Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS II, SCENA i
LYGDUS, TELESTES

<LYG.> Ut me movebant mollibus lapsae genis
Lachrymae tenellae, et precibus admistae preces!
Ut blanda votis arsit, ut tristi fuit 215
Maerore suavis! Bella Telethusa, irritos
Mihi poenitanti redde lachrymulis sonos,
Et nata vivet. TELEST. Ista si coniux mea
Mihi protulisset ore tam tenero, impotens
Vixisset hostis. Tam gravis gemitus ferum 220
Mollire Ditem potuit, et, rabidos licet,
Pacare ventos. LYG. Vicit Austris turbidis
Me saeviorem. Sed potens (quanquam grave)
Fatum coegit, ut malum gravius malo
Leviore tollam. Nam quis inspiciat, fame 225
Populante venas, filiam: seu (quod magis
Odi) paratos venere communi cibos
Ingurgitantem. TELEST. Membraque terenti pigra
Aegram senecta. LYG. Toxicum prius hauriat
Lethale, dirum, quodque praepropera nece 230
Abolere tanta scelera cum vita potest.

ACTUS II, SCENA ii
NUTRIX, LYGDUS, TELESTES

<NUT.> Animule dulcis, suavium liba, cape
Et da tenellis osculum labris, rue
In nostra praeceps ora, de roseis iuvat
Legisse mella floribus. LYG. Nutrix, tace. 235
Inane votum est, mittat infestas preces
Infausta coniux. Quod iubeo stabit ratum.
NUT. Vis esse faelix, Lygde? LYG. Dii nolunt. NUT. Trucem
Compesce mentem, facilis accipias tibi
Missum deorum munus. LYG. Emissam Styge 240
Luem tremenda. TELEST. Lygde, quam te dedecet
Haec stulta rabies! Lentus exaudi. NUT. Marem
Telethusa mater ponit ad patrios pedes.
LYG. Plusquam beate Lygde, quem nece
Dii noluerunt esse sceleratum! Bonis 245
Quae quisque cupiat vota persolvas deis.
Phantasma pulchrum, somniumque oculos mihi
Ludens apertos! At mihi visa es marem
Affere, nuxtrix, filium toties piis
Efflagitatum precibus. TELEST. O summi pater 250
Moderator orbis, ecce foelicem nimis,
Qui se beatum somnians fruitur bonis!
En quanta superi, Lygde, miserunt tibi.
LYG. An ergo verum est? Solvo coelo debitas
Grates faventi. Vivat infandi patris 255
Tenella soboles, horridas fugiens necis
Uterique tenebras. TELEST. Quam levi risu auream
Lucem salutat gemma non merita opprimi
Stygiis tenebris. LYG. Semper horridulis sedet
Mors tristis oculis. NUT. Ut suam facie refert 260
Pusilla matrem! Sunt genis similes genae
Et oculus oculo, cuncta cunctis: coniugem,
Si tenera solum ferret aetus, diceres.
LYG. Regredere, nutrix, bellulum pignus suae
Matri reporta. Gaudio dicas meum 265
Gestire pectus; gratias diis supplices
Egisse placidis; velle quae deceant viros
Ut a tenellis discat unguiculis puer.
Dii dent adultum cernerem! NUT. Factum dabo. [Exit Nutrix.]
LYG. Nec parva spero. Tanta qui sospes mala 270
Evasit infans, insolita faciet, poli
Rector supremi quid valet, stupidis viris
Orbique trepido ostendet exemplar novum.
TELEST. Puer est tenellus et tuum, mollis Venus,
Superans Adonin, cuique lascivus puer 275
Cedat Cupido. Maximum obtestor Iovem,
Et te potens Lucina quae gravidas levas,
Quodcunque fuerit, simile donetis mihi;
Et vacca vestros iniugis pascet focos.

ACTUS II, SCENA iii
LYGDUS, TELESTES
, NUNCIUS

<LYG.> An ergo venter turget uxori gravis? 280
TELEST. Paritura iamiam saepe Lucinam piis
Precibus vocavit. NUN. Phaeston erravi vagum.
Ubi nunc reperiam? Debiles gressus labant.
En ibi Telestes. Here, iam verum est vaga
Fortuna, studium quod nequit solers, facit. 285
TELEST. Ut domina valeat, quod novi memores refers.
NUN. Rabido dolore ventris, et querulis malis
Coacta coniux, fervida cunctos prece
Divos adorta est. numen auxilium ferens
Ter invocavit, nomen et trinum addidit. 290
Audita tandem facile maturo suo
Pondere levata est. Diceres ipsos deos
Livore saevos filiam talem viris
Non velle nasci. Prodidit summas potens
Natura dotes, seque plorat pauperem 295
Dum tam superbum statuit exemplar. Tibi
Dubia remisit mater, et lachrymis preces
Miscens precatur, pulchra ne proles cadat.
TELEST. Absit nefandum facinus, exhorret nefas
Mens nostra dirum. Vivat, et vita patrem 300
Faciat beatum. NUN. Quam placida dominae feram! [Exit Nuncius.]

ACTUS II, SCENA iv
LYGDUS, TELESTES, TELETHUSA

<LYG.> Sapiens quod optat, quam cito fuerit ratum!
Concepta vix dum vota perfecit deus.
TELETH. Agnosco numen, meque (quod Lygdus comes)
Foeliciorem reputo. LYG. Me immeritum dei 305
Faciunt beatum. Coniugem forsan meam
Meliora meritam, gravibus emacerant malis.
Iuvat, Teleste, videre. An comitem rogem
Te mihi futurum? Proximas aedes vides.
TELEST. Quis haec amico deneget? LYG. Ut, uxor, vales? [Retrahitur aulaeum.] 310
Aegramne cruciat cura, vel partus dolor?
TELETH. Potuisset haec et ille. Sed mites deos
Miseria movit nostra. Vidisses thoro
Nostro assidentes, et animum dictis mhi
Lapsum erigentes lenibus. Foetum putes 315
Peperisse divos, tam levis partus fuit.
Soboles deorum chara, quam tantum ex polo
Tutatur agmen arduo, ne livida
Praepropera miseram fata praeriperent mihi.
Adeone flagrans possidet Parcas amor 320
Tam bellulorum? Sunt boni minimi, viri
Sic immerentes, ut statim abripiat Charon
Nunquam replenda nave? Cur haec caelites
Donant hominibus, si nefas fuerit frui?
TELEST. Hae nostra scelera, non ferox numen facit. 325
Quisquis beatum se cupit, faelix erit.
Sed stulta rabies omnium armavit manus
In non negantes pectus infantes. LYG. Deos
Veneror secundos, qui fera tingi lue
Me noluerunt. Quaeque caelicolis tuli 330
Solvam, Telestes, vota. TELEST. Me comitem dabo.
TELETH. Litetis etiam, grata placet caelites
Odore flamma, nidor auras mulceat.

ACTUS II, SCENA v
TELETHUSA

Et ipsa grates solvo numen debitas.
Findantur aurae, sileat insurgens Notus, 335
Impavida divos vota caelestes petant.
O ter beatae sedis aetheriae pater,
Quem contremiscunt cuncta, quam gravidae vocant
Lucina Iuno, quae lucentem Pharon,
Isi, colis: aures precibus arrectas meis 340
Habeatis oro. Quicquid auspiciis novi
Pertento vestris, fine ne careat bono.
Me iussa cogunt vestra perituram nece
Celare puellam, et fraude deceptum pia
Fallere maritum. Lateat innocuus dolus, 345
Et nulla sacrum lingua deblaterat nefas.
Vos, vos dedistis sospitem prolem, datam
Servate. Vestros sic duplex votum ad focos,
Quod quae dedistis dona servatis, cadet.

ACTUS II, SCENA vi
TELESTES, LYGDUS, TELETHUSA

<TELEST.> Consumpta tota est vacca, nec quidquam manet 350
Praeter benignum numen. LYG. Ut mitis stetit,
Ipsamque fausto tradidit nutu ignibus.
TELEST. Ut auspicata cuncta, faelices fibrae
Et exta plusquam sacra. LYG. Quam fragrans odor
Nebula serenum fudit undanti diem. 355
TELEST. Ut labe nulla foedus albebat cinis!
LYG. Pergamus igitur; quaeque Lucinae gravi
Vovimus ad aras vota ponamus pias.
TELEST. Sed ubi sacerdos? LYG. Quisque privato lare
Suus est sacerdos. Ipse perficiam sacra. 360
TELEST. Spargas cruorem. Altare tum cingat sacrum
Sacrata Iunoni herba dictamnus. Dea
Hac cincta partu facilis optato levat.
LYG. Sic, sic peractum est. TELETH. Ecce iaculatrix dea
Annuit, et auras placida dispellit nigras. 365
TELEST. O mite numen! LYG. O benignos caelites!
TELEST. Sed quid labantes decidunt oculi? Vide,
Telethusa longos aegra non patitur moras.
TELETH. Abeatis oro. Somnus adveniens meos
Oculos obumbrat. [Contrahitur aulaeum.] Facilis aulaeum manus 370
Contrahat. TELEST. Inane fuerit inviso levem
Strepitu soporem excutere. Redeamus. LYG. Veni. [Exeunt Lygdus et Telestes.]

Perge ad Actum III