Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS V, SCENA i
LYGDUS, TELESTES

<LYG.> Sensim relinquit Phoebus aequoreum caprum,
Et sacra bella revocat exoriens iubar,
Cum prima sanctum Palladis vivax caput
Oliva cinxit, cumque Neptuni minis 900
Sonipes frementi primus exsiluit solo.
TELEST. Geminare festum libuit, et binis focos
Onerare votis, ut novo iuncti thoro
Solenniori sacra perficiant modo.
LYG. Sacrata tandem fulsit ex caelo dies, 905
Faustumque numen omen ostendit bonum.
Phaebus sereno risit auricomus polo,
Noctemque clarus Hesperus stupidam fugat.
TELEST. Thure ergo sponsi foedus accenso novi
Ineant ad aras. Praeferat natae facem [Ingreditur Telethusa.] 910
Telethusa nostrae. LYG. Cura quae cruciat
Furiosa mentem? Quid pedes celeres via
Media gravescunt? Quid stupent oculi vagi?
TELETH. Non audiistis? Bubo sumprema sedem
Ululabat aede, parrhaque infaelix malum 915
Recinebat omen. Iphidem vaga somnia
Modo terruerun, plura per totum pagum
Portenta strident. TELEST. Signa divorum solent
Non esse vana, semper apportant nova,
Semper tremenda. LYG. Quid times vanas aves, 920
Et inane propriae mentis augurium? Cap
Patieris amens, ut solent stulti, tricis.
TELETH. Inane fulsit numen, arrident tricae,
Sapiuntque stulti, dum deos comites habent.
TELEST. Quo monstra tendant nescio. Si nos monet 925
Per ista numen, imperat pietas sequi.
Utcunque (nostris dira ne vivant malis)
Hodierna Phoebus sacra non capiet. Vagus
Propriore Titan luce cum terram aspicit,
Annumque dubium Ianus Italicus videt, 930
Sacra peragentur. LYG. Cogimur, cedo. [Exeunt Lygdus et Telestes.]

ACTUS V, SCENA ii
TELETHUSA, NISUS

<TELETH.> Dolos
Revolve tandem, Cressa, dum fictum timet
Maritus omen. Finge, nec tantas sine
Periise fraudes. Plurimis quanquam malis
Superata vince. NIS. Credidi falsis sonis? 935
O Creta mendax! Terra Minois nimis
Indigna regis! Veritas spreta exulat.
Dominatur astus, lingua mentis simplicis
Inimica regnat. Vocibus ludit vagis
Fallax Telestes? Ubi fides similis sibi? 940
Et quae liquentes igne fornaces nequit
Horrere pietas? TELETH. Una sors urget duos.
Succurre, Nise, dumque me miseram iuras,
Iura teipsum. NIS. Cur adhuc nectis dolos?
Miserumque fraude saeva crudeli enecas? 945
TELETH. Quid suspicaces mente turbata metus,
Inepte, volvis? Turbidam frontem exue.
Tibi vera refero, credito ut credi cupis .
Non coniugales Iphis infaelix faces
Petiit Ianthes, sed tuas. Vultu stupor 950
Cur haesitanti ludit? Iphis foemina est.
NIS. Et procus Ianthes Nisus. I tendas dolos
Cuicunque possis, vana Telethusa. Irrita
Retia parantur, praeda cum videat plagas. [Exit Nisus.]
TELETH. Cum sis beatus cur fugis? Maneas, puta 955
Vocare Ianthen. Stulta quid feci? Dolos
Et veritatem posse coniungi puto?
Insueta fraudi mulier, o fatuum caput!
Quod tam sacratis lingua condiderat nefas
Subdola tenebris, Creta tandem publicum 960
Cognoscet omnis. Ipsa deblateras loquax,
Quicquid tacere caeteros demens cupis?
Rati mereris ipsa quod quaeris malum.

ACTUS V, SCENA iii
TELETHUSA, LYGDUS

Mens unde cecidit aegra? Quo morbo doles,
Telethusa, proprios dum petant artus manus? 965
LYG. Quis tantus urget membra languentis dolor?
TELETH. Succurrat astus, ficta fraus miseram adiuvat.
Languesco, Lygde, turbo curarum caput
Violentus urget, ipsa vix consto mihi,
Torminaque pectus dira cruciatum premunt, 970
Et (quod supremum gravibus accessit malis)
Tollere dolorum dum cupio, doleo magis.
Graviusque furiet corde, si prohibes, malum.
LYG. Fortuna semper invidens differt bona
Summis petita precibus. Ergo nuptias 975
Nunquam videbo filii, nunquam nurum
Vocabo Ianthen. Monstra, languorem, luem
Mittendo terret Iupiter. TELETH. Faustos deos!
Fraudem auspicatum! Praemium tenes dolo.
LYG. Sed quid querelas vanus evolvo novas? 980
Commune vincat gaudium. Tedae moram
Non ferre poszunt. Aegra sis quamvis, mane,
Iphis dolorem leniet. Multum licet
Gaudere nequeas, at minus doleas tamen.
Natum nurumque Phaebus hodiernus thoro 985
Iunget iugali. Quid capis vultum manu
Tremula cadentem? Quid gemis, palles, furis?
Famulum vocabo. TELETH. Siste praeproperum gradum.
Vocetur Iphis. Solus hic nostros potest
Tollere dolores. LYG. Veniet.

ACTUS V, SCENA iv
TELETHUSA

O vacuum caput, 990
Plenumque curis. Doleo. Quo tandem vaga
Fortuna tendet? Fata nos dura opprimunt.
Talis coronat finis effictos dolos?
Nunc altiora, conscios divos petam,
Qui me lacessunt caelites queremoniis 995
Vexabo iustis. O ferox numen! Malis
Tandem resurgam; pristinum si non decus
Reparabo periens, altius saltem cadam. [Ingreditur Iphis.]
En meta cunctis quam ferox iaculis petit
Fortuna. Vittas tolle crinales tibi, 1000
Misella. Post tot mente vexata dolos,
Salus manebit sola cruciatis preces.
Regina caeli, numen infusum solo,
Coelo, saloque, quam sacra voce invocant
Isin nigrantem qui tuam Aegyptum colunt, 1005
Fer opem, timorem deleas, miseram iuva.
Te, diva, quondam vidimus. Lucem, sonum
Dedere sistra. Vidimus pulchrum tibi
Auro, corona, cornibus, spicis caput.
Tua iussa mente condidi, monitum tuum 1010
Animo notavi. Manibus infaelix patris
Periisset Iphis, ipsa patrassem scelus
Ni tua vetassent iussa. Consilio iuva,
Quam noluisti cadere, ne nunc opprime. [Apparet Isis cum sistris.]
IPH. Quis sonitus? Et quod lumen? En trepidant fores. 1015
Quis tam verendus vultus effulget? Tremo,
Horresco, membraque timor insolitus quatit.
TELETH. Incerta dubiam spes rapit, et anceps metus.
Uterque regnum me occupat, neuter tenet.
O visa quondam forma, captabo bonum 1020
Libenter omen. Saepius damnis licet
Delusa, spero. IPH. Video praesentes deos,
Miranda cerno. TELETH. Proh Jovem! IPH. Quis me petit?
Subiecta pedibus astra, depressum polum
Video superba. Quis novus stupidum vigor 1025
Pectus pererrat? Corde quis sanguis fluit?
Vix capio memet. Fervet immensus calor,
Et per cohortes gestiunt validi pedes
Calcare caesas ensibus turmas. Manus
Flammas vibrandas optat, et gladios truces. 1030
Ardescit oculus, defluunt lapsae comae.
TELETH. Et hos sacratos Isidi crines volo,
Ne tanta, mente lapsa faeminea, cadant.
IPH. Et tota mutor. Ecquis invitas manus
Abolere formam frontis ignavam iubet? 1035
Valeatis ergo pristini vultus tricae,
Rugas viriles, hispidam frontem cape,
Cretensis esto. Quicquid horrebat prius,
Irritat audax animus. Haud quicquam timet,
Praeter timorem. TELETH. Monstrum inauditum, haereo. 1040
Dubius tremiscit animus; eventu labat
Mens aegra gemino. IPH. Quid times? Ponas metum.
Maiora quam quis speret effecit dea.

ACTUS V, SCENA v
NUTRIX, NUNCIUS, IPHIS, TELETHUSA

<NUNC.> Cur ita morantur? NUNC. Cuncta vos solos manent,
Properetis oro. IPH. Nulla nos retinet mora. 1045
Mater, abeamus. Post tot emensos proco
Cupido labores, gratior coniux erit. [Exeunt Iphis et Telethusa.]
NUT. An aeger Iphis? Occupat pavor genas,
Celerique motu turbidos oculos vibrat.
NUNC. Viris decorum est pallidos vultus, graves 1050
Oculos habere. Iam virum vere putem.
NUT. An non Ianthen faeminam pulchram putes,
Teneram puellam, vel deo dignam proco?
NUNC. Formosiorum tota vix Crete dabit.
Uterque novit aemulum, neuter parem. 1055
NUT. Et hoc supremum Iupiter munus dedit.
Sunt auspicatae nuptiae. Nuper simul
Serena binos aura cornices tulit.
NUNC. Exta hostiarum sacra, vittatum iecur.
NUT. Omen sacratum! NUNC. Fumus ex binis polum 1060
Petiturus aris iungitur, et altas simul
Nubes pererrat. NUT. Ecce iam veniunt, tace.

ACTUS V, SCENA vi
HYMENAEUS, IPHIS, VENUS, IANTHE, IUNO, LYGDUS, TELETHUSA, TELESTES, NISUS, NUTRIX,NUNCIUS

TELEST. Refer ista quaeso. NIS. Mox, statim, libet interim
Paucis iocari. TELEST. Ne trahas tardus moras.
IUNO Toties sacratis ignibus, toties pio 1065
Vocata thure, lucidum liqui polum,
Astraque perosis foeta pellicibus. Samum
Pennis anhelans cognitam pavo statim
(Ut solitus) adiit, unde, libatis mihi
Molis, revertor. Creta Dianae sacra 1070
Sedes sororis iam levat fessas aves.
Hic, coniugali vel Iovis dignae thoro,
Faces Ianthae praefero. Sic dii faciles,
Sic fata mandant. Mussitat Phaes[tus. . . ]s
Decere iungi coniugem talem vir[o. 1075
Sibi cupit ipse, nec preces stul[tas m]ovet.
Nil nisi beatum se cupit. Tale[m mih]i
Si fata dederint fausta formam, vel Iovi
Una placuissem. Castior similem sibi
Diana non vult, vim patris proprii timens. 1080
Superata cedet aureum malum Venus.
NIS. Quis non deam putaret, o faciles polos?
HYM. O terra faelix! Pristinum regnum Iovis,
Mater deorum prima, nunc iterum deos
Habitura natos! Novimus Cretam Iovi 1085
Nunc esse charam. NIS. Novimus furias, licet
Formis deorum conditas. Neqeuo pati.
Acheronte rupto dira Furiarum cohors
Armata colubris prosilit. Vibrat comas
Megaera Stygia squallidas, torquet faces 1090
Alecto tristis igneas, stimulis solum
Per omne cunctis saeva Tisiphone furit.
LYG. Tuumque, stulte, pectus intrarunt. Sacra
Quid ore turbas nostra sacrilego? Tace
Vel caede vestra turbidae Furiae ruent. 1095
NIS. Vane minaris. Damna si non audies,
Non audienti proferam. Iphis faemina est.
An quis deorum faeminas iungit thoro
Molles eodem? Falleris. Dirae nefas
Hoc pertimescunt. Haesitas? Furiae malis 1100
Nostris iocantur. Vera tibi refero, mihi
Telethusa dixit (credito ut credi cupis)
Memento dicti. TELETH. Vera si quondam tibi
Ego protulissem, similis accederet fides:
Nunc ficta solum. LYG. Stulta, quod factum negas? 1105
Bene augurabor (cum lyram et molles tricas
Sic appetebat) faeminam. TELEST. Num sic putas?
Cur ergo nostram false violasti fidem?
NIS. Maiora et hisce ferre meruisti. Sonas
Non ipse falsos ore versuto dabas? 1110
IUNO Compesce furias, sacrilege. Cur tam procax
Nos immerentes ore sacerasti fero?
Astabo vindex numen, et Dirae illitas
Cruore taedas praeferent. Bubo sonum
Dabit ominosum, nuptias dicent tuas 1115
Striges, et almum parrha deterrens diem.
Tum contremiscens nubibus condet caput
Titan, et atra nocte languebit soror.
Te damna remanent ista quae Furiae suis
Graviora censent. Nos licet fugias, tua [Exit Nisus.] 1120
Vitare nunquam poteris infaelix mala.
TELETH. Nondum attulisti? Quid moras nectis? Pete. [Exit Nutrix,
et statim redit cum ansere et donis nuptialibus.
]
HYM. Dolere cessa. Theseo forti parem
Natum videbis, cuius exoriens iubar
Cadensque cernet gloriam. Fateor libens, 1125
Nostrum superbe pectus elatum tumet
Dum coniugales praefero taedas manu.
VENUS Iungantur ergo faedus ad sacrum manus. [Coniungunt manus.]
Animas per ora misceant. Caestum gravis [Osculantur.]
Lucina solvat invidum. Superi favent. [Iuno solvit Ianthae caestum.] 1130
Quaecunque divis sacra vovistis, date.
Aedes adornent dona, detis et invicem
Iugale munus. IPH. Isidi faciam prius. [Dant nuptialia dona.]
Accipe benigno fronte sacratam tibi [Immolat Isidi anserem.]
Charamque volucrem, cuius auspicium bonum 1135
Avertit atram sede Tarpeia necem.
TELEST. ET TELETH. Haec nos libenter cedimus.
IPH. Ego me tibi.
IANT. Haec mente nullus auferet nostra dies. [Reddit nutrici dona
quae tunc cum nuntio exit.
]
Introferantur. VENUS.Capite vos tandem bona.
Quo fata vergant abdita evolvam sacra. 1140
Quae vos sacrato iure construxit fides
Mors sola rumpet. Placida defessos simul
Senecta solvet. Nullus interea dolus
Nec suspicaces foedus abscindent metus.
Adolescet ulnis Cretibus faelix nimis 1145
Propago vestris, insulae faustae bonam
Datura seriem. Iussa stant fatis rata. [Exeunt omnes praeter Iphida.]

IPHIS ἐπιλογίζει 

Tandem, favente numine, iugali thoro
Potior Ianthes. Si placent vobis faces,
Consensus almis iste sit manibus ratus. 1150

Finis