Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS IV, SCENA i
NISUS, IANTHE

<NIS.> Maneas, fugisne, dura? IAN. Dimittas manum.
Tenendo quicquid nunc habes perdis. NIS. Pete,
Quodcunque cupias dabitur. IAN. Ut taceas peto.
NIS. Si lingua taceat nostra, dirumpet loquax
Cor pectus aegrum, fronte turbata potens 655
Amor queretur. IAN. Sunt tricae, non sunt preces
Ubi lingua sileat. Hanc premas, premis omnia.
NIS. Loquantur ergo facta. Vix rupes datur
Cretam per omnem, vix iugum pedibus meis
Non saepe tritum. Iussa, si cupias, tua 660
Per summa pernix segetis intactae feram
Per summa maria, et aura ceratas crepens
Patietur alas. Quid cupis? Bello petam,
Et per cruenta vulnera eripiam hostibus,
Atque vel ab ipso Theseo, nostris viro 665
Terris tremendo. Quicquid Iphis non potest,
Possum. Proba, videbis. IAN. Haud ipsam potes
Superare quamvis faeminam. NIS. Nec dii valent.
Quod si valerent, Iupiter summos potens
Caelos relinquens nuptias peteret tuas: 670
Et ipse Phaebus luce despecta sua
Te mutuaret. IAN. Quid crepas? Istas tricas
Animus, inepte, noster invisas habet.
I, stulte, quicquid suggerit demens tibi
Animus, inani funde. [Exit Ianthe.] 675
 

ACTUS IV, SCENA ii
NISUS

Quis rupem cute
Tectam tenella vidit, et sub foeminae
Corpore leaenam? Simulat infaelix viri
Hyaena vocem. Monte eiecta arduo
Sphynx, dira pestis non adhuc periit, lue [Intrat Thelethusa.]
Ut me tremenda conficiat, almo cutis 680
Decore captum. Proh deos! TELETH. Numen ferox,
Fortuna semper varia, cur angis viros
Humana motu cuncta pernici rotans?
Iphisne Ianthe? Virgini virgo datur?
Crudele fatum! NIS. Stulte, sacrilegis sacram 685
Verbis Ianthen laedis? O audax scelus!
Ac si benignus precibus annueret pater
Primis. Resiste, Nise. NIS. Faeminas
Ambire amantes rursus et rursus solent.
TELETH. Telethusa sola misera non est, caelites 690
Socium dederunt. Nise, quid quereris? Iuvat
Aliquando miserum misera. Promas pectori
Fido miserias. NIS. Dura sollicitas preces
Abnuit Ianthe, ludit immeritum aspero
Procum cachinno. TELETH. Callido ingenio est opus. 695
Omitte vana vota, neve uni fidem
Committe totam. Similia rependas pari,
Temnas superbam, turgidam fastu excipe.
Si non amabit non ama, plures habet
Formosiores Phaestus. NIS. O dirum sonum! 700
Qualem nec unquam capite Medusae ferus
Sibilavit anguis, nec triceps rabido canis
Latravit ore. Sacrilega mulier, deas
Sic immerentes dente dilaceras malo 705
Superat Ianthen nemo, neve aequat. TELETH. Tace,
Tibi mitiorem forsan efficiam, vagum
Tantum furorem siste. NIS. Vix Zephyrus magis
Lenis erit, ista blanda si facias. TELETH. Mane
Finem, videbis lentus expectans nova. 710
NIS. O si supernos astra patiantur coli! [Exit Nisus.]

ACTUS III, SCENA iii
TELETHUSA

En ut recens consutus accrescit dolus
Favente caelo. Qui modo constans procus
Meritis Ianthen laudibus caelo tulit,
Iphida tenellis (fraude deceptus mea)
Captabit ulnis. Quod genas similes rosae 715
Ornant, quod oculos similis accendit decor,
Utriusque fronte blandiens ridet Charis, [Ingrediuntur Lygdus et Iphis.]
Stultus suam putabit, et praeceps ruet
In fictam Ianthen. Credulis quis non potest
Oculis abuti? LYG. Nulla securum levi 720
Qui te vexat cura. TELETH. Vexabit gravis
Gravique gravior additas ignoras, bone,
Horrenda miseram quanta cervicem premant.
LYG. Quid tam tremendum? Num ferus dirum caput
Movit cerastes? Daedalus volitat? Virum 725
Num sesquitaurum Phoebus aufugiens videt?
An foeta monstrum protulit Crete novum?
TELETH. His paria monstris scelera, (quodque animus tremit)
Authore Lygdo. LYG. Pectus haud quicquam scelus
Ferale tingit. TELETH. Misera sors haec noxiis 730
Nescire culpam. Quem tenes manibus puer
(Lanugo nondum mollibus floret genis)
Favente Lygdo periit. Hunc perimis ferox
Vitam beatam pollicens. Tanquam hostiam
(Dum coniugalis vitta circundat caput) 735
Prudens adornas. Non iugum tantum feret
Tam mollis aetas, iurgia, querelas, metus,
Rixas movebunt. IPH. Mihine tam rigidum pater
Iugum paravit? Parce, non tantum mea
Tenella cervix ferre servitium potest. 740
LYG. Nescis, inepte, quanta caelestes tibi,
Hoc dando, dederint. IPH Grata non reputo bona
Tantis malis coempta. LYG. Mala facient bona
Tibi gratiora. Lympha post querulam sitim
Dulcescit, armant floridam stimuli rosam. 745
IPH. Sed (quod miseriis addit) hic nullum mali
Datur levamen. Quicquid apparet boni,
Malum est; et inde pessimum, quod tu bonum
Errore ductus aestimas. LYG. Bone Iupiter!
En sus Minervam, filius patrem arguit. 750
Petulans puelle, iure communi licet
Quod facio facere. Tibi prius placuit loqui,
Ne (quod tyranni est) nuptias cogi putes.
Cogentur autem, quodque non possunt preces,
Peraget potestas. [Exit Lygdus.]

ACTUS IV, SCENA iv
TELETHUSA, IPHIS

<TELETH.> Mortua tibi coniuge, 755
Non ante. Quantis cladibus praeceps premat
Fortuna cernis. Hostis infesta est, decet
Nos cautiores esse. Si Nisus venit
(Non haesitandum est) prona complexus pete.
Te poenitere propter ingratos sonos, 760
Rigidamque frontem fare. IPH. Ne doctam doce. [Ingreditur Nisus.]
Peragenda mihi sunt. TELETH. Ipsa volvam caetera,
Et cuncta prudens nocte miscebo nigra .
NIS. Ubi est Ianthe, grata Telethusa? Asperam
Adhucne frontem posuit, et amaros iocos? 765
TELETH. Occidimus, aures pepulit invisas sonus.
Tu procus? Ianthen nesciens ambis. IPH. Stupes?
Cur non rues in ora praecipiti impetu?
Adeone amore frigidus? Cur nos times?
Converte nobis ora. Non rigidos sonos 770
Timebis ultra. serio nunquam, ioco
Semper timeri cupio. NIS. Cur habitus viri
Tegit indecorus? TELETH. Ne pater cautus leve
Furtum prohibeat. NIS Suavium liceat dare
Tibi, nympha. Proh dirum, Stygeque dignum nefas! 775
TELETH. Et ista nobis anima praedixit sagax.
NIS. An haec Ianthe est? Ubi Venus? Ubi alto sedens
Apollo curru dividens orbi diem
Trepido serenum? TELETH. Cur fremis? Tumidum levi
Candore vultum lenias. Nosti minas, 780
Frontemque Ianthes turgidum, nosti iocos,
Et indecoros virgini risus. Tamen
Illius amore fervidum pectus furit.
En hic venustam, dote naturae inclytam,
Superantem Ianthen omnibus praeter trucem 785
Rigidamque frontem. Quodque non novit pater,
Prognata Lygdo est. Si placet, nubet tibi.
NIS. Succumbat Orco, nubat Inferno, meas
Quae sic miserias ludit. O dent caelites
Caret marito, ut inde noscat coniugem 790
Quid sit habuisse. [Exit Nisus.]

ACTUS IV, SCENA v
TELETHUSA, IPHIS

Quam truci vultu fremit,
Furensque celeres impotens agitat pedes!
Sic per cohortes volvitur praeceps equus,
Sonipesque turmas validus hostiles quatit.
IPH. Sic per recurvas semper ambages procax 795
Fortuna ludit, nocte sic caeca iocans
Numen vagatur. Deprimit, tollit, facit
Miserum, beatum, quemque faelicem putes
Altis tenebris condit. TELETH. Inopinam necem,
Quanquam vetante numine, subisses, nisi 800
Fraus restitisset nostra. Num vitam solent
Divi, ut feroci morte pereamus, dare?
IPH. Immite numen! Vivo, communi nece
Ne misera peream. Me novus finis manet,
Nova sors. Adurit faeminam mulier (nisi 805
Me) nulla. Tale Phaebus, augur sit licet,
Nil novit unquam. TELETH. Nota Pasiphae omnibus
Solis nata conscii, petiit bovem,
Foemina marem. Sed vester, infaelix, magis
Furiosus amor est. illa quod petiit tulit, 810
Fruiturque votis. IPH. Huc revolvet alis licet
Dedalus, an ipsam possit, an teneram artibus
Mutare Ianthen? TELETH. Vota quid surdo iuvat
Iactare caelo? Si favet nobis pater, [Ingreditur Ianthe.]
Favisset ante. Si malis gaudet meis, 815
Vexant querelae quem preces placant piae. [Exit Telethusa.]

ACTUS IV, SCENA vi
IANTHE, IPHIS

<IAN.> Tantumne nostri taedet? An fastu tumens
Oculis Ianthen spernit elatis ferox?
Sim fusca quamvis, tamque faelicis thori
Indigna coniux, si tamen priscos memor 820
Revocat amores, vel famula placeam Iphidi.
IPH. Quantis, Ianthe maesta, supremum vocas
Caelum querelis! IAN. Te voco. Caeli favet
Paterque facilis, quicquid optavi dedit.
Favere peragas, Iphi, non meritae licet, 825
Saltem deorum dona ne sint irrita.
IPH. Quod sis Ianthe, quod cupis cunctos decet
Vel praevenire vota. Sed nostros ferox
Abnuit amores numen, invitum iubens
Quae cupio nolle. IAN. Verba quae tenebrae tegunt? 830
An ipsa fallax, Iphi, te socio carens
Misella degam? IPH. Nimia suspicio intimis
Ossibus amantis haeret, et demens furit.
Ubi te relinquam decidat caelo dies,
Dubiusque lapso squalleat Phaebo polus. 835
Sed (quod benignum numen avertat — IAN. Tace, [Ingreditur Nisus.]
Abeamus oro, Nisus approperat. Sonos,
Quam quos Typhaeus, ore maiores tenat.
Tutamen optimum auribus miseris fuga est. [Exeunt Iphis et Ianthe.]

ACTUS IV, SCENA vii
NISUS

O res cachinno digna. Fortunae iocus 840
Asper procacis! Hanc adhuc larvam, pater,
Aspicis inultam? Noxium caput obruant
Occulta diris scelera. Proh mites nimis
Facilesque caelos! Callidus nostram fidem
Violavit Iphis? Decidat rupta polus 845
Compage pronus. Ideo fallax foeminam
Simulavit Iphis? Ideo nos ficta prece
Ambivit Iphis? Ideo supremas deas
Temeravit Iphis? Ideo tantas optimae
Labes Ianthae sparsit, ut miserum nova 850
Fraude enecaret. Cur procus teneram novus,
Si mulier, ambit? Mittitur pestis mihi, [Ingreditur Thelethusa.]
Artusque lapsos tabe resecantem luem
Sparsura pestis.

ACTUS IV, SCENA viii
TELETHUSA, NISUS

<TELETH.> Tanta nos urgent mala
Ut me beatam, misera si non sim, putem. 855
Natae maritum non peto, sat dii favent
Si non maritus fuerit. NIS. O semper magis
Mirandus Iphis! Mulier, uxor, procus,
Diversis idem! TELETH. Cur iners ludis? Caput
Grandia minatur damna. Convolvas dolos, 860
Sic Cressa, quodque maius est, mulier. Latet
Obducta multa nocte quam quaeris salus.
Erue latentem, praepotens semper iuvat
Fortuna fortes. NIS. Fraude depellam dolos,
Non fallet unquam Cressa Cretensem. Refer 865
Adhucne Ianthem et Iphidem pulchrum thoro
Pronuba beavit Iuno geniali. TELETH. Metus
Omitte vanos, fata dixerunt tuam,
Nec Iuno quicquam, fata ni iubeant, facit.
Hoc et ipsa possum, quis nequit? NIS. Mulier nequam, 870
Istisne vincor artibus? Lapidem move
Quancunque possis, invoca manes, deos,
Et misceantur astra Tartareis aquis,
Victrix Ianthen auferet nostram manus,
Oculisque maestis cuncta languebit videns 875
Puellus Iphis. TELETH. Quicquid exopto facis. [Exit Nisus. Ingreditur Ianthe.]
Livoris ista summa censetur lues,
Prodest maligno quicquid ex ore evomit.

ACTUS IV, SCENA ix
IANTHE, TELETHUSA

<IAN.> Subiunge pennas pedibus et praeceps rue,
Hymenaee mollis, taedet invisae morae. 880
Cupido cursu blande pernici advola.
Iam sat moratum. Heu nimis lentus trahit
Apollo lucem, sentiant tortum vagi
Equi flagellum. TELETH. Potius angustis citos
Reprimat habenis, impetus praeceps nimis 885
Urget fugaces. IAN. Tune, non Nisus? Sibi
Semper, quod odit, aegra mens stulte obiicit.
TELETH. Tantasne figit corde radices amor
Ignavi, inertis, vix iuvenis? Adeo ferox
Nisi incalescit odium, ut, immeritum licet, 890
Habeas perosum? Virgines autem solent
Ludere inhiantes rebus ambiguis procos.
IAN. At non Ianthe. Quos amat constans amat:
Quem vita fecit, morte deseret calor. [Exit Ianthe.]
TELETH. Odisset utinam saeva. Sic vel diligi 895
Aliquando laedit, et nocet miseris favor. [Exit Telethusa.]

Perge ad Actum V