Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.


EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS

1. AD MUSAM SUAM
1620 p. 50

Lude alios, sapiens ego nunc piscator ab ictu.
spacerAd tua non adiges saxa referre pedem.
Certa etenim, iucunda etenim, sed plena laborum,
spacerAtque ingrata nimis semita, Musa, tua est.
Hoc mihi post tot damna licet nunc denique scire, spacer 5
spacerSeraque sese oculis dat metanoea meis.
Cur mihi fas nunquam fastus regumque ducumque
spacerScire prius, numeros quam cecinisse novos?
Ecquid ad Arcadicas indocti praesulis aures
spacerNequicquam potuit nostra sonare chelys? spacer 10
Et labor et pudor est, et facti ingratia, stare
spacerEt nubem obducti ferre supercilii.
Haec qui ferre potest, tota illi cornea fibra est,
spacerEt nihil in leva parte mamilla salit.
Et tamen ipse tuli, quum spe nutritus inani spacer 15
spacerPenderem vacuas Tantalus inter aquas.
Viderit at talem qui me modo, pinguia cernat
spacerFracta, precor, cunctis guttura praesulibus.

2. D. ROBERTO CARO ANCRUMIO EQUITI, CAROLO PRINCIPI A CUBICULIS INTIMIS blue
1623 p. 36

Non ego nobilium venio mirator honorum,
  Aucuper ut numeris nomina magna meis.
Ille etenim proceres, et inania, nomina Care,
   Cui stirpe collata trita lacerna canat.
Mi non difficilem satis invenisse patronum: spacer 5
  Et pectus solido quod sit amore meum.
Sit, tu uti, Mecaenas facilis; sit fidus amicus, blue
   Et laudet magnos, qui velit esse, viros.

3. CAROLI PRINCIPIS HASTILUDIUM 24 MART. 1621 blue
1621 pp. 71f., 1623 p. 36

Iactabat toto Mavors sua praelia caelo,
spacerEt dedit Oetaeo qui sua membra rogo, blue
Castor equos cum fratre pio caestusque ferebat.
spacerHaec quoque cum reliquis lis fuit ipsa diis,
Quum subito assumpta Tritonia Gorgone Pallas spacer 5
spacerEdidit ante patrem talia verba Iovem: red
“Vires, arma, et equi, superis si gloria, Carolo
spacerSi ingenium, cedam dotibus ipsa meis.”

4. DE GRANDINE, EODEM AD HASTILUDIUM PROGREDIENTE, AFFATIM CADENTE
1621 p. 72, 1623 pp. 36f.

Indutus thoraca humeros, galeaque verendus,
spacerAltera spes nostri, Carolus, una soli
Ibat ut oblatis hosti concurreret hastis.
spacerPresserat et dudum terga ferocis equi,
Aethere quum subito grando crepitante procella spacer 5
spacerDecidit in vultus principis, inque sinus.
Ille sed, hinc Iovis aspiciens placida ora Britanni,
spacerLatona hinc geniti lumina clara dei, blue
Risit, dulce tuens. Quo grando repente recessit,
spacerPurior et solito lumine Phoebus iit. spacer 10
Quid sperare licet tali de principe nobis,
spacerQuum fuget vultu nubila fusca suo?

5. PARIDIS EPITAPHIUM
1620 p. 63, 1621 p. 55, 1623 p. 37

Qui tegor heic, Danaas armavi in Pergama gentes,
spacerHeu, Paris, heu, patrii sola ruina soli.
Quem Venus et teneri blandus moderator amoris,
spacerAbiectum, in castris erudiere suis. blue
Hinc vix prima genas pingebat flore iuventus bluespacer 5
spacerQuum placui formae, Pegasi nympha, tuae. red
Postmodo, de facie quum noscor regia proles,
spacerAccendit flammas nupta Lacaena novas.
Faelix qui placuit, si displicuisset amanti,
spacerEt qui displicuit, plus placuisset amor. spacer 10

6. ADHUC
1620 p. 63 et 1621 pp. 55 sub titulo ALITER, 1623 p. 37

Pastor eram in sylvis, Graiis sed amator in oris,
spacerMiles in Iliaco per duo lustra solo. blue
Fistula pastori, Ledaea placebat amanti, red
spacerBellanti certa missa sagitta manu. red
Fistula securae placidissima pignora vitae, red spacer 5
spacerTuque, Lacaena, labor, tuque, Gradive, dolor. blue

7. ADHUC blue
1620 p. 63 et 1621 pp. 55f. sub titulo ALITER, 1623 p. 37

Pastor, miles, amans colui, armavi, violavi,
spacerRus, patriam, hospitium pace, phalange, rate.

8. IN DEFORMISSIMUM QUENDAM, SED ARROGANTEM
1620 p. 52, 1621 p. 46

Ille viden’, pathicae cui pars tribuenda puellae,
spacerSi qua fiet, naso longior esse nequit? red
Ille viden’, cui Pygmaeo pes longior uno,
spacerInsequitur turpes turpior usque nates? red
Quale malum! Quae dira lues! Hominesne bovisne? spacer 5
spacerVel mala forma hominis, vel bona forma bovis.

9. CAROLO WALLIAE PRINCIPI
1620 pp. 53f., 1621 p. 47

Spes, amor, et magni ter magna parentis imago,
spacerLux, decus, et patriae, Carole, cura tuae,
Scis quem te iussit superum chorus esse deorum,
spacerAudi debebis nunc tibi quidque diis.
Sceptra Iovi, cuius reges genus esse et alumnos spacer 5
spacerFama vetus cecinit, fama canitque nova.
Ingenium, dotesque animi, moresque Minervae,
spacerSive sagum placuit sumere, sive togam.
Flaxanimae Pitho, Veneri, Orchomenique puellis, blue
spacerCorporis haec quae nos cernimus esse bona. spacer 10
At Cereri, ut vitae sua nutrimenta, et Iaccho, blue
spacerPhoebo quod morbum haud te mala multa premant,
Mortalem superis vitam, aeternamque Camoenis,
spacerAeternos ipsos Musa dat esse deos.
Haec superis vatum modis debebis, at ipse spacer 15
spacerFortunae, sapias, es faber usque tuae.

10. IACOBO FULLARTONO, CAROLI PRINCIPI A CUBICULIS INTIMIS blue
1620 p. 55, 1621 p. 48

Pallade certabat cum virgine Clio et Apollo
   Qui Fullartoni sic tibi nomen eat.
Liminis Arctoi φύλλον te Phoebus, at illa
   Μουσάων φύλλον σ’ ἕμμεναι κ᾿ ἅρτον, ἕφη,
Τῶν δ᾿ ἀρέτων φύλλον te, Fullartone, Minerva. spacer 5
   Sic ratio ternis terna probata diis.
Si mihi fas, aliquid post numina dicere tanta,
   Φύλλον τῶν Μουσάων, ἅρτος ἕση Χαρίτων.

11. ANNAE DRUMMONDAE, D. IOAN. SCOTI SCOTOTERVATII CONIUGI blue
1620 p. 62, 1621 p. 55, 1623 p. 38

Quem dederas, veri monumentum et pignus amoris,
spacerExcidit hic digitis annulus, Anna, meis.
Non equidem nostri fuit ista incuria, testor
spacerNomina sincerae maxima amicitiae.
Nec tum me ulla tui caepere oblivia, quamvis spacer 5
spacerInter nos longae millia multa viae.
Verum aliqua eripuit necopino, nilque scienti,
spacerNescio qua tacita, Castalis, arte, mihi.
Scilicet, ut digito quia noluit esse poetae,
spacerPoneret in numeris, Anna, perenne meis. bluespacer 10

12. IN CONIUGES DISCORDES
1620 p. 56 sub titulo IN CONIUGES IN UNO SIMILES SIBI, AD BARTHOLOMAEUM ROBERTSONUM CELURCANUM, 1621 sub titulo IN CONIUGES IN UNO SIMILES SIBI, 1623 p. 38

Ausus erat quisnam thalamo sociare iugali, red
spacerQuos vidit iunctos vix brevis hora duos?
Litigat haec semper, linguaeque exsuscitat hydras,
spacerVerberibus duras ingerit ille minas. red
Gaudet adulterio sedenim dubioque cubili red spacer 5
spacerVir, petit et dubium nec minus illa thorum.
O Paphiae quae cura deae! Quos nulla deum vis,
spacerHoc fecit dubius iungat utrosque torus.

13. PASTORIS DE MONACHO ET LUPO QUERELA
1620 p. 64, 1621 pp. 56f., 1623 pp.38f.

Nulla quies, nulla humanis constantia rebus,spacer
spacerOccupat alternas spesque metusque vices.
Namque sub his patulae recubo dum frondibus ulmi
spacerEt levat arentem lympha sonora sitim, red
Hinc monachus nostrae dat basia mille maritae, spacer 5
spacerAtque rapit sacri gaudia faeda thori. red
Hinc lupus urget oves. Timeo malecautus utrumque,
spacerEt premor a binis unus ubique malis. red
Ergo petam monachum? Pecori lupus instat anhelo.
spacerErgo lupum? Monachus basia nostra feret. red spacer 10
Lude tamen, coniunx, potius. Minus est, mihi crede,
spacerMille lupos unam quam domuisse lupam.

14. IN AURICULAREM CONFESSIONEM, AD DIVUM FRANCISCUM
1620 p. 55

Dic me funigerae pater, o Francisce, cohortis,
spacerPer precor hos nodos, mystica signa, tuos,
Perque quod umbroso tegitur caput usque galero,
spacerEt per nudatos nec sine sole pedes,
Auricularis ubi confessio saepe peracta est, spacer 5
spacerSacra facit Paphiae cur tua turba deae? red blue
Haec ego purgator divum credo abstulit ignis,
spacerAut flamma forsan proximiore perit.
Credo tamen, sacrae sint ut miracula sectae,
spacerAuriculas culus caepit habere suas. spacer 10

15. IN RUFUM
1621 p. 49

Non amo te satis hoc, sed possum dicere quare.
spacerOre mihi inquis ave, pectore, Rufe, cave.

16. IN VARUM
1620 pp. 55f., 1621 p. 29

Tu mihi semper ais mendaces, Vare, poetas.
spacerAst ego mendacem te mage, Vare, aio.
Qui, rogitas? Quia si mendaces usque poetae,
spacerTisiphone, genetrix quae tibi, ficta foret. blue

17. IN THEOLOGOS HUIUS TEMPORIS
1620 p. 56

Non tot theiologos mundus conspexerat unus,
spacerEt nunquam plures vidit atheiologos.

18. DE GALLI UXORE ADULTERA
1621 p. 49

Uxori astantem Gallus conspexerat Aulum,
spacerPaucaque confertis basia ferre labris.
Heic quid agat dubitat, dolor hunc, pudor urget at illinc.
spacerHinc timor hoc metuit, nec putat esse nefas.
Dumque stat ante fores, secum ita cuncta volutat, spacer 5
spacerEt metuit dubiam coniugis esse fidem,
Fit strepitus tectis, tremuli argutatio lecti
spacerQuassa, dedit laesi proxima signa thori.
Ergo ruit (neque enim thalami temerata iugalis
spacerIura aequo potuit concoquere haec animo), spacer 10
“Et resera,” exclamat. “Nam si mora longior obstet,
spacerDiffringam has vulso cardine, maecha, fores.” red
Illa, “Quid o dubitas? Fidei per mystica iuro
spacerQuam metuis, tuto res manet illa loco.”

19. HECTORIS TUMULUS
1620 p. 65, 1621 p. 58, 1623 p. 39

Hospes ades quisquis, ne celsae maenia Troiae
spacerNe pete, quae Phrygios contegat herba duces.
Hic pater, hic genetrix, hic gloria, bella, triumphi, red
spacerConditur heic minimo maxima Troia loco.

20. IN PHILENIDEN blue
1620 pp. 65f. et 1621 p. 58 sub titulo IN PHILINIDEAM PULCHRAM SED MALE OLENTEM, 1623 p. 39

Unde hoc, Phileni, culta, pulchra, candida,
Simulac amicus te petit, deliria
Vulgi recensens et fori mendacia,
Testata magna tu repente numina,
Iuras futatam nec fuisse nec fore. red spacer 5
Phileni, siste. Quid iurare proderit, red
Quum te tacente peieraret halitus?

21. IACOBI KYNNERI FORRETII TUMULUS blue
1620 p. 56, 1621 pp. 49f.

Livor Tartarea modo quum remearet ab aula,
spacerLonga soli expertus taedia, longa sali,
Constitit ad tumulum Kynneri, et talia fudit:
spacer“Heic vel Kynnerus, vel iacet alma Themis.” blue
Cui dea terrificam quassans ita Gorgona Pallas. spacer 5
spacer“Immo heic Kynnerus, heic iacet alma Themis.”

22. DIES NATALIS BRITANNIARUM REGIS IACOBI 1621, 19 IUNII REPETITUS
1621 p. 59, 1623 pp. 39f.

Iam redit ille dies qui magni principis ortum,
spacerFergusidum stirpi Brutiadumque dedit. red
Ille dies niveo signandus saepe lapillo, blue
spacerQuem nonum et decimum Iunius ire iubet.
Pax aeterna illum et Clementia mitis honoret, spacer 5
spacerEt cum Castalio, docta Minerva, deo. blue
Illum unum colat aequa Fides redeuntibus annis,
spacer Et Sophia et, Suada concomitante, Charis,
Ut divum, de rege Iacobo hominumque voluntas
spacerHaec rata vota petat, hac rata vota sinat. red spacer 10
Vivat, et integra canos fallente senecta, red
spacerTotque annos numeret quot numeravit avos.

23. DE RUSTICO ET MONACHO
1620 p. 57, 1621 p. 50

Rusticus aestivis opus intermiserat horis,
spacerIamque domum a parvo forte redibat agro,
At postquam intravit, monachum cum coniuge vidit
spacerBlandula Cyprigenae bella movere deae.
Dumque necem intentat, “sunt haec mihi praemia?” clamat. spacer 5
spacer“Uxorem,“ monachus, “quod tibi purgo tuam?
Nonne vides, lassis novus ut fluat undique membris
spacerSudor? An ultricem res petit ista manum?”
Rusticus huic, “vestri si sint purgamina penes,
spacerDa mihi, ne lasset te labor iste, tuum.” spacer10
Nec mora cunctanti secuit genitalia, et inde
spacerPurgavit dominam rusticus ipse suam.

24. DE AULO PAPISTA ET REFORMATAE RELIGIONIS ECCLESIAE QUODAM PASTORE blue
1620 p. 58

Dum stat iudicis ad tribunal Aulus,
Aulus Romuleum colens parentem,
Factumque inficiatur, urget alter
Et testes citat, et “potesne tandem
Crimen, Aule, negare” ait “probatum?” spacer 5
Huic Aulus, “valeo negoque,”reddit,
“Nec factum puto, namque somniabam.
Et tu (si memini) tuis popellis
Papistas“ ait “usque somniare.”

25. GERYONIS VATICINIUM COMPLETUM blue
1621 p. 51

Cornutum pecus Hesperiis Tyrinthius oris
spacerAbstulerat, valida per iuga summa manu.
Quem simulac pastor subducere vidit Iberus,
spacerScilicet “hac patrios scande,“ ait, “arte polos.
“Nil moror, at vera si me non fallit imago, spacer 5
spacerTerra feret multos haec populosa boves.”
Dicta fides sequitur, tam fertilitatis amica est
spacerUt videas ipsos cornua ferre viros.

26. AD EUNUM
1620 p. 69 et 1621 p. 62 sub titulo IN ABULUM TEMERARIUM, 1623 p. 40

Quid Telamoniaden, Clymenes cum prole, furentem, blue
spacerQuid laudas Cadmi Perithoique manus?
Serus honor post fata venit, nunc atria pulset. red
spacerQuique comes magnis livor ubique viris.
Si foret Empedocles sua iam post busta superstes, bluespacer 5
spacerNon daret Aetnaeo membra cremanda rogo.
Unde putas nullum fortem magnumque videri, red
spacerDum queat esse aliquid, ni velit esse nihil?

27. IN GRAMMATICOS blue
1620 p. 69 et 1621 p. 62 sub titulo IN GRAMMATICOS, IOANNI RAIO, 1623 p. 40

Num bene grammaticis, queis omnia tristia, quinque
spacerConstituit primis versibus ipse Maro?
Arma refert primus, profugum canit inde secundus,
spacerTerra iactatum tertius, atque mari
Vim superum quartus, saevae Iunonis ob iram.spacer 5
spacer
At bello passum plurima quintus habet.
Nunc age, grammaticus, dic, tot post omina dira,
spacerEt post tot casus, qui bene laetus erit?

28. IANI BIFRONTIS EFFIGIES
1620 p. 70 et 1621 p. 62 sub titulo IN IANI EFFIGIEM, 1623 p. 40

Dicite, cur gemina ferat hic duo lumina fronte,
spacerAut cur prospiciat respiciatque deus?
Scilicet his, dantis dum munera spectat ocellis,
spacerMutua reddentis munera cernat iis.

29. CIRCULUS VACUUS, PRO EFFIGIE NEMINIS SUI POSITUS blue
1620 p. 70, 1621 p. 63, 1623 pp. 40f.

Neminis effigies vera heic ostenditur, ipsi
spacerFronte, oculis, toto corpore persimilis.
Nam si ipsum adspicias (ceu vidit Homerus), imago
spacerIllius haec dubites, huius an ille magis.

30. ROBERTO AITONIO EQUITI, POETAE blue
1620 p. 59, 1621 p. 52

Qui dominae laudat crines et eburnea colla,
spacerSydreosque oculos, nunquid αἰεί τόνος est?
Qui cantat plane diis heroidas orsis,
spacerHeroumque ignes, nunquid αἰεί τόνος est?
Qui semper tereti deducit pectine carmen, spacer 5
spacerMusarum antistites, nunquid αἰεί τόνος est?
Quam bene conveniens Phoebo, nomenque puellis,
spacerUt sit αἰεί τόνος hic noster Aitonius!

31. THOMAE DEMPSTERO IURISPRUDENTIAE BONONIAE PROFESSORI blue
1621 pp. 53f.

Dum procul a patria, Latiis novus hospes in oris, quote
   Illustras patriam, docte poeta, tuam,
Promis et e tenebris doctorum scripta virorum,
   Scotia quos patrio nunc vocat ore suo
In patriam rediere suam, patria procul olim,
   Illustrem et patriam, teque poeta, ferunt. spacer 5
Et ne tot frustra subeas, Dempstere, labores:
  Scotia te patriae nunc ciet ore patrem.

32. DE PHILIPPO, MODO NOBILI, RITUS PAPEOS IRRIDENTE blue
1620 pp. 60f.

Ritus et ceremonias papeas,
Et rasum caput, et pedes retectos,
Et castam Venerem, satisque ditem
Semper pauperiem, impium et cucullam
Deridens modo nobilis Philippus, spacer5
“His,” inquit, ”miserum prius popellum
Lusit praestigiis papeus ardor.
His sacras domino dicavit aedes.
His caelum et Stygios domavit ignes.
Quum non quadrupedum litetur extis, spacer10
Sed mente aethereo pia tonanti.” red
Cui Gryllus cito, “sed, Philippe, templa
Si non ista Deo prior dicasset
Aetas, sub tenebris degens papeis,
Nec portas, nec porticus, nec arces, spacer15
Non stratum modo tu cubile haberes.”

33. IN EUNDEM blue
1620 pp. 61f., 1621 pp. 54f.

Quisquis dixerit optimum Carinum
Futurum, ille putet volare tauros,
Et cursu celeri relinquere auras.
Quisquis dixerit optimum Carinum
Futurum, ille putet diem tenebris spacer5
Et Phoebum in vitrio natare ponto.
Quisquis dixerit optimum Carinum
Futurum, ille putet solum hoc moveri,
Et caelum in media natare terra.
Haec credat licet et putet futura, spacer10
Quisquis dixerit optimum Carinum.

34. AD ANDREAM AIDIUM ABREDONENSEM blue
1621 p. 56

Carpere nescio quis fertur mea carmina livor,
spacerEt morsu Paphios laedere velle iocos.
Hunc ego si sciero, tu si fors videris usquam,
spacerAidi, in ἀῑδου limina mitte Αἵδου. blue

35. IOANNI COCBURNO, CAROLI PRINCIPIS CREODATAE blue
1621 p. 67, 1623 p. 41

Cocburnum natura tulit, sors sustulit aequa.
spacerCocburno mores contulit alma Charis.
Cocburno ingenii Tritonia detulit artes, blue
spacerEt genium Cocburno obtulit alma Venus.
Praetulit innumeris Cocburnum Phaebus, et inde spacer 5
spacerIntulit hunc numeris Aonis una meis. red blue

36. IN FLACCUM POETAM
1623 p. 41

Triste scelus, numeris maculosum stringere iambum,
spacerAut, versu veterum nomina ferre deum.
Ludere triste scelus, blandum ridente Thalia,
spacerPromereque argutis mollia verba iocis.
Sola placent gravia, et rerum tibi prima sacrarum, spacer 5
spacerEt quicquid melius pagina sancta probet.
At non, Flacce, scelus, sacris illudere dictis,
spacerEt saepe insipidos his animare sales.
Haec facias quamvis gravis es, meritoque videris.
spacerHoc grave te vatem dat scelus ire gravem. redspacer10

37. IMPAR VENATIO CINNAE ET PONTIAE
1620 p. 77, 1621 pp. 72f., 1623 pp. 41f.

Ibat venatum Cinna, ibat Pontia, cincta
spacerHaec Veneris ritu, virginis ille deae.
Haec thalamum, nemora ille petit camposque iacentes.
spacerHaec scuto, iaculis nobilis ille suis.
Praeda ferendo huic est, praeda est feriendo sed illi. spacer 5
spacerHuic remanendo, illi praeda sequendo venit.
Haec prima iuvenem captat florente iuventa, red
spacerAt cervum ille altis cornibus egregium.
Exitus hic ludi est, cervum cum cornibus ille
spacerRettulit, at captum reppulit illa virum. red spacer10

38. IN SCOTOS EXTERNOS MORES REFERENTES
1620 p. 78 et 1621 p. 75 sub titulo IN SCOTOS, OMNES OMNIUM GENIUM MORES REFERENTES, 1623 p. 42

Rarus abest patria Gallus: sua limina servat,
spacerPrae foribus semper gaudet et esse suis.
Flander ad Eoos currit mercator ad Indos,
spacerNominaque inventis ponit Iberus agris. red
Circum aequor terraeque sinus animosior Anglus spacer 5
spacerNavem agit, et caeli lustrat utrumque polum.
Italus in Graiis, Latiis Teuto hospes in oris.
spacerStat glacie in vincta Cimbrica puppis aqua.
At levior Scotus nusquam vestigia figit, red
spacerPerque soli longas it pelagique vias. spacer10
Hinc mores Gallique refert, Flandrique et Iberi,
spacerBritonis, et Cimbri, Teutonis, atque Itali.
Sed morum discrimen habet. Mercator et Anglus,
spacerFlander, et est Cimber, Teutoque vulgus iners.
Gallica mobilitas, fraus Itala, fastus Iberi spacer15
spacerSunt tria quae sibi vult nobilitatis apex.
Sic dum cuncta refert et non vult unus haberi, red
spacerDesinit esse aliquid, incipit esse nihil.

39. NOCTI, GENIO, ET PENATIBUS, OB CONVENTUM PRIMO T. HOPAEUM I. C. blue
1620 pp. 64f., 1621 p. 57

Beata noctis o tenebrosae quies,
Quae nube clarum fuscula pellis diem,
Genique, diae qui invias mentis vias
Colisque celsa pectoris penetralia,
Et vos, penates Hopiani liminis, spacer5
Sublime qui me ad culminum fastigia
Duxistis, illum ubi intueri fixius,
Cui Musa curas, cuique dividit Themis, blue
Licuit, virente thyrso tactum Apollinis,
Cui Suada succo proluens ambrosiae spacer10
Formavit ora, et laeta depluit Venus
Leporum amaenas cum decore gratias.
Hunc quod datum iam mi intueri et alloqui,
Dabo mille iambos, mille alio claudos pede blue
Scazontas, et tot paetulos Phalaecios, spacer15
Quos, thure, cumque melle, et optimo mero
Tibi, nox, genique, et di penates, offeram.

40. IN QUENDAM DE OMNI RE DUBITANTEM
1620 p. 65, 1621 p. 58

Disce, miser, dubiam vaga qui sententia mentem
spacerDeserat, et qui non sis tibi Carneades, blue
Ilicis umbra mihi est gemino contermina fonti,
spacerEt nunquam visa est haec dubitasse mihi.
Naias irriguis hanc nutrit proxima succis, spacer5
spacerArridetque undis sole nitente suis.
Gutture suppresso, tres hic quum penderis horas,
spacerTer dubita, vivas nunquid an intereas.

41. IN AVARUM, AD PERILLUM blue
1620 p. 66 , 1621 p. 58

Papistam vocat inscius popellus,
Papistam negat inscius popellus.
Tu dic, scis qui hominem, Perille, totum,
An sit Christicola an Pecunianus.

42. IOANNIS SIMMER (QUOD AESTATEM ANGLICE SONAT) A BALYORDIE TUMULUS blue
1620 p. 66, 1621 p. 59

Regnat hyems, aestas fuerat. Miracula non sunt
spacerAestas si, bruma iam subeunte, perit.

43. PHYLLIS DEMOPHOONTI INGRATITUDINEM EXPROBAT blue
1620 p. 66, 1621 p. 59

Phyllis, opes et opem, regnum portumque thorumque
spacerConcessi, gnoto credula virgo, viro.
Munus an hospitii mors? Sospitiine sepulchrum?
spacerA te, Demophoon, non tibi falsa fui.

44. VENUS ET MARS
1620 p. 77, 1621 p. 73, 1623 p. 42

Quum Diomedaeo Venus iret saucia telo, blue
spacerMortali et gemeret vulnera facta manu,
Risit, et innixus Geticae sic Mars ait hastae, blue
spacer“Non heic sunt thalami, Cypria diva, tui.”

45. IN EBRIUM ECCLESIAE CUIUSDAM PASTOREM
1620 p. 66

Non ego, quod veram populo monstrare salutem
spacerSueveris, et sacrae dogmata sacra viae,
Sed miror, qui vix terris vestigia serves,
spacerAd caelum recta ducere posse via.

46. IN PURUM IMPURISSIMUM
1620 p. 66

Adspicis impuri maculis insignia Puri
spacerOra? Stet ut rubris Bacchica gemma genis?
Qui Curios simulet ipsos gravitate Catones,
spacerQuoque sonet magni mystica sacra Dei,
Hic tamen in turpi latitat dum saepe taberna, spacer5
spacerSacra Bonae celebrat non referenda Deae.

47. IN ZELOTYPUM PATREM
1620 p. 66, 1621 p. 60

Improbe, de tenera metuis quid multa puella,
spacerCredisque famae percitus mendaciis?
Mulciber Idaliam vidit cum Marte Dionem, blue
spacerQuid si Lycorin comperisses hic tuam? blue
Aegida habet Pallas, non Gorgonis ora Medusae, spacer5
spacerNon hasta, desunt arma nulla virgini:
Arma ducesque simul, iunctaeque umbone phalanges,
spacerEt claustra vinclis coniugata ahenis
Non potuerunt servare unam sine labe puellam,
spacerSi quid Cythere vel Cupido suaserit. bluespacer10

48. D. IOANNI SCOTO, SCOTO-TERVATIO EQUITI blue
1620 p. 67, 1621 p. 60

Nisus et Euryalus, Pollux cum Castore, Theseus,
spacerPerithous, Tydeus cum Polynice suo,
Cum Ionathane bono Iessei clara propago, blue
spacerLaelius, aeternum cum Scipione viret. blue
Qui sprevit Pyladen socium quoque sprevit Oresten, spacer5
spacerUna Menaetiadae mens et Achillis erat.
Damonem metuit, Pythiam qui laeserat olim.
spacerHaec fuerant magnae nomina amicitiae. red
Nostraque, Scote, cavas subeat ne fama tenebras, blue
spacerSuccedes decimo, me comitante, loco. spacer10

49. CAROLO VALLIAE PRINCIPI
1620 p. 79, 1621 p. 76, 1623 p. 43

Ales olor, zephyro nunquam nisi flante canorus,
spacerIngeminat placido gutture molle melos. red
Ingenuos volucris notat haec, o Carole, vates.
spacerTe zephyrum cygno quid vetat esse tuo?

50. IACOBO MAXUELIO, REGI A CUBICULIS INTERIORIBUS, EQUITUM ORDINIS PERISCELIDIS FAECIALI blue
1623 p. 43

Dura quidem res est (liceat modo vera fateri)
spacerNon tacuisse mihi, vel tacuisse mihi.
Dura quidem haec sunt, Maxueli, durissima sed res,
spacerSi prosim minimum forte loquendo, loqui.
Quid faciam? Tacuisse amor impedit, haud tacuisse spacer 5
spacerOfficii meritum. Dat dubitare pudor.
An meritum reticebo, an pulchrae munera mentis,
spacerAn neutrum potius, vel tibi utrumque canam.
Nec faciam et faciam: namque hoc epigrammate curto,
spacerDumque loquor taceo, dum taceoque loquor. spacer10

51. IOANNI MARESCHALLO blue
1623 p. 43

Septem elementorum munus tibi carmine mitto,
spacerMareschalle, animi pars bene magna mei.
Prima est de volucrum Palamedis nomina prima,
spacerProxima at irati littera, Iane, canis.
Terna accusanti, damnato propria quarta est spacer 5
spacer(Si locus Ausonio est hac quoque parte foro). blue
Quinta tuo (si vera fides) de nomine prima est,
spacerSexta e Cadmaeis littera prima notis.
Ultimam ave salveque tuo quum dicis amico
spacerSume. Ita nunc grati munus amantis habes. spacer10

52. IN POSTHUMUM SUPERBUM
1620 pp. 67f., 1621 pp. 60f.

Quod quacunque tui rapiunt te, Posthume, gressus,
spacerSeu fora, seu populo compita faeta petis,
Spirat Achaemenium Tyrianthina vestis odorem, blue
spacerEt nitet in digitis gemma corusca tuis.
Quodque superfuso radiet tibi baltheus auro, spacer5
spacerPendeat ex humeris picta lacerna tuis.
Vis te aliquem, quem vulgus iners totusque senatus,
spacerQuemque colat flexo foemina virque genum
Cui Thetidos proles, cui vis Telamonia posset blue
spacerCedere, vel magnis aemulus ille diis. spacer10
Hectora te credis, cuius depicta veruto
spacerAurea solius fulget imago tuo. blue
Hei mihi, qualis adest? Quantum hic mutatus ab illo red
spacerHectore! Nunc gladium, non ego cerno virum.

53. PROCI ET PUELLAE NOSTRI TEMPORIS
1620 p. 78, 1621 p. 75, 1623 pp. 42f.

Arsit amans Phoebus nymphae Peneidos igne, blue
spacerVota fugax cupidi lusit at illa dei.
Candida capripedem Syrinx ita fugit amantem, blue
spacerEt satyri Eurydice per vaga rura labor. blue
At nunc, quis furor hic, quae dissimulatio divi? spacer 5
spacerQuaeque fugit sequitur, quae sequiturque fugit.

54. DE IOVE, AD IDOLORUM ANTIQUITUS CULTORES REGES
1620 p. 83 et 1621 pp. 80f. sub titulo DE IOVE, AD IDOLORUM ANTIQUITUS CULTORES, 1623 p. 44

Arduus armata qui torsit fulmina dextra,
spacerRexque deusque hominum, rexque paterque deum
Taurus, olor, satyrus, serpens, dea, pastor, et aurum,
spacerProque fuit domina flammaque virque sua.
Cuinam igitur, reges, adoletis cinnama? Vobis. spacer 5
spacerNanque etiam tales vos ego credo Ioves.

55. IN EUNDEM
1620 p. 83 et 1621 p. 81. , 1623 p. 44

Quod scelus in terris homines, quae crimina linquent,
spacerSi regat hic caelos, quem regit omne scelus?

56. QUALEM OPTET UXOREM
1620 p. 81, 1621 p. 79, 1623 p. 44

Galla fide dubia, postquam data nupta marito,
spacerVirgini at intacti cura pudoris adest.
Scota fide certa postquam data nupta marito,
spacerVirgini at ambigui cura pudoris adest.
Si ulla meo thalamo coniunx debebitur, oro, spacer 5
spacerVirgine sit Galla, coniuge facta Scota. red

57. IN ALEXIN MEDICUM, EX GRAECO NICANDRI blue
1620 p. 85, 1621 p. 84, 1623 p. 44

Clystera medicus quinque Alexis praebuit,
spacerspacerEt quinque purgavit simul.
Morbo iacentes quinque repperit viros,
spacerspacerEt quinque iniunxit denuo.
Medicina quinque his una, nox una ultima, spacer 5
spacerspacerVespillo et unus contigit.
Unum sepulchrum, et Orcus unus omnibus,
spacerspacerPlanctusque non nisi unicus.

58. DE TRIBUS GRACILIBUS, EX GRAECO NICARCHI blue
1620 p. 71, 1621 pp. 63f.

Tres quondam graciles certabant, corpore quuisnam
spacerTenuior. Haec tantae litis origo fuit
Primus, acus artem ostentans, subtile foramen
spacerTransmisit, manibus linea fila tenens.
Constitit in telis alter textricis Arachnes, spacer 5
spacerNon grave bestiolae deinde pependit onus.
Tertius exclamat, “palmam et mihi ferte corollam.
spacerSi videor vincor, non ita corpus ego.”

59. IN PULICEM blue
1620 pp. 79f., 1621 pp. 77f., 1623 pp. 44f.

Pulex pumile, quid meis quietem
Hoc noctis vagus invides ocellis,
Huc illuc saliensque palpitansque?
Non sum quam tibi reris esse, non sum,
Succiplenula, delicato virgo. spacer 5
Non adhuc socio cubans cubili:
Cui matris timet atque cura patris.
Cuius tu tamen et labella rubra,
Et genas nive purpuraque tinctas,
Palpebrasque duas ocellulorum, spacer10
Et collum simul, et femur tenellum,
Et quicquid reliquum est lubentiarum,
Quod castis Venus abdidit tenebris,
Percurris cito, vellicante morsu.
Hanc si me esse putas, nigelle pulex, spacer15
Pulex pumile, pumilille, fallis. red
Illuc te refer ergo, et hinc recede,
Indulgens placidam meis quietem
Paulum luminibus. Negare sin mi
Pergis munera noctis atque somni, spacer20
Mellitam, teneram, brevem quietem,
Inducam horridulam feramque Parcam, blue red
Caput pollice quae premens gulamque,
Et pectus piceum et pedes nigellos,
Exutum tunica, brevique pelli, spacer25
Nudatum satis relinquet Orco,
Culici comitem Maroniano. blue

60. ARCTURO IHONSTONI D. MEDICO, POETAE LAUREATO blue
1620 pp. 48f., 1621 p. 61

Nescio praeteritis quaenam, Iohnstone, diebus
spacerInvidit mihi te sors mala, meque tibi,
Quum tamen alterutrum alteruter quaesisse feratur,
spacerQuum tamen alteruter fugit ab alterutro.
Tu me quasesieras, ego quum te quaerere coepi. spacer5
spacerTu me apud, atque ego apud te, nisi fallor, eram.
Erroris vitium hoc, nam ego te si forsan apud me
spacerAut tu quaesisses me te apud, ut licuit,
Alterutrum alteruter facile invenisset, eadem
spacerLuce, hora, inque uno temporis articulo. spacer10
Ridebit Bavii, sciat hoc, Onopordus, imago, blue
spacerEt furiis plaudet syderibusque suis.
Quare te, vel me, face apud te cernere possim,
spacerIamque ut conveniam, dic ago quo veniam.

61. BALNAMONO DISCEDENS, KAL. MAIIS 1617 blue
1620 pp. 68f., 1621 pp. 61f.

Clara annis meritisque virum, Colessia virtus,
spacerQuos hinc bellipotens vendicat, inde Themis, blue
Et domus, o, multis quanquam tentata ruinis,
spacerAusa tamen centum ter superare hyemes,
Unde avus, unde mihi genetrix tutorque fuerunt. spacer5
spacerFas mihi unde primos gramine ferre pedes,
Dulce valere simul, memoresque estote poetae,
spacerQui nunquam vestri non potis esse memor,
Quod si, me Clariis laurus quaesita trophaeis, blue
spacerVos manet ingenio gloria parta meo. spacer10

62. GUILELMO HERBERTO, COMITI PEMBROCIO blue
1620 p. 87, 1621 p. 86, 1623 p. 45

Non haec supina laude charta praetumens, red
Tuum loquetur, posterumve seculis
Tradet stupendum nomen invido stilo,
Herberte magne. Te laudare qui velit spacer 5
Laudet Camaenas, Pallada, atque Gratias.

63. GULIELMO LESLAEO PHILOSOPHIAE IN COLLEGIO REGIO ABREDONENSI PROFESSORI blue
1620 p. 70, 1621 p. 63

Seu primo legerere sive quarto,
Seu quovis alio meo libello,
Leslaee, id minimi aestimato pili.
Sin primo positus meo libello,
Extremus meus esse amicus audis. spacer5
Nec primum facis ordinem meorum,
Illud ne minimi aestimato pili.
Sed magni capitis, minusque calvi.
Immo te (nisi fors putas iocari)
Toto ponderis aestima esse pluris. spacer10

64. IOANNI VEMIO SUO blue
1620 pp. 70f., 1621 p. 63

Exigis in nostris sedem locumque libellis,
spacerScilicet ut nomen vivat, amice, tuum.
Carmina quum currant mea, tu requiescere poscis?
spacerVanius esse meo quid pote Vemiolo?

65. DE SACERDOTE GAURO
1620 p. 86, 1621 p. 84, 1623 p. 46

Mane pater noster, Borea frigenti nivali,
spacerDum boat ignotis Gaurus, ut ante, sonis,
Nescio quid miserum querulo responderat ore
spacerNon intellectis culus et ipse tonis
“Sed bene,” flamen ait, “quia flamine fortius uno, redspacer 5
spacerOrans cum socio flamine, flamen agit.”

66. PUELLARES ARTES
1620 p. 87, 1621 p. 85, 1623 p. 46

Promuntur varia vultus de pixide, crines
spacerOrnantur, laxum stringitur arte latus.
Pallor, et hinc macies, bibitur carbonibus atris. blue
spacerExiguo premitur compede forma pedis.
Plura ferunt tenerae (quorsum tamen ista?) puellae. spacer 5
spacerUt possunt medios nempe vorare viros.

67. IN GLYCEREN
1620 p. 87, 1621 pp. 85f., 1623 p. 46

Quod pulchros, Glycere, sumas de pixide vultus,
spacerQuod tibi compositae, nec sine lege, comae,
Quod niteat digitis adamas, beryllus in aure,
spacerQuod brevis est lateris, par quoque forma pedis,
Lacte quod cingat baccatum colla monile, spacer 5
spacerQuod peregrino vestis odore placet,
Quod levis incessus, quod lumina paeta vagantur,
spacerQuod multus toto risus in ore sedet,
Quod maneant nudae media plus parte papillae,
spacerInsita quod brevior vix tua crura tegat, spacer10
Otia quod, Glycere, quaeras choreasque frequentes,
spacerQuod moveas teneros arte decente pedes,
Inter et aequales residens lasciva puellas,
spacerSaepe canas Paphiae libera furta deae,
Quod iuvene aspecto, Glycere, suspiria mittas, spacer15
spacerNon sum divinus, sed scio quod cupias.

68. SCOTIA DECEDENS, KAL. OCTOBRIS 1617
1620 pp. 71f., 1621 pp. 64f.

Terra viris studiisque potens, seu torvus ad arma
spacerMars vocet, et Getico pulvere sparsa ruas, blue
Sive opus ingenio, rigidae tutela Minervae,
spacerGloria Pierii, terra decusque chori, blue
Seu tua Fergusio debes seu sceptra Gathelo, blue spacer5
spacerSeu profuga e Scythicis nomina sumis aquis,
Continua serie centum regnata superque
spacerRegibus, ad nomen, magne Iacobe, tuum,
Paulum blanda vale. Sinis hoc, dulcissima tellus,
spacerScotia, seu patriae nomina forsan amas. spacer10
Me placidi Ligeris, Rhodani rapidissimus amnis,
spacerEt me nobilibus Sequana primus aquis,
Me vocat exiguo descendens fonte Garumna,
spacerTurbidus hybernis qua mare poscit aquis.
Hic nostris requiem, hic bonus otia blanda Camoenis, spacer15
spacerPhoebus et Aonidum spondet amica cohors, blue
Dum pro vate suo nil non mea cura recusat
spacerScotus, et absenti praestat amicus opem. blue
Hunc tu terra fovens, nostri memor usque reserva,
spacerSeu mihi dent reditum, seu mihi fata obitum. spacer20
Sed mihi quem poterunt reditum dare fata obitumque,
spacerSi tecum maneat, vivat et ille meus?
Vivat, et o maneat! Sic mortuus, et licet absens,
spacerTecum ego nunc vivo, tecum ego nunc morior.

69. DAVIDI MICHAELI blue
1620 p. 72, 1621 p. 65

Si posset Ligeris Taus esse, aut Glotta Garumna,
spacerSalvere, vates, dicerem vates tibi.
Nunc, quia tot terrae distingunt millia utrumque
spacerSalvere, Michael, mitto, non dico tibi.
Et ne fors vacuas eat hoc salvere per auras, spacer5
spacerComitem viae dedi. En vale. spacer

70. LAURENTIO SKINNERO, DE MALIS SUIS DUM EA EDITURUS ESSET blue
1620 pp. 72f., 1621 p. 65

Munera dum Iani propero, Skinnere, Kalendis
spacerMittere patrono dulcia mala meo,
Morbus iners iterum me lecto affixit, et ausa est
spacerIntentare avidas Parca sinistra manus. blue
Ille tamen (gratare tuo) deferbuit aestus,spacer5
spacerIam redit ad Musas mens animusque suas.
Mala tamen fugio, namque hinc seges ista malorum,
spacerHinc mihi tristitiae prima elementa meae.
Nam dum mala cano, mala me cecinisse putavit
spacerParca, colubiferas horrida Parca comas. spacer10
Ergo ait, “o vates nostrorum magne malorum,
spacerHaec habeas numeris praemia digna tuis.”
At dum mala meis vidit cantata Camoenis,
spacerErubuit dubio lusa virago sono.

71. D. ROBERTO DOBBAEO EQUITI, DUM IACOBI BONAVENTURAE HEPBURNI SCOTI LINGUAS TYPIS EXCUSAS SIBI DONO DARET blue
1621 pp. 65f.

Divini ingenii, magnum et memorabile munus,
spacerNobile Dobbaei stemma decusque laris,
Ter, quater et denas, modo quum ferres mihi linguas,
spacerQuas habet hoc loquitur quisquis in orbe notas.
Quid loquar? Incertum obstupui caelestia dona, spacer5
spacerAnne magis tacita gaudia menti tuli.
Sed magis obstupui. Quis enim, quis credere vellet
spacerUnius Hepbureni haec cuncta latere sinu?
Sed magis exsilui, laetatus munere tanto,
spacerDobbaeo dignus quo meus exstat amor. spacer10
Interea nostras cape nunc, Dobbaee, Camoenas.
spacerHaec sunt pro tantis munera muneribus,
Ista licet non aequa tuis: quis enim audeat istud?
spacerNec meus hic tanta luditur arte labor.
Attamen his suus adstat honos, et gratia facto est. spacer15
spacerNec tantum viles musica turba sumus.
Confer enim Musam, atque artem diversa loquendi,
spacerAuthores homines haec habet, illa deos.

72. DE LAUDATORE ET ADULATORE THOMA GODDAEO, SS. THEOL. D., ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS SACELLANO blue
1621 p. 66

Quum me laudares laudum inferioria merentem,
Conticui primum, idem in grates ore modesto
Persolvi, ut decuit. Sed dum te tollere conor,
Laude sua, laudum longe suprema merentem,
Perstrinxi modico tum me sale, meque rogasti spacer5
Ut scopulos fugerem, neque saxa latentia adirem
Caecus adulantum. Cedo meliora monenti.
Laus etenim fraudis pressit vestigia saepe, et
Laudis adulator comitem fraudem trahit usque.
Immo anagrammaticus si quis duo nomina scribat, spacer10
Ibit adulator, qui vult laudator haberi.

73. DELITIIS ANGLICIS VALEDICIT blue
1621 p. 67

Paetum et Iacche parens, et amarae mella Cytheres blue
spacerTerna mihi ignoti causa cibusque mali,
Daemonis aequa trias, sed non tamen aequa, valete,
spacerEste pari impariles semper ubique modo
Et paetum Bacchus, Bacchum paeti incitet haerba. spacer5
spacerIgnifera ignigenam, hinc ignigena igniferam.
Certe ego vos cernens, et amarae mella Cytheres,
spacerIgnem utrum gignam nescio, utrumne feram.

74. IOANNI COCBURNO, CAROLI PRINCIPIS PRAESECTORI blue
1621 p. 67

Cocburnum natura tulit, sors sustulit aequa,
spacerCocburno mores contulit alma Charis.
Cocburno ingenii Tritonia detulit artes, blue
spacerEt genium Cocburno obtulit ipsa Venus.
Praetulit innumeris Cocburnum Phoebus, et inde spacer5
spacerIntulit hunc numeris Aonis una meis. blue

75. IN RUFUM, NEQUE ALBUM NEQUE ATRUM
1621 p. 67

Noluit esse niger Rufus, neque candidus olim.
spacerNoluit esse bonus, noluit esse malus.
Noluit in dubio nigrique albique manere,
spacerNoluit esse aliquid, noluit esse nihil.
Sed nunc quum Veneris misere dolet ille podagra spacer5
spacerAn dubites quis sit? Non ita, nam malus est.

76. IOANNI IUNIO, DECANO VINTONIENSI blue
1620 p. 86, 1621 p. 85, 1623 p. 47

Quem patris aetherei blanda indulgentia, Iuni,
spacerQuemque favens nostri principis aura fovet
Grate Deo regique hominum, grate omnibus une,
spacerOre licet iuvenis, pectore mente senex,
Gratior ut cunctis vivas, gratissime Iuni. spacer 5
spacerGratior at Musis non potes esse meis.
Iunior et cunctis possis quoque vivere, certe, blue
spacerIunior in numeris non potes esse meis.

77. DE HUGO GROTIO, OPE ARCAE SUAE CARCERE ELAPSO
1621 pp. 87f.

Carceris indigni tenebras et taedia longa
spacerGrotius ut posset cautius effugere,
Sese arcae inclusit, depromptis arte libellis,
spacerElusitque omnes fraude favente manus.
Quem sic conclusum, quum tollere portitor iret, spacer 5
spacerNempe humeros, melius quo super iret onus,
Sensit, deinde gemens, “Dii caepta hoc nostra secundent.
spacerHic plus innumeris credo sed esse libris.”

78. ADHUC
1621 p. 88, 1623 p. 47 sub titulo DE HUGO GROTIO OPE ARCAE SUAE, DEPROMPTIS INDE LIBELLIS, CARCERE ELAPSO

Daedalon, Aegiden, et tempora prisca revolve, blue
spacerConfer, et ad nostros lumina verte dolos.
Vix simile invenies facinus, tam grandibus ausis,
spacerCrede mihi authores res habet ista deos.
Aegides filo eripuit se, Daedalus alis, spacer 5
spacerOmnia at haec solus Grotius exuperat.
Carcere se clausit quo carcere abiret, eratque
spacerIpse sibi custos liber ut ipse foret.

79. ADHUC
1621 p. 88, 1623 p. 47

Sandipalam ut fugeret, solers se Grotius arca blue
spacerClausit, custodum lusit et arte manus.
Mors risit facinus, pharetraque, haec, tela recondens,
spacer“Vive tuo fato, vive, poeta, meo.”

80. CUR CAELIBEM DEGAT VITAM AUTHOR
1620 pp. 88f. et 1621 sub titulo DIVERSI DIVERSARUM NATIONUM RESPECTUS IN MATRIMONIIS CONTRAHENDIS, 1623 pp. 47f.

Si tibi forma potens, si pulchro in corpore vires,
spacerIbit in amplexus nympha Britanna tuos. red
Si fundos patriique lares, si nummus in arca,
spacerConveniet thalamis Galla puella tuis.
Si nimis Idalio pectus transfigitur igne, red bluespacer 5
spacerAusonis est precibus virgo roganda tuis. blue
Hellespontiaci bona si tibi vasa Priapi,
spacerAccedet votis fuscula Ibera tuis.
Si Bromio, choreisque vales traducere noctes, red blue
spacerEst de Teutonico sponsa petenda solo. spacer10
Robore, divitiis, flamma, mutone, choreis,
spacerQui valet, huic sociam fas sit habere thori.
Me pater Aonius thalamis abduxit, et inquit, blue
spacer“Quae velit ingenium non erit ulla tuum.”

81. IOANNI ADAMSONO, VERBI DIVINI APUD LIBERTONENSES PRAECONI blue
1623 pp. 48f.

Quem Phoebus duplici complectitur aequus amore:
   Qui cytharae medicas addis amice manus, blue
Herbarum, numerumque potens, cape munus ad illo,
   Qui tibi se officio mancipat usque novo.
Ignavum cholerae stomachum genus acre premebat, spacer5
   Cui color ut flammae, sic vigor ignis erat.
Iam Cererem miseri, Bacchumque averterat ore,
   Namque male assumptum propulit usque cibum.
Iussisti sperare aegrum  meliora poetam:
   Porrextique meis pocula sana labris. spacer10
Sana, sed haec stomachi venas tentare latentes,
   Atque alvi abstrusas quae valuere vias.
Nec mora contractis valido conamine nervis
   Fertur, et oesophago noxius humor abit.
Altera pars, variis errans ambagibus exit,
   Lubrica deiectis qua via nota cibis. spacer15
Quid tibi pro meritis debebo, et munere tanto?
   Quid poterunt numeri solvere deinde mei?
Tu mihi Phyllirides, Podalyrius, atque Machaon, blue
   Tu mihi, tu Paeon; tuque Melampus eris.
Quumque tuos Lachesis (sed tarda) exsolverit artus:
   Et quum de tanto nil nisi pulvis eris. spacer20
Aut lyram Arioniam propter, sydusve bimembre, blue
   Ibis, Adamsonio nomine, stella polo.

82. LUDOICO STEUARTO, CAUSARUM IN SUPREMO SCOTORUM SENATU PATRONO red blue
1623 p. 49

Debita tu poscis, mihi debita solvere cordi.
spacerSed rogo, solventur quo, Lodoice, modo?
Tu grates poscis, grates mihi reddere cordi.
spacerSed rego, reddentur quo, Lodoice, modo?
“Carmina persolvas,”inquis, “saltem ergo poeta.” spacer5
spacerSed rogo, persolvam quo, Lodoice, modo?
Debita si grates et grates carmina poscis,
spacerInnumeros numeros me numerare iubes.
Debita sin versus, nec grates debita poscis,
spacerVersibus en bis sex cuncta soluta vides. blue spacer10

83. THOMAE GODDAEO THEOLOGO, ARCHIEPISCOPI CANTURIENSIS SACELLANO PRIMARIO blue
1623 pp. 49f.

Huc, huc, hendecasyllabi quot estis,
Vel posthac eritis, vel hinc eratis
Huc, huc, hendecasyllabi venite.
Goddaeus rogat, et iubet rogando,
Goddaeus pater elegantiarum, spacer5
Goddaus pater omnium leporum,
Goddaeus decus artium bonarum,
Goddaus decus omnium bonorum,
Goddaeus probus, aureus, disertus,
Goddaeus pius, innocens, modestus, spacer10
Goddaeus Charitum medulla plena,
Goddaeus lepidae labella Pithus,
Goddaeus bene vos amans colensque,
Goddaeus bene nos colens amansque.
Si quorsum velit ille vos venire spacer15
Fors sit scire iuvat, parum negoti est.
Verum aut, hendecasyllabi, huc venite, aut
Ad illum, hendecasyllabi, hinc abite.

84. IN POETAS HUIUS SECULI, IACOBO SCOTO, IN SUPREMO SCOTORUM SENATU SCRIBAE PRIMARIO blue (1.1.3)
1623 p. 50

Esse quid hoc dicam nomen quod vile poetis,
spacerRaraque nunc tollat gloria Pieridas? blue
Anne, quod aeterna fixerunt numina lege,
spacerTempora uti geniis sunt varianda suis?
Anne quod obruimur numero, dum quisque poetae spacer5
spacerInscribit numeris nomina, Scote, suis,
Prostituitque deas pretio, dominoque ministros
spacerAequat, et in cunctos officiosus adest,
Aut furit insanae satyris, sale, vulnere, Musae
spacer Qualis ab Ogygio concita Baccha deo? blue spacer10
Haec videt, obscuraque iacet generosus in umbra,
spacerContemptor vates sortis et invidiae.
Hic maiora aulis regum, vel principe toto,
spacerConcipit, inflatus liberiore deo.
Hic apis est, meritis qui praemia digna rependens spacer15
spacerMel et, quum libuit, spicula fellis habet.
Naturae hic vitaeque novus simulator in orbe,
spacerProximus a magnis mente animoque diis.
Caetera adulantium, Scote, est vel turba furentum,
spacerHic est Aoniae cui datur haustus aquae. blue spacer20

85. IN CASTORIS NASUM
1623 pp. 50f.

Castoris egregius nasus supereminet omnes,
spacerNulli non operi commoda multa ferens.
Nam ligo, falx, vomer, cardo, anchor, buccina, et hamus,
spacerAsciaque, et scalprum, et fuscina carnis erit,
Fossori, viti, agricolae, foribus, rati, et armis, spacer5
spacerPiscibus, et fabris, fumificisque coquis.
Magna quidem haec aliis, domino sed nulla videntur,
spacerDum non est lepidi plena lagena meri.

86. IN D. ROBERTUM AITONIUM EQUITEM, POETAM CELEBERRIMUM blue
1623 pp. 51

Nomen Acidalia quod fixit arundine Cypris, blue
spacerNomen quo Paphius ludere gestat Amor, blue
Nomen Hyantaeis quo sese oblectat in undis blue
spacerDum tereti Phoebus pollice pulsat ebur,
Nomen quo Musis non ullum notius audit, spacer5
spacerEsse suum Charitum quod bona triga velit,
Nomen pacis amans et mille leporibus aptum,
spacerCui Suada indulget, cui sine felle iocus,
Nomen in harmonico quod Iupiter audit Olympo,
spacerDum miscet Phrygius pocula laeta puer, blue spacer10
Nomen quo tellus, auraeque, atque humor aquai
spacerCuncta concordant, dic quod. Aitonius.

87. MARS ET AMOR
1620 p. 91, 1621 p. 92, 1623 pp. 51

Ense ferox hastaque minax, sua praelia coelo red
spacerIactabat summum Marspiter ante Iovem.
Risit Amor, faculasque tenens gravidamque pharetram.
spacer“Sunt etiam matri praelia grata meae.”

88. MARS ET BACCHUS
1623 pp. 52

Horridus in galea, et squamis thoracis ahenei,
spacerObvius Ogygium dum furit ante deum, blue
Et sese nimium Mavors ostentat in armis,
spacerQualis in Aemonio pulvere praelia obit, blue
Torva tuens oculis, Getica Bacchum increpat hasta, spacer5
spacerEt “tua quisnam, Euan, spicula vidit?” ait.
Subrisit, cyathumque tenens et cantharon, Euan,
spacer“Quid mea si excutiant, Mars, tua tela tibi?”

89. ADAMO REGIO POETA, IN CONSISTORIO ECCLESIASTICO EDUNENSI IURIDICO blue
1620 p. 90, 1621 p. 88, 1623 pp. 52

Cognomen nomenque tibi, doctissime vates,
   Imposuit fati conscia Musa tui.
Illud quod rex sis, hoc quod vatum pater audis,
   Et, Regi, ex merito nomen utrumque tuo.

90. DE GALLIAE NOMINE
1620 p. 91, 1621 p. 1623 pp. 52

Gallia num gallis Cybeles, gallisne Gradivi, red blue
spacerDebeat, an gallae nomina, vel Galatis,
An γαλέη potius, galeaene, an forte γαλάκτι,
spacerIncerta penitus sub ratione latet.
Heic ego sollicitus Phoebum dum consulo, risit, spacer5
spacerEt simul haec, “nimium Gallia amat galeam.”

91. GALLIA DISCEDENS, KAL. MAIIS 1620 blue
1620 p. 97, 1621 pp. 94f., 1623 pp. 52f.

Gallia chara vale, nostrae gratissima vitae,
spacerForte iterum haud oculis adspicienda meis.
Gallia blanda, vale, summi Iovis aurea sceptra,
spacerDivitiae Argivae gazaque prima deae,
Gaudia Pomonae, Sylvani umbra, et rosa Florae,spacer5
spacerDelitiae Bacchi, blanditiae Cereris,
Elysii Plutonis agri, Deoidos Enna, blue
spacerLatona genitae lustra nemusque deae,
Basia Acidaliae, lususque et furta Diones, blue
spacerAligeri pueri tela, pharetra, faces, spacer10 red
Aegis et armigerae dextra ingeniosa Minervae,
spacerIus Themidos, Pacis saepe petita quies, red blue
Paeonis herba, manus Podalyria, gloria Phoebi,
spacerEt decus Aeonii palmaque rari chori, blue
Neptuni risus, rigidi galea hastaque Martis, spacer15
spacerAeolii zephyri, Mulciberique labor,
Mercurii merces, Suadae illibata medulla,
spacerAureaque et Charitum firma cathena trium.
Caetera quid memorem? Merito Pandora deorum
spacerEt desiderii lenta cupido mei, spacer20
Nunc iterum, nunc dulce vale, pulcherrima tellus,
spacerQuam nulla ex animo subtrahet hora meo.
Sed tamen, ut totos rapias mihi, candida, ocellos,
spacerCharior est animo Scotia fusca meo. blue

92. AD LECTOREM
1620 p. 73, 1621 p. 53

Haec ego, dum tristes licuit deponere curas,
spacerIn mediis lusi carmina laeta malis.
Non tibi uti, lector, quicunque aliquando futurus,
spacerDisplicuisse nimis vel placuisse queam.
Haec alios tangant, melior quos spectat Apollo, spacer5
spacerMaecenas placida queis probat aure iocos.
Dura meos numeros sequitur fortuna, patronum
spacerQuaeritat, at nullum nostra Thalia videt.
Ergo mihi placeam satis est. Sic ipse poeta,
spacerIpse mihi lector, ipse patronus ero. spacer10

93. THOMAS GODDAEO, SS. THEOL. D., ARCHIE. CANTUARENSIS SACALLANO, UT PRO SE PRAESULEM SUUM ALLOQUATUR
1621, p. 51
blue

Irata quod tu deprecanda fulmina
Modo censuisti factum habemus, et Iovem
Placatiorem invenimus Brittannicum.
Nulloque laesum dente virulentiae
Gallum benignum, et qui doleret unice spacer5
Casum innocentis, lentam et hanc custodiam.
Nunc te per ipsas Charitas, et novemplicis
Turbae rogamus ordinem, atque Apollinem,
Goddaee, solum flecte praesulem tuum.
Non iam ira potuit ista deferverscere? spacer10
Si dente crimen sit laesisse noxio,
Lusisse crimen dente non innoxio est.
Si laesimus, non solvimus paenas leves.
Si lusimus, sat solvimus paenas graves.

Perge ad librum quartum