Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.


EPIGRAMMATUM LIBER QUARTUS

1. AD LIBELLUM SUUM blue
1620 p. 74, 1621 p. 69

Quo tu, quo, liber otiose, pergis?
Nonne tres satis hactenus fuerunt
Quos damnet Cato Zoilusque carpat, blue
Nugivendali et improbi libelli? red
Huc ad scrinia, si sapis, redito, spacer5
Nec per aerias vias, inanis
Pennae remigis, ire vanus aude.
Rides, et furere usque perseveras,
Tui nec satias te habet furoris?
Cur istuc? Tineis malisque blattis spacer10
Nempe ultra cibus esse permolestum.
Tum de servitio gravi, atque duro,
Et longo, domino sub oscitante,
Permultum quereris. Cuine questum
De me ibis? Cui, tertio Catoni? blue spacer15
Octavo aut sapientium? Bene istuc.
Sapisti hoc, liber otiose, in uno:
Namque haud dedecus et nihil pudori est
Lactucas similes habere labra. red blue

2. NOBILISSIMO OSMUNDO STEUARTO, COMITI MARCHIAE, BARONI AUBIGNIO &c blue
1623 p. 54

Rursus ad Aonias offendo denique rupes, blue
spacerRursus Hyantaeas poto stitor aquas. blue
Quae mala vesanum mens, o Steuarte, poetam,
spacerQuisve furor Musas commovet iste meas?
Nonne licet fugisse malum quod iam ante nocebat, spacer5
spacerExemploque iterum tutius ire meo?
Parce tamen, rerum spes et tutela mearum.
spacerNanque etiam factis stat sua causa meis.
Naufragus Aegaeum fugiat licet aequor, at idem
spacerSaepe legit parva litora curva rate. spacer10
Saucius at clypeos tractat gladiator et enses,
spacerQuamlibet imbelli ventilet arma manu.
Me quoque, qui duris miserum iactatus ab undis,
spacerQui Praenestinae cuspide fixus herae, blue
Me quoque naufragii tabulas iuvat hasce referre, spacer15
spacerEt tractare nova vulnera prima manu.
Ergo tibi has vestes desuetaque figimus arma.
spacerNam mihi tu Alcides, tu Ennosigaeus eras. blue

3. IN EDINUM VEL EDINBURGUM, URBEM SCOTIAE PRIMARIAM blue
1623 pp. 54f.

Viderat Edini florentem civibus urbem
spacerPax bona, finitimi culmine nixa iugi,
Armorum strepitu vacuam et clangore tubarum,
spacerNunc melius cultu luxuriare novo.
Hinc bene summorum clausam munimine montium, spacer5
spacerHinc Bodotriaco ponere iura freto.
Viderat, et felix genio terraeque virumque,
spacer“Longum” ait, ”urbs, fatis prospera vive tuis.
Nempe suam haec Venerem, nempe haec Tritonida numen,
spacerIlla Iovis fratrem iactet, et illa patrem, spacer10
Altera mentiti toto sese agmine coeli
spacerEffera, et divos dinumeretque deas.
At tu alias inter tantum caput exere, quantum
spacerExsuperat falsos, verior ille, deos.

4. D. ROBERTO CARO ANCRUMIO EQUITI, PRINCIPI CAROLO A CUBICULIS INTIMIS blue 1620 p. 75, 1621 p. 70

Charum Pieriae caput cohorti, blue
Charum Cecropiae caput Minervae, blue
Charum mellifluae caput Suadae,
Charum ter Veneri Cupidinique,
Et charum tribus o caput puellis, spacer5
Charis quae Orchomeni lavantur undis, blue
Sic quicquid precor elegantiorum,
Sic quicquid precor est venustiorum,
Sic quicquid latet upsium bonorum,
Charos inque oculos, caputque charum, spacer10
Et totum bene, Care, depluant te.
Fave:  dum iuvenem deum petentes, blue
(Sive Apollo amet ille, seu Cupido,
Seu quicunque alius deum vocari;
Certe amplum iubar, atque amor Britannum, spacer15
Et spes, delitiaeque, Gratiaeque)
Nunc priva prece vota nuncupamus.
Ille si puer est Cupido, flammas,
Sin Apollo, habeat sibi hasce Musas.
Verum, quicquid id est quod heic dicamus, spacer20
Sit gratum tibi, sit precorque charum.
Hoc te, per genium tuum rogamus;
Charum Pieriae caput cohorti.

5. IN DOCTORATUS THEOLOGICI GRADUM A S. R. BRITANNIARUM REGE IACOBO RESTITUTUM, ET DOCTISSIMIS QUIBUSDAM VIRIS 1616 COLLATUM blue
1620 p. 76, 1621 p. 71

Ecquid Hyperboreae torpens modo frigore brumae
spacerGrampius rectis provocat astra comis?
Quid Taus exultat? Quid Glotta, quid Esca superbit,
spacerDonaque gemmiferis qui subit aequor aquis?
Scilicet Arctoae positos sub finibus ursae spacer5
spacerPraetulit Aonio praeses Apollo solo. blue
Scilicet heic meritas sua tollit gloria Musas,
spacerGloria non ulla deperitura die.
Tu facis hoc, cui perpetuo comes addita virtus,
spacerCui decus, et pietas, cum pietate fides. spacer10
Tu facis hoc, rex magne, novi nova gloria saecli,
spacerPraeside quo Ausonium non timet agna lupum. blue
Sub quo tot, tantos, tulit una Scotia partu,
spacerDoctrina, ingenio, religione pares,
Sub quo tot tanti merito decorantur honore spacer15
spacerDoctrina, ingenio, religione pares.
Faelices nimium tanto sub principe natos!
spacerFaelicem tantis, rex te Iacobe, viris!

6. QUAE OPTIMA SEMPER FOEMINA
1620 p. 76, 1621 p. 72, 1623 pp. 51

Faemina nulla mala est thalamo non iuncta iugali.
spacerQuum thalamum intravit, foemina nulla bona est.
Sed bona dissimulat, sese mala prodit aperte,
spacerSed bona non bona est, sed mala peior erit.
Qui sapis ergo, et vis ubi sit bona foemina semper spacer5
spacerNe tangat thalamum, speret at usque tuum.

7. QUOMODO AMANDUM
1623 pp. 55f.

Phyllida Demophilus longum petit, illa iacentis red
spacerDespicit elato pectore dura preces.
Omnia tentavit: numeris laudavit amicam,
spacerLaudibus et vanis plus tumet illa modis.
Praestitit obsequium, libertatemque remisit, spacer5
spacerImperiis profert tempus at illa novis.
Munera multa tulit, spernit cuncta illa. Quid ergo?
spacerQuo dabitur dominam flectere posse modo?
Nescit Demophilus quid amare, ignorat amicae
spacerQui mores, dum sic obsequiosus amat. spacer10
Non ita se abiiciat, nimium non laudet, honorum
spacerObsequium praestet, munera rara feret.
Dissimulanter amet, nimium ne credat amari, red
spacerDotibus et placeat si sibi inepta suis.
Haec agat. At iuvenum pars maxima iam furit ultro, spacer15
spacerEt fingit duras, quas ferat ipsa, vices.
Sic colit Aegyptus, sed porrum Roma trucidat.
spacerSic frustra pueri turbida spectra pavent.
Foemina pavoni similis: mirare, superbit.
spacerQuisque amas, dominam ne tibi finge deam. spacer10

8. IN GRAMMATICOS blue
1623 p. 56

Aspice grammaticis quam sors adversa minetur,
spacerOmina principiis quisquis inesse putas.
Iram Maeonides, Lucanus Bella minantur,
spacerFraternas acies Statius, Arma Maro.
Barbara Bilbilidos proles, Inferna Canopi, spacer5
spacerNaso Novas formas, et Freta Flaccus habet.
Iram, bella, acies, arma, et post barbara, postque
spacerInferna, et formas, et freta, restis ubi est?

9 IN FORTUNAM
1623 p. 56

Quam male sors divisa! Habet omnia degener Olus,
spacerEffugit instantem vix bene Cinna famem.
Congestis inhiat loculis miserum Olus avarus,
spacerCinna animo intrepidus libera corda gerit.
Haec ego dum meditor, Cinnam Fortuna beavit, spacer5
spacerInque locat summa, facta benigna, rota.
Oblitus tamen ille sui, tumet ilicet unus,
spacerEt squalet faeda turpis avaritia.
Quam bene sors divisa! Et nos quam saepe futuri
spacerMutatas querimur nescia turba vices! spacer10
Caeca dea est, caecas dat opes. Miraberis ergo
spacerSi faciat caecos quos fovet ipsa suos?

10. IACOBO REGI BRITANNIARUM
1620 pp. 77f., 1621 p. 73

Multa tuas quamvis semper vox verberet aures,
spacerQui vel damna pavent, vel tua dona petunt,
Saxonidum, Fergusiadum, et regnator Iernum, blue
spacerNe dura nostras respue at aure preces.
Sit modus adversae sortis finisque malorum, spacer5
spacerSitque mihi in patria vivere posse mea.
Sic mihi si Calais, si Zethes, si mihi Pallas, blue
spacerSi misero Alcinous, denique Phoebus eris.

11. IANO MARTIALI SUO blue
1621 pp. 74f.

Iane, carmina sola, Martialis,
Post numen superosque ter beatos,
Habent perpetuam perennitatem,
Donant perpetuam perennitatem.
Vulgus me vocat et putat poetam, spacer5
Et me carmina scriptatare novit.
Si vatem putat et vocat perennem,
Et si carmina scriptatare novit
Quae nullo peritura sint in aevo,
Scit quae (ut si cuperem) nec ipse novi. spacer10
Verum hoc in genubus deum locatum est,
Venturusque liber per ora docta,
Victurusque diu, suo carere
Non debet genio faventiore.
Me nec spes levat avio volatu, spacer15
Desperatio nec premit iacentem.
At quodcumque ero, chare Martialis,
Quicquid carmina nostra dehinc futura,
Te, vates, ego, candidumque pectus,
Constantemque colam, integrumque amicum. spacer20
Et si perpetuam perennitatem
Habebunt, super astra te usque tollent,
Iane, carmina nostra, Martialis.

12. IN HERBAM NICOTIANAM AUT MEDICAEAM, VULGO PAETUM AUT TABACCUM blue
1623 pp. 56f.

Nomina magna gerens, vim magnam, et munia magna
spacerVecta peregrino, nobilis herba, solo,
Nysigenae Bacchi, medici seu nomina Phoebi, blue
spacerCorporibus quod agas noxia multa, feras.
Sive magis paeti, potis comes esto poetis. spacer5
spacerSacra diis vatum, vatibus hostis eris?

13. IOVIS METAMORPHOSES
1623 p. 57

Quod satyrus, quod olor, quod taurus, Iupiter, olim,
spacerQuod serpens, aurum, pastor, itemque dea,
Foemineos animos qua captes denotat arte,
spacerNec vana haec toto fabula saepe polo.
Lascivus satyrus, cygnus formosus, et altum spacer5
spacerIn valido taurus corpore pectus habet.
Callidus est serpens, pretiosi ponderis aurum,
spacerPastor amans curae, vult dea mente coli,
Nequitiis, forma, robusto corpore, fraude,
spacerDivitiis, cura, cultu animique bono, spacer10
Vince tuam. His freto (quantumvis aspera) nectet,
spacerDifficili longas, nulla, in amore moras.

14. IACOBO HAYO DUNCASTRIO VICECOMITI blue
1621 p. 76

Posse tuumne querar querar an mage, nobilis Haye,
  Nolle tuum an potius quod volo velle tuum?
Si non posse querar, nolle accusare videbor.
   Si non velle querar, non ego nolle petam.
Verum et posse et nolle et velle atque omnia causor, spacer5
   Iudice vel Clario, si patiare, deo. blue
Posse quod haud velit et quod posse, hoc nolle recuset,
   Vel quod haud nolit neque posse ferat.
Tolle moras patrone omnes, nec tempora ferat:
   Et qui nolle potes, nunc quoque posse velis. spacer10

15. IN PRAESULES MOECHOS
1620 p. 79

Iura pater thalami Latius dum cuncta negaret
spacerFratribus et calvis pinguibus et monachis,
Caenobium moechis, scatuitque urbs pellice multa
spacerAgnovitque nothos curia saepe novos.
Nunc concessus Hymen, sed moecha et restat adulter, spacer5
spacerMitratosque ciet spuria turba patres.
Moechantur vetiti, concessa licentia fraudi est.
spacerCastrari hoc ipsos quid vetat ergo patres? red

16. IN LUPAS NON LUPAS blue
1621 pp. 76f.

Lupas, lupanar, et lupanares iocos
Quos et Priapus et novit decens Venus,
Amare fugio, et corde toto abhominor.
Idem hanc repente desero sententiam,
Cerno hisce plagis, quas Deus benignior spacer5
Aspexit, hinc et inde, ubique desuper
Lumen salutis purius multo serens.
Lupas, lupanar, et lupanares iocos
Quos et Priapus et decens novit Venus;
Abesse namque iusserint licet procul, spacer10
Tamen, impium non exigunt aliud magis.
Quid enim improbat publica illic Venus,
Privata si iam publica audiat magis?
Liceatque nuptam coniugem, aut puellulam,
Impune adire? Queis cura ista credita, spacer15
Per cuncta, quaeso, tollite impium scelus,
Potiusque (quo securioria cuncta sint)
Lupas, lupanar, et lupanares iocos
Quos et Priapus et ridens facit Venus
Iubete rursus huc venire. Nanque quis spacer20
Furor ille vester, quam hac vaga licentia,
Peccare, ne peccata sint, permittere? red

17. PATRICIO MALLIO PANMURIO REGI AB INTIMIS CUBICULIS blue
1620 p. 80, 1621 p. 78

Materno veniens sanguis nos stemmate, Malli,
   Iunxit, Areskinae germina bina domus.
Hoc proavum curae nostrum debebit uterque,
  Et qui conjugii vincula nectit Hymen.
Sed mihi nec tu aliquid, nec ego tibi debeo, Malli. spacer5
   Uter sic poterit debitor esse prior?
Da quod amem; da te, Musas tu meque reposces,
  Debitor ut tandem fiat uterque simul.

18. IN APES IN MUSAEO D. IOANNIS SCOTI SCOTOTERVATII EQUITIS MELLIFICANTES blue 1623 p. 57

Dum Fergusiacos Scotus parat aedere vates, blue
spacerSparsa legens variis undique membra locis,
Mellificae volucres, castris de more relictis,
spacerQua laurus virides pandit odora comas
Consedere simul, factoque hinc agmine rursus spacer5
spacer(Mira loquor), regem turba secuta suum,
Delegit certam sibi Scoti in culmine sedem,
spacerServat ubi vates biblotheca sacros.
Illic ver geminum, geminosque morata Decembres,
spacerSedula in Hyblaeo nectare sudat apis. blue spacer10
Non temere hoc casuque aliquo, verum omine certo,
spacerScilicet authores res habet ista deos.
Fautori vatum tibi, Scoti, unaque poetae,
spacerMella vovent curis, laurea serta comis.

19. MENTULAE COCHINIAE VOTUM, DUM CRUCI ADDICERETUR PARISIIS 1617
1620 pp. 80f.

Mersus ego Hetruscis quondam conchinius undis
spacerPenis eram medicae redditus artis ope.
Nunc me turba cruci addixit. Quod si pereundum est,
spacerHoc date, ut Hetruscis denuo mergar aquis.

20. DE MENTULA CONCHINIA IN CRUCE PENDENTE
1620 p. 81

Mentula dum Paridis pendet conchinia in urbe,
spacerEt populo ludos mille iocosque facit,
Risit, et adspectans Iunonem mellea Cypris,
spacer“Custodem hunc horto sume,” ait, “Hesperio.”
Cui Iovis haec coniux: “tibi sit tuus iste Priapus.
spacerFallor enim, aut hortis praefuit ante tuis.” spacer5

21. IN COELIAM
1623 p. 58

Maecha es. Mentior. Atque virgo. Nugor.
Et tribas. Quis enim velit probare?
Sed dum te nimis ipsa amas probari,
Tribas, Caelia, maecha, defututa es.

22. IN RUFUM UBIQUITARIUM
1621 p. 78

Nescio quis modo te Germanus Maevius, esse blue
spacerIn caelo, inque solo, scripserat, inque salo.
Nec contentus eo, nimium dum laudat, ubique
spacerCollocat. Anne Erebum credidit ille locum?

23. IN RUFUM UBIQUITARIUM blue
1621 p. 78

Nescio Rufus siet ille, ne requiras:
Hoc, lector, nimis est periculosum.
Verum ne videar timere Rufum,
Has notas dabo. Pessimi ille vultis,
Et Bacchi et Veneris comes perennis. spacer5
Si quaeris ubi sit, petas licebit.
Non hic, non alibi, sed est ubique.
“Proh,” dicis, “quid id est?” Sed, o amice,
Redi. Si memini, locum tenebis.
Illic qua prope paeticam tabernam, spacer10
Fratrem pene podagricum atque Gallum,
Chirurgus quoque pene frater urit.

24. IN SEXTUM
1623 p. 58

Acer equo, nemora atque altas indagine sylvas
spacerCingis, Sexte, avibus, Sexte, verende feris.
Et nimis indulges vano sterilique labori,
spacerQuod tibi multa suas villula pascat oves.
Foenus at interea, Morraeus, et Olbius, auctum, blue spacer5
spacerAtque hinc Carterus exigit, hinc Dicius.
Desere quin sylvas, ne a te tam lauta suppelex
spacerCum canibus currat, Sexte, avibusque volet.

25. IN ORNITUM POETAM
1623 p. 58

Ornite, difficiles nugas fugis, ilicet inde
spacerScribis vulgari nudum epigramma sale.
Non mihi nuda Venus, thalamo nisi iuncta, placeret.
spacerQuod nuda, averso est ore, fecunda 7Charis.
Vulnera nudus apum passus Cythereius ales, blue spacer5
spacerRidetur nudo corpore simplicitas.
Laomedontiada ternae sub iudice divae,
spacerVelarunt aliquo membra pudica modo.
Opposuit Cytherea rosas, sua lila Iuno
spacerInnuba Erichtonidum Gorgonis ora dea. blue spacer10
Nuda placent; verbis verum, Ornite, tecta decoris
spacerGratius in Coa corpora veste nitent. blue
Nolo ego difficiles, nugis quia gratia nudis,
spacerNolo ego futilibus prostituique modis.
Sed tales cupio, qualem optem semper amicam. spacer15
spacerNolo nimis facilem, difficilemve nimis.

26. D. ROBERTO CARO ANCRUMIO EQUITI, CAROLO VALLIAE PRINCIPI A CUBICULIS INTIMIS blue
1620 p. 82, 1621 pp. 79f.

Si quis erit, magnos animi perferre labores
spacerCui dedit aegiochi filia magna Iovis,
Quem neque ridentis magna inconstantia sortis
spacerPraecipitet, dubiae nec gravis ira deae,
Si quis erit, cui cura boni, cui pectus amicum, spacer5
spacerCui pietas, bonitas, cum bonitate fides,
Aut certe, Ancrumii decus et nova gloria ruris,
spacerHic mihi tu fueris, vel mihi nullus erit.

27. EIDEM VALEDICENS
1621 p. 80

Dulce decus patriae, Musarum maxima cura,
spacerO mihi ter charum Care perenne caput,
Tandem post furias et durae fulmina sortis,
spacerEt cuncta invidiae spicula dulce vale,
Et simul hoc nostri monumentum et pignum amoris spacer5
spacerQuod memori serves pectore semper habet.
Care, me patiar quum te de pectore abire,
spacerNox mihi lumen erit, nox mihi numen erit.

28. DANIELI FITLAEO SACRAE THEOLOGIAE DOCTOR, ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS SACELLANO, DE IURE AC VI blue
1621 p. 80

Ius et vis duo sunt. Iuri contraria vis est.
Nam non ius vis est, si sit forte coactum.
Haec ego iure cano: nam si, Fitlaee, coactus,
Unum, non duo, mi facerem contrarius ipsi.
Quod si anagramma sapit praesentia tempora ridens, spacer5
Non ius vis duo erunt, sed, ut ipse fateberis, unum.

29. GEORGIO BUCHANANO POETARUM SUI SAECULI FACILE PRINCIPI blue
1620 p. 82, 1621 p. 80

Magnus Maeonidae cessit Maro, Naso Maroni.
spacerCui Maro et ingenio Naso Maroque tuo.

30. ALEXANDRI SETONI SCOTIAE CANCELLARII TUMULUS blue
1623 p. 59

Terra annis titulisque gravem tegit ista Setonium,
   Inter felicis foedera bina thori.
Ut vita felix, ita morte et sorte sepulchri,
   Coniunctus tumulo, queis fuerat thalamo.

31. DE FRANCISCANO VINUM DILUTUM FUGIENTE
1620 p. 82

Dum parat apposito lymphas sociare Lyaeo,
spacerTemperet ut mistis vina minister aquis,
Cordiger acclerans, “puer, o puer improbe, siste.
Non facit ad stomachum res,” ait, “ista meum.
Non mihi lumbifraga lassatus Cypride Bacchus, spacer5
spacerSed sine concubitus crimine purus eat.”

32. IACOBO HAYO DUNCASTRIO VICECOMITI blue
1621 pp. 81

Poeta, iuvenis, atque dives ut satis,
Musas, priores animos, et peculium
Prope perdidi, remisi, et ah deglutii.
Huic causa, Galla, Scotus, Anglus est malo, blue
Regina, rufus Zoilus, pastor gravis, spacer5
Mutone, morsu livido, superbia.
Tu quem favor, virtusque, amorque mutuus
Iovis Britanni, propria, omnem undique,
Haye, extulit, laudavit et gratum dedit,
Me cerne, tolle, me tuere, iam nimis spacer10
Inopem; iacentem; proditum male a malis
Tot sumptibus, sorte invida, calumniis
Mihique, Musisque, et novo rogatui,
Misero, retentis carcere, atque innoxio,
Favorem, amorem, opem fer, apto tempore. spacer15
Sic te Britanno, Gallo, Hibernici Iovis,
A sorte dura, ab hoste, fraudibus malis,
Favor, Haye, amorque, opisque, dextra protegat.
Quod si annuas, si non negabis, at dabis,
Qui perdidit remisit, et deglutiit, spacer20
Musas, priores animos, et peculium
Poeta, iuvenis, atque dives, te hinc feret.

33. AD POETAS, PRO SATYRA
1620 pp. 83f.

Scribite, Pierii, carmen quod pungat olores,
spacerIn socerum cecinit quale poeta suum. blue
Nil prodest lusisse operam nugisque iocisque,
spacerEt laude indignos praepete ferre viros.
Scribere quod possunt reges audire ducesque, spacer5
spacerQuod fratrum turpes, quod monachumque greges.
Quod praesul pinguis, vocitet quod papa superbusm
spacerQuod frater moechus triste, sororque tribas.
Omnia iam laudum sunt compita plena, nec ullus
spacerNascitur aut thalamo iungitur aut moritur spacer10
Versuum et ingenti laudem haud oneratus acervo,
spacerProstibulum cunctis Musa ita casta sedet.
Hinc mala pauperies ita vos comitata frequenter, red
spacer
Hinc sonat e vestra multa querela lyra.
Quin sapitis? Nil dat, metuat nisi acerba tyrannus, spacer15
spacerSi papa audiret triste poema, daret.
Nunc vos, o papae, reges, vigilate, ducesque.
spacerThesauris vates insidias struimus.

34. DE PATRICII SCOTI TABELLIS REGIS, AD LECTOREM blue
1621 p. 8
2

Quae tenerum pectus ratio instruat et bene formet
spacerPrincipis, et vitae qui modus inde bonae,
Quod placeat, quid non, quid inutile, turpe, decorum,
spacerQuoque modo recta sceptra gerenda manu,
Denique mortis quae cura sit inde sepulchri, spacer5
spacerOmnia in exigua heic Scotus habet tabula.
Tu quem pauca iuvant, hunc quoque volve librum
spacer[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]

35. IACOBO HAYO VICECOMITI DUNCASTRIO blue
1621 p. 82

Qui quondam cecini, multum ludente Camoena
   Pro domina et puero carmina blanda deo,
Qui tibi faelices nugas, nisi fata negassent,
   Livor et innocuum dente petisset opus,
Sacravi, nunc post tot taedia carceris atri spacer5
   Assertus meritis inde sed, Haye, tuis,
Accedo., geniumque loci, vestrisque favoris,
    Teque volens dominum dico, saluto meum.
Ergo age ne tetrico nimium me respice vultu,
  Ne dura molles respue mente iocos. spacer10
Invenies aliquid quod delectabile: Musa
   Non adeo adverso sydere nata mea est.
Invenies toto ducat quod splene cachinnos;
   Solverit in lachrymas lumina nostra licet.
Debueram Musas tibi quum prius ista dicavi: spacer15
   Nunc tibi me et Musas, nobilis Haye, meas.

36. IOANNI LEONTI GLAMIO COMITI KINGORNIAE, QUUM PATRIS EI EPICEDIUM OFFERRET blue
1620 p. 84

Non hic Niliaco surgentia culmina saxo,
spacerNec quod conspiciant nobile Cares opus, blue
Sed lachrymae, de lachrymis miserabile bustum
spacerQuod struxit Musae debita cura meae.
Sume, heros, lachrymarum oculis stillantibus imbrem, spacer5
spacerSume, iube et gemitus inter adesse tuos.
Quod si praestiteris, longe fastigia cedent
spacerPyramdum, et lachrymis, Carica saxa, meis. blue

37. PATRICII LEONTIS GLAMII COMITIS KINGORNIAE TUMULUS blue
1620 pp. 84f., 1621 p. 83

Adsta, viator, et genis rorantibus
spacerspacerInvise bustum hoc flebile,
Bustum trophaea mortis, et vagae cita
spacerspacerRhamnusiae ludibria, blue
Bustum Leontis, Leontis illius spacer5
spacerspacerCui pectus usque vividum,
Generosum, et altum, vita cui nullos tulit
spacerspacerAnimi ruentis impetus,
Compressa luxu noxiove perdita
spacerspacerFallacis aevi poculo. spacer10
At, o viator, o recede, non iacet
spacerspacerSpatio sepultus hoc brevi
Generosus ille. Si Leontis hic vides
spacerspacerSpolium, Leontem haud aspicis.
Nam si furenti fixus ille spiculo spacer20
spacerFati quiescit ultimi,
Et heic sepultus, ipsi (quod nefas) queunt
spacerDii perire caelites.

38. ADHUC
spacer1620 p. 85, 1621 pp. 83f.

En qui tot titulis, regum alto e stemmate claris,
spacerTollebat meritum celsus honore caput,
Mentis inaccessae dio fulgore coruscus,
spacerIustitia dubium est an pietate prior.
Glammeae tutela domus, stirps magna Leontum , spacer5
spacerLux patriae, gentis vota precesque suae.
Tantus in exiguo tumuli hic iam clauditur antri,
spacerHei mihi, nec licuit lustra videre decem.
Non licuit: sic vos, divi, quodcunque probatis
spacerTollitis. Invidiam quis neget esse deam? spacer10

39. IN PRAESULEM QUENDAM
1620 p. 86

“Crede mihi, est aliquid populi celebrarier ore.”
spacerPopulus es? Nihil est os meruisse tuum. red
Lumina dant evangelio tua dicta. Quid ergo
spacerTantum evangelio si tua facta trahant?
Dicis episcopωs, ne opicus videare magister. spacer5
spacerCuncta at apostaticωs dissimulator agis.
Denique conturbas, vexas, ruis omnia, digna
spacerEt non digna κοπῳ, dum potiare ποκῳ.

40. IN PETRONIAM MAECHAM, A SEIPSA REAM
1621 p. 59

Actorem et causam poscis? Petronia sola est.
spacerSponte prius cecidit, nunc quoque sponte cadit.

41. IN ANDREAPOLIM, VULGO SANCTI ANDREAE FANUM
1621 p. 59

Tempora si spectes, nulli mea cedit origo.
spacerQuae modo Scotorum, Pictica prima fui.
Quod si forte situm, maris hinc latus alluit aequor.
spacerHinc valles, montes, hinc et amica Ceres.
Si cultum urbis amas, templis operosa nitebam. spacer5
spacerSi Musas, nusquam blandus Apollo magis.
Si titulos, sedes ego praesulis una supremi,
spacerEt tali merito praesule digna fui.
Secla, situm, cultum, Musas, titulosque require.
spacerNon prior at par mi urbs, aut erit inferior. spacer10

42. ANDREAE MELVINO SACRAE THEOLOGIAE IN ACADEMIA SEDANENSI PROFESSORI blue
1620 p. 88, 1621 p. 86

Iactet Edina suos, Taodunum et Glascua vates,
spacerQuaeque Caledonii nomine gaudet agri.
Sit sua Sterlino, sua sit quoque gloria Pertho,
spacerEt decus Andreae constet honorque suus.
Tollat Aberbrothea caput, caput inde Brechinum, spacer5
spacerDevaque quae videt, aut maenia Dona subit,
Dum vetus et ter pulsa loco Celurca priori, blue
spacerNos, Melvine, duos non neget esse suos.

43. IN ARCHIEPISCOPUM QUENDAM
1620 p. 88

Pulchra fuit Glycere, Glycere nunc pallida vultum.
spacerVirgo fuit, matrem nunc ciet ore puer.
Quisnam author? Famulus domini? Dominum arguit ipsa.
spacerQuem dominum? Nomen non licet ire foras.
Talia qui fierent dum quero, Curio ridens spacer5
spacerRespondit paucis, archiepiscopus.

44. STEUARTO COMITI MERCIO, CARCERE EREPTUS blue
1621 pp. 86
f.

Dulce decus miseri, certa et tutela poetae,
spacerQuum premeret miseris invida turba modis,
Ause Caledonii pectus Iovis ire rogando
spacerFlectere, et obnixa sollicitare prece.
Accipe quas voluit grates tibi nostra Thalia spacer5
spacerReddere nunc meritis libera facta tuis.
Accipe, fors alias memori te mente sacrabit,
spacerEt referet toto nomen in orbe tuum.
Interea haec, non quod referatur gratia, sed quod
spacerNon fieri voluit gratia tarda, cape. spacer10

45. AD LYDIAM
1623 p. 59

Fertur olorinis formosa per aera bigis
spacerPasseribus suis turturibusque Venus.
Si mea vis dici, Paphias imitare volucres,
spacerSed noli Paphiam, Lydia blanda, deam.
Est formosus olor, passer lascivus amore, spacer5
spacerUnum, sed casto pectore, turtur amat.
Delitiosus olor, sed nequitiosior alter.
spacerTurtur, amans nimium, blanditiosus erit.
Usque superbus olor, passerque est mobilis usque,
spacerConstans amisso turtur ab igne gemit. spacer10
Ut sat olor poteris vel passer amoribus esse,
spacerNon potes, et nunquam, Lydia, turtur eris.

46. IN MORI MORIONIS PRAEMATURUM OBITUM blue
1623 p. 60

Delitiae populi, domini dominaeque voluptas,
spacerNulli, ni soli noxius ipse tibi,
Nomine qui fueras, qui re quoque morio, More,
spacerTam cito cur tibi ne moriare mora?

47. IN AEMILII ET IDAE NUPTIAS
1623 p. 60

Virgo seni Aemilio coniungitur Ida.
spacerHis oculos taedis, Pronuba, flecte tuos. blue
Omina connubio strix, bubo, et noctua tali blue
spacerPraebeat, infaustus lampada tollat Hymen.
Dives at Aemilius, nulla et iam prole beatus, spacer5
spacerHaeredem extremis scribet eam tabulis.
O scelus! Hoc est divitiis, non nubere diti,
spacerNec tantum vivo mortuo ut Aemilio.

48. NIOBE PRAXITILIS blue
1623 p. 60

De viva marmor superi, de marmore vivam
spacerReddidit artificis me ingeniosa manus.
Quis maior? Mortem quam vincit adorea vitae,
spacerTantum Praxitiles numina saeva deum.

49. IOANNI MORAVIO REGI A CUBICULIS INTIMIS blue
1620 p. 89, 1621 p. 87

Qui Caledonio Iovi esse charus,
Gratus principibus viri, et audis,
Qui gaudes, Moravi, favente diva,
Summa quae facit ima et ima summa,
Qui virtute tua tibi hoc parasti spacer5
Quicquid nominis et favoris, audi:
Musis si faveas, eris beatus.

50. IOANNI MAETELLANO VICECOMITI LADERANO &c blue
1623 p. 60

Pauca modo Aonidum poscebam carmina divum, blue
spacerDet Maetellano quo mihi digna meo.
Tum deus, “antiquum genus et tot stemmata avorum,
spacerEgregiique animi priva relinque bona.
Scis qualis genitor, genitor cui paruit uni spacer5
spacerScotica consiliis nobilis ante Themis.
Qui iuvenes magni direxit principis annos,
spacerAuxilioque bonus, consilioque gravis.
Illius ut proles, sic hic, illius imago,
spacerHaeres fortunis, nomine, mente, patri.” spacer10

51. IN PONTICUM CYNAEDUM
spacer
1620 p. 89

Pontice, ferre uterum coniux tua dicitur. At cui?
spacerNempe tibi, aut alii cui dedit illa viro.
Te quoque ferre uterum vulgus (nisi fallimur) inquit.
spacerCui tamen? Huic coniux cui dedit ante tua.
Faedum coniugium, cui par non sufficit unum, spacer5
spacerVerum opus est alio, qui vir utrique viro.
Dic mihi qui legis haec, gemina una sponsa marito,
spacerAnne magis geminis unica iuncta viris?

52. IOANNI ADAMSONO, VERBI DEI PRAECONI blue
1620 p. 90, 1621 pp. 88f.

Quid dicam hoc? Pharii Musas colit ora Gatheli blue
spacerGrampius incanis qua subit astra comis.
Deseruere suas ergo Permessides undas,
spacerEt capit Aonium Fergusis aura deum?
At cur non tenuere deas Pharamondia rura, blue spacer5
spacerRarior aut Batavo littore Apollo sedet?
Unde Tagi paucas ripas olor accolit? Unde
spacerNunc silet Ausonia quae lyra pulsa manu? blue
Nunquid, Adamsone, irriguis iuga vallibus invia,
spacerPraeferturque sacris turbidus amnis aquis? spacer10
An Boreae zephyris, an frigora rura calori?
spacerAnne umbris Tempe, tesqua probanda magis?
Haereo. Nil potuit, nil huc duxisse Camoenas,
spacerPauperies Clario ni placet ipsa deo. blue

53. DE QUADAM
1620 p. 90, 1621 p. 89

Pene puella mea est, quae me modo torsit amantem,
spacerLaetus io, et io pene triumphe cano.
Pene suas me blanditias et gaudia dixit,
spacerPene dedit nostris pressa labella labris.
Dum nil pene negat, pene omnia perdidit et se. spacer5
spacerRide detracto pene, Venus, spolio.

54. DE TIMOLEONTE CAUSIDICO ET GERILO CLIENTE
1620 p. 91, 1621 pp. 89f.

Vix bene puniceis invecta Aurora quadrigis
spacerIungere te celeres, Phoebe, monebat equos,
Quum sonuit, strepituque fores percurrit ahenas
spacerIuridicum Gerilus Timoleonta petens.
Ille ubi de stratis nutanta membra levavit, spacer5
spacer“Quis mea, quis tantum limina pulsat?”ait.
“Te peto, Timoleon,” Gerilus respondit, et istis
spacerAddit propositi prima elementa sui.
Audiit, et demens “quisnam ista tuebitur?” inquit.
spacer“Haec bibit hybernas naufraga puppis aquas.” spacer10
Huic Gerilus, “Cynosura meis tu prospera rebus,
spacerTu mihi dux, dubiae dirige lintris iter.
Praemia certa feres. Equites centum en cataphractos. blue
spacerHis preme commotos lintre natante notos.”
Risit et, “o,” dixit, ”belli primordia! Inermis spacer15
spacerFerre tot armatos quis potis, oro, viros?”

55. IN ALEXIUM POETAM blue
1620 pp. 91f.

Promissis, trieteride usque tota,
Replevit modo me poeta magnis.
Quid factum? Nihil allubentiarum.
Lusit, verba dedit, recessit a se
Promissa inficiando, pernegando. spacer5
Quin ergo valeat scelus poetae.
Nam certe imposuit mihi, nec illud
Mirum sit volo, si potest valetque
Duplex vincere simplicem poetam.

56. IN EUNDEM blue
1620 p. 92

Dum ficta scribit, ficta Alexius canit,
spacerVigilansque ficta somniat,
Poeta fieri gestit et dici unice.
spacerDicendo falsa factus est.

57. ADHUC blue
1620 p. 92

Nullus aut veterum aut recentiorum
Contendet puto Alexio poetae.
Nemo horum fuerat poeta tantus.
Namque, ne dubites, Alexius iam
Est verbis simul et poeta factis. spacer5

58. VIOLA TRICOLOR, ALIIS CLYTIE, VULGO PANSEE blue
1623 p.

Me quidem Clytien, violam dixere periti.
spacerSum tricolor, foliis stat mihi quinque decus.
In me amor, in me odium patet exitiale novercae,
spacerInque suam, sobolem coniugis inque suae.
Illic en genetrix natae, in veste decora, spacer5
spacerHinc, cum privigna pulla sorore soror.
Ipsi etiam diras flores odere novercas,
spacerEt fugias foliis te monuere suis.

59. IN CAELIAM SURDAM
1623 p. 61

Quum sit pulchra satis, quum sit quoque Caelia maecha,
spacerQuid quereris quod non audiat, Aule, bene?

60. AMORIS GENERATIO
1623 p. 61

Dic mihi, cur Veneris proles sit blanda Cupido? spacer
spacerDic mihi, Vulcanum cur habet ille patrem?
Vulcanus desiderii flammam notat acrem, red
spacerQuae semper Paphia claudicat absque dea.
Illorum soboles puer hic, deus ales amorum, spacer5
spacerQui spargit tenera fortia tela manu.
Talis amor meus est. Eat hinc quae non dat: Amorem
spacerNec genitum Paphia credit inepta dea.
Sit mea quae mihi det. Placet hic in amore Cytherae,
spacerHic puero, hic ipsis ordo tenorque diis. spacer10

61. D. GUILIELMO ALEXANDRO MENSTRAEO EQUITI, REGI BRITANNIARUM A LIBELLIS SUPPLICIBUS blue
1621 pp. 90f.

Temporis abfuerim quod tantum, maxime vatum,
   Quos videt Arctois ora Britannis aquis,
Desine sectari, sed si latet accipe causam,
   Et veniam nostrae fors dabis ipse morae.
Non quod amicitiae socialia foedera rumpam. spacer5
   Fama, velim quaeras, hac sine labe mea est,
Nec quod me ulla tui coepere oblivia, lethes
   Vix te, vix animo diluat unda meom
Nec quid iners Baccho facerem, placidaeve Dionae: blue
   Dissidet ingenio numen utrumque meo. spacer10
Sed quod noctifugae nitidissima tela dioi blue
   Sparserunt oculis lumina nulla meis.
Sed quod nox furvo nebularum tristis amictu,
   Involvit tenebris undique cuncta suis.
At neque Cimmeriae terras tenuere tenebrae, bluespacer15
   Nec sol aversos praecipitavit equos
Quidnam igitur fuit hoc, quae nos tenuere tenebrae?
   Quae solem eripuit nox mihi, quaeve diem?
Scilicet a nostris lux haec tam languida chartis.
   Umbra fuit Musae scilicet illa meae. red spacer20
Hae mihi, Alexander, tenebrae haec mihi sola morandi,
   Causa fuit iuro teque tuasque deas.
Nunc quum diffuso cedant fulgore tenebrae,
  Et nova lux Musas caepit habere meas
Ad te continuo mecum decurrere tentant spacer25
  † Seu tibi de radiis lux uti plena tuis.
Quam modo contuleris visam te saepius:† at tu
   Tum, mihi lux, tum sol, tum mihi Phoebus eris.

62. D. ELIZABETHAE SCHAVIAE, IOANNIS MORAVII VICECOMITIS ANNANDIAE CONIUGI, SUB AURORAE NOMINE A D. GULIELMO ALEXANDRO MENSTRAEO EQUITE ANTEA CELEBRATAE blue
1623 pp. 61f.

Quam satis egregii commendat carmina vatis,
spacerTene putem numeris, Schavia, ferre meis?
Sic male Alexandrum quisquam nisi pinxit Apelles,
spacerSic nisi Lysippus sculpere nullus erat.
Sic solus cantare suum Smyrnaeus Achillem spacer5
spacerDignus erat, Phrygium vel Maro ferre ducem.
Aurorae digitos et rarae munera formae,
spacerAurorae dotes pectoris egregias,
Aut tu, Aurora, canas te Auroram, aut dicat Apollo,
spacerSed qui Menstraeas antea potet aquas. spacer10

63. PRO ANDREA AIDO ABREDONENSE VOTUM blue
1620 p. 93

Non ego pro Aidio, superi, modo grandia poscam.
   Nec dabo sacratis thura Sabaea focis.
Hoc tantum, vos o Musae, tuque aure Paean,
  Hic meus Aidius, sit meus αἰδίως.

64. PATRICIO IUNIO BIBLIOTHECARIO REGIO blue
1620 p. 93f., 1621 p. 91

Liberum, et insignem Daphaea fronde, pudoris
   Laudantem fines transiliisse pudor.
Hoc fugiet, Iuni, metuet qui nomina palpi,
   Cuive aliquid laeva in parte mamilla salit.
Iupiter ipse licet veniat tibi carmen, at ipsi spacer5
   Turpe etiam palpum obtrudere velle Iovi:
Me neque quae dulci fruitur modo lumine solis:
   Nec quae aetas posthaec saecula rursus erit,
Vivere vel talem, vixisse vel arguet unquam,
spacerSi quis ego nunc sum, postmodo si quis ero. spacer10

65. IOANNI MAXUELIO DUNFRISIENSI blue
1620 p. 94, 1621 p. 92

Caucasea pendet religatus rupe Prometheus,
spacerCui fera perpetuum viscera rodit avis.
Quod Iovis e domibus magnique Hyperionis axe
spacerClam superos partes ignis ab igne tulit.
Tu quoque, Maxueli, Phoebeae lampados ignes, spacer5
spacerBis sex Castalii lumina clara chori,
Queis genus aethereum, queis patria Fergusis ora, blue
spacerSubduxit, e Phoebi Pieridumque domo.
Non tamen idcirco paenas persolvere dignus,
spacerCaucaseae rigida pro dape stabis avi. spacer10
Distat enim facinus, quamque ille Hyperionis axe
spacerClam superos partes ignes ab igne tulit,
At tu homines clam, Maxueli, non numina divum
spacerDe tenebris ignis lumina clara rapis.

66. IN CASTORIS NASO, EX GRAECO INCERTI blue
1620 p. 95, 1621 p. 93

Magnus Castoris ille nasus: arva
Vertenti ligo, deinde dormienti, et
Stertenti tuba, cumque Bacchus uvas
Maturas ait esse, falx, ratique
Firma est anchora, et in sinum inde terrae spacer5
Caute semina conferenti aratrum. red
Nautis hamus, et ebriis popinis
Carnis fuscina, curva quin securis
Naupego, agricolae putantis est falx.
Fabris ascia, malleusque portis. spacer10
Sic quid utile Castor ille nactus
Nulli non operi bonum et paratum
Secum hunc eximium ferendo nasum.

67. IOANNI MAXUELIO ET GEORGIO CAMERARIO SUIS blue
1620 p. 95, 1621 p. 93

Vina bibens, genioque litans, faciensque Lyaeo,
spacerNec tamen aut Musarum immemor aut Charitum,
Multus heri effudi rutilem, eiecique cruorem
spacerNaribus, incertum causa habet et dubium.
Suspicor interea (locus híc si forte poetae, spacer5
spacerNec semper vates dicere falsa solent)
Hoc vini voluisse deum ne sanguinis usus
spacerInteger a sacris posset abesse suis.

68. GEORGIO CAMERARIO blue
1620 p. 96, 1621 pp. 93f.

Sic divas Heliconis atque Phoebum,
Et sic nympham habeam meam faventem,
Sic quicquid Charitum est venustiorum,
Sic quicquid Venerum Cupidinumque,
Ut te, mi Camerari, amo coloque, spacer5
Totum et pectoris intimo recondo.
Hoc suasit puer, ille non Cytheres, blue
Verum Cecropiae comes Minervae. blue
Non myrto viridicomas decorus, blue
Sed rosis caput impeditus, ille spacer10
Virtutum puer et Cupido morum.
Verum me, Camerari, abire tandem,
Atque hanc Sequanicam relinquere urbem
Et te Sequanica mihi vel urbe,
Et te his iam mihi chariorem ocellis, spacer15
Invitum licet et parum volentem,
Cogunt proh patriae domus procellae. blue
Quid non his precer improbis procellis,
Quae me dividere optimo sodali,
Quae me mi rapuisse amare pergunt? spacer20
At quicunque tamen furor molestus
Illas nunc caput in meum ire poscat,
Sive absens ego, forte sive praesens,
Seu tristis mihi vita, sive laeta,
Quicquid hinc fuero subinde rerum, spacer25
Tuus qui fueram, tuus manebo.

69. IN PETRAEUM
1623 p. 62

Seu tibi de Petro data sint, seu nomina petra,
spacerQui vexas miseros noxius usque reos,
Augurium de te certum fecere parentes,
spacerQuum tener in cunis, nec bove dignus eras. blue
Petra riget, pelagi duris immota procellis, spacer5
spacerNullius miseri flecteris ore rei. red
Parcere iactatae nescit petra aequore puppi:
spacerAd te qui fugiunt, in sua damna ruunt.
Horret petra iugis, nec gramine laeta nec herbis,
spacerVix in temporibus stat pilus ecce tuis. spacer10
Caetera conveniunt: uno at petraeque Petroque,
spacerTantum es dissimilis, quam tibi tu similis.
Petra Petrusque aurum spernit, tu, perfide, captas.
spacerSed si non Petri hoc, forte Simonis habes.

70. AD FAMULUM VINO AQUAS MISCENTEM
1623 p. 62

Quid iuvat apposito nymphas sociare Lyaeo?
spacerQuid dare digna malis vina, minister, aquis?
Pura placent superis. Puro miscere Falerno blue
spacerQui volet impuras, cum cane potet, aquas.
Sit mihi concubitus turpi sine crimine Bacchus, spacer5
spacerQui scortatorem vult, bibat usque deum.

71. IN SEXTUM
1623 pp. 62f.

Quum tibi blanda domi, quum sit pulcherrima coniunx,
spacerTuque agites pavidas per iuga summa feras,
Non male qui, num fuge cernere, Sexte, Dianam,
spacerNe tibi cum Autonoa par quoque poena fato. blue

72. IN GELLIUM ET SESTIUM EX GALLIIS REDUCES
1623 p. 63

Sestius in nulla peccator virgine quondam,
spacerEbrius et nimio Gellius ante mero.
Hic semper Bromii miles, nunquam ille Diones, blue
spacerQuum peterent studio Gallica rura pari.
Mutati rediere domum, mens pristina cessit. spacer5
spacerSobrius hic, nulla castior ille lupa.
Mirum equidem! Queis vix Ligeris conspectus, ut undas
spacerSalmacidasque natent, Clitoriumque bibant. blue

73. IN STROPHII ET LYCI STATUAS TUMULIS SUIS IMPOSITAS
1623 p. 63

Heic Strophius, Lycus heic. Illa illius, huius imago haec.
spacerHic Strophium tumulus contegit, ille Lycum.
Dissimiles, dum vita ambo similesque fuere,
spacerMoribus, ingenio, religione, fide.
Hic vafer, ille catus, ferus hic, crudelis et ille. spacer5
spacerOre tenus pius hic, purus at ille atheus.
Vidit et expressit sculptor, manibusque levatis
spacerFundere sollicitas iussit utrumque preces.
Nunc etenim Strophius quod numen sit bene novit,
spacerIamque Deum cessat dissimulare Lycus. spacer10
Nec veniam a superis, verum a mortalibus orant,
spacerContemptus Strophius, ludibriique Lycus.

74. IN LYDIAE LECTUM LAUREUM
1623 pp. 63f.

Quam bene cum Clari tibi convenit arbore divi! blue
spacerQuam bene cum lecto convenit illa tuo!
Scilicet ambabus fugere est fatale puellis,
spacerAut vatem, aut numen aut famulum, aut dominum.
Sed duo quae fugitis, capitis cur, Lydia, cunctos? red spacer5
spacerHoc fugere haud fugere est, hoc capere haud capere est.

75. IN MAEVIUM GRAMMATICUM, POETASTRUM blue a4.22
1623 p. 64

Non sunt Aonidum tua illa, Maevi, blue
Sed sunt carmina Colchicae puellae. blue
Nam quot carminibus tuis misellis
Effers, improbe, laudibus, magister,
Diris carminibus tuis perempti spacer5
Pedes protenus efferunt priores. blue

76. IN LUDDAM, VETULAM LENAM
1623 p. 64

Quae lupa Ludda fuit, nulli non nota tabernae,
spacerNunc alit innumeras prostituitque lupas.
Miraris, fuerat quae bestia, foemina quod sit?
spacerQuin lupa quae fuerat iam mage Ludda lea est. blue

77. IN NAPEM
1623 p. 64

Ore procax, gestuque loquax, et splendida amictu,
spacerQuamvis virgo, tamen non mihi casta, Nape, es.

78. IN AUTOMEDONTA
1623 p. 64

Inspector scaphii Automedon, lasinique peritus,
spacerQui modo vix medica depulit arte famem,
Guaiacum, occiduis, dives, sarzamque perillam, blue
spacerPartibus, et ligni munera sassafrii,
Cumque nuce ficibus quas orbis gignit Eous, spacer5
spacerChinam Sinarum detulit e nemore
Dutroa abstinuit, tulit huc sed cornua Goae,
spacerUxori ut monstret munera rara suae.
Risit ut aspexit coniunx Paulina, “tibique
spacerTalia fert hortus mille, marite, meus.” spacer10

79. IN NAPEN ET LYCINNAM
1623 p. 65

Blanda Nape vagulos huc illuc torquet in omnes,
spacerCorrigit austera fronte Lycinna oculos.
Luxuriosa Nape Coo se velat amictu, blue
spacerContenta est parca veste Lycinna tegi.
Laeta Nape verbis prurit petulante cachinno, spacer5
spacerPondera dat dictis voce Lycinna gravi.
Corpora pura Nape Veneris bona praelia nescit,
spacerSensit Acidaliae tela Lycinna deae. blue
Verum haud casta Nape, verum haud est casta Lycinna:
spacerHaec quia dans renuit, haec renuendo dedit. spacer10

80. IN ORNITUM ET PUDENTEM POETAS blue
1623 p. 65

Damnat perpetuo Ornitus severos,
Et duro notat undiquaque versu.
Laudat perpetuo Pudens monarchas,
Et blando canit undiquaque versu.
Mendicus parasitus est uterque, spacer10
Vanus, stultus, inanis est uterque.
Detrita male veste nunc uterque.
Pallet prae macie fameque uterque,.
Esuritor et est poeta uterque.
Uterque haud Cynicus, sed est caninus. spacer10

81. QUAE DIXERAT, IRRUENTE ORESTE, MATER CLYTEMNESTRA
1623 p. 65

Dum matrem saevo ense petit furibundus Orestes,
spacerNec locus ulterius, sic prius illa, fugae,
“In ventrem strictone meas mucrone papillas
spacerIllum te peperit, has aluere, rues?”

82. IN AVITUM
1623 pp. 65f.

Imprimit hic scriptos, impressos tegmine libros
spacerHic donat, pretium poscit uterque suum.
Tu, cui nostra suos sacravit Musa labores,
spacerEcquod das vati munus, Avite, tuo?
Arrides, laudas, et blanda voce salutas, spacer5
spacerMeque utar tanto saepe favore mones.
Nil opus est inopi titulis aut laude poetae,
spacerLonge aliud vatem tegmina, praela rogant.
Patronum volui, non te mihi, Avite, latronem.
spacerQui non dat, vati surripit ille suo. spacer10

83. AD LYDIAM
1623 p. 66

Qualis post Glyceres mihi sis modo lumina, quaeris,
spacerEt post Priscillae furta iocosque meae.
Qualis post reliquas noctis fax candida flammas,
spacerAut post Luciferum sol nitet orbe novo.
Qualis Acidalios inter pulcherrima flores blue spacer5
spacerStat rosa, puniceis sanguinolenta comis.
Talis post reliquas mihi, Lydia. Parcere flammae,
spacerPriscillam et Glycerae lumina credo meae.
Spes fore, vota fuisse, ego sed praesentia tecum
spacerTempora prae reliquis, Lydia, semper amo. spacer10

84. IN MAEVIUM ET AUTOMEDONTA blue
1623 pp. 66f.

Deucalioneis mundus licet obrutus undis,
spacerPer iuga quum totas Nereus agit aquas,
Et Phaetonteum sensit miserabilis ignem,
spacerQuum iuvenis patrios nescius egit equos,
Non tot aquae nec equi iuvenis nocuere senisve, spacer5
spacerNon fluctu aut aestu tot periere gravi,
Quot miser occidit dum carmine Maevius effert
spacerLaudibus. Ah multis quot necat ille modis!
Quot curans iugulat tristi medicamine et herbis
spacerArtis Apollineae nescius Automedon. spacer10
Scilicet a primis mundi haec mala quatuor annis,
spacerDeucalion, Phaeton, Maevius, Automedon. red

85. IN HYBRIDAM CAUSIDICUM
1623 p. 67

Causidicus quod sis, quod amara rabula lingua,
spacerQuod bene rixeris, Hybrida, matris habes.
Sordidior quod sit te nullus avarus in urbe,
spacerScorti pastoris, Hybrida, matris habes.
Quod statura tibi sit congrua, forma, decora, spacer5
spacerHuius et illius, Hybrida, patris habes.
Quod dives modo sis, nothus, et possessor agelli,
spacerQui mendicus eras, Hybrida, fratris habes.
Quod bibo, quod comedo, mendax, cornutus, adulter,
spacerPerfidus, impostor: te pete, cuius habes. spacer10

86. REGIA NAVIS FLAMMIS, MALITIA INCENDIARII SUI IN SINU FORTHAE ABSUMPTA, PRAEFECTO SYLVIO ABSENTE
1623 p. 67

Silvis nata steti, stans dura excisa bipenni,
spacerSulcavi vitreas aequore caesa vias.
Officium, procul a sylvis tutarier undas
spacerSub duce qui a sylvis nomen et ipse tulit.
Sylvis nata, aequor subii sylva auspice Sylvio. spacer5
spacerDebebar flammis, Mulciber, usque tuis.

87. EADEM VASTANTE IGNE
1623 p. 67

Nec pelago, nec victa Noto, modo naufraga flammis
spacerImploro auxilii, regia pinus, aquas,
Duri aliis, mihi subsidio succurrite fluctus,
spacerPostmodo ne vestras rideat ignis aquas.

88. THOMAE HOPAEO A CRAGHALL, CAUSARUM IN SUPREMO SCOTORUM SENATU PATRONO blue
1623 pp. 67f.

Quid faciam? Quo te mactabo munere digno,
spacerQui pote pro causa tanta tulisse mea?
Quid faciam? Quo te mactabo carmine digno,
spacerQui pote pro Musis tanta tulisse meis?
Quid faciam? Quo te mactabo gratus honore,spacer5
spacerQui pote pro titulis tanta tulisse meis?
Munere pro ingenium, pro carmine mitto poetam,
spacerIllo et honore, animum mancipio usque tuum.
Sin maius tibi vis, Leochaeum mitto. et in uno hoc
spacerIngenium misi, vatem, et, Hopaee, animum. spacer10

89. IN EQUUM, CYMBA VEHI RENUENTEM
1623 p. 68

Nauta, quid insanis generosa in terga flagellis,
spacerPondus equus cymbae dum fugit esse tuae?
Aspicis, ut fraena haec spumanti mordeat ore;
spacerUt fremat, ut contra calcibus instet atrox.
Nempe vehi pudet hunc, minus a velocibus undis: spacer5
spacerNam qui vincit equos, cedere nescit aquis.

90. ANSERIS SOLANI MIRAblue
1623 pp. 68f.

Incola inaccessae volucris Basseia, rupis;
spacerCui requiem scopulus dat, maris unda cibum,
Tot mihi priva uni indulsit natura creatrix:
spacerMiraclum ut pisces inter, avesque putes.
Sum peregrina, stato sed tempore, Bassam et Elisam spacer5
spacerAdvenio, Arctoi quas lavit unda freti.
Heic ovum mi unum est; sed quod si quis male tollat:
spacerNon valeat veteri ponere deinde loco.
Ovipara, haud ovo tamen incubo: sed pede dextro
spacerImposito, foveo mite caloris opus. spacer10
Continuus mihi adest scapularum et pectoris ordo:
spacerNec magis ignavum me mea penna levat.
Difficilis facilisque simul sum praeda petenti:
spacerNanque †aculos† fugiat Tethyos unda meos, blue
Prendor humi subito, pennae nil proderit usus: spacer15
spacerHaec mea sors. Potui non alia arte capi.
Hinc do lautitias mensis si mergar Iaccho,
spacerEt coccyx fuerit si mihi dempta prius.
Hinc miro medicis prosum pinguedinis usu:
spacerEt dominis gratos mortua reddo coquos. spacer20
Mira ita multa tamen cupidi gula perdit Apici, blue
spacerBarbarus ingenii spernit inane sophos.

91. PATRICIO IUNIO BIBLIOTHECARIO REGIO blue
1623 p. 69

Nunc, numeri, te leves ad amicas protenus aures
spacerIte, dabit facilem Iunius ille viam;
Iunius ille, sibi quem doctus Apollo sacravit;
spacerCumque suo Aonidum tota corona deo.
Iunius ille, meo qui totus pectore regnat. spacer5
spacerIunius ille, merum mel, lepor, ipsa Charis.
Ite, leves numeri, tum si salvere benignum
spacerDicat, quod superest reddite dulce vale.

92. IN CANEM SCOTICUM, VULGO SLEUTHOUND AUT BLOODHOUND
1623 p. 69

Venator furum, fecit cui Scotia nomen,
spacerTergora cui vario sparsa colore nitent,
Membrorum te mole licet vel robore vincant
spacerPlantarum alii, vi celerante canes,
Clamve palamve petant praedum; per saxa, per ignes, spacer5
spacerPer iuga, per latebras, per nemora, aut per agros.
Nare sagace tamen, Dyctinna iudice, cuncti
spacerEt praedae cedant nobilitate tibi.

93. IDEM DE SE
1623 pp. 68f.

Me cura vigili custodia servat herilis,
spacerEt mihi non minimum delitiosa gula est.
Nare reos furti, domino mandante, sagace
spacerInsequor, et prenso non nisi sisto reo.
Observo nutus mandantis, et omnia solers, spacer5
spacerQuin domini quidnam fur tulit ore scio.
Membra canina licet mihi, da, natura, loquelam,
spacerEt dominum ingenio fors superabo meo.

94. IN EQUOS ADVERSO FLUMINE LEMBUM SUBDUCENTES
1623 p. 70

Non velo adversas, dextra non remigis undas
spacerCurrimus. En, remos, carbasa praestat equus.
Laudis equis nostris, Neptuni, cedite palma, red
spacerNon tanti aequoreum nempe tulisse deum.
Si plus est natitare, ipsa aequora pervia nobis. spacer5
spacerCurrere si, e vestris quando fuistis aquis?

95. IN STRUTHIUM
1623 p. 70

Foeda Lamecheae longum vestigia labis, blue
spacerStruthi, interdicta turpe secute via.
Quid Veneris titulos, iactasque inhonora trophaea,
spacerEt numeras furtis cognita scorta tuis?
Sicque tumes ceu Martis avis, vel taurus in herba, blue spacer5
spacerAut quasi lanigeras dux gregis inter oves?
Nec tamen Alcidae potes aequiperare vigorem, blue
spacerAut Proculi firmum ter validumque latus.
Sit pudor, in vario non, Struthi, est gloria scorto.
spacerUnum qui potuit vincere maior erit. spacer10

96. IN PONTICUM
1623 pp. 70f.

Pontice, quid titutos et inania stemmata iactas?
spacerQuid casca nimium nobilitate tumes,
Elatusque alios prae te omnes despicis, atque
spacerOre frequens veteres, inscie, fundis avos?
Dic mihi, Caesarea modo quis de stirpe superbit? spacer5
spacerDic mihi, quis Priamum iactat et Aeaciden, blue
Caesaris, aut Priami, vel Achillis sanguine si quis
spacerIam super oblata gaudet abire stipe?
Qui iam sceptra ferunt, forsit si prisca revolvant
spacerGente sua lixas invenientve coquos. spacer10
Stemmate nobilitas veniens ignota iacebit.
spacerStat virtus titulis nobilis usque suis.

97. INTERMISSIO A STUDIIS POETICIS
1620 p. 98, 1621 p. 95f.

Has hederae, has myrti nexas de fronde corollas,
spacerHanc cytharam et blandae fila sonora lyrae,
Suspendit tibi, Castalidum pater auree Paean, blue
spacerQua pandit virides laurus odora comas,
Ut si forte iterum numeros Leochaeus amarit, spacer5
spacerHinc sibi sit manibus plexa corolla tuis.

98. DE SECUNDA EDITIONE EPIGRAMMATUM, AD LECTOREM blue
1621 pp. 95f.

Orabam modo blandius Camaenas, red
Musis Bilbilidas, iocos, salesque, blue
Et doctas dare mobiles cachinnos,
Ne me testiculis meis carere
Indignum paterentur. Haec mearum spacer5
Fuit summa precum. Sed ah repulsam
Et de virginibus tuli puellis
Et de haud virginibus viris, sed illis
Quos castos decet esse plus puellis.
Nam quod mentula scripta, deinde muto, spacer10
Tum praesul foret, ac subinde quiddam,
Offendit meas durum utrosque vena
Unde carcere me repente clausum
Iusserunt male testibus carere.
Hunc quicunque igitur legis libellum, spacer15
Castratum satis et nimis pudicum,
Hoc et Bilbilidem praecare turbam,
Hi posthac careant suis pudendis,
Una et testiculis, at ista turba
Nunquam zonam habeat sibi solutam. spacer20

99. AD IMPORTUNOS AMICOS, HOC LIBELLO EXACTOS
1623 p. 71

Importuna meos prius, o quae turba, libellos
spacerVexasti, officiis insidiosa novis,
Nunc alibi alterius Musas pete vatis inanes,
spacerUt scrombris tunicas des, tineisque cibos.
Quodcunque insipidum nostrae, id vestrum ante, Camaenae, spacer5
spacerDum studeo cunctis posse placere modis.
Heic ego seu placui seu non, discede, patrono blue
spacerNam data Steuarto haec tota Thalia meo.

Finis