Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ORNATISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO MAGISTRO GUILIELMO IUXON LEGUM DOCTORI ET COLLEGII DIVI IOANNIS BAPTISTA PRAESIDI DIGNISSIMO

aemineum metum cum sexu suo noster Iphis deposuit, et hoc novae sibi assumpsit audaciae, quod tibi (ornatissime Musarum mysta) se audeat offerre. Accipias benigno fronte, et quem non dedignatus fuisti audire, inspicere quaeso aliquantulum digneris. Rudis confiteor proles est, et Lygdo patri suo non dissimilis: de plebe natus ille, et cuius census nobilitate non sit maior. Eruere de tenebris penes te est, dum ideo facis foeliciorem, quod tibi placeat.

Tui dignitati deditissimus,
HENRICUS BELLAMY

DRAMMATIS PERSONAE

Πρωταγωνισταί

LYGDUS maritus
TELETHUSA uxor
TELESTES vicinus Lygdi
IPHIS filia Lygdi
IANTHE filia Telestis
NISUS procus Ianthes

Δευτεραγωνισταί

NUTRIX
NUNCIUS
MAGISTER

ISIS
HYMENAEUS
VENUS
IUNO

ACTUS I, SCENA i
LYGDUS

Sed inane maceror. Forsitan prolem dabunt
Divi faventes masculam. Quod si negent
(Nec vana cura est) maius exitium meos
Exedet artus. Praeter innumeras die
Et nocte curas, praeter aerumnas nimis 5
Nobis molestas, quaeque caelestes valent
Lassare divos, dote praegrandi procus
Nobis emendus. Non enim Danaen mihi
Sperare fas est, quae sibi optato Iovem
Deducat auro. Sed quibus dotem artibus 10
Inops parabo? Non ita insipio ut mihi
Fortuna faveat, atque peiores solent
Habere nummos, fraude ditescunt viri.
An ipse perdam memet, ut miseri patris
Proles beata vivat? Infaustum petet 15
Morsu vipereo? Capiat hoc hostes malum.
An ipsa misere deget? An tenui lare
Delusa vacuo, post inextinctam famem,
Gutture peribit? Dedecet natam malis
Aluisse tantis. Haec prius tremulos manus 20
Abscindet artus. Hauriam tepidum meo
Gutture cruorem. Noster insolitis malis
Gaudebit oculus. Lygde, quo demens ruis?
Cognosce natum. Si tibi non sit bonum
Habuisse, divi qui bonis semper favent 25
Nunquam dedissent. Supprime teipsum tibi,
Accipeque placida quicquid affertur manu
Pietate solita, qua colere numen decet,
Pietate, natam qua sequi patrem decet.
Exoro Lygdum Lygdus ut liceat mihi 30
Favere natae. Sed quid? Ignoro marem
Num sint daturi coelites. Faveant precor
Omnes petenti, veniat hoc Lygdo bonum.
Sed en, tumescit animus, in varium trahor.
Iubet necare foeminam fervens dolor, 35
Vetante pietate: ille pietatem fugat,
Illumque pietas. Sic mari in tumido feror,
Quidque ipse faciam stultus ignoro. Vagam
Ambage dubia si domum monstro artifex
Cretes pudendo non adhuc posuit, vagum 40
Si pinget aliquis arte Maeandrum, meum
Pectus per oculos inspiciat, ubi turbida

ACTUS I, SCENA ii
LYGDUS, TELETHUSA

Mens per seipsam varia transcurrit vias
Confusa notas linquit, et tenebris vaga
Curas easdem volvit infaelix, iter 45
Gyris apertum multiplicibus circinans.
TELETH. Quae turbat animum cura? Quid magni sua
Iam mente volvit? LYG. Lygde, sis fortis. Placet.
Exempla non sunt rara: tot pueros vides,
Sylvane, nudos, quot cavis antris feras, 50
Nec pauciores portat infantes Charon,
Quam Troia campis sparsit in Phrygiis viros.
TELETH. Quae monsta profers, Lygde? Quas tanto tonas
Voces hiatu? LYG. Quod solet fieri, bonum est.
Quod agimus omnes, nullus incusat. Cadat. 55
TELETH. Horresco. Mentem qualis insolitus dolor
Invasit! LYG. Uxor! TELETH. Lygde, cur lacrhymis genae
Madent profusis? LYG. Heu, ut effari pudet!
Telethusa, coniux chara, quod variis feror
Dubiisque rebus, vultus ostendit loquax. 60
Quae tu referri possis accipias. Nova
Uterum bearunt prole caelestes tuum.
Gratare divis, prece fatigatis mea.
Namque duo vovi, partus ut longo tuus
Dolore careat, et marem parias. Venit 65
Molesta prole cura foeminea, premens
Humeros (quod absit) onere languentes gravi,
Viresque vaga fortuna poscenti negat.
Quid ergo? Sydus si malum aspiciat tuum,
Telethusa, foetum, nec misera parias marem, 70
(Ignosce pietas, mandat invitus pater)
Succurre natae, ne misera vivat, neca.
TELETH. Rigide marite, sic fidem tentas meam?
Pietas vel ignem ferre ferventem valet
Quamvis inermis: mitte fallaces metus. 75
Te, Lygde, non sic diligo, ut perdam tua,
Amo quia tua sunt, maxime prolem, tui
Imago quae sit. Coniugem quaeso satis
Parere dicas iussa cum saeva exequi
Non vult mariti. LYG. Nolle Telethusam scio. 80
Vult Lygdius, ideoque iubet ut partum neces.
Nec vana cogit causa, sed ratio gravis.
Fieri necesse est, nec petas causam, preces
Omitte vanas. Quisquis haud vult legibus
Parere, stultis non regi precibus potest. 85
Quod iubeo videas sit ratum: natam neca. [Exit Lygdus.]
TELETH. Marite Lygde, precibus ausculta meis.
Quae furia mentem invasit, atque undis lues
Erupta Stygiis? Adiit en Pietas polos
Reditura nunquam, labe corrumpi sacrum 90
Pectus mariti proh videns oculo nimis
Casto. Reverte, diva, solitum numini
Habitura templum: ne tenera proles luat
Immerita poenas, neve praeproperis cadat
Non nata fatis. Heu misera miserae nimis 95
Proles parentis, mortis infaelix comes,
Vita (tibi brevi) vix salutata, patri
Invisa nata, quaeque vix dici potes
Generata periens!

ACTUS I, SCENA iii
TELETHUSA, TELESTES

Sit precor maestum tibi
Uterus sepulchrum, sic erunt tristis rei 100
Mortis superni. Nunc manibus istis brevem
Rapuisse vitam quam dedi cuncti ferent -
TELEST. Vicina, Telethusa, gemis? Has possunt genas
Foedare lachrymae? Desine, exhilara tibi
Iocosa mentem. Dedecet talem premi 105
Maerore vultum. Gaudeas sobolem tuo
Paritura Lygdo. TELETH. Triste solamen! Fui
Faelix, Telestes, causa tristitiae mihi est
Quondam voluptas. Lygde, periisti. TELEST. Occidit
Tibi maritus? TELEST. Lygus heu periit. Meum 110
Habeo maritum, sed trucem, saevum, asperum.
Dura est rigidior rupe, plusquam barbarus,
Qui blandus olim, lentus, et mitis fuit.
TELEST. Quae dira memoras? Quae mihi profers nova?
TELEST. Hominum cruorem nec Scythae profugi bibunt, 115
Quamvis equinum. Lygdus an superat Scythas?
Ut ferret animo! Non ita Aeoliis fremunt
Agitata ventis maria, nec tanto Adria
Fragore quassat saevus errantes rates.
Et ipsa simili videor aestu corripi. 120
Prolem, superni ni mihi dederint marem,
Iussit necari, prole non dignus pater.
TELEST. Hoc omne nihil est. Haec gemis? Lachrymae quidem
Muliere dignae — quam levia levibus placent.
Necare prolem, mundus haud quicquam magis 125
Commune profert. Maxime vero novum est,
Quod ipse Lygdus (cuius illuxit viris
Praeclara pietas) efferum auderet, licet
Commune, facinus. Forsitan voluit tuam
Tentare mentem: cede paulisper suum 130
Mutabit animum. Serio iussit? Vide
Dum posse tumidum flectere putas, ne magis
Crudele statuit, filia matrem necans.
TELEST. Telethusa faelix fuero si tale evenit.
Exopto mortem tota, ne fiam nocens. 135

ACTUS I, SCENA iv
TELETHUSA, TELESTES, LYGDUS

Quam concitato Lygdus adveniat pede!
TELEST. Ac si cothurnos habeat effertur. TELETH. Fremit.
Aggredere votis quaeso, persuade sibi
Ne sit cruentus. TELEST. Lygde, quid tragici refert
Animus tibi tuus? En superciliis sedet 140
Infernus horror. Sic gravem olim Tantalus
Contraxit faciem, cum dapes teneras sui
Apposuit artus filii, divis mali
Vindicibus atri. LYG. Quid? Malum dicis suam
Necasse sobolem? Cura caelestes rei 145
Tam tenuis agitat? TELEST. Vera quae memoro tibi
Testetur Acheron, cuius infoelix aquas
Fato negatas petiit, ignitas licet.
Vetitum cruorem qui bibit nati pater,
Vetitam sitit aquam. LYG. Volvat in nostrum caput 150
Sator deorum fulmen horrendum, solum
Fauces aperiat ut Stygem praeceps petam.
Invise divis Lygde! Dirus, filia
Si pereat, Acheron, terra, si vivat vaga,
Miserum videbit. Invidens nostri pater, 155
Cur astra iam non cardine soluto ruant?
Sed quid? Telestes, stravit insanus suum
Natum tyrannus, quique iam viguit puer:
Sed ipse natam, foeminam, placida nece
Perimo priusquam vivat. TELETH. Hoc magis impius 160
Qui, quam dederunt coelites vitam, frui
Non sinis. LYG. Amicus ergo, qui, cum Iupiter
Iubet isse miseram, non sinam. TELETH. Quid fers opis?
Ne pereat, ipse perdis, atque atrox facis
Miseram quod obeat, morte quam fers saevior. 165
LYG. Crudelis essem si sinam ut vivat, fami,
Ludis, inopiae, iniuriis, Austris, siti,
Subdita futura, dum careat opibus. TELEST. Putas
Nolle tibi paria sceleribus tantis mala
Referre divos? LYG. Haec frequens labes deos 170
Maculavit ipsos, ipse Saturnus suos
Natos vorabat. Facere non licitum putas,
Quod tam verendum, tam sacrum numen facit.
Fecit, et agendo iussit ut faciam. Neca. [Exit Lygdus.]
TELEST. Non posse flecti iam vides. Subeas libens: 175
Vitare quicquid non vales, virtus pati. [Exit Telestes.]
TELETH. Quam brutus, amens, quamque dissimilis sui
Fit quisquis errat, atquae pietatis sacras
Vias relinquit! Quam ferox, quam barbarus
Qui, facilis olim, nunc feras superat tigres, 180
Et, quae Lybistis ursa non audet, facit!
Quo quodque teneros foveat animatum suos
Genuinus amor est. Hic homo, reliquis sagax,
Rationis expers. Sed quid explebo sonis
Inane vacuis? Lingua defecit, genae 185
Lachrymis terentur fervidis, oculi rubent,
Uterumque proles misera crebris ictibus
Stolida lacessit, nesciens lucem eripi,
Quam poscit, almam. [Recumbit.] Fessa iam placido iuvat
Levare lecto membra. Pulvinar caput 190
Curasque ferre, pluma sit quamvis, potest. [Dormit.]

ACTUS I, SCENA v
ISIS, TELETHUSA

<IS.> Ut altus oculos possidet fessos sopor.
Telethusa, caelo chara, terris et viris
Nimis invidenda, cuius illustris polum
Pietas replevit, pars mearum maxima, 195
Curas inanes pone, cognatum pete
Alacris Olympum. Misceas castam polo
Mentem beato, mitte terrenis metum.
Nec mala mariti iussa perpendas, deos
Tui vel ipsos cura non deses coquit. 200
Cum Iuno partu facilis optato gravem
Uterum levarit, pignus accipias libens
Gratum deorum, tolle, nec fronte impia
Spernas faventi munus emissum polo.
Nec metue: miseris numen auxilium fero 205
Supplicibus almum. Nec tui immemorem deam
Coluisse poteris (iussa si facias) queri. [Exit Isis.]
TELETH. O auspicatum numen! O gratum, licet
Inane, Telethusae omen! Ut pectus salit!
O me beatam! Sit precor similis bono 210
Exitus initio. Tuque caelestis chori
Regina, quicquid faris efficias ratum. [Exit Telethusa.]

Perge ad Actum II