Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. . Tessera viridis — translatio.  

 

IRA SEU TUMULUS FORTUNAE

INTERLOCUTORES

PRINCEPS
ADMIRALLIUS
THESAURARIUS
COMPTROLLARIUS
CANCELLARIUS
IUSTITIARIUS
MARESCALLUS
CAMERARIUS
PHILOSOPHUS
CYNICUS
MOMUS
CAMERARIUS
THESAURARIUS
IURIDICUS
[ MAGISTER LUDORUM]
ANTEAMBULO [PRIMUS ]
[ANTEAMBULO SECUNDUS
STULTUS
<SUBORDINATUS MARESCALLI>
<POLYCRATES>
<PHILADELPHUS>
MINERVA, FORTUNA (CHORUS)
EUPHEMIA
TOLMAEA

PROLOGUS

Non hic poeta comicus, tragicus venit.
Agimus miseriam nostram, et extremum decus
Quod nocte in ista languet et moritur senex.
Nollem adfuisse tot mali testes, frequens
Offendit aegros turba, maiestas valens 5
Aegrota tot satellites minime cupit.
Etenim otiosas saepe morituri solent
Proferre voces, verba quae deceant minus
Quae vulgus istud forte numerosum pecus
Centimana monstra invidia quia pectus tenet 10
Audire nollet. Ne malo exultent nimis,
Utcunque tandem noctis istius labor
Vel his potest placere, nisi placeat nihil.
Namque hic videbunt principis casum. Interim
Omnes tacere placide ut expiret volo. 15

CHORUS
FORTUNA, MINERVA

MIN. Fortuna fallax, hodie quid scenam instruis?
FORT. Minerva tetrica, quid mihi tecum rei?
MIN. Haec tabula monstrat, cuius ego dextram potens
Supporto, dum tu sustines laevum latus.
FORT. Meliora merui, principi ego dextram dedi. 20
At quia sinistram mihi dedit, posthac ero
Magis sinistra, sentiet quid sit duce
Virtute, tantum comite fortuna, sua
Fundare regna, quae favor noster dedit.
MIN. Cui sic minaris? FORT. Quo potestatem meam 25
Tum discet esse maximam, cum maxime
Contemnor. MIN. An non puduit, inconstans, tuae
Levitatis? Olim prosperam et facilem deam
Tolmaea te promisit. FORT. Et sacra annua
Promisit olim, victimas pingues, dapes, 30
Augustiora templa, qui tandem nihil
Ingratus et iners praestitit. Non sic feret
Impune. MIN. Tandem quid potes? FORT. Nihil is valet
Quo non valet nocere. MIN. Nunc ergo nihil
Valebis, ego servabo et eripiam malis. 35
FORT. Pinguis Minerva crasso quia cerebro Iovis
Orta es, valere astutia tantum putas,
Divinitatem frangere ut speres meam?
Minerva, quamvis non velit, praeceps cadet.
MIN. Fortuna quamvis non velit, stabit potens. 40
FORT. Haec scena testis. MIN. Testis haec fiet cohors. (Sedent.)

ACTUS I, SCENA i

Ingreditur philosophus solus.

Ut medicus aegritudinis cursu gradus
Quosdam recensit, initium, augmentum, statum,
Diemque tandem criticum, quae lux bene
Nisi caveatur inferet certam necem, 45
Sic ego philosophus, temporis medicus gradus
Observo certos, ex quibus lapsum throni
Regni ruinam colligo, et regis necem.
Nec ista tantum narro, sed potius feram.
Accelero cladem, sic enim incumbit mihi. 50
Nam regno in isto, dum poetarum chorus
Triumphat, ego misellus excludor domo.
Philosophia silet, ferre non possum amplius.
Fortunae ad aras propero, quae tandem (scio
Vel perferendo victa) mihi frontem dabit 55
Benigniorem. Video Fortunam, et sequar.

ACTUS I, SCENA ii

Ingreditur Tolmaea sola.

Quisque maleficii, nemo beneficii memor.
Sic vivitur? Quod dederis ingrato perit.
Ubi ille princeps qui sacerdotes novas,
Augustiora templa Fortunae deae 60
Dicavit? Ubi sunt spolia magnorum ducum?
Promissa num servare sic reges solent?
Sic vota solvunt magna? Quam tandem diu
Neglecta stabit ara sine flammis suis!
Hinc turba sortem maxime adversam gemit, 65
Quoniam secundam nemo pro meritis colit.
Sed quis subintrat templa contemptae deae?
PHIL. Quin pergo, pergo audacter, ignavas dea
Fortuna mundi domina non audit preces.
Sed quod ego munus offeram? Memet dabo, 70
Hanc animam habebit. Ecce prae foribus sedet
Sacrata virgo. Spiritus altos cape,
Aggredere sacrum numen. Ignoscas rogo
Quod sic ad aras pauper accedam manu
Vacua. Nihil Fortuna concessit mihi, 75
Nihil ergo possum nisi meum hoc pectus dare.
Sic trado memet, trado mea mecum omnia,
Nec ista profert murmur, ego sortem meam
Fero libenter, mundus at me non feret.
Excludor aula hac, quae mihi quondam fuit 80
Beata sedes. Musa dominatur potens,
Poeta regnat, gaudium vates canunt.
Nemo philosophiam curat. His tandem exitum
Impone, rebus adsit afflictis modus.
FORT. Tolmaea. TOL. Diva, quid sacerdotem iubes? 85
Tandem resurget. PHIL. Num deae placeo? FORT. Places.
Fortuna per me porrigit dextram tibi.
Sedem capesse, philosophus princeps erit.
Sed principatum ludicrum nunquam petas.
Non ut poeta inimicus in scena obvia 90
Regnabis, alter dabitur et melior locus,
Perpetua sedes. In scholis regnum tibi
Erige, quod annus nullus aut mensis brevis
Finire poterit. PHIL. Quando, sed quando dies
Optata veniet? TOL. Non moras longas agam. 95
Vel crastina dies regna tibi reddet tua.
PHIL. Sed quis inopinus casus hunc regem opprimet
Qui viget, adhuc triumphat imperio potens?
TOL. Confide, dabutur fractus et domitus tibi.
Regnasse paenitebit. At noli sacrum 100
Violare corpus, vivat, et tecum simul
Philosophus esse si veli. Regnet potens.
I perge faelix, perage mandatum deae,
Et tibi philosophos iunge, consurgent brevi
Magnae cohortes, factio crescet tua. (Exit Tol.) 105
PHIL. Quid sit futurum dubito, sed credo deae
Aliquid futurum, quid sit ignoro, dies
Diem docebit, peraget et labor hoc opus.

ACTUS I, SCENA iii

Ingrediuntur 4 rebelles.

1. Tandem redimus miseri in inimicum locum
Ut (si favore numinis liceat frui) 110
Ibi mala deponamus ubi primum mala
Accepta. Nam Fortuna non semper tonat.
2. Imo meliora fata post aliquot dies
Promisit illi mente patienti mala
Qui ferret ista. Tulimus et spero dabit 115
Frontem serenam. 3. Non vereor humiles magis
Si simus, etenim mens mala superbis creat. (Ingreditur Tolmaea.)
4. Ecce tibi sacerdos, metuo ne rursus premat.
1. Sed non timendum est, haec dea audentes iuvat, 120
Et me miseria fecit audacem ultima.
Adibo supplex humen ut adorem sacrum.
Concede veniam, diva. 2. Da miseris opem.
3. Audi gementes. 4. Rebus angustis iuva,
Cum diva sis caelestis, et caeli plagam
Imitare quae serena nonnunquam micat 125
Licet aliquando nube se obductam tegat.
Vicissitudo est omnium rerum. Dolor
Praecessit acris, gaudia sequantur decet.
FORT. Tolmaea, moveor. Philosophi partes agant.
TOL. Quid vultis? 4. Aliquid quod virum ingenuum magis 130
Deceat, quod homine libero dignum siet.
Haec vilia instrumenta pudet unquam manu
Tractasse. TOL. Potius vos pudeat unquam malos
Fuisse. Sceleris paena, non fatum est dolor.
Quod si malorum quando paeniteat, brevi 135
Vos paena linquet, atque servilis labor.
Philosophia placet? OMNES Perplacet. TOL. Et etiam deae
Placuit miseriis addere extremis modum.
Vos pilea ista liberos facient, toga
Tranquilla curas pellet, et requiem dabit. 140
Ite et philosophum sequimini vestrum ducem.
Is regna vobis pandet, et famam eriget.
1. Sequimur libenter, teque adoramus deam.
4. O fausta semper numina, o placidos deos!

ACTUS I, SCENA iv

Ingreditur philosophus.

Quaenam ista turba? Nonne de vulgo? Quid hoc? 145
Togata plebs incedit! Artifices modo
Nunc pilea gerunt docta? Philosophiam induunt?
Agnosco. Numen, ut meas partes iuvent
Haec indumenta dedit. An aggrediar? Volo.
Placideque compellabo quasi socios meos. 150
Comites fideles (sic enim vestes mihi
Spondent), in aulam progredi mecum placet,
Ut ipse princeps sentiat, quamvis dolens,
Quid sit philosophus, quanta maiestas togae,
Ut ipse princeps forsan oblitus sui 155
Se sine pudore philosophis ortum sciat,
Quos ipse tamen oppressit et sprevit diu?
4. Te vel per ignes sequimur, ita iussit dea.
PHIL. Haec morbi initia, sequitur augmentum mali
Si modo quod uni sit malum et cunctis bonum 160
Malum vocari possit. O faustum diem! (Exeunt. )

CHORUS

FORT. Minerva, cur non melius hunc populum regis
Qui tam rebelles principi intentant manus?
MIN. Fortuna, temet fallis, artifices mei
Hi sunt. FORT. Tua et sint opera dum peragunt mea. 165
Non mihi molestum est ista quod placeant tibi
MIN. Ut reliqua placeant pariter, expecta et sede.

ACTUS II, SCENA i

Ingreditur princeps cum aliis una ianua, et quinque philosophi altera.

ANTEAMBULO Discedite, rudes, date locum. Princeps venit.
PHIL. Cum principe autem qui venit? Stultus. ANT. Lues
Scelerata verba. PHIL. Progredere fausto pede. 170
ANT. Quis impudenter principi obstruxit viam?
PHIL. Pergere potestis si placet, nemo impedit.
PRINC. Quis est tumultus iste? Quae turba arrogans?
Sic praeteritis insalutatum? Furor
Corripiet omnes. PHIL. Pulchra maiestas, vale. (Exeunt philosophi.) 175
STULT. O quam deceret pileum hoc nostrum caput!
PRINC. Haec qualis insolentia est? Nemo adiuvat?
An nullus apprehendit? CAMERARIUS Abiere in fugam.
PRINCEPS Et vos manetis? Sequimini toto impetu.
CAM. Et consequemur, nisi pedem accelerent suum. (Exeunt camerarius et
comptrollarius.
) 180
STULT. Ego sequar etiam, non enim doctos amo.
PRINC. Stupesco, cur sic populus auderet rudis
Regem suum negligere? Non sum qui fui?
Quis videor? MARESCALLUS Idem semper et princeps potens.
PRINC. Tu, fide marescalle, sic sentis, scio. 185
Quid vero thesaurarius sentit meus?
THES. Summe imperator, non meum dubitas fidem?
PRINC. Audaciam istam dum video, metuo omnia.
Cur vero metuam? Nonne Fortunae rota
Pes fixus haeret? Sed rota est, verti potest. 190
Quid vana fingo spectra? Sum faelix magis
Quam cui nocere caeca iam possit dea.
Mandata cancellarius nostra ocyus
Sigillet, ut quicunque commissi reus
Sceleris repertus fuerit ad mortem luat. 195
CAN. Tua iussa peragam.  PRIN. Caetera sequatur cohors. (Exeunt, manet
cancellarius.
)
CAN. O si liceret eloqui! Cur non licet?
Nullus subaudit. Me mei taedet loci.
Istud sigillum, quod velut munus gero,
Quid splendidum egit? Vetera firmavit sacra? 200
Edicta promulgavit in regni decus?
Quodam artificio invasit externas domos
Vafreque nummum extorsit. Hoc regnum decet?
Sed taceo, ne cum munere omittam caput. (Ingreditur comptrollarius cum
camerarius.
)
CAM. Quid mente cancellarius voluit sua? 205
CAN. Regni salutem, principis honorem mei.
COM. Opus est ut aliquis cogitet. CAN. Quid vult sibi
Hic sermo dubius? CAM. Plebs foro medio furit,
Vulgus philosophos sequitur, et rebus novis
Avidius inhiat. Utinam ego philosophus forem! 210
CAN. Cave quid loquaris. COM. Et ego idem audacter loquar.
Non ipse comprollarius dictus fui?
Sed illa quaenam dignitas, aut quod decus?
Quibus imperavi? Parui potius miser.
Titulos inanes gerimus et honores novos 215
Sortimur, ut nos dedecus gravius premat.
CAN. Etenim ipse (si quod sentiam vere eloquar)
Nudum esse regni nomen, haud regnum reor,
Et honoris umbras qui magistratus habent.
CAM. Redeamus ad nos, lusimus nimium diu. 220
Mea cura regis camera, sed fari pudet.
Quis capite aperto semel honestavit locum?
Quae debita observantia aut solennitas
Concessa nobis? Cum nihil cedat bene,
Privatus esse malo quam vir publicus. 225
Redeamus ad nos, lusimus nimium diu.
CAN. Sed ille thesaurarius cursum impedit,
Qui verum et amplum honoris obtinuit locum.
Nummos evolvit indies, sumptu novo
Decoratur, et rempublicam exhaurit iocis. 230
Nemo rationem poscit. COM. At subito dies
Et hora veniet, qua suum hic etiam locum
Lubens relinquet. Saeculum hoc illi aureum
Diu manere non potest. Nunc labitur, 235
Citiusque delabetur. CAM. At nos interim
Cum taedio expectabimus longo diem.

ACTUS II, SCENA ii

Ingreditur marescallus cum subornato.

MAR. Heu quanta honoris onera sunt! Princeps bonus
In signum amoris me marescallum eligit,
Et quia fidelem sensit in honorem suum.
Partimque populi gratia ludos iubet 240
Parare, pompas splendidas, spectacula,
Subitos tumultos premere qui nimium solent
Sequi triumphos, simul et imponit mihi
Curam locorum, cura quam ingrata et labor
Servilis, ubi potissimum spatii parum 245
Et impudentes vendicant primos locos.
Sed ista mitto, rerum enim seriem mihi
Sobordinatus ut recognoscat volo.
SUB. An cuncta repetam? MAR. Breviter enarra omnia.
SUB. Principis initiis Ara Fortunae adfuit 250
Quam turba placide applausit, et grate satis
Accepit ut spectaculum. MAR. Quid postea
Festis diebus contigit? SUB. Ludi, ioci,
Privata pompa, decuit et sollenitas
Pro tempore apta. Post dies paucos venit 255
Philomela virgo muta, sed quanto sono?
Clamore quanto? Crederes mutam minus.
Sed et ista primo placuit adventu satis.
At cum secundo garrula et nimium loquax
Prodiret, o quam nauseam cunctis tulit! 260
Iani Calendis prodiit Tempus gemens.
MAR. Aegre querelam Temporis tempus tulit,
Connexionem ignara plebs desiderat.
Pars melior hominum sensit, et plausu suo
Versus probavit. Prosa (scio) placuit minus. 265
Prologus in ipso limine offendens nimis
Oppressa scena (cogimur semper queri)
Sequentia ita turbavit ut placidum omnium
Cursum impediret. Transiit tamen, et quibus
Pars nulla placuit, ut sibi placeant volo. 270
SUB. Tandem Philomathes comicus in scenam exiit.
MAR. Nunc iubeo taceas. Ipse enim Momus tacet.
Pacata turba cuncta quam grate accipit!
Quam placida stetit haec aula! SUB. Vix placuit tum
Hoc omnibus. MAR. Placere qui studet omnibus 275
Sibi non placebit. Ut fremant aliqui velim.
SUB. Omitto reliqua quae domi accepta optime.
Bis acta quaedam in gratiam aliorum quibus
Vel ipse rumor placuit. MAR. Et digni viri
Quibus placere nos decet. At hic non locus 280
Est nominandi quemlibet, honoris licet
Causa: quod aili facere dicuntur, minus
Fecisse vellem. Sed dies praesens adest.
Quid nunc agendum est? SUB. Munus ut linquam meum.
MAR. An sic relinques? SUB. Principis placito et tuo 285
Si modo liceret. MAR. Tibi meo placito licet,
Nam mihi meum relinquere placeret prius.
Mallem leiones regere quam populum rudem.
Occasio observanda et opportunitas. (Exeunt.)

ACTUS II, SCENA iii

Ingreditur thesaurarius solus.

Exhaustus est thesaurus. Hanc plenam mihi 290 
Benigna dea Fortuna crumenam dedit,
Bis subditorum large supplevit manus
Rursusque inanis deficit. Princeps tamen
Non bella gessit, templa nec struxit sacra,
Collegia haud fundavit, in nugis suum 295
Consumpsit aevum. Populus exclamat, fremit
Turba philosophica, vereor ut cladem ferant.
Me plebs avara prodigum alieni vocat,
Et ipse princeps indies sumptus novos
Facit otiosos. Ista quo tendant scio 300
Nisi caveatur. De loco cedam, haud cadam. (Exit.)

ACTUS II, SCENA iv

Ingreditur admiralius solus.

Mea cura classis, sed quis in terris honor?
Et iste princeps ne semel vidit mare,
Non credit undis, tutius terra ambulat.
Pro classe navis una, et ea chartacea 305
Reperitur, ipso pro mari portus maris
Descriptus ostro. Principis imago est iners,
Et larva maiestatis. Infantes rudes
Timidosque pueros terreat, non me reget. (Exit.)

ACTUS II, SCENA v

Ingreditur iustitiarius solus.

Iustitia quo recessit? Ego summus vocor 310
Iustitiarius, at confiteri me pudet
Iudicia nulla exercui, paenam malis
Non irrogavi, forte quia nulli mali.
Imo quia omnes pessimi, peccantium
Sic multitudo tollit aut minuit gravem 315
Paenae rigorem. Sed quia aliorum minus
Peccata vidi, iam mei iudex ero
Et iudicabo me meo indignum loco. (Exit.)

ACTUS II, SCENA vi

Ingreditur iuridicus solus.

Iuridicus ego, quae iura, quas leges tuli!
Sed eas quis observavit? Ut pelagus furens, 320
Sic terminis plebs nescit includi suis.
Unum imperavi providus ut esset nihil
Quod Momus aliquis criticus non carperet.
Me teste legem hanc unicam agnosco ratam.
Carpetis et me, si diu teneam locum. (Exit.) 325

CHORUS

FORT. An opera peragunt nobiles etiam tua?
MIN. Fortasse. Verum si tua? Favore adiuva
Ut alacriori mente perficiant opus.
FORT. Non cernis ut sors nemini placeat sua,
Ut concupiti quemque paeniteat loci? 330
MIN. Quem tu dedisti. Sed ministrabit manus
Nostra meliorem, cuius in summis malis
Non paenitebit. Dona tua secum mala
Plerunque ducunt plura quam apportant bona.
Cum sint honores onera sunt? Cum sint opes 335
Quanta ut pares sunt cura, ne perdas timor?
Cum forma quam caduca, cum robur labor?
Heu quantus et periculi cumulus premit!
Doctrina, munus Palladis, non est onus,
Non est labor, non cura, non fluxum bonum, 340
Non praeda. Verum suave solamen senum
Decusque iuvenum dulce: nobiscum simul
Senescit, atque moritur, aut nescit mori.
FORT. Mea bona perdet, si tuum affectet bonum,
Et quia Minerva diriget post hunc diem 345
Doctos viros obscura paupertas premet.
MIN. Munera placebunt quolibet damno mea. (Sedent.)

ACTUS III, SCAENA i

Ingreditur Tolmaea. Fortuna intus.

FORT. Tolmaea, laedor. TOL. Sentio numen sacrum
Et vindicabo iniuriam. Inscitiae suae
Et tristis arrogantiae pretium feret. 350
Non maior est quam caeca cui noceat dea.
Ambigua spargam verba, vocesque asperas
Ut vulgus inde colligat lapsum gravem
Aether cometam regna mutantem dabit,
Partusque trepida terra monstrosos feret, 355
Prodigia mare producet, et simul omnia
Subitae ruinae nuntii celeres erunt.
Somnia videbit horrida, minabor diem
Certum, sed ita ut ars nulla vitandi, aut modus
Sit differendi. Vae viro quem sors premit! 360

ACTUS III, SCENA ii

Ingrediuntur philosophus, Cynicus, Momus, Polycrates, <Philadelphus>.

PHIL. Huc usque res faelice succedunt pede.
Defecit ad nos turba popularis. CYN. Cito
Deficiet etiam tota nobilium cohors.
MOM. Iam nunc vacillant et inhiant rebus novis.
PHIL. Quin tollite ergo pectora et celso pede 365
In astra summa tendite, ita numen iubet.
POLY. Fortuna nunc aversa. Quid si iterum iuvet?
TOLMAEA (Intus.) Fortuna non iuvabit. PHIL. Accipio fidem.
Promissa tua, quaecunque sis diva, audio.
Victus poeta, excussimus regni iugum. 370
Hic principatus et simul princeps cadit.
MOM. At cum ceciderit, quis erit imperii status?
Quae forma regni? PHIL. Nonne divinus Plato,
Dux ille magnus atque philosophiae deus,
Nos docuit omnes? Simus aequales, sua 375
Virtute quisque eminet, summum locum
Occupet. Ita omnes non honorati magis
Cupient videri quam esse contendant boni.
Tu crimina observabis. CYN. Hoc Cynicum iuvat.
PHIL. Tu concitabils odia. MOM. Sic Momum decet. 380
PHIL. Sed tu, Polycrates, tuque, Philadelphe optime,
Praecepta nova tradetis in vulgus rude.
Et ego philosophus literis tradam omnia
Ut postera aetas sentiat nostrum decus.
MOM. Sic philosophorum turba praecedit potens. (Exeunt.) 385

ACTUS III, SCENA iii

Ingrediuntur camerarius, cancellarius, comptrollarius.

CAM. Periculosam prorsus ingredimur viam.
CAN. Sed tutiorem, quia populus omnis praeit.
COM. An nos sequemur? Non satis fortes sumus,
Si modo repugnet reliqua nobilium cohors?
CAM. Utcunque quis non iudicet tanquam reos? 390
Annon quod aliquis exequi munus nequit
Deponere licet? Quempiam cur hoc gravet?
COM. Ego diligo virum, principem sed non amo.
CAN. Ego principem etiam, dummodo vivam mihi
Privatus, et non publicis curis agar. 395
CAM. Et mihi placebunt regna, si liceat modo
Ut lare secreto me tegat tellus mea.
COM. Seditio quam sit callida, et verbis quibus
Artificiosis facinus involvit suum!
Sed sera paenitentia est, cursum sequar. 400

<Ingrediuntur thesaurarius et admiralis.>

At ecce thesaurarius venit, et simul
Perplexus admiralis. ADM. O tristem diem!
Quid optimatum turba secura hic agit,
Dum mundus universus in regnum ruit?
THES. Consulite subito si licet patriae bono. 405
COM. Hic unde clamor? ADM. Non vides? Caelum furens
Regno minatur. CAM. Proh dolor, in aula sedet
Crinita stella principi et magnis viris
Impune nunquam visa. CAN. Quam tandem diu
Aethere corusco apparuit? THES. Nuper polo 410
Exorta. COM. Metuo. Quam cadit in aulam minax!
Non ista inexpectata sunt prorsus mala.
Diu ipse timui, verus et tandem metus.
Sed num quid alia monstra minitantur mali?

Ingreditur iuridicus.

IUR. Salvete, clari nobiles, si sit salus 415
Cum totus orbis signa portendat necis.
Oracuia ista per formum vates canunt,
Turba philosophica crescit, et populus furens
Uno ore clamant, grata libertas, redi.
CAM. Quid ista sunt? An nominas oracula? 420
IUR. Sic turba vatum cecinit. CAM. “O fata aspera!
Quicunque in altum surgit ex alto cadat.
Fortuna primo evexit, et primo opprimet.”
Non audeo loqui quid sibi hi versus velint,
Sed dubito. Ne quis principi haec narret cave, 425
Sed cadere oportet melius, ut subito cadat.
Provisa mala vitare cum nequeas magis
Cruciant et angunt. COM. Aliquis accedit, tace.

Ingreditur marescallus cum iustitiario.

MAR. Armate vos in crastinum. COM. Quis sic iubet?
IUST. Qui bis iubere non solet, princeps potens.
CAM. Quae ratio? MAR. Nulla, praeter hanc chartam. CAM. Quid hic? 430
Memento Bacchanalia. Et quorsum precor
Memento Bachinnalia
? Ignoro omnia,
Sed doctus augur hoc ei dedit in manus.
CAN. Quod ipse credit. IUST. Noluit dignum fide,
Sed suspicatur ne quid apportent mali 435
Haec festa, quare Caesaris fati memor.
COM. Vult comparari tela fortasse in deos.
Auguria namque certa sunt voces deum.
MAR. Agnosco, verum hoc imperat. THES. Recte imperat.
Consilia nova producat, aut sibi consulat. 440
MAR. Si denegetis consilia vestra, et mea
Ego denegabo. Non pati solus queo
Populi furorem, qui vereor in nos ruet
Cum tela videat. IUST. Ego vel iratos deos
Horresco, qui minitantur huic certam necem. 445
CAN. Aliquid agendum est. CAM. Id aliquid quicquid, scio,
Non esse bella. Nam togis plena omnia.
Philosophi ut olim simus! MAR. O utinam darent
Numina! CAN. Silete, regium limen crepat.

Ingreditur iuridicus.

IUR. Salvete, celebris turba. Vos princeps sagax, 450
Fortunae alumnus, huius imperii caput,
Per me salutat, et quia est multum suo
Turbatus animo syderum et caeli minis,
Accersit, ut praesentia vestra levet
Curas inanes, forsan et vanos metus. 455
Et quia salutis publicae et regni sui
Sollicitus est, quae cura vos etiam premit,
Quid consulatis scire vehementer cupit.
CAM. Hic nemo bellum consulit, pacem et togam
Nos colimus. Ita renuncia. MAR. Sed non opus. 460
Nostra explicabunt ora quid mentes velint. (Exeunt.)

CHORUS

FORT. Minerva, quid iam sentis? An caelum tuas
Partes tuetur? Quid sacrae voces sonant?
Responsa superum non times? MIN. Metuit nihil
Qui cuncta bene succedere observat sibi. 465
Fortasse principatus hic fragilis ruet
Ut melior idem exurgat. FORT. Expecta et sile. (Sedent.)

ACTUS IV, SCENA i

Ingreditur princeps cum anteambulone.

PRIN. An video lucem? Luna vel Phaebus micat?
An ista cathedra est vel thorus? Pectus mihi
Vanis tremiscit somniis, oculi stupent. 470
Bis somniavi intrasse me vastam et sacram
Aedem, ubi tumultus maximus plausu suo
Avidius expectabat. Intravi domum
Securus, et reperio speciosa omnia.
Ululatus at proh quantus, et strepitus rudis! 475
Ululatus (iterum dico) cum strepitu rudi
Excepit. Unde regredi at frustra paro.
Nam multitudo spissa me a tergo impedit.
A fronte probra falsa et abiecta ingerunt.
Quid solus agerem? Dominus umbrarum vocor, 480
Rex ludicrorum. Non ego haec capio quasi
Mihi dicta, at alium quaero quem lacerent probris.
Statim susurrat populus a tergo, “tuum est,
Ta, te intuere cuncta, narrantur tibi.
Quam facilis est victoria! At facilis tamen 485
Cum sterquilinio gallus insultet suo.”
Sed ista cur me somnia afficiant magis
Quam solis umbra fortem et indomitum Herculem?

Nobiles pulsant fores extra.

ANTEAMB. Magnanime princeps, turba magnatum fores
Pulsat, fruique regis aspectu volunt. 490

Ingrediuntur camerarus, thesaurarius, cancellarius, admiralis, marescallis.

PRIN. Admitte. CAM. Quam Fortuna largiri bona
Potuit beatudinem optamus tibi.
PRIN. Fauste salutas. Rebus in dubiis sciam
Quid consulatis. Sentio bellum minus
Placere vobis, tuta nec pax est satis, 495
Cum sic philosophi regna procurrant mea,
Cum sic minentur sidera, et superi tonent.
MAR. Et si minentur sidera, et superi tonent,
Quid fera valebunt bella? Quin potius sacras
Fortunae ad aras confuge, ut primum tibi 500
Quae regna dederat regna confirmet dea.
CAM. Forte quia nondum vota solvisti tua 7
Irata frontem nube caperata tegit.
CAN. Ergo sacrificiis redde pacatam tibi.
Nam munus homines placat et placat deos. 510
PRIN. Bene monuistis. Nam fui ingratus nimis
Agnosco. Parce, numen augustum, precor,
Et tibi in honorem et symbolum regni dati
Multas coronas offeram. Nec erit mora,
Templum vel hodie adibo. THES. Properato est opus, 515
Ne tempore furor crescat. MAR. Ego pompam instruam. (Exeunt.)

ACTUS IV, SCENA ii

Ingrediuntur philosophus, Momus, Cyncus, Polycrates, Philadelphus.

PHIL. Augmenta transiere cum regni statu
Tandemque regni criticus venit dies.
Nunc appropinquat ultimum fati genus,
Haec hora nobis debitum reddet decus. 520
MOM. Sileant poetae, nisi suos gemitus velint
Planctusque canere. Dabimus hanc veniam malis.
CYN. Cur pompa longa ducitur medio foro?
MOM. Lucerna paene extincta ludicius micat,
Maiorque solito alacritas saepe est necis 525
Subito futurae nuncia. Ad cladem suam
Properatnt, ad aras victimae et pingues eunt.
PHIL. Eamus, observemus incessum viri,
Quantaque maiestate maiestas cadat. (Exeunt.)

ACTUS IV, SCENA iii

Ingreditur princeps cum tota pompa pergens ad aras.

ANTEAMB. Pergite celerius, haeret in pompa cohors.
MAR. Manete, nondum prodiit princeps. STULTUS Adhuc 530
Procedis, et me comite? Quid facias cave,
Nam somniavi — PRINC. Quid? STULT. Tibi ereptum mihi
Sceptrum dedisse splendum iratam deam.
PRINC. Sic saepe stulti regna sibi fingunt nova,
Monstrosa, mira. STULT. Tu meum sceptrum cape 535
Et capiamtego tuum. Saepe stultescit potens
In honore summo, qui prius sapuit satis.
PRINC. Tum saepe primum stultitia in alto sita
Vulgo patescit. STULT. Per aliquot menses ego 540
Non solus egi stultum in hoc regno novo.
PRINC. Venimus ad aras. CAM. Obvia sacerdos venit.
PRINC. Sacrata virgo — TOL. Mitte sacrata eloqui.
Non hic repieries principi ingrato locum.
PRINC. Sed ego reperiam, gratias qui iam paro 545
Et has coronas ad pedes iacio tuas
Ut dona per te numen accipiat mea.
Tu tradidisti, quod tuum est rursus cape.
TOL. Tua dona recipe citius, et in aulam redi.
Ne crescat ira numinis monitus cave. 550
STULT. Mihi munus offer, ego deae fungar vice.
Non minima turba me colit, quin tu colas.
PRINC. Decede, non est iste stultitiae locus.
Sacrata virgo — TOL. Pergis etiamnum loqui?
Tacuisse malles, si tibi enarrem omnia. 555
Nam si vel aram tetigeris, fatum ultimum
Videbis. Hic est mortis, haud sortis locus.
CAM. Progredere, princeps, nec sacerdotis minae
Pectus animosum terreant. Forsan dea
Benigna fines auxit imperii tui, 560
Aut ut tibi daret multa cumulavit bona
Quae tibi sacerdos invidet. PRINC. Fieri potest.
Quodcunque demum est, templa penetrabo intima.
STULT. Desiste, nollem ut faceret haec homo qui sapit.
Si quando stultus in nefas vetitum ruat, 565
Stultitia culpam minuit, et tollit scelus.
PRINC. Mea reserabit dextra. STULT. Iungamus manus.
PRINC. Quid video? Tumulum? Proh dolor, perii miser.
MAR. Videte tandem, nobiles, quid nos silens
Fortuna iussit. Nam dea sepulchrum obtulit 570
Ut sepeliendos mortui qui nunc quasi
Languent honores, singuli hic vanos sciant.
CAM. Quid hic maneamus? Hunc relinquamus locum
Superis perosum principem, populo suo
Nimis inimicum. THES. Mitis ignoscas dea, 575
Et sic honores ipse tibi reddam meos.
Mores scio alios et aliam vitam dies
Qui iam sequuntur postulant. Princeps, vale.
PRINC. Sic ergo thesaurarius liquit meus.
Quam subito pauper fio! Sum princeps tamen. 580
STULT. At valde egenus. ADMIR. Da precor veniam, dea,
Et honoris umbrae non adhaerebo amplius.
Titulos inanes quos magis inanis dedit
Depono. PRINC. Coniuratio est, peream sciens.
TOL. Si non feras libenter, invitus feres. 585
STULT. Ego non relinquam, sed adero certus comes.
TOL. Par philosophorum abite, nobilitas ea est
Academica, huius summa maiestas loci. (Exeunt thesaurarius et
admiralius.
)
MAR. Sic ego diu quod pressit excutiam iugum.
Valete, honores ludicri. Princeps, vale. 590
Mallem philosophus esse quam prorsus nihil.
IUR. Dimidia pars defecit, ego nolo amplius
Cum taedio et timore contemptum sequi.
Valete, honores ludicri. Princeps vale. (Exeunt marescallus et
iuridicus.
)
TOL. Abite. Melius philosophis regnum patet, 595
Possessio immortalis. PRINC. An nemo fidem
Praestabit ullam? Nullus officii memor?
STULT. Ego sum. Quid horres? CAN. Sic ego resigno meum
Ius omne. Titulus iste maiorem decet.
CAM. Sic noster honor est fractus, et tumulo iacet. 600
Sic quae dedisti reddo, maiores sequi
Dedici. Benigna da mihi philosophi locum.
TOL. Sitis philosophi, sic enim dabitur salus.
IUST. Iustitia quoniam mortua est, nostrum decus
Condam hoc sepulchro. Iudicis sic os silet. 605
TOL. Tu iura tamen addisce, iustitiam cole. (Exeunt cancellarius,
camerarius et iuridicus.
)
PRINC. Solus relinquar? STULT. Anne me nullum putas?
ANTEAM. Cum iam columnae maximae cedant, cadent
Subito minores (metuo) nisi cedant simul.
Sic ergo, quoniam mortuus prius est honor, 610
Honoris haec insignia sepulchrum teget.
PRINC. Desiste, vecors. Quod meum est morti auferam.
Abite, comites, non mei, regni asseclae
Iterum redite, regnum adhuc teneo meum.
Caput corona adornat, et sceptrum manum, 615
Et haec tenebo, vel Iove irato. Tonet
Fortuna, non intrabit hoc pectus timor.
Quid videor? Annon maximus princeps? STULT. Potens
Stipatus, etiam mihi fere aequalis, nisi
Quod regna placeant mihi mea, at tua non tibi. 620
PRINC. Malesane, crucias? STULT. Non gero sceptrum manu?
Par nobile sumus principum, et fratres quasi.
Congratulamur regna? Quid tandem tua
De plebe fiet? Nobiles aegre fero.
Nimium sagaces sunt, et ingenio valent. 625
Pompam instruamus, atque magnifico pede
Peragremus urbes. Num meo fratri placet?
PRINC. An ludis etiam? Proh dolor! Quos cogitur
Quantos dolores laesa maiestas pati.
STULT. Pulchelle princeps, te nimis vexas, nimis. 630

Ingreditur Momus.

MOM. Nondum peregit, iam resignare incipit.
Petam sodalem, ut ambo cruciemus magis.
PRINC. Supplex adibo numen, et capitis decus
Deponam ad aras, regna ubi recepi mea.
At me iacentem quisque calcabit pede, 635
Retinebo. TOL. Donec populus eripiat tibi.
PRINC. Fortasse vereor. Cadere de regno grave est,
At cedere humile, vile, et abiectum magis.
Retinebo regnum. STULT. In belluas, non in viros.
PRINC. Grave, grave cadere. Tutius cedam, volo. 640
Ignosce sancta principi ingrato dea.
At sibilabit turba privatum videns.
STULT. Et sibilabit stultus augustum videns
Diadema nullos subditos, sceptrum intuens
Et obsequentem neminem. PRINC. Agnosco omnia. 645
Tu subditus adhuc, ergo tu primum tuum
Locum resigna. STULT. Quisque stultitiam ultimo
Deponit, ego si morerer hic mundus ruet.
PRINC. Parabo bella. Sed ubi tela, ubi sunt manus?
STULT. Egomet parabo, Plurimi affini mei 650
Sunt quos in arma trudere est facilis labor.
Quos convocari si velis, multi duces
Cito convolabunt ex plagis terrae omnibus.
Ne metue, quosdam hic habeo cognatos scio,
Utcunque latitant sub philosophorum togis 655
Quia philosophica secta iam facta est potens.
Mea turba, si vilissimas nugas feras,
Manibus iuvabunt, plausu et applausu novo.
PRINC. Hic populus extorquebit hoc sceptrum mihi.
Sed (quaeso) tu depone stultitiam prius. 660
STULT. Non. PRINC. Quaeso. STULT. Nolo. Dum tuum regnum manet,
Stultitia quoque regnabit. TOL. Expecto diu.
Imperia reddes mutua? PRINC. Accepi ut mea,
Sed reddo, reddo, fronte pacata accipe.
O quam repente summa maiestas cadit! 665
Iterum recipiam. TOL Non licet. STULT. Stulti hoc solent
Dare et repetere. PRINC. Tunc in aeternum vale.
Concede, stulte, vel mihi vestes tuas
Ne populus interficiat. STULT. An ergo putas
Quod nemo stultum interficit? Multi sibi 670
Ingurgitando propriam accelerant necem.
In amore languent plurimi, multi metu
Periere. Quid sit stultus ignoro, tamen
Sentio quod isti singuli sapiant parum.
TOL. Ingrata quo mens duxit? Ut videas, tua 675
Insignia ita dilacero, virtutem ducem
Ara ista nunquam perferet, dextram hoc loco
Minerva non tenebit. PRINC. O summos deos!
Insignia ita Fortuna laceret mea
Quid mihi parat? In mille partes distrahar. 680
Num aliquis ensem nunc acuit ut me petat?
Videre videor perfidum adstantem, ut sacrum
Mucrone pectus feriat. Attingam domum
Vivus? Sepultus honor in hoc tumulo iacet.
Quin me sepeliam? TOL. Non licet. PRINC. Nobis nihil 685
Licet, quod animum relevet afflictum malis.
STULT. Accede, princeps qui fuisti olim, meas
Exuito vestes. PRINC. Mutuas ergo dabis?
STULT. Exue. Rogare an principem servum decet?
Nunc suscitatus incipio fieri vigil, 690
Incipio sapere. Si quis hanc vestem velit.
Si cui sit apta, vendicet tantum sibi,
Per nos habebit. Nemo responsum dabit?
Tunc tumulo in isto stultitia condet caput
Oblivio donec sorpserit. Nam maxime 695
Stultescit is, quicunque sic nugis suam
Onerat memoriam, seria ut mittat magis
Accommodata tempori, magis et loco.
PRINC. Sed quid ego faciam? Miser, ubi condam caput?
STULT. Quos metuis? PRINC. Omnes. STULT. Nimius et inanus metus, 700
Ingenua magis est turba quam noceat tibi,
Aut ludat, aut contemnat, aut laceret probris.
PRINC. Fortuna fallax, numen inconstans, vale.
Quis me deorum liberat? Quis me iuvat? (Exit princeps cum stulto.)
TOL. Tandem misericors moveor, et facti piget. 705
Fortuna sed mandavit, et facere omnia
Quaecunque domina mandat ancillam decet.

CHORUS

FORT. Minerva, num negare te victam potes?
MIN. Noli triumphum candere dum victoria
Dubia manet adhuc. FORT. Quis dubitat? Annon vides 710
Fractum atque domitum principem egregium tuum?
MIN. Hic scena cessat? Ultimus an actus deest,
Quem nostra, te nolente perficiet manus?
Huc usque vidi et pertuli, nunc non feram
Amplius. Alumnus vel tuus (stultum volo) 715
Confugiet ad me, quoque mireris magis,
Fiet philosophus, nec minuet eius decus
Stultitia crassa quae tuum donum fuit.
FORT. Si peragis ista, vincor. MIN. En peragam omnia.

ACTUS V, SCENA i

Ingreditur Euphemia sola.

Tandem sacerdos Palladis, vindex quidem 720
Iniuriarum placida, sed vindex tamen,
Euphemia adsum. Domina me iussit mea
Ut liberarem hunc principem horrendis probris
Coniicere quae plebs barbara in miseros solet.
Et en trementi tristis incedit gradu. 725

ACTUS V, SCENA ii

Ingreditur princeps cum stulto.

PRINC. Hic nemo qui lacesset. Haec tellus mihi
Videtur intumescere, et subito caput
Tollere superbum. Principem adversus suum
Tellus libenter patitur ut calces pede,
Et ego coactus patiar, ut calcent pedes. 730
Progrediar. STULT. Haeres. EUPH. Perge faelici omine.
PRINC. O diva, parce. EUPH. Falleris, non sum dea.
Euphemia ego sum, Palladis quondam tibi
Charae sacerdos. PRINC. Video frontem Euphemiae,
Sed verba cum tot mundus ingeminet mala, 735
Bona verba credam posse reperire uspiam?
<EUPH.> Ego voce blanda quicquid obiiciunt rudes
Ridebo. Sequere, nam malignitatis loquax
Os obstruetur, vel mala ferendo omnia.

ACTUS V, SCENA iii

Ingreditur Momus.

MOM. Monarcha celebris, huius imperii decus, 740
Rex ludicrorum, gloriae larva inclyta,
Quid imperabit sacra maiestas? PRINC. Nihil.
MOM. Ut sponte aliquid aggrediar officium monet.
Vis ut queratur tempus, et misere gemat?
PRINC. De te queratur. MOM. Vis ut exultem prosa? 745
Nam carmina hodie non placent. PRINC. Facile audio.
MOM. Non concitaris? Verba non pungunt mea?
PRINC. Malitia totum evomuit? STULT. An tandem siles?
MOM. Fortasse pueros alere pulchellos cupis
Qui faeminarum splendide partes agant, 750
Aut histrionum propria haec fiet domus
Fortuna quae appellabitur. PRINC. Facile audio.
Nihil movebit. STULT. An satis dictum putas?
Bona verba quaeso, Mome, nescimus mala
Reddere. MOM. Quid? Estis sacra? EUPH. Ne offendant pedes 755
Offendit ut nunc lingua, deducam domum.
At sic oportet frangere furorem et minas
Ut pluma silicem frangit et lapides aqua.
Iterum redibis? MOM. Prodigus nugis sies.
Multum labora absumere, ut sumptus tui 760
Laudentur, alia merita cum desint tibi.
Tenebris redibo, pectus obscurum gero.
EUPH. Nos lumine illustrabimus nostro. MOM. Tace.
Mihi lingua mors est blanda. EUPH. Sic dulce est mori. (Exit Momus.)

ACTUS V, SCENA iv

Ingreditur Cynicus.

PRINC. An rediit alter? Nullus est probris modus? 765
CYN. Salve, imperator summe festorum, potens
Monarcha veris, quid paras hodie? PRINC. Nihil.
CYN. Ubi pompa vetus est? Ubi satellitium frequens?
Ubi famulorum turba? Nobilitas ubi?
PRINC. Abiere. CYN Certe. EUPH. Antiqua quid renovas mala? 770
CYN. Spectacula ubi sunt? Nam tuo in regno nihil
Solenne vidi principis dignum loco.
PRINC. Obiicere plura nescis, quam obieci mihi.
Summe severi iudices nostri sumus.
Clamabit aliquis, aulae, plus aulae date. 775
Ista studiosos vox decet? EUPH. Non in scholis
Decere, sed fortassis in scena potest
Ubi quisque meliore saepe fortunam induit
Pessimam. At, amice, quid petis? CYN. Tandem cane,
“Dixi, et quem dederat cursum Fortuna peregi.” 780
PRINC. Si tibi placere sentiam, quid non canam?
STULT. Tandem fatiscis, Cynice. CYN. Sum victus bonis. (Exit.)
PRINC. Ne me sacrata deseras Euphemia.
Ut me lacessit turba scelerata haec vides.
Fortasse tela comparant. EUPH. Metuas nihil. 785
Minervae ad aras perge meliori omine.
Ibi delitesces tutus. Ego populum tibi
Pacatiorum spondeo, rursus reges.
PRINC. Te duce per ignes transeo, per aquas feror. (Exeunt.)

ACTUS V, SCENA v

Ingreditur Tolmaea sola.

Minerva nunquam perferet, laesa est nimis. 790
Tolmaea an ideo nominor quoniam impudens,
Quoniam relinquo bona, sed audacter mala
Suscipio? Causae audaciam et poscunt bonae,
Levitatis at me nullus accuset. Dea
Praecessit et non pudeat ancillam suam 795
Dominam imitari. Domina sed nuper fuit
Minerva, prima domina. Nam quondam extiti
Fida philosophiae ancilla. Quin redeo fugax?
Euphemia venit, tempore optato obvia.

ACTUS V, SCENA vi

Ingreditur Euphemia.

EUPH. Tolmaea, fida socia. TOL. Sic quondam fui. 800
EUPH. Rursusque poteris esse, si sapias modo.
TOL. Sapientiam istam tu doce, nimium diu
Fortunae adhaesi lubricae, inimicae optimis.
EUPH. Si mecum amica voce pacatum dabis
Populum furentem, faciet hoc meritum unicum 805
Gratam Minervae cui quies summe placet.
Nam turba quaevis minima studiorum impedit.
TOL. Faeliciorem cursum et optatum exitum
(Tolmaea si quid possit) efficiam statim.
Nam grata patria est exuli, aegroto salus. (Exeunt.) 810

ACTUS V, SCENA vii

Ingediuntur philosophus, Polycrates, Philadelpus, Momus, Cynicus

PHIL. Ubi ille princeps qui fuit? MOM. Maestus domum
Properat, miseriis graviter afflictus suis.
CYN. Haec dextra liberabit, hic mucro dabit
Finem miseriis. PHIL. Meruit, agnosco, necem,
Sed ut philosophi dextra perficeret scelus 815
Nollem. Cruenta lingua doctorum, haud manus,
Hostemque mordent ore, non armis petunt.
POLY. Supersit illi vita, sed fama occidat.
Ita morietur vivus cum parte optima.
MOM. Convitia quando iniicimus, immotus manet. 820
Nam verba tangunt nulla, at haec punget manus.

ACTUS V, SCENA viii

Ingrediuntur Tolmaea, Euphaemia.

PHIL. En cogitanti caedem ut occurant deae!
EUPH. Quid, Mome, tractas? TOL. Cynice, quid trepide tegis?
EUPH. Haec philosophorum tela. Sic pacem toga
Ostentat? Annon sufficit regem probris 825
Lacerasse, nisi sic barbare vitam auferas?
TOL. Non est satis quod pulsus imperio gemat?
EUPH. Misero miseriam adiicere nolite amplius.
TOL. Nolite conculcare prostratum virum.
EUPH. Decus illud est, et prisca laus academiae 830
Interpretari placide et ingenue omnia.
Non ille vos oppresset, at regno suo
Dum licuit utebatur, hoc non est scelus.
MOM. Stupesco. CYN. Flector. EUPH. Ite nobiscum sacram
Palladis ad aedem. Principem ibi vestrum dabo 835
Mutatum et alium, neutiquam primum locum
Aut altiora regna meditantem ut prius.
Aequalitatem quaerit, hoc illi date.
TOL. Audite pulchram Euphemiam. MOM. Nobis quoque
Tolmaea suadet Palladis numen sequi? 840
TOL. Tolmaea suadet ipsa quod summe cupit.
Nam dea Minerva melior, et constans magis,
Audaciamque pro loco modicam probat.
MOM. Sequimur Minervam. EUPH. Quae facilis aderit dea
Vultu benigno excipiet. En templum patet, 845
Vesterque princeps in sinu divae sedet.
Proceres vocabo, vos salutate interim.
PRINC. Nemo hic ad aras feriat, hic sacer est locus.
MOM. Ignosce, princeps, iam philosophorum nova
Tibi gratulamur regna, si vetera exuas. 850
PRINC. Rex esse nolo, date vel aequalem locum
Et me putabo principem. MOM. O numen potens,
Quod philosophari principes summos faces!
Ecce philosophica turba nobilium venit.

ACTUS V, SCENA ix

Ingediuntur omnes magnates &c.

MAR. Augusta dea, mentis humanae decus, 855
Uno ore solam te salutamus deam.
Ignosce, princeps chare, non te, sed tuum
Non deseruimus regnum et ingratos iocos.
Alia avocarunt studia, quae quoniam probas,
Iterum recipimus principem. PRINC. Vestrum lubens 860
Accipio amores. Si quid indignum meo
In principatu contigit, veniam rogo.
Ut gratiora sint novo in regno omnia
Posthac studebo. Rex enim videor novus.
Templum istud aula est, ara conclave intimum. 865
Haec cathedra thronus est, charta vestes splendidae,
Haec penna sceptrum est, iste thesaurus liber.
Tractatus unusquisque subiicitur mihi
Examinator, censor et iudex lego.
Accipio dignum, reiiciio indignum manu, 870
Et sic philosophus spendido regno fruar. (Exeunt omnes, manet philosophus.)
PHIL. Unum hoc poeta philosophum iussit loqui.
Haec scena celsa, celebris, et solito magis
Magnifica nunquam condita his nugis fuit.
Hic sex dierum (credite, haud fallo) labor,875
Sublimis hodie, tutius humi serpere
Potuit. Sed aliquid grandius magis hoc loco
Dignum paratur, si sequens tempus ferat. (Exit.)

CHORUS

MIN. Fortuna, quid nunc iactitas? Princeps ubi est?
Ubi est sacerdos? FORT. Vincor, agnosco, mea 880
Severitate, ac improba tyrannide
Relicta perii. MIN. Non erit fastum satis
Tumidum fateri, debitas paenas dabis.
Fortuna nunquam Palladi dextram dabit,
Nec ut sinistram caeca sustentet dea885
Irata Pallas perferet. EUPH. Tantum sua
Audacia iuvat plurimos istam ut deam.
TOL. Multosque saepe audacia fefellit, deam
Ut ego fefelli. Tu mihi, Pallas, fave.
MIN. Diruite primum templa, lucernas sacras 890
Extinguite, atque honoris hinc tumulum meam
Conferte ad aedem, melior ut teneat locus.
Ex cinere surget forsan aliquando novus
Phaenix, magisque faustus et celebris magis,
Augustiora imperia qui melius regat, 895
Fortuna, si me fida digneris sequi,
Te philosophorum turba nunnunquam colet.
FORT. Sequar libenter. Non enim iustum puto
Ut sim Minervae semper adversa et bonis
Inimica studiis. MIN. Bella sic pacem creant. 900
Tolmaea, te recipio, si mores velis
Placide imitari Euphemiae. TOL. Summe volo.
MIN. Ut credere queam, verba nunc placida audiam,
Blandaque qui nunc adstitit testis diu
Dimitte populum voce. TOL. Nil cupio magis. 905

TOLMAEA ἐπιλογίζει  

Tolmaea sum. Decebit audacter loqui
Audaciusque Palladi quoniam loquor
Iussu, apud alumnos Palladis. At aegre ferat
Nemo seniorum, nemo qui non est reus,
Si forte pueros increpem. Minime probo 910
Strepitum, furorem barbarum, applosum pedum,
Professionem malitiae. Haec academica?
Saxis fenestras petere, et obiicere in scholis
Transacta? Faciant ista quo posthac magis
Haec sileat aula,. At pectus expando et manus 915
Vobis benevolis. Vos scio benigne omnia
Accipere, quibus et saepius et omni loco
Placere cupimus. Has tamen nugas velim
Nequis severus fronte contracta Cato
Examinaret. Otii fructus damus, 920
Et otiosos forte, sed fructus tamen.
Crevere vobis, et noster et peperit labor.
Si non probetis mente, at accipiant manus. (Exeunt omnes.)

Finis