et Odo.
Ergo lanificae maneat vos cura sorores
Ducere de niveo Odoni nunc vellere fausta25
Stamina, Nestoreos ut mecum vivat in annos
Barbariem spurcam tenero pulsurus ab ore
Nec me tunc vasti pars fortunatior ulla
Orbis erit, totus quamtumvis clara virorum
Laudibus eximiis doctorum nomina cantet. 30

LXXXV. AD BRIENUM TUCCAM, EQUITEM

Magnus Alexander fertur praeclara poetis
Grandisonis larga dona dedisse manu.
Sed nec Tucca tulit meus ulla minora, Philippos
Qui totidem, quot nos carmina laeta dedit.
Pierides, tanto patrono assurgite vestro, 5
Aequat Alexandrum munere Tucca suo.

LXXXVI. AD DIVAM QUIETEM

Salve, laeta Quies, venisti sydere fausto
Ut vatem invisas, dia serena, tuum?
Te rogo per Phoebum mihi dicas perque sorores,
Tam longae fuerit quae tibi causa morae.
An te detinuit vates Hieronymus, an te 5
Hessus, an Ursinus, Borboniusve meus?
Doctorum certe quisquis fuit ille virorum,
Foelicem multis credo fuisse modis.
Ergo velis mecum longos habitare per annos,
Et mea Musa tuum nomen ad astra feret. 10

LXXXVII. AD ARTURIUM ARCIUM NOBILISSIMUM EQUITEM

Venit fama mihi frequens ad aures
Quae te magniloquo ore praedicabat
Doctrinae eximium politioris
Cultorem, obtigerat mihi priusquam
Tecum notitia ulla luculenta.5
Quam me confiteor bono meo amplo
Arci hic omnibus erudite veram
Invenisse modis. Memor serenae
Frontis, qua me ita candidus beasti
Vel tum cum domino tuo meoque 10
Laeta porrigerem manu libellum,
Ut certe mihi visus inde fautor
Virtutis celeberrimus venustae.
Quare nunc calamo tibi volucri
Nactus temporis otium quieti, 15
Has transmittere litteris parabam
Grates, ne beneficium putares
Ingrato immemorive contulisse.

LXXXVIII. AD MUSAS, UT MARIAM HENRICI OCTAVI FILIAM INVISANT

Vide John Leland, Two Latin Masques

LXXXIX. AD MELLITUM

Dignus es hoc, dulci Melliti nomine, sic sunt
Quae scribis quovis mellea melle magis.

XC. AD RODOLPHUM BOUREUM

Dum certas animo crescentem ornare poetam
Candidulo, nectens florida serta mihi,
Munera pro tenui fortuna maxima praebes,
Ut doceas Musis quae tribuenda bonis.
Talibus officiis ego motus, arundine sumpta 5
Imparibus cupio nectere verba sonis.
Sed dare iam numeros paucos tibi, docte Rodolphe,
Est aquulam vastis fundere gurgitibus.

XCI. AD REGULUM

Cum tu muneribus doctos regaliter ornas,
Regule, te dignum nomine facta probant.
Quod si praestiteris talente, Regule, semper,
Tunc rex ter pleno nomine magnus eris.

XCII. IN EFFIGIEM NYMPHAE

Exercet digitos Veneta testudine nympha,
Puniceus radius cuius in ore nitet.
Aurea et hanc gracilem commendat corpore vestis,
Ac lepidum cingens pluma superba caput.
Caetera quid narrem? Narrabo pingere Apellis 5
Artifices talem vix potuisse manus.

XCIII AD RICHARDUM TOMIONEM

Aut me destituet Clarius Clariique sorores,
Aut, Tomio, in nostro carmine primus eris.
Nam quamvis solido multos complectar amore,
Pectoris ipse tamen maxima cura mei.
Nota satis causa est (nec enim manifesta negabo), 5
Me quoniam summe diligis atque colis.
O mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Cresceret in laudes tunc mea Musa tuas.
Destituor, tenuis certe facundia nostra.
Quanta tamen quanta est, serviet illa tibi.

XCIV. GRATULATIO IN REDITUM THOMAE LUPSETI

Venisti incolumis iam mihi reddite
Lupsete? Et Venetum linquere floridos
Vis campos, studiis mote Britannicis,
Quae sic auxilium concupiunt tuum?
Venisti ut veteres sospes amiculos 5
Nunc tandem recolas? O niveam mihi
Lucem, quae potuit te modo reddere
Optatum toties sollicita prece!
Haec festis radians frondibus est dies
Et sertis mihi signanda recentibus. 10
Haec votiva dies, haec mihi calculo
Ornanda est niveo, quae simul expulit blue
Curas e tremulo pectore lugubreis,
Et te delicium reddit amabile.
Non certe lyrico lauriger ille erat 15
Flacco Virgilius gratior, Atticis
Post longum rediens tempus ab intimis,
Quam, Lupsete, mihi tu modo reddite,
Quem longum cupiens cernere saepius
Lassabam superos vocibus asperis. 20

XCV. POSTERITATIS AMOR DUBIUS

Posteritas amor mihi perblanditur, et ultro
Promittit libris saecula multa meis.
At non tam facile est oculato imponere, nosco
Quam non sim tali dignus honore frui.
Graecia magniloquos vates desiderat ipsa, 5
Roma suos etiam disperiisse dolet.
Exemplis cum sim claris edoctus ab istis,
Qui sperem Musas vivere posse meas?
Certe mi sat erit praesenti scribere seclo,
Auribus et patriae complacuisse meae. 10

XCVI. AD CAROLUM BLONDUM, GUILIELMI BLONDI FILIUM

Parvum, candidule, en tibi libellum
Dono, Carole, mittimus, quem Homero
Magno Thespiadum sacer sororum
Ut vero tribuit chorus parenti.
Tu munus specie licet pusillum 5
Ne spernas tamen. Indicus lapillus
Saepe est vel Pariis prior columnis.
Ne spernas Latiae lyriae moventem
Graecum stamina suaviora Homerum.
Nam Musa illecebras habet Latina, 10
Quae saepe Aonios tenent poetas.

XCVII. EPITHALAMIUM IOANNIS CLEMENTIS MEDICI, ET MARGARITAE

Vide John Leland, Two Latin Masques

XCVIII. IN STATUAM MAURI EQUITIS

Horrida candenti redimitus tempora vitta
Maurus equi alipedis terga superba pressit.
Dextra contorquet librata missile telum,
Contrahit et laeva frena remittit equo.
Scilicet hunc credas sinuoso currere passu, 5
Illum per tenues mittere tela plagas.

XCIX. AD BRIENUM TUCCAM, EQUITEM

Tucca, tibi mitto chartacea munera vates,
Non est sors Musis amplior ulla meis.

C. AD ANDRAEAM SMYTHUM

Quid verbis referam iam tibi pluribus
Quam sit res gravis (ah) te sine vivere?
Cum quo saepe sui pectoris intima
Arcani solitus pandere, et ad lyram
Argutis resonam dulcia vocibus 5
Foelix assidue fingere carmina,
Cum quo sum solitus prata nitentia
Gemmis visere tam versicoloribus.
Quod tantum nisi me pelleret invida
Per fluctus miserum sors male concitos, 10
Tecum perpetuo vivere molliter
Quam laetus poteram, meque beatulum
Te semper socio credere candido!
Non auri studium vel sacer ambitus,
Non quicquid gremio fertilius solum 15
Producit solidam sic alio mihi
Mentem distraheret, quin tibi iungerem
Me totum facili. At nunc prohibet mea
Cum me sors miserum longius aspera
Te praesente frui, iudico proximum 20
Crebris litterulis damna rependere.
Sic praesens animus me comitem tibi
Absenti niveo iunget amiculo.

CI. LAUS ROSAE, A COMPARATIONE

Lentula coniferae quantum virburna cupressi
Vincunt, et salicem vincit oliva ferax,
Degeneres fructus, acida, et sylvestria poma,
Punica et evincunt mala decore suo,
Quantum vere novo superat formosior hortus 5
Herbifera montes fertilitate rudes,
Tantum crediderim cunctos superare nitore
Flores puniceam (Cyprica dona) rosam.

CII. AD BRIENUM TUCCAM

Tu mihi, tu fulvum magni das pignus amoris
Aurum, munifica, splendide Tucca, manu.
En ego pauca tibi parca do carmina dextra,
Sic me pro magnis parva dedisse putes.
Quod mihi, Tucca, dabas nuper, iam fugit et aurum, 5
Tam bene non loculus quam capit ipse tenet.
Sit fors fausta meae Musae, tua, candide Tuccae,
Aurea carminibus vicero dona meis.

CIII. AD IOANNEM CLERICUM, EPISCOPUM BADUNICUM

Clerice, facundos inter numerande patronos
Qui ius Caesareum et pontificale colunt,
Te mea Musa studet modulis laudare canoris,
Sit quamvis impar laudibus illa tuis.
Sat scio Parrhisios tua dicere facta solere, 5
Et tua Romano gloria nota foro.
Nec te sanctarum studiosa Bononia legum
Desinit emeritis irradiare notis.
Quid referam, quibus ipse modis utranque Minervam
Exornes? Doctos qua ratione viros? 10
Pontifices claros Badunum reddidit olim,
Urbem nunc claram clarior ipse facis.
Diligat illa suum pastorem, pastor et urbem,
Ingenii dotes ut mea Musa tui.

CIV. AD R. CRAIFORDUM

Dum me Sequanicus chorus benigne,
Craiforde, illecebris tenet quibusdam
Linguarum et solidae eruditionis,
Tu vel totus obambulas beatus
Aulae inter celebres viros Britanniae, 5
Et vultu frueris sereniori
Ter foelix domini tui meique.
Quam non ipse tamen tibi secundam
Fortunam invideo. Mihi vicissim
Nunc in re tenui artium bonarum 10
Non plane tenues macrosve fructus
Contigat modo strenue parare,
Antiquam ac nitidam eloquentiamque
Instaurare, meo favente Phoebo.

CV. AD CYGNUM DE THOMA LINACRO

Te saepe audivi quaerentem Graeca Latine
Cuius adoptaret Pieris ore loqui.
Certior ut fieres super hac re, nuper adibam
Plectigerum Phoebum Thespiadasque deas.
Ipse mihi Phoebus Linacrum, Linacrumque sorores, 5
Totaque Castalii turba diserta chori.
Dixerunt uno consensu verba Latina
Esse illum vellent cuius in ore loqui.

CVI. LAUS BORBONII VANDOPERANI

Gallia Borbonium celebrat facunda poetam,
Cuius nectareum spirat ab ore melos.
Non sum Borbonio par versibus, attamen olim
Cantabit Musas terra Britanna meas.

CVII. SOLESEQUIUM

Surgeret Eoo nitidus cum Phoebus ab orbe,
Surrexi, vultus exeruique meos.
Occiduas sed cum fessus pertingeret undas,
Velavi rutilis ora venusta comis.
Solus amatores inter mihi perplacet omnes 5
Phoebus, io coeli, deliciumque soli.
Hinc ego demonstror digito formosa per hortos,
Nomine vulgari solsequiumque vocor.

CVIII. AD MUSAS, UT HENRICUM OCTAVUM CONCELEBRENT

Musae, dicite io, et io nunc dicite, Musae,
Tempora Pestanis cingite festa rosis.
Totius Henricus rex illustrissimus orbis,
Pectore ter niveo nos colit, ornat, amat.
Nunc licet o tali, tanto sub principe nobis 5
Lumina Sequanicae visere pulchra scholae.
Nunc licet Italiam nobis lustrare disertam,
Condire et Graeco verba Latina sale.
Quae vestro dabitis regi, vestroque patrono,
Dicite, pro tali pectore dona mihi? 10
Quae, nisi dulciflui notissima munera vatis,
Munera per longos non moritura dies?

CIX. IN LIBRUM THOMAE LINACRI DE EMENDATA STRUCTURA

Non Palamedaeis opus impallescere chartis,
Nec Diomedaeis invigilare libris.
Talia nam peperit Linacer monumenta politus,
Longa dies rerum qualia nulla dedit.
Hoc facile evincam sub quovis iudice recto, 5
Dulcia praeripuit praemia grammaticis.
Quicquid ab antiquis selegit et ipse Latinis
Seu Graecis, recitat fertilitate sua.
Illeque cornicum tentabit figere ocellis,
Aedere qui tentat scripta polita magis. 10

CX. ALIUD CARMEN DE EODEM LIBRO

Virgineam docti iuvenes celebrare catervam
Quod iuvat, aut nitidas Bellerophontis aquas?
Quidve Helicona sacrum iuvat aut Permissidos amnes?
Laurigero Cyrrhae quid loca festa deo?
Huc potius laetis concurrite passibus omnes, 5
Fingite victuris ora tenella libris.
Somnia Parnassi valeant, Boeoticaque arva.
Nunc Linacer nobis omnibus unus erit.

CXI. AD RICHARDUM GUNTHERUM

Purpurei ambrosios veris nova semina flores
Tu mihi decerpens munera grata paras.
Saepius hoc cures, quo certe nomine multo
Ingenium invenies mitius esse meum.

CXII. AD CALLIOPEN, DE IOANNE CLAIMUNDO

Te nunc, Calliope, colit politus
Claimundus facilis, novem sororum
Cui fert tot niveos chorus lapillos.
Exornat quoque te frequenter ille
Largo munere et ore perbenigno. 5
Quare, Calliope, lyra resumpta
Cures officium tuum vicissim,
Nomen Castalii ferens ad astra
Claimundi aurea laudibus canoris.

CXIII. AD RICHARDUM HIRTIUM

Lumen Castalii chori serenum,
Hirti, qui decoras tuo Britannos
Doctos ingenio illo amaeniori.
Currenti calamo iubet notatos
Hos me iam numeros Camaena dulcis 5
Ad te mittere, cuius os replerunt
Hyblaeae ambrosio cibo volucres.
Nam cum nectareis Latina verba
E labris fluitant tuis renata,
Tum plane videor mihi videre 10
Facundi Ciceronis illa saecla.
Et cum mellifluos modos poeta
Foelix aggrederis favente Musa
Bella scribere, tum meas fluenti
Vena has auriculas styloque mulces. 15
Plures dicere nunc, Camaena, versus
Noli, nam dabis Hirtio canenti
Nostro carmina, ut undulam tumenti
Infusam pelago, et minuta ligna
Densis robore saltibus vetusto. 20

CXIV. IN PICTAM OCCASIONIS EFFIGIEM

Quisquis in argutis tabulis te, occasio, pinxit,
Seu notus Coae gentis alumnus erat,
Seu multum toto cantatus Zeuxis in orbe,
Naturam penitus sentiit ille tuam.
Namque dedit fronti molleis gestare capillos, 5
Occipiti prorsus crine vacante tuo.
Fortunam arripiant praesentem: occasio frontem
Avertens, iterum non capienda, fugit.

CXV. COLLATIO BUDAEI ET CUTHOBERTI DUNOSTALLI

Qua te nostra canet, Dunstalle, Britannia laude?
An qua Budaeum Gallia docta suum?
Candidus ille studet Graecam celebrare Minervam,
Graecorum celebras tu monumenta patrum.
Ille colit veteres intento pectore leges,5
Sunt studii leges cura diserta tui.
Ille rudes assis docuit cognoscere partes,
Tu numeros primus verba Latina loqui.
Gallia, causidicum tecum dignare Britannum
Conferri, niveis dignus uterque notis. 10

CXVI. IN MORTEM HIPPOLYTI CRUDELISSIME INTERFECTI

Hippolytus quondam succinctae cura Dianae
Occidit, a saevis dilaceratus equis.
Noster at Hippolytus periit (quid non furor audet?)
Transfossus gladio pectora tincta fero.
Integer ille fuit liquidas revocatus in auras 5
Numine foelici, Delia casta, tuo.
Hic melioris erat vitae revocatus in auras,
Mortis et authorem poena secuta fuit.
Nam misere periit serpentis fulmine diro,
Spectat sanguineos exitus iste viros. 10
Parcite, mortales, scelerato parcite ferro,
Tangunt ultores impia facta deos.

CXVII. DE ZEPHYRO ET CYGNO

Miratur Zephyrus meus canori
Cygni mellifluum silere carmen?
Aspiret Zephyrus, modis canora
Cygnus dulcisonis resolvet ora.

CXVIII. AD SEQUANAM FLUVIUM

Sequana, vitiferis crinem redimite corollis,
Gallica qui vitreo gurgite prata rigas.
Tu nostro praestas solamen dulce labori,
Et tetricum misces lusibus usque sophos.
Namque tuis ripis cum lentis passibus erro, 5
Flora quidem nares pascit odora meas,
Atque oculos eadem pictarum lumine rerum
Detinet insignis, vel sine fine, dea.
Nominis illa tui cultrix, vicinaque foelix
Hospitibusque tuis officiosa favet. 10
Tu quoque, cum salicis requiesco fessus in umbra,
Perstrepis arguto murmure, somne, veni.
Audiit haec Zephyrus genialis, flatque secundo
Intentus strepitu, ventilat atque salax.
Insuper illimi natito cum flumine nudus, 15
Lympha tua est votis candida tota meis.
Fac mihi, fac semper te talem, Sequana, praestes,
Et recinet numen Musa Britanna tuum.

CXIX. AD GRANTANAM ACADEMIAM, UT IOANNEM REDMANUM CELEBRET

Si vis te facilem mihi nunc te ostendere, Granta,
Et vatem officio demeruisse pium,
Quae peto iusta, mea praestabis candida causa,
Ni causa mavis gratior esse tua.
Nominis en tuus est nostri studiosus alumnus 5
Redmannus, lingua doctus utraque probe.
Hunc famae studeo modo consecrare perenni,
Sed mea vix poterit Musula tanta dare.
Tu bene magna potes praestare, solesque disertis
Discipulis semper grata favere tuis. 10
Ergo bonas quoniam puris e fontibus hausit
Artes, Cecropii quot docuere patres,
Effice fama mei Redmanni ut floreat, utque
Laethaeas nunquam mortua gustet aquas.

CXX. IN FRONTISPICIO LIBELLI

Intra laurigeros liber penates
Henrici modo principis sereni
Intra, et pellito rusticum pudorem.
Te rex accipiet manu benigna,
Notus Pegasidum comes, canentisque 5
Argutus Clarii piusque cultor.

CXXI. AD THOMAM VIATUM, EQUITEM CLARISSIMUM

Dudlegus patrias suum hinc in oras
Ornaturus iter monebat ut te
Et notum et veterem mihi sodalem
Impertirem aliqua memor salute.
Feci quod voluit, lubensque certe. 5
Illum nam studiis tuis sciebam
Vinclis mirifici quibusdam amoris
Coniunctum, ac etiam addo litterarum
Fautorem et niveum quidem mearum.
Tu nunc fac animum rogo, Viate, 10
Nostrum, non Veneres styli fluentis
Expendas proprius nitentiores,
Quas sic Castaliae tibi puellae
Consensu facili simul dederunt
Ut vel montibus Aonis in ipsis 15
Te natum chorus aestimet virorum
Doctorum niveus fuisse plane.
Tu nunc officium vides amici
Qualecunque tui, proba et valeto.

CXXII. AD BRIENNUM TUCCAM EQUITEM

Mos erat antiquis Iani celebrare Calendas
Strenis, quem ritum secula nostra probant.
Hinc est quod mittam munus, splendide Tucca,
Officii ut videar commeminisse mei.
Quod tibi dant alii gemmas sat scimus, et aurum, 5
Convenit ut magnis mittere magna viris.
Pauca ego, at illa libens, antiqua numismata mitto,
Exiguae sortis munera parva meae.
Ille tamen qui quanta potest dat, maxima certe
Non auro aut gemmis inferiora dedit. 10

CXXIII. AD IANUM LASCARIM

Nostrorum unice temporum polite
Phoenix, Lascari, qui tuis Athenas
Musis Cecropias nitere totum blue
Phoebi iudicio facis per orbem,
Iam longum mea gestiit Camaena 5
Longum intrare aliqua tuos penates,
Et praesens oculis suis videre
Praesentes numero novem sorores
Cum cantato Helicone, cumque festis
Parnassi Clario iugis favente. 10
Quae tu si nivea benignitate
Commonstraveris, illa se putabit
Multis et merito modis beatam.

CXXIV. AD GUILIELMUM GUNTHERUM

Horrida praesignis victor, Gunthere, solebas
Bella sequi, et magnos ense ferire duces.
Post domitos Turcas, post Gallica praelia, tandem
Te post naumachiam nunc habet alma quies.
Fixisti galeam cristatam vertice plumis, 5
Emeritus postem miles ad Herculeum.
Pro niveis tantum castris, pro puppibus altis,
Coniuge cum chara civica tecta colis.
Spirat Apellaea quorum penetralibus arte
Principis Henrici lucida imago tui. 10

CXXV. LAUS GRANTANAE ACADEMIAE

Adsis docta parens studiorum, Granta, meorum,
Dum celebrat laudes nostra Thalia tuas.
Quondam florebat sermone Britannia Graeco,
Et potuit pure verba Latina loqui.
Barbara Pictorum rabies Scottique maligni 5
Bellis eloquii praeripuere decus.
Compressere tamen Pictos Scottosque minaceis
Horsus et Hengistus nobilitate pares.
Saxonici generis stipati milite duro
Solum illi Martem percoluere ducem. 10
Paganismus adest, doctas contemnit et artes.
Gothica progenies horrida bella sonat.
Aurea sed tandem redierunt saecula, Christum
Saxones agnoscunt praesidiumque ratum.
Huc bonae repetunt omnes faeliciores artes 15
Antiquas sedes non sine laude suas.
Augustinus erat facti quoque signifer almus
Inter et illustreis post Theodorus erat
Graecus et ille quidem Romana missus ab urbe
Qui comes Adrianus relligionis apex. 20
Saxones his doctis tunc praeceptoribus usi
Eloquii fontes excoluere sacros.
Sigbertus regum decus immortale piorum
Praefuit Ostanglis instituitque schola
Quales ante exul Gallorum in finibus ipse 25
Intentus studiis senserat esse bonas.
Adfuit et Felix quidam Burgundio doctus
Dimidiumque animae principis ille fuit.
Hii statuere bonis sua praemia et artibus ampli
Quo iuxta veterem stat nova Granta loco, 30
Enituit linguis celeberrima Granta disertis,
Patronosque lubens extulit astra super.
Floruit hinc multis annis virtutibus aucta,
Et famae precium rettulit omne suae.
Barbarus invidit Dacus virtutibus illis 35
Cum quo pugnandum nocte dieque fuit.
Tempore quae longo clades sic perculit Anglos
Gloria ut eloquii pressa iaceret humi.
Posterior pacem quae secum protulit aetas
Vana sophisticarum quid nisi turba fuit? 40
At tu barbariem regni miserata Britanni
Restituisti avibus Pallada utramque bonis.
Vos igitur, Musae, Charites, Suada, Leposque
Concinite haec laetis carmina laeta sonis.
Salve linguarum reparatrix Granta venusta, 45
Eximium cuius scandit ad alta decus.
Nominis illa tui marcebit gloria nunquam,
Purpureas vernans dum feret hortus opes.

CXXVI. AD S. GARDINERUM

Argutos resonae modos Camaenae,
Gardinere, tibi meae dicatos
Facunde accipe dextera benigna,
Certat quandoquidem nitentioreis
Virtutes animi tui probare 5
Paucis hendecasyllabis libenter.
Tu certe innumeris locis ad illum
Leges vel veterem labore grato
Splendorem revocas, docens vieta
Tot glossemata (opus recentiorum 10
Scriptorum) ingeniis bonis obesse.
Hinc monstras Cicero ut parens Latini
Sermonis veterum recepta iura
Orando insinuet polita lingua et
Ut causas placide statim serenet. 15
Tu Plauti quoque fabulas poetae
Antiqui lepidas quidem et venustas
Illas, conspicuo decore quodam
Foelix actor et eloquens, vel usque
Ad miracula, nunc suis theatris 20
Pulchre restituis, nitesque facto.
Miles lumina gloriosus ille
Sic certe mea capta detinebat,
Ut dum vixero, semper actionem
Illam vel memori sinu recondam. 25
Partes praestitit Haucuinus amplas,
Achinus quoque tunc suae decorum
Personae exhibuit, sed unus ille
Fabrilegus erat puellus, instar
Multorum lepidus, venustus, ardens, 30
Cuius gloria crescet undecunque.
Tu nunc denique iuris utriusque
Consultissimus hoc agis, prius quod
(Quantum intelligo) praestitere nulli.
Nempe ut causidicus sacrae patronus 35
Interpres vigeat scholae beatus,
Instrumenti etiam vetustioris
Et mysteria magna dehinc novelli
Tractet iudicio valens secundo.
Haec Fortuna videns manu expedita 40
Famae ducet ovans gradus te ad altos,
Perducetque, tuum caput decenter
Donec praeniteat mitra bicorni.

CXXVII. AD LEONARDUM COXUM

Inclyta Sarmaticae Cracovia gloria gentis,
Virtutes novit, Coxe diserte, tuas.
Novit et eloquii phoenix utriusque Melanchthon,
Quam te Phoebus amet, Pieriusque chorus.
Praga tuas cecinit, cecinitque Lutetia laudes, 5
Urbs erga doctos officiosa viros.
Talia cum constent, genitrix tua propria debet
Anglia te simili concelebrare modo.
Et faciet. Nam me cantantem nuper adorta
Hoc ipsum iussit significare tibi. 10

CXXVIII. AD ROSETUM GALLUM POETAM

Clarum Threicii, Rosete, vatis,
Plectrum cui faciles dedere Musae,
Quod saepe Armenias tigres sonoro
Mulcet carmine, montibusque quercus
Deducit rigidas, et alta (mirum) 5
Sistit flumina, paululum Camoenas
Ponas quaeso tuas severiores,
Atque adsis tenues modos canenti
Lelando, solita serenitate
Frontis. Sic titulos tuos sonabit 10
Posthac grandiloquis tubis, secreta
Ruptus viscera Delphico furore.

CXXIX. AD PHILIPPUM

Terga premis Scythici quoties violenta caballi,
Nomina de factis vera, Philippe, probas.

CXXX. AD ANTONIUM BARKERUM

Antoni, veteres qui nostros inter amicos
Iure tuo loca non inferiora tenes,
Si potes a studiis tetricae cessare Minervae,
Paululum ad has nugas lumina flecte meas.
Non facile hic credas quantum, Barkere polite, 5
Iudicio tribuat nostra Thalia tuo.
Ergo adsis, chartas parvi et transcurre libelli,
Qui Musae servat pignora chara meae.

CXXXI. AD BOURBONIUM VANDOPERANUM

Vandoperane, mei censor tu carminis esto,
Quam vellem Nugis proximus esse tuis.

CXXXII. FILIAE THOMAE MORI, CHARITAEA CORONA

Tres numero Charites Graeci finxere poetae,
Aemula quas toties carmine Roma sonat.
Hactenus at nunquam res est haec credita vera,
Ut neque de Musis fabula vana novem.
Nos tamen intrantes facundi limina Mori 5
Attoniti Charites tres novitate rei
Vidimus. Et quid enim est oculis (rogo) certius? Ergo
Accipiat plenam fabula prisca fidem.

CXXXIII. AD SERENISSIMAM MARIAM, REGIS FILIAM

Clarum virgineae decus cohortis,
Quae nubes patriae tenebricosas
Virtutis facibus tuae serenas,
En tectos Senecae nitenti in horto
Flores attulimus, suaviores, 5
Quam quos purpurei ferunt roseta
Pesti. Nam hi perituro odore paucas
Post horas bifores fovent latebras
Nasi. Illi autem animi sacros recessus
Quam longum ambrosio fovent odore. 10

CXXXIV. AD NICOLAUM VILSONUM

Iratas habeam novem sorores
Cum toto Clarii choro canente,
Si quicquam acciderit mihi petenti
Gratum litterulis magis venustis,
Quas nuper mihi reddidit disertus 5
Lupsetus, solidum Britannicarum
Musarum decus, addita tuo vel
Multa nomine candido salute.
Unde esse officium meum putavi
Ad te scribere litteras vicissim, 10
Et candorem animi parem referre,
Non autem similem styli nitorem.
Nam hoc praestare quibus modis, rogo te,
Possim, pene reliqueris locum tu
Cum nullum Veneri elegantiori?15
Sed tandem quid ego haec tibi modesto,
Qui praeconia negligis faventis
Linguae? Rectius obsecrem, erudite
Vilsone, ut veteri colas amore
Me, qui suspicio tui nitenteis 20
Virtuteis animi, perenne lumen,
Ut cum occasio fulserit serena,
Commendes domino tuo meoque.

CXXXV. AD AMBROSIUM

Convenit Ambrosii pulchre tibi nomen amoenum.
Moribus es dulci dulcior ambrosia.

CXXXVI. AD RICHARDUM HIRTIUM

Hirti, caeruleis multum cantate Britannis
Atticus e terso cui fluit ore lepos.
Fac nunc fac tandem contendas aequora fausta
Vitrea qua Thetis Oceanusque regunt.
Quis precor est nostro mihi dicas splendor in orbe 5
Qui teneat tantis lumina capta moris?
Huc ades, hic placido sinuosus Sequana cursu
Defluit, hospitibus gratus et ipse suis.
Hic ver perpetuum latis dominatur in agris,
Flora hic purpureo munere vestit humum. 10
Hic Surrhetinis una est generosior uvis,
Hic et Amalthea cornua plena caprae
Nec minus hic florent picta textoria linguae
Seu Latio aut Graeco te iuvet ore loqui.
Lascaris hic fulget doctis qui natus Athenis 15
Caecropio miscet verba Latina favo.
Prima suae nitet hic Budaeus gloria gentis
Aemilius patriae et maxima fama suae.
Si te nil moveat tantorum cura virorum
Ut curva tentes aequora salsa trabe, 20
Barbarus et moveat, moveat Lelandus, uterque
Cognitus, et studiis iunctus uterque tuis.

CXXXVII. INSTAURATIO BRITANNICAE ANTIQUITATIS

Quantum Rhenano debet Germania docto,
Tantum debebit terra Britanna mihi.
Ille suae gentis ritus et nomina prisca
Aestivo fecit lucidiora die.
Ipse antiquarum rerum quoque magnus amator 5
Ornabo patriae lumina clara meae.
Quae cum prodierint niveis inscripta tabellis,
Testes tum nostrae sedulitatis erunt.

CXXXVIII. AD FRANCISCUM SYLVIUM GALLUM

Sylvi, fama scholae Lutetianae
Recte cognita, qui suo Latinam
Linguam restituis potens nitori
Clarum Tullium et illius parentem
Tantum discipulis tuis reducis, 5
Olim quantus erat suum Milonem
Cum defenderet optimus patronus,
Paulum fac positis severioribus
Libris carmina nunc tibi dicata
Lelandi accipias, legasque vultu 10
Illo inquam penitus remissiori
Quo vel perpetuum soles nitere.
Sic dotes animi tui perenneis
Et laudem eximiam eruditionis
A Gallis bene transferet Britannos 15
Ad flavos mea cura nunc Thalia.

CXXXIX. AD GULIELMUM VELDENUM

Perge libros Vallae docti versare politos
Promittunt fruges semina laeta bonas.
Nam mihi iudicii si quid tribuere sorores,
Plectigeri et si quid numina magna dei,
In toto Latio nihil est felicius illis, 5
Grammaticus certe maximus ille fuit.
O utinam facunde mihi Veldene liceret
Hoc studio lateri semper adesse tuo!
Distrahor ast alias blandae per verba Camenae
Quae me hominem iuris vix sinit esse mei 10
Tu tamen insistas. Taleis, Gulielme, labores
Sera licet veniant, praemia digna manent.

CXL. IN EFFIGIEM DESIDERII E.

Est mira effigies haec immortalis Erasmi
Cui debet Musas Theutona terra bonas.
Holbenus pictor, quo non illustrior alter,
Exhibuit rarae sedulitatis opus.

CXLI. AD DROGONEM

Inclyta Caecropia citharae laus, candide Drogo,
Ausoniae illustris gloria, Drogo, lyrae,
Limen amicitiae rudibus quod versibus intrem
Ignotus, niveo pectore quaeso feras.
Sic in Apollinea niteas clarissimus arte, 5
Et duce te Latia veste Galenus ovet,
Sic in Parthenio spatieris vertice longum
Atque tuum decorent splendida serta caput.

CXLII. IN EFFIGIEM FRANCISCI TAXI ITALI

Tucca, tibi praesens Franciscus candidus ille
Taxus amicitiae nomine iunctus erat.
Nunc absens etiam tibi pro candore sueto
Taxus amicitiae nomine iunctus erit.
Nunc colit ille tuos solito de more penates 5
Totus Apellea reddiens arte tibi.
Dii nos synceri bene consuluistis amori
Dum retinet mentes una tabella duas.

CXLIII. AD MUSAM, DE HENRICO 8 REGE ANGLIAE

Si tu post cineres meos secundo
Fato vixeris, inter et Latinas
Musas si poteris locum tenere,
Fac ut praesidium tuum meumque,
Fac ut dulce decus tuum meumque 5
Henricum, patriae patrem supremum,
Doctorum resonet chorus disertus.

CXLIV. AD CAROLUM BLONDUM, IUVENEM NOBILEM

Tempus nostra suum Camoena nacta
Fusum mollibus otiis amico
Me tali alloquitur sono decora,
“Plenas aggredere inclyti puelli
Laudes carmine Caroli insonare. 5
Namque is Gorgoneos colit beato
Torrentes studio, comes sororum
Doctarum solitus, leveis choreas
Cum alti in vertice germinante ducunt
Parnassi, sua floreis revinctae 10
Sertis tempora more perdecente.
Pro quo nunc studio novem puellae
Apta haec munera Blondulo puello
Consensu unanimi quidem dedere,
Linguae perpetuum Atticae leporem, 15
Linguae et delicias meras Latinae.”
Parendum monitis Camoenae honestis,
Bis pulchrum reputo tuam Minervam
Insignem numeris meis probare.

CXLV. AD ROGERUM ASCHAMUM

Aschame, litterulas tam belle pingis ut ipsa
Graecia te scribam pervelit esse suum,
Ut velit esse suum rerum caput, inclyta Roma,
Quamvis Italicos scribere docta modos.
Sed calamos cur certo tuos attollere vates 5
Carmine, sit virtus cum tua nota satis?

CXLVI. AD ROBERTUM SEVERUM

Dum tu declamas Grantae, versasque beatus
Ausoniae facili tot monumenta manu,
Graecorumque omnem lustras studiosior orbem,
Bellerophontaeis fontibus ora rigans,
Ipse tuus, vetus ipse tuus Lelandus amicus, 5
Fato faelici Gallica regna colo.
Hic tibi si curae est quid agam cognoscere, tandem
Accipe, sed breviter facta relata mihi.
Condo et compono quae mox depromere possim,
Ut resono Flacci carmine Musa canat. 10
Praeterea veterum multa exemplaria quaero,
Exploro, crassis eruo et e tenebris.
Ecce vides nostrae rationem (et certius) omnem
Vitae hic transactae. Docte Severe, vale.

CXLVII. AD CYGNUM

Miraris niveas cur mittam, cygne, columbas
Pro meritis in me munera parva tuis?
Non ut magna parem, sed convenientia pulchre
Cura in consiliis altius una sedet.
Primum igitur visum fuit explorare columbas, 5
Namque columbina simplicitate nites.
Inde etiam niveas o quam bene convenit illud,
Nam tu candoris nomina prima refers.
Desine mirari cur mittam, cygne, columbas.
Munera conveniunt moribus illa tuis. 10

CXLVIII. AD VALERIUM MARTIALEM

Egregii vates scripsere epigrammata multi,
Quae canit in toto doctior orbe chorus.
Iudicio nostro sed vivum solus acumen
Vates tu semper, Bilbilitane, refers.
Materiam Morus si pertractasset eandem, 5
Certasset Musis aemula Musa tuis.
Ille quidem tantum voluit, parvoque labore,
Monstrare ingenii lucida signa sui,
Tu vastum pelagus penetrasti. Divide laudes,
Gloria sic famae crescet utrique sua. 10

CXLIX. AD DESIDERIUM ERASMUM ROTERODAMUM

Si vis Castalio choro placere,
I nunc, i mea sed gradu citato,
Dulcis Pieri, gentis ad nitentes
Agros Helveticae, recurvus undis
Qua Rhenus tumidis volat per arces 5
Defluxu Basilaeias amoeno.
Illic invenies disertum Erasmum,
Insigne eloquii decus Latini,
Pulsantem querulo lyrae canoros
Nervos pollice, subtimentibus cum 10
Musis, tum Clario inclytos honores
Ne mons verticibus sacer duobus
Perdat, ne titulos suos Cytheron,
Et dent Teutonico locum poetae.
Cui si, Pieri, plurimam salutem 15
Nostro nomine dixeris, statim ulnis
Te amplexabitur obviis benignus.

CL. AD MUSAS DE GUILIELMO BLONDO BARONE MONTIOIO

Musae, si domino placere vestro
Et rem ter facere hic quaterque gratam
Laeto pectore concupiscitis, nunc
Tandem ostendite vos meo obsequentes
Blondo, qui patriae eruditionem 5
Faelix asseruit politiorem,
Dum totus studiis dicatus ipse
Et virtutis amator eminentis,
Exempli specimen tulit perenne.
Mecaenatis erat loco probati, 10
Cuius sedulo gloriam secutus
Doctores muneribus beavit omnes
Amplis, atque scholae Lutetianae
Cultor conspicuus, frequens, disertus.
Imprimis sibi comparavit illum 15
Torrentem eloquii, sodalem Erasmum.
Crevit fructus et inde luculentus,
Ac Desiderius novis adauctus
(Blondo munifico favente) amicis
Ditescit. Niveus patronus unde 20
Commendatus ad astra celsa scandit,
Et facti precium accipit supremum,
Quod nunquam morietur, enitebunt
Dum libri radiis suis politi.

Perge ad carmen CLI