Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS III, SCENA i
NISUS

Nec ulla mordet cura, nec requies levat.
Cupido nostris fletibus gaudet ferox
Morosus hilares abnuit risus, tamen
Gaudere flendo, flere gaudendo iuvat.
Nec quo calescat igne cor nostrum scio. 375
Venusta pectus forma non tetigit rude,
Nec te, puelle, lingua violavit mea,
Ut corda nervus nostra percutiat tuus.
Sed caecus ardet noster ignotas amor,
Nec tam nefandus ignis occultas mihi 380
Vorat medullas, ut levis praeceps ruam
In omne pectus. Displicet numen salax
Et, quae benigne (quisquis adveniat) capit,
Erycina mollis. Eligat Iuno nurum,
Croceus micantem accendat Hymenaeus facem. 385
Lucina sternat sacra genialem thorum,
Teneraque coniux casta circundet manu
Iuvenile collum; demus animas mutuas
In labia labiis fixa, Faelicem nimis,
Astrisque natum prosperis, faciles bona 390
Si tanta dederint caelites. Numen potens,
Quodcunque nostras inspicis flammas, fave. 

ACTUS III, SCENA ii
LYGDUS, TELESTES,
NISUS

<LYG.> Adeone summas pulchra praecellit deas?
TELEST. Sic fama, mendax forsan, effutit. NIS. Tace,
Compesce linguam, Nise, ne ventus loquax 395
Non audiendos senibus apportet sonos.
Hic capere quicquid garriant tutus potes.
TELEST. Et mira narrat rumor augescens diu:
Dos minima forma est. Caeteras quisquis refert
Auditve, tacitus, fixus, immotus stupet. 400
LYG. Miranda memoras. TELEST. Gracile si stamen iuvat
Pollice levi versare, si divos, viros,
Flores, aves, iumenta, pisculos acu
Simulare docta, Palladam promptam putes,
Seu quae deam superabat (infaustam licet)
405
Solertem Arachnen. Tantus egregiae decor
Miscetur arti. NIS. Quam ferox aegros mihi
Populatur artus ignis! LYG. O faelix nimis
Genitor Ianthes! TELEST. Varia mentiri potest
Callida colore. Pinxit elatam pede 410
Nioben superbo, pinxit et lachrymis genas
Seris rigantem, crederes oculos graves
Fastum tenere turgidum, exanimes statim,
Prolem et maritum flere marmoream putes.
LYG. O invidenda! NIS. Torret exesum iecur 415
Indomitus ignis. TELEST. Hisce maiores habet
Beata dotes. Quam sacris avidas modis
Demulcet auras, dum lyram digito levem
Trepidante pulsat! Crederes fontes deas
Sprevisse equinos, ut modos discant suis 420
Peritiores, crederes victi lyram
Tacuisse Phaebi, sive, ne laesum putet
Apollo numen, unus Aonidas sacras
Consensus habuit, inde praecipuos simul
Resonare cantus, inde concentus dare. 425
NIS. O rapida venis flamma, graviorem nequit
Siculis caminis Aetna furialis dare!
LYG. En ut beatum cuncta conspirant simul
Facere Telesten! Nostra spes tota irrita est.
Te summa dignum Creta speravi virum 430
Iphida futurum: quique victrici manu
Superaret hostes, vel freti tumidas vasti
Domitaret undas. Bella nunc tantum audiens
Pavitat cruenta. Proximum nescit novus
Cretensis aequor, quidve glaciales ferae 435
Invisa nunquam maria contingant. Ratem
Ostendat aliquis, haeret et monstrum putat.
At matre pulchra est pulchrior, pingit, canit,
Quicquid puellae convenit, prompte facit.
Fecisse credo faeminam factam deos, 440
Ne fata nimium subita corripiant, virum.
TELEST. Sed cur inanes ludimus? Rumor vagus
Fortasse finxit, quae fides facilis cupit.
Plus est oculatus testis unus quam auriti decem. 443a
LYG. Quis veriora referat haud scio. TELEST. Nuncius
Utrosque celeri fidus accersat pede. 445
LYG. Atque (quod eodem fonte compescant sitim)
Veniat magister, debitas illi iuvat
Referre grates. TELEST. Optimum sane mones.
Mandata servus iusta perficiet meus. [Exeunt Lygdus et Telestes.]

ACTUS III, SCENA iii
NISUS

Adeone summas pulchra praecellit deas 450
Beata Ianthe (nomen hoc dederat pater)?
Regalis oculos possidet celsos decor
Iunonis altae? Terret aspectus gravis
Acer Minervae? Mollis invitum vocat
Venusta forma Veneris? Intactae vigor 455
Pudicus alacri fronte Dianae sedet?
Haec magna, major ipsa, sed ego maximus,
Sed ego beatus, cuius ornavit thorum
Genialem Ianthe. Suggerit stabilis fides
Et mente clausum numen. En caelo fruor: 460
Aequalis astris celsus incedo, meam
Ulnis Ianthen videor amplecti. Deas
Obtestor omnes, invident autem deae. [Ingreditur Telethusa.]
Te, diva, supplex veneror, ipsarum sacrum
Numen dearum, supplici faveas precor, 465
Concede misero. TELETH. Sit ratum quicquid petas,
Vicine Nise. NIS. Liceat optato frui,
Telethusa, caelo. TELETH. Ut vota concipiens tuus
Ardescit animus! Forte quae nequeunt deae
Valemus ipsi, multa nos scimus polo 470
Occulta caeco. NIS. Fare num soleas vago
Versare caelo. Fare num soleas deas
Videre sacras. Numen ex alto ferunt
Venisse Olympo, clamitant miseros viros
Beare velle. TELETH. Vane, quae profers nova 475
Ambage tecta verba? Cur cupidam vago
Sermone ludis? NIS. O hebescentem nimis
Surdamque mentem! Nomen imposuit sibi
Divinum, Ianthem, sancta Dictaei colit
Aedem Telestis. TELETH. Perge, iam subolet mihi 480
Quo tendat aeger. NIS. Supplici castas genu
Venerabor aras. Acer et constans amor
Tectas cremabit igne votivo fibras.
TELETH. Digna est amari, quae Iovem merita est procum.
NIS. O si videre liceat, atque oculo sacram 485
Sitiente formam bibere! TELETH. Mox visu sitim
Avidam levabis. Huc brevi carpens iter
Properabit.

ACTUS III, SCENA iv
NISUS, TELETHUSA, MAGISTER, IPHIS, IANTHE

<NIS.> Ecce non ibi diva? TELETH. O nimis
Pernix amantis visus, atque oculus celer!
MAG. Caeteraque, Ianthe, quae tenes memora. TELETH. Pedes 490
Firma labantes, Nise, ne gressus tremant.
NIS. Venus et Diana, Pallas et Iuno simul,
Adoro. TELETH. Stulte, quid furis? MAG. Cura tui
Agitatur animus, Iphi. IPH. Quid nobis times?
NIS. Candetque mistus lacte purpureus rubor. 495
MAG. Quod nil virile, nil sapis validum. Viris
Sunt indecora quae potes, rupes, fretum
Superare cursu te decet. Cur haec stupes?
IPH. Tam magna noster animus haud captat, neque
Leviora facere me pudet. Decuit manus 500
Fortes Achillis cithara, bellatrix acu
Minerva pingit. MAG. Sed celer pedibus fuit
Cantans Achilles, hasta pingentis manu
Tremuit Minervae. Nolo contemnas lyram
Sed alia discas. TELETH. Quae capit doceas, Metu 505
Quicunque cogit terret, atque odium movet
Iubens amorem. MAG. Parce, non vidi. Ut vales,
Telethusa? Matris, Iphi, contendas preces.
Numen secundum faveat, et solitum tibi
Cedat favorem.

ACTUS III, SCENA v
MAGISTER, LYGDUS, TELETHUSA, TELESTES, NISUS, IPHIS, IANTHE

Pro deos, quasi venimus 510
Omne scientes! En adest Lygdus. LYG. Nove
Citharista, salve. Quisquis addiscit tuas,
Licet acer, artes, mulier evadet levis.
MAG. Natura peccat, Lygde, non ipsi. Canit
Non doctus Iphi. horret, excultus licet, 515
Artes viriles animus, et molles tricas,
Quamvis Achillis arma tradantur, petit.
LYG. Vix audiise credo quid magni. MAG. Tibi
Iuvat iterare, iudica. Quoties iuvat
Praerupta rupis saxa, vel montis iugum 520
Declive celsi corde non timido, pede
Celeri vagari, pavidus haud voluit sequi,
Sed vallis optans ima gramineae fugit.
Non iacto, capreas saepe praeverti levi
Cursu fugaces, monte decurri ocyus 525
Quam rapidus agros Parthicos lambens tigris;
Dum plangit Iphis rupibus laesos pedes.
Semel aequor altum placuit et caelum mari
Visere vicinum, cum stupens trepidus puer
“Quis fluctus?” inquit. “Aequoris,” dico. Novis 530
Aucturus undas fletibus plorans, mihi
“Hoc” (dicit) “aequor indicas!” Flentem novis
Precibus adhortor. Ut placet caelo arduo
Tolli propinquum subditis altum fretis,
Ut iuga frementi stricta Neptuno iuvat 535
Posuisse, et astris iura noctivagis dare
Servanda, lachrymis molliter ridens refert,
“Curare nostra nos decet.” Placuit locos
Celebres iuvenibus visere atque hominum rubram
Cruore arenam. Palluit timidus comes, 540
Aptata membris arma deposuit tremens.
Alii superbi corpus armatum movent,
Et gestientes pyrricho saltant modo.
“Milonis artus non habeo,” clamat puer.
LYG. O iusta poena numinis! Culpae malum 545
Scelerique cunctis poena respondet. Marem
Animus volebat impudens, pene iubens.
Habet quod optat (proh dolor!), sed masculum
Pectus repletum mente faeminea. Nova
Semperne monstra nota iam Crete feret? 550
TELETH. Patiens ferendo subleva quicquid furens
Peccavit ira. TELEST. Vetera ne memores mala:
Capiamus almis frontibus praesens bonum.
TELETH. Nostris (modo placet) aedibus genius mero
Lautoque (qualem lar dabit pauper) cibo 555
Foveatur. MAG. Omnes sequimur. [Exeunt Lygdus, Telethusa, Magister,
Iphis, Ianthe.
]

ACTUS III, SCENA vi
NISUS, TELESTES

<NIS.> Paucis, Telestes, te volo. TELEST. Quid fers novi?
NIS. Verbis negatur transitus, stupeo, haereo.
TELEST. Nostris dolorem proferas, Nise, auribus.
NIS. Quam qui profari possit, est maior dolor. 560
Ut memet habeam ex ore confuso legas.
Oculi pavente turgidi ardescunt metu,
Lachrymasque torrens flamma stillantes ciet.
Haud vultus idem remanet, haud color.
TELEST. Committe fido pectori quicquid gravet. 565
NIS. Socium malorum non peto, medicum peto.
TELEST. Medicus levamen non dat ignoto malo.
NIS. Nec vult levare medicus invisum. TELEST. Tibi
Quis non favebit Maurus aut errans Scythes?
NIS. Tunc ipse faveas, facilis o facilis gravi 570
Occurre morbo, pharmacis leni malum.
Sparsis, Telestes, additis flammam ignibus
Compesce, fusa exhaurias undas aqua.
TELEST. Ambage solvas lubrica dubios sonos.
NIS. Amator olim quicquid optasti, dato 575
Mihi nunc amant. Pectore ardentes tuo
Flammas memento, vota, lachrymulas, preces,
Toties vocatam coniugem, toties deos.
Oculis amantem pristinis dubium vide.
Tunc precibus annues facilis, ultro dabis 580
Cupienti Ianthen. Hanc peto. Flammas, aquas
Haec sola castas siccat, extinguit meas.
TELEST. Dignum, vicine, quod me decuit prius
Petiisse poscis. Nemo te generum neget.
Sed scis amorem mutuum firmum fore. 585
Nisi ipsa faveat, noster haud prodest favor.
Quem cupiat ipsa coniugem, liceat frui,
Coactus Hymen nemini gratus fuit.
Facias ut ipsa te sibi dignum putet.
NIS. Faciam, facileque numen incaeptum beet. [Exit Nisus.] 590


ACTUS III, SCENA vii
TELESTES, TELETHUS
A, LYGDUS

<TELEST.> Adeone Ianthen deperit Nisus meam?
Et coniugales serio poscit thoros?
TELETH. Quid mente magni volvitur? Satius fuit
Levasse curas dapibus et dulci mero.
LYG. An sic amicos deserere soleas tuos? 595
TELEST. Mittatis ista. Nisus (an nostis?) meae
Procus est Ianthes. LYG. Ludis. TELEST. Atque ipsum modo
Prece ambiebat fervida. TELETH. Hoc novi prius.
Oculos notavi nunc vagos, fixos statim
Oculis puellae. Constitit medio stupens, 600
Altusque sonuit pectoribus imis dolor:
Pallor ruborque, vicibus alternis, genis
Lusit. TELEST. Quid ista? Fare num nobis gener
Dici meretur. TELETH. Nuptias rapis impetu
Nimis, impotente: siste paulisper gradum, 605
Oculoque cauto cuncta perspicias. Parum
Violenta durant. Forsitan vehemens amor,
Nisi intepescet - Plura nudabit mora
Aevique proles veritus, tantum mane.
TELEST. Nec ipse raptim tanta versari volo, 610
Inopino nobis quisque producit dies.
LYG. Arcana quaedam pectus in fidum dabo.
TELETH. Sic dum Telestes suspicax nectit moras
Dubiumque amantem ludit, insidias struam,
Nisumque prudens Iphidis faciam procum. 615
TELEST. Negare votum non valeo, sed nec dare.
TELETH. Quid otiosa cunctor? Officiet mora
Dolos paranti. [Exit Telethusa. ]

ACTUS III, SCENA viii
TELESTES, LYGDUS

<TELEST.> Per varia dubius mihi
Animus vagatur. LYG. Mente quid dubii incidit?
TELEST. Filiane molli foeminae nubet mea 620
Qua nil virile captat, enervi, levi.
Fuso manus aptantur, et digiti lyrae.
LYG. Iisdem voluntas dedita, atque artes pares
Animos pares non pollicentur? Strictior
Hoc coniugalis nodus, et fervens magis 625
Ardebit ignis. Praeter haec, similis decor
Utriusque vultus ornat, et radios pares
Emittit oculus, atque idem tempus tulit
Ambos, et unus vidit ex alto simul
Natos Apollo. Sic vel ex primis deos 630
Sanxisse summos non levi nodo putes.
TELEST. Concedo pene. LYG. Quousque iam vidi, rude
Utriusque pectus mutuis tangit calor.
Hinc celere tempus mollibus fallunt iocis,
Simulque pulsant vicibus alternis lyram, 635
Vicibusque cantant. Vulnerat binos dolor
Unius, ambo mutuis gaudent bonis.
Levibus tenellas verberant palmis genas,
Osculaque saepe mollibus carpunt labris,
Ut iam beatus esse credamus. Bona 640
Nunc inchoata facile perficias, gravis
Si iungat ambos Iuno geniali thoro.
TELEST. Huius diei, Lygde, fortunae litent
Iphis et Ianthe, mutuis liceat frui
Amplexibus. Et hoc caelites addant bonum, 645
Faciant beatos invicem. LYG. Dextram dato.
TELEST. Haec nullus unquam pacta violabit dies.
LYG. Supreme mundi rector, TELEST. excelso nitens
Apollo mundo, LYG. illuminans noctem soror,
TELEST. reliquique, AMBO sitis foedereis testes novi
[Exeunt Lygdus et Telestes.] 650

Perge ad Actum IV