Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS V, SCENA i blue
FRIDERICUS CUBICULARIUS solus

Trochaici septenarii

FR. Aedepol lassus de via sum factus, dum passim aulicos  1620
Consiliarios hinc inde convocavi. Mira sunt,
Ni rex Carolus motus vult commovere bellicos.
Miror et cur Eginhardum noluerit huic senatui
Simul adesse. Profecto haec aliquid monstri alunt. Sed, dum foras
Egrediuntur hi quos dixi consiliarii aulici,  1625
Commonstrabo quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
Ne nimio opere sumat operam, si quem conventum velit,
Vel vitiosum vel sine vitio vel probum vel improbum.
Qui periurum convenire volt hominem, mitto in nundinas.
Qui mendacem et gloriosum, aeruscatores visitet. 1630
Patri damnosos apud mercatorum aedes quaerito. blue
Ibidem erunt qui non aves sed aucupant pecuniam.
Stant columbarum praefecti apud forum piscatorium.
In foro infimo boni homines atque dites ambulant.
In medio prope fontem, ancillarum spectatores meri.  16354
Confidentes garrulique et malevoli supra forum
Qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam,
Ei, qui ipsi sat habent quod ipsis possit vere dicier.
In tonstrinis ibi sunt qui novas excudunt fabulas.
Inque balneis ibi sunt qui amoris decumbunt febri.  1640
In tabernis ibi sunt homines qui ipsi sese venditant.
Sub vestibulo templorum sunt qui nil meditantur boni.
Sunt foris meretriculae semper, domi at sunt virgines.
Sed interim fores crepuere, linguae moderandum est mihi. blue

bar

ACTUS V, SCENA ij blue
IMMA sola

IM. In vita satin' voluptatum res parva cernitur  1645
Atque in aetate exigunda, praequam quod molestum id est?
Ita in aetate hominum res comparata est, ita placet Deo,
Ut voluptati moeror comes sequatur, et statim
Plus incommodi assiet, si fors boni quid obtigit.
Namque ego id nunc experior de me, voluptas cui data   1650
Est parumper, dum Eginhardum meum potestas mihi fuit
Unicam videndi modo noctem, atque is a me hinc ocyius
Ante lucem abiit. Sola hic mihi nunc videor, quia ille abest,
Quem ego amo praeter omnes. Plus aegri ex abitu, pol, illius
Quam voluptatis cepi ex adventu. Quam miserrimam   1655
Credam ego fuisse Penelopam, ex animo quae tam diu
Optimo suo carere viro coacta fuit! Quod et
Nunc de meo animo nosco, cuius salus et aureus
Oculus, dum unicam absit horulam, profecto annum integrum
Is videtur abfuisse mihi. Ita amoris poculum   1660
Accepi, ita uterque utrique est cordi, ita ceu visco tacta sum,
Ita in Amoris ego Meandris et Labyrinthis vagor.
Sic meum ex animo delevi sponsum, nempe Graeciae
Illum regem; sic meum contra Eginhardum in illius
Substitui locum, quem ne mors ipsa aliorsum transferet.   1665
Sed quis ille quadratus ficulneusque est rusticus, blue
Qui tam lento tamque vacillanti sese huc movet gradu?

bar

ACTUS V, SCENA iij blue
CORYDON, IMMA

COR. Holla, vos pedes, quid hoc est? Siccine hoc fit? Hem pedes
Statin' annon? Anne id voltis ut veluti sus in luto
Me volvam? Videbo num meis pedibus metirier   1670
Sex pedes possim. Non possum. Diabolus vos nequam pedes
Perdat, qui me non portare voltis. Per Faunum malis
Vos exemplis puniam, ut discalceati per nivem
Ambulandum sit vobis. Profecto vinum, quod bibi,
Vicit, luctator dolosus est; pedes primo capit,   1675
Atque vix bibi unicam mensuram, et iam vertigine
Tecta haec ambulant meisque res oculis duplicantur. Et
Ille nunc habet pecuniam; ego vero hanc crapulam fero.
IM. Hic homo probe appotus est. COR. Nunc huc processi ut filio
Meo Iack doctori hinc uxorem comparem. Nam si meus   1680
Sociennis Menalcas filiae suae regis cocum
Caroli impetrare potuit, cur non ego meo filio
Tam docto et pulcro puero unam aliquam aulicam virgunculam
E gynaeceo hoc in matrimonium dare possiem?
Im. Quid gynaeceum hic loquitur? COR. Sed hem, quid hic video? Aedepol,   1685
Hanc puellam filio meo nuptam velim. Hem tibi,
Quam scita, quam liberali facie, quam aetate integra!
Non miror cur rusticanam nolit ducere filius,
Namque hanc si puellam haberem, delerem ex animo meo
Omnes rusticas puellas; haec Davidem in stragulo blue  1690
Calfacere iam frigidum potuisset; haec farctum daret
Caligarum; haec vaccas mihi mulgere, haec stabulum possit fimo
Exonerare. Quin adibo ad eam. Quin conciliabo. Quin
Ipsemet poscam. Quis scit num gurgite in hoc aliquem queam
Invenire piscem. IM. Num me vult? COR. Ave, puella, ave.   1695
Simul et salve. IM. Salve. Quid tibi nunc vis hîc, rustice?
Memora. COR. Ut, qui te cupit, eum ne spernas. Qui per hanc tuam
Vitam vivit, sit necne sit; spes in te una est. IM. Dic, quis est?
Quis cupit me? COR. Meus gnatus me ad te misit, qui doctor est,
Quo inter se atque vos affinitatem quove gratiam  1700
Conciliarem. IM. Quomodo? COR. Te volt uxorem ducere,
Et mihi sententia eadem est, et volo. IM. Quid ais? Quid me petit?
COR. Te compellare et complecti et contrectare. Nam nisi
Tu illi fers suppetias, certe de illo penitus actum erit.
Iam ille animum despondebit. Age, mi virgo, fiat ocyus
Quod te oro; serva illum pulcra pulcre; exprome ex te ingenium   1705
Iam benignum. IM. Heu, nosco tuum. Fors derisum me huc advenis.
COR. Homo ego sum, homo tu es. Ita me amabit Faunus et Diespiter,
Neque te derisum veni neque dignam puto. Verum hoc tibi
Ut dixi, meus me oravit filius ut uxorculam  1710
Te sibi poscerem. IM. Nugas agis. COR. Profecto neutiquam
Ago nugas. Aedepol, si meum tu coram aspiceres filium
Doctorem Iack, obviis hunc ulnis acciperes, quia est
Omnium pulcerrimus. Im. Sic arbitror. COR. Est horarum homo
Omnium. Im. Sic autumo. COR. Pol, Lynceo est perspicacior. blue  1715
Im. Sic puto. COR. Lusciniae cantus habet. Im. Sic audio.
COR. Ex ovo prodiit. IM. An gallus is forsitan est? COR. Doctor est,
Rara autem avis est doctor. IM. Credo. COR. Certe esses operculum
Hac patella dignum. IM. Cur non is puellam rusticam
Ducit? COR. Quanquam illum multae sibi expetissunt, attamen  1720
Ille illas spernit et abs se omnes segregat, extra te unicam.
IM. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosus est,
Ne oculi eius sententiam mutent, ubi me viderit.
Ita illius elegantia meam extemplo rusticam
Spernat speciem. COR. Non faciet; quin bonum habeto animum tu modo.   1725
Ego tibi nunc ianuam aperio. Si nubere vis filio,
Promitte, atque hunc annulum illi mitte de digito tuo
Donum. IM. Quin intra tuam te pellem contineas. COR. Quid hoc?
IM. Similes habeant labra lactucas. COR. Nondum intelligo. IM. Quin tibi blue
Clarius explicabo hoc. Si tuus filius ex te ortus est,  1730
Etiam fac tui similem iste quaerat sponsam. COR. Quomodo? red
Im. Nempe rusticus rusticam amet. COR. Nunc demum te intelligo
Quid velis. Quid ad me? Et ego non tressis homo sum. Tu vale. blue
Me domum conferam. Adhuc coelum volvitur, quamvis meum
Doctorem Iack haec non curet. IM. Pol, nimis me rusticus   1735
Hic ebrius attinuit. Puto qualis pater et talem quoque
Esse filium. Sed nonne huc Eginhardus venit? Ipsus est.

bar

ACTUS V, SCENA iiij blue
EGENHARDUS, IMMA

EG. Nunc ego inter sacrum saxumque sto nec quid agam scio. blue
Vix sum apud me, ita animus est commotus metu, spe, gaudio,
Moestitia, et mirando hoc tanto tam repentino malo.   1740
IM. Proh Deum, quidnam ille commotus venit? EG. Profecto iam
Nisi fallit me animus, non multum a me aberit infortunium.
Sic in angustum oppido nunc coguntur meae copiae.
Nisi aliquid video, ne me fuisse in hoc cubiculo
Rex meus sciat, Deusve adsit mihi tanquam ex machina.   1745
IM. Non intelligo quid loquatur. Accedam paullo propius.
EG. Ah miserrime et infelicissime Eginharde, nunc redit
Ad te solum summa rerum. Tute hoc intristi; tibi hoc
Omne est exedendum. Tu quidem antehac aliis mutua
Dare solebas consilia, at nunc, pol, neque consilii unicam  1750
Guttulam nec auxilii tu habe copiam, ita absumtus es.
Ita tantae in te impendent nunc ruinae, quas nisi firmiter
Suffulcis, minime potes subsistere, itaque montes mali
Irruunt in te. Neque ego iam, quomodo memet desuper
Expeditum ex impedito faciam, scire sat queo.spacer 1755
IM. Di immortales, quidnam ego credam homini evenisse hic mali?
EG. Multa in unum confluunt locum, quae pectus hoc simul
Pulsant nostrum; multiplex aerumna exercitum me habet:
Paupertas, amor, nox, nix, congressio, inprimis mei
Regis iratus animus, repentinaque in aulam hodie  1760
Convocatio consiliariorum, et exclusi mei.
Quin ubi meas spes collocem, haut habeo tutum locum.
IM. Heu quam metuo ne meus parens negotium hoc sciat.
EG. Cur ego vivo, cur non morior, quid mihi est magis boni
In vita hac? Meum, aedepol, cor nunc factum est miserrimum,   1765
Quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
IM. Miror quorsum evadat haec oratio, sed audiam.
EG. Lapideus sum, commovere me, miser, queo neutiquam.
Res palam omnis est; meo illic nunc fiunt capiti comitia.
Mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.  1770
Neque vivus neque mortuus sum, neque quid nunc faciam scio,
Neque ut hinc abeam, neque ut hunc adeam scio, timore torpeo!
IM. Vae mihi quidnam animus mihi praesagit hic meus mali!
EG. Sin audierit, quod eius inveniam iracundiae
Remedium? Loquarne? Incendam. Taceam? Instigem. Purgitem   1775
Me? Laterem lavem. Heu me miserum! Cum mihi paveo, tum blue
Imma me excruciat animi; eius me miseret, ei nunc male
Timeo. Haec nunc me retinet, namque absque hac esset, recte ego mihi
Vidissem et regis mei sat fugissem iracundiam.
Mox mea convasassem, atque hinc coniicerem statim in pedes.  1780
IM. Proh Deum immortalem, quam meus Eginhardus agit fugam!
EGAh, qua nunc meam dulcem Immam quaerere insistam via?
IM. Nominat me, nescio quid magnum expecto ab hoc malum!
EG. Ut malum hoc meae quoque vitae et amoribus dicam meis!
IM Accedam et vocabo. Eginharde! EG. Quis me vocat hic? IM. Hem, mea   1785
Opportunitas, salve. EG. Salve, ah mea tu. Te animam meam
Desidero, te expecto, te oppido obtulisti huc obviam.
Im. Ah, quid est cur trepidas? Satis hic omnia ex sententia?
EG. Utinam! IM. Quid ais? EG. Heu mihi. IM. Quid est? Quid trepidas? Indica.
EG. Peiore loco res esse non potest quam in quo sita est.   1790
Perii! Im. Quare? EG. Actum est. Im. Quid isthoc est? EG. Interiimus funditus.
Im. Enecas quamobrem? EG. Rex vidit. IM Quid? EG. Me et te. IM. Proh Deum!
EG. Osculantem et portantem. IM. Heu mihi quid audio? Eg. Totus in
Fermento iacet. IM. Quis hoc dixit? EG. Cubicularius modo
Mecum eius fuit. IM. Fridericus? EG. Ipsus. IM. Hem quid is tibi   1795
Significavit? EG. Integram regem vigilasse noctem. Im. Occidi.
EG. Saepius e fenestra prospexisse. IM. Nulla, nulla sum.
Tota tota ego occidi; metu miserae membra haec tremunt.
Nescio unde auxilii, praesidii, et perfugii mihi
Aut opum nunc copiam comparem vel expetem. Horruit  1800
Corpus, cor salit. Tene, tene me. EG. Visne aquam tibi,
Imma, petam? IM. Heu quid ex te audio? Sumne ego apud me? Aut ubi ego sum?
Quod si eo meae fortunae redeunt, abs te ut abstrahar?
Nulla est mihi vita expetenda. EG. Sin meo arbitratu opus
Hoc, mea Imma, dirigi posset, tecum pol viverem,   1805
Tecum obire vellem. IM. Nunc rem omnem verbis dixi tribus:
Tu vale et me serva. Nam dolor anxietasque me loqui
Amplius tecum prohibet. Vale. EG. Ah, mea dilectissima
(Quod totus metuo) extremum mihi vale, salve atque ave.

bar

ACTUS V, SCENA v blue
EGENHARDUS solus

EG. Nunc ego omnium mortalium vere miserrimus   1810
Atque infelicissimus sum, nec quid agam certum mihi est.
Immamne adiutem, an regi auscultem? Si illam reliquero,
Eius vitae timeo. Sin opitulor, huius timeo minas,
Cui verba dare difficile est. Iam de amore hoc scio comperit,
Me infensus servat, ne quas in nuptiis nectam moras.   1815
Si sensit, perii, aut si libitum fuerit, causam ceperit
Quove iure, quave iniuria perdat me pessimis
Exemplis modisque. O summe Deus, qui templa maximis
Coelica tonitrubus sonituque concutis, qui hominum genus
Colis alisque, per quem vitale aevum vivimus, penes   1820
Quem spes vitae sunt hominum omnium, da quaeso sospitem
Hunc diem, meis agundis rebus. Tu solus meas
Dubias incertasque res facere liquidas et certas potes.

bar

ACTUS V, SCENA vj
CAROLUS MAGNUS, EGENHARDUS

CAR. Adeon' rem redisse ut, qui modo mihi fuit carissimus,
Nunc eum cane peius atque angue oderim? Sed vir bonus   1825
Hic redit quasi re bene gesta! EG. Perii, imprudens a meo
Rege sum visus. CAR. Videbo quid velit molirier;
Simulabo ac si nil quicquam hodie viderim aut audiverim,
Vultumque lubentem sumam. EG. Quid agam quidve loquar? Hoc agam
Quod videtur optimum: ad pedes me regis supplicem  1830
Proiiciam et me postulabo dimitti, dum tempus est.
CAR. Heus Eginharde, quid hic agis? EG. Postquam, rex celeberrime blue
Atque excellentissime, officiorum sat gravissima
Meorum pondera lubricasque vices, quas tua quondam mihi
Indigno illustrissima imposuit maiestas, ad mei   1835
Pectoris exactam iamdudum deputavi regulam;
Tunc periculis me mille et occupationibus red
Innumerabilibus vel singulis horis ac singulis
Quasi momentis expositum esse ubique video. Praemia
Vero et beneficia tantis, quos perfero, sudoribus   1840
Adeo indigna meis rependi cerno, ut si diutius
Tibi, rex inclite, servire velim, tunc mihi more Herculis
Nil aliud quam maximi labores absque gratia
Sint exantlandi. Quapropter his aliisque pluribus
Incitatus causis, non possum, quin tibi, rex inclite,   18450
Hic supplex fiam atque missionem cum venia mihi
A tua maiestate atque excellentia nunc postulem.
CAR. Quid animi tui sit, sat percepi, sed quid sit mei
Super hac re animi, mox dicam. Nam nunc ego principum
Conventum virûm habebo, cum quibus id, quod postulas,   1850
Accuratius deliberabo. Tu tamen interim
Expecta ne, cum vocari te iussero, sis in mora.
EG. Ita agam, rex clementissime; operiar hic sicut iusseras.

bar

ACTUS V, SCENA vij
CAROLUS MAGNUS, CONSILIARII AULICI, <FRIDERICUS>

CAR. Abiit hic. “Hinc illae lacrimae.” Postquam rem clam suam blue
Non sperat se habiturum posse, sibi iam est male conscius.   1855
Huc evasit; missionem postulat; sibi non
Digna beneficia tanto rependi fingit munio.
Ego vero faxo ut sat dignis afficiatur praemiis.
Sed, quantum usurpo oculis, consiliarios ecce aulicos
Incedentes huc video in tempore. Nunc vos satellites   1860
Extra carceres consistite, dum ego me collocavero
In curulem hanc sellam, et horum quisque suum occupaverit
Subsellium, quibus ordine omne proponam hoc negotium.

PROPOSITIO CAROLI MAGNI blue

Iambici senarii

CAR. Quod tam repente vos in hoc palatium,
Senatores charissimi, vocaverim,  1865
Illud neque extera nec res nostra publica
Aliave, sed privata mea et domestica
Me impulerat, quam et vobis cordi esse intelligo.
Namque salutem frustra imperator publicam
Conservabit, sin nec sibi nec domui suae   1870
Recte prospexerit. Idcirco, cum iam mea
Domus non mediocri sit infortunio
Petita, vos, dilecti consiliarii,
Tanquam peritos volui medicos huic malo
Adhibere, quos vestris scio salubribus  1875
Consiliis et in hoc alioque fidelissimos
Negotio futuros. CONS. Quanta, maxime
Ac clementissime rex, cum promptitudine,
Quantaque cum cura, et quanta cum industria,
Quisque suam nostrum curarit provinciam, 1880
Illud silentio nunc impraesentia
Involvamus. Quod vero maiestas tua,
Clementissime rex, aliquid infortunii
Perpessa est, hoc non solum nobis omnibus
Dolorem ex aequo concitavit maximum,  1885
Sed et ad medendum et sanandum omne periculum,
Tuae maiestati, omnes nervos ingenii,
Omnem curam, imo nos totos sacravimus,
Si modo, rex inclite, huius infortunii
Summam ordine eloqui non dedignaberis.
CAR. Quanquam dolor ille ingens, qui memet nunc coquit,  1890
Senatores, sermonibus posset meis
Non exiguam iniicere moram, tamen eloquar
Quid perturbationis filiae meae
Meique clandestinus amor notarii
Creaverit, quantamque hi ambo infamiam  1895
Labemque maiestati asperserint meae.
CONSILIARII Bone Deus, quidnam ex te, rex clementissime,
Audimus? Heu, quid secretarius tua
Cum filia facinoris machinatus est? 
CAR. Id quod amantes solent, quod his ipsum meis  1900
Vidi oculis. Nam, cum summo hodie diluculo
E conclavi prospexissem meo, nivem
Stellasque contemplaturus, tunc clanculum
Gynaecei percipio aperirier fores,
Simulque quosdam intra illas tenui murmure  1905
Susurrare invicem. Expecto quid hoc sibi velit.
Virum mox video. Miror quid apud virgines
Viris tam mane sit negotii. Interim
Aperta tota ianua notarium 1910
Nostrum Eginhardum cerno amplexantem virginem,
Valedicentem et abire volentem, sese tamen,
Cum multam cecidisse nivem vidit, ocyus
Retrahentem et timentem, ne a vestigiis
Deprehendatur vir in gynaeceo quispiam  1915
Fuisse. Interea, dum expecto paullulum
Ad quem res tandem perventura sit exitum,
Ecce eo rediit, ut egregia mea filia
Imma Eginhardum in humeros sublatum et pendulum
Aliquandiu per alta portarit nivem.  1920
Quapropter, o chari senatores mei,
Cum nunc intelligatis quinam hoc criminis,
Quave ratione, et in quamnam hi deliquerint,
Id vobis mandati omnibus atque singulis
Dabo ut, quid in hac re mihi agendum siet,  1925
Et quam poenam ambo hi commeruerint, ordine
Pro vestra declaretis conscientia.

CONSILIARIUS 1

Licet invitus, rex omnium celeberrime
Atque excellentissime, meam sententiam
Tuae maiestati nunc exponam, tamen  1930
Cum non modo severissime mandaveris,
Sed et per singulorum conscientiam
Testatus fueris, ut consilia libere
Nos omnes de Eginhardo tuaque filia
Iniremus. Quapropter statuo notarium  1935
Ob scelus hoc furtivosque amores aut crucis
Faciendum contubernalem aut huic vincea red blue
Scelestam potione onerandam gulam,
Aut vel quovis letho interficiendum malo.
Ut qui maiestati non parvam infamiam,  1940
Suique regis non exilem filiae
Desponsatae notam maculamque inflixerit.

CONSILIARIUS 2

Ego sedulo hunc dixisse credo. Verum ita est:
Quot homines, tot sententiae; suus cuique mos.
Namque ego vita Eginhardum privarem neutiquam,  1945
Sed exilio mulctari, et hunc in insulam
Solasve terras mandarem portarier.
Namque satius est dulci privari patria
Quam vitae munere privari dulcissimo.

CONSILIARIUS 3

Ego amplius deliberandum censeo.  1950
Res magna est vel aqua et igni interdicere viro,
Vel et vita devolvere mortalem sua.
Haec res sufflamine eget. Omnia sunt antea
Praecipienda animo, prius e patriae finibus
Aut civitate civis, nedum homo e sua  1955
Exterminetur vita. An forte arbitramini
Statim et primo pedatu ad illam carminis blue
Horrendi legem prosiliendum, iudices
Mei, esse? I lictor, deliga ad palum, manus
Astringito, caput obnubito. Reste arbori  1960
Infelici suspendito, vel honoris huic
Causa caput amputato? Non, non sic licet
In re tam magna et ardua. Non ludicra
Vel levia praemia petuntur. De sanguine
Ac spiritu eius agitur, pro quo maximus  1965
Redemptor mundi ipse suum effudit sanguinem,
Quique aeterni creatoris sacram imaginem
Circumfert. Nulla hic comperendinatio
Longa est. Non, inquam, de vita mortalium
Miserorum sic obiter ac perfunctorie  1970
Sententiam feremus decretoriam,
Tanquam si de cucurbitae aut papaveris
Ageremus capite. Non enim hominem exsculpimus
E quercu, nec de publico, pol, suppetit
Unde usura reparetur lucis. Quare ego blue 1975
Iudicium hoc ampliandum prorsus censeo.

CONSILIARIUS 4

Ego, imperator augustissime, potius
Quae in rem tuam sint, ea velim facias. Mihi
Sic hoc videtur: sin secretarium
In exilium miseris, ibi omnibus haec erit 1980
Res nota. Sin interfici mandaveris,
Maiorem tibi tuaeque labem filiae
Asperges. Sin dimiseris vivum, omnibus
Malo futurus est exemplo. Hinc ego
Neque illum exilio neque supplicio commode  1985
Debere, sed (ut mea fert sententia) arbitror,
Honestius hunc veneno sive in carcere
Aliove obscuro posse interfici in loco.

CONSILIARIUS 5

Ego autem, clementissime regum Carole,
Ut aperte ipsam rem loquar et circuitionibus  1990
Nihil utar, inque tuae maiestatis sinum
Omnem animum hunc effundam meum liberrime,
Quanquam tam doctum tamque prudentem virum blue
Caeteraque satis fidelem secretarium
Filamve castigare ob meritam noxiam  1995
Immane est facinus, verum in aetate utile
Et conducibile est. Nam ego, si rex essem, hos duos
Concastigarem pro commerita noxia,
Invitus, ni me id invitet, ut faciam, fides. red
Nam hic nimium morbus mores invasit bonos: 2000
Ita plerique omnes iam sunt intermortui.
Sed dum illi aegrotant, interim mores mali
Quasi herba irrigua succreverunt uberrime.
Neque quicquam hic vile nunc est, nisi mores mali.
Eorum licet iam messem metere maximam,  2005
Nimioque hic pluris pauciorum gratiam
Faciunt pars hominum quam id quod prosit pluribus.
Ita vincunt illud conducibile gratiae,
Quae in rebus multis obstant odiosaeque sunt,
Remoramque faciunt rei privatae et publicae.     2010
Quapropter, si me dominum sic servus meus,
Si me parentem sic mea filia degener
Deciperet absque omni venia absque gratia,
Et servum meum meamque filiam simul
Exemplis quibus utrique essent dignissimi  2015
Punirem pessimis. Haec mea est sententia.

CONSILIARIUS 6

Et ego, rex inclite, quanto hanc accuratius
Deliberationem evolvo, tanto magis
In hanc, quae modo prolata fuit, sententiam
Tandem manibus pedibusque descendam meis.   2020

CONSILIARIUS 7

Et ego similiter, illustrissime Carole,
Eginhardum, qui desponsatam alio filiam
Tuam improbis suis corrumpere moribus,
Inque illius noctem integram cubiculo
Clam delitescere, et ante exortum diem  2025
Tanquam lumbricus e Gynaeceo tuo
Prorepere non erubuit — Eginhardum, inquam ego,
Dedecoris pleniore facerem nequissimum
Quam magno vento plenum est undarum mare. blue

CONSILIARIUS 8

In hac deliberanda nunc sententia, 2030
Augustissime rex et imperator Carole,
Animus meus in diversas rapitur hinc et hinc
Opiniones. Sed mihi potissimum
Hoc esse videtur totius palmarium
Negotii: ut nimirum secretarius  2035
In exilium, ut commeruit, peregre ad ultimas
Terrarum oras detrudatur. Sic censeo.
Quid vero cum Imma, rex, tua nunc filia
Sit agendum, nondum satis in praesens liquet.

CONSILIARIUS 9

Augustissime Carole, dum secretarii  2040
Tui Eginhardi tuaeque filiae improbos
Amores mecum apud animum probe deputo,
Opportune tandem mihi in mentem venit
Quod de summo olim Caesare Augusto vetus blue
Historia commemorat. Qui vir patientius  2045
Suorum mortem quam dedecora perferre potuit.
Quin Iulias et filam et neptem omnibus
Probris contaminatas relegavit, velut
De filia sua absens et dein publice
Libello per quaestorem recitato, statim  2050
Notum senatui fecit congressuque hominum
Diu prae pudore abstinuit; etiam inde de ea
Ipsa hac deliberavit infesta nece
Afficienda. Cumque sub idem tempus suam
Vitam una ex consciis liberta, nomine  2055
Phoebe, tristi finivisset suspendio,
Malle se, ait idem Augustus, vel Phoebes patrem
Fuisse. Relegatae usum vini et corporis
Mox omnem delicatiorem sustulit
Cultum, nec adiri a quoquam homine libero  2060
Servove, nisi se consulto permisit et
Quo certior fieret, qua is aetate foret aut
Qua facie, quo colore, quibusque corporis
Notis, queisque cicatricibus. Et eandem licet
Suam Iuliam demum actum post quinquennium  2065
Ex insula in continentem lenioribus
Paulo conditionibus ac ante transtulerit;
Tamen ut omnino revocaret, nullo modo
Exorari potuit. Sic Augustus suam
Punivit filiam, sic neptem, Iulias  2070
Utrasque. Qua poena afficienda sit tua,
O magne Carole, Imma, iam nunc ipsemet
Videbis. Sic pro animo meo ego nunc censeo.

CONSILIARIUS 10

Quod exemplar de summo Augusto Caesare
Prolatum est, illud ego arbitror quam maxime  2075
Et in hoc esse exprimendum iam negotio.
Sic meam habes, rex augustissime, sententiam

CONSILIARIUS 11

At ego, augustissime imperator <Carole> red
Quo magis hac rem delibero, eo tandem minus
Possum invenire quid potissimum mihi  2080
Sit statuendum—nisi unum hoc, quod animo meo
Sedet, affirmare possum me vel perpetuo
Dubitare. Caeterum sin ego divinitus
Ingentem tuam tibi concessam clementiam,
Si incredibilem tuam consideravero  2085
Simul prudentiam, profecto neminem
In universo posse mundo dicier
Scio, qui de Eginhardi deque tuae nunc filiae
Amoribus prudentius et clementius
Sit iudicaturus, quam, rex terinclyte,  2090  
Tu solus poteris. Haec mea est sententia.

CONSILIARIUS 12

Idem ego statuo. Tua, rex maxime, clementia
Profecto totum hocce negotium hic aequissima
Dispensabit lance. Quid enim his in casibus
Aurea non possit efficere clementia?  2095
Haec est, qua rex Davides erga filium blue
Suum Absolonem claruit. Haec, rex maxime,
In causa est ut Pericles moriens posuerit
In summis laudibus, quod eius opera et ope
Nemo pullam unquam vestem quondam sumserit.  2100
Haec divina etiam clementia Macedoniae
Regem Philippum Alexandro olim filio
Et maiorem et meliorem facit. Haec eadem
Et ipsum Iulium comprimis Caesarem,
O Carole clementissime, imperii tui  2105
Genitorem, ad heroas et ad coelum evexerat,
Cum in pugna Pharsalica, in medio ipso turbine
Obequitando clamavit: “Parce civibus,
O miles, parce civibus.” Parce et tu, age,
O rex clementissime, tuae iam filiae  2110
Tuoque secretario. Quod non diu est
Cum in filio Pipino fecisti tuo, blue
Qui ter in parentem coniuraverat,
Quem tandem monachum fecisti. Cur non idem
Iam nunc et in tua sis facturus filia?  2115

CAROLUS MAGNUS blue

Audivi vestras, nunc et vos sententiam
Audite meam. Scitis nos homines casibus
Multis et variis obiectos. Scitis quoque
Non semper desperandum esse, sed haec facta, quae
Infecta fieri corrigique non queant,  2120
Divinae committenda providentiae.
Scitis quoque, senatores dilectissimi,
Non semper hominem esse, si res non sinat,
Licere, ita ut vult esse. Scitis, quo magis
Illustriores simus, eo magis invidis  2125
Patere nosmet linguis. Scitis denique
Tanquam matura pona, sic quoque nubiles
Puellas custodire plane esse arduum.
Ideoque, ut omnem rem in manum Dei collocem,
Ut bene de Eginhardo sperem deque filia,  2130
Ut ambos regali illustrem clementia,
Nec hos puniam nec horum augebo infamiam,
Sed ambos iam iam matrimonialibus
Coniungam vinculis. Sic hanc gravem notam
Spetioso honestatis tegam velamine.  2135
Tu, Friderice, Eginhardum meamque filiam
Immam voca huc utrosque simul maturrime.
FR. Fiat, rex omnium celeberrime, Iam hic ero.
CAR. Sic nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
Fore. Nam saepe ex huiusmodi re quapiam, et  2140
Malo ex principio magna familiaritas
Conflata est. Quod si hoc maximus voluit Deus?
Equidem, pol, in eam partem accipioque et volo.
Quin hanc si rem putem omnem, contumeliae
Non hunc fecisse caussa, sed amoris scio.  2145
Et nunc propterea illis hoc ignosco magis.
Non adeo inhumano ingenio sum satus ego,
Neque tam imperito ut quid amor valeat nesciam.
Et quamvis mea filia iam regi Graeciae
Promissa sit tamen, quia nostras filias  2150
Non argento nec auro, sed viris damus,
Quanta stultitia esset venatum ducere
Canes invitas? Quin et hostis est viro
Coniux, invita quae ad virum nuptum datur.
Denique quid agam? Cur me excruciem meque macerem?  2155
Pro horum ego peccatis supplicium nunc sufferam?
Imo habeant potius vivantque hi duo invicem.
CONSILIARII Huic equidem consilio, rex clementissime,
Palmam damus; hic sese tua divinitas
Ostentat; hac virtute praestantissima et  2160
Rex magnus, et rex maximus vocaberis.
Nulla equidem dote, nulla virtute, genere
Nullo mortalitas ad divinae propius
Naturae commigratura similitudinem
Videtur, quam miserendo humani facinoris  2165
Et imbecillitatis, quamque erroribus
Ignoscendo, quam obliviscendo iniurias
Ac erigendo lapsos, innocentibus
Salutem dando, calamitosis suppetias,
Opem innocentibus, afflictis solatium.  2170
In hac virtute demum augusta principis
Maiestas fundamentum positura est suum
Et subditorum substruet reverentiam.
Sed adest Eginhardus, adest, rex clementissime,
Et Imma. Quam virgineis erubuit genis!  2175

bar

ACTUS V, SCENA viij blue
CAROLUS, EGINHARDUS, IMMA, IUDICES, FRIDERICUS

CAR. Cur vos duos, tu Eginharde tuque filia,
In hunc virorum principum vocarim
Conventum, hoc ipsum (nisi fallor) si sanguinis
Recti unicam in pectoribus vestris guttulam
Habetis, vestra vobis conscientia  2180
Iam dixit. Nam nunc propter audacissima
Delicta vestra, me hodie inspectorem, hodie blue
Et accusatorem, simulque iudicem
Et vindicem habetis. Quid? Tu, secretarie
Eginharde, num tibi hoc probrum diutius  2185
Licere speras facere ut vivo me patre,
Meam hanc filiam habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et ignoras mentem meam.
EG. Ah, clementissime Rex Francorum Carole,
Quid agam? Quid inceptem? Te per clementiam,  2190
Per hoc diadema, per hoc sceptrum, per hoc caput
Augustum imperiumque tuum; per sanctissima
Christi Iesu vulnera perque misericordiam
Divorum et vivorum, per quicquid undique
Et ubique est, te obtestor, te veneror, te obsecro,  2195
Si quid feci dementi animo, ignoscas mihi.
Unam hac fac gratiam; unam hanc, quaeso, noxiam
Omitte; me invenire unam hanc sine veniam.
Ita, ut res est, fateor, peccatum maximum
A me est. Homo sum, humani a me alienum nihil puto.   2200
CAR. At hoccine mandavi tibi, cum notarium
Te feci? Hoccine modo hic rem curatam meam
Offendam? Hoccine boni esse officium existumas
Tu servi ut heri sui is corrumpat filiam?
Nam ego illam corruptam duco, dum his moribus  2205
Et factis studet. At, tu quoque Imma filia,
Male morigera fuisti; haec facta sauciant
Tuam meamque famam; haec et facinora te
Penitus perdunt; his penitus periisti. Nam ego
Illam periisse duco cui periit pudor. 2210
IM. Ah ah, o dilectissime domine mi Pater,
Ah pater oculissime, misericordiae adhuc locus
Si ullus relictus est, miserere filiae
Tuae, miserere tui una secretarii.
Stulte fecisse fateor, sed quaeso pater  2215
Ne me in stultitia, si deliqui, deseras,
Ego animo cupido atque oculis indomita fui;
Persuasum est facere, cuius nunc me facti pudet.
CAR. Prius te cavisse quam pudere aequum fuit.
Credin' te impune habituram ut in cubiculo  2220
Tu tecum totam habeas noctem adolescentulos?
IM. Ah, mi pater, mihi hoc ignosce modo unicum.
Pro peccato magno, supplicii paululum
Satis est patri. Ah, tuae da veniam filiae.
CAR. Ego te meam esse tantisper volo filiam  2225
Dum quod te dignum est facies. Sed si id non facis,
Ego, quod me in te sit facere dignum, invenero.
At, tu Eginharde et tu filia, quid vobiscum agam?
Quid commeruistis? Id senatores mei
Dixerunt: nempe mortem. Sed vobis idem hoc 2230\
Vester dicet animus atque conscientia.
Tamen, mitem tu dominum, tu mitem patrem
Videte. Ignoscimus, at hac lege quam loquor.
Tu Eginharde hanc latricem tuam, quae per nivem
Te portando tam alte succincta gressibus  2235
Incertis tibi sat se morigeram praebuit,
Meam, inquam, filiam uxorem duces tuam.
Quam tibi de nostra trado manu in tuam manum.
Nunc demum cum illa fabulare libere.
Concordes estote et deinceps quoque mutuum 2240
Inter vos ferte. An sic, Eginharde, te satis
Remuneratus sum? An adhuc quereris, me tua
Servitia non satis remunerarier?
Tu Friderice, meum huc intus fac armarium
Feratur, quo sponsos utrosque istos novos  2245
Novo etiam et regali afficiam donario.
FR. Hoc ago, rex inclite. Sequimini, satellites.
EG. O Deus immortalis, quis unquam talibus,
Ut ego, remuneratus est donariis?
O rex clementissime, quonam clementia 2250
Sese hodie evexit tua? O Imma, veni huc, veni huc,
In genua procidamus. Tu es qui nos pauperes
Divitiis, infelices opibus, perditos
Salute, condemnatos et prope mortuos
Incolumitate, vita, et beatitudine,  2255
Rex magne, cumulasti. Tibi nos, quoniam amplius
Nihil possumus, et vitam et animam et spiritum
Et quidquid habemus et quidquid erimus aut sumus
Tibi (inquam), o rex, aeternum consecrabimus.
Quin et ego memoriam tui beneficii,  2260
Rex inclite, sempiterna benevolentia
Colam, non solum dum anima spirabo mea,
Sed quoque me mortuo monumenta tui undique blue
In me beneficii permanebunt. Interim
Et haec — quam mihi rarissima iam divinitas  2265
Ac maiestas tua meam sponsam, coniugem,
Et vitam esse voluit — a me sic amabitur,
Coletur, honorabitur ut omnes hoc sciant
Quantum olim sponsa haec mea dilectissima patrem
In te, imo quantum in patre Deum venerata sit. 2270
FR. In medium huc ponite vos arcam hanc, satellites.
CAR. Aperi et, quod intus, cedo. FR. Quin, rex, hoc ago.
CAR. Tu nunc, Eginharde, gener et fili charissime,
Postquam tibi meam condonavi filiam,
Etiam hunc a me donatum accipe torquem aureum,  2275
Quem collo hic circumiiciam tuo, et hos annulos
Sine ut digitis indam tuis, hanc duodecim
Scyphorum synthesis, gutturnium quoque
Cape hoc argenteum, et monile hoc aureum.
Cape hanc pateram; hunc cape cantharum; et hac cape cymbium.  2280
Tibi vero, mea filia, cum sponsa facta sis,
Primo hunc riscum margaritis plenum et aureis
Plenum annulis tibi totum habe. Hoc diademate
Caput, monili hoc collum, his mammillaribus blue
Pectus, et armillis his manus hisque annulis  2285
Tuos digitos exorna. Inde supellectilem
Tibi intus pretiosissimam cum plurima
Dote atque praediis compluribus dabo.
Deum unice veneror ut copulatio
Haec nuptiarum nova mihi meisque omnibus 2290
Bona, fausta, felix fortunataque accidat.
EG. O quas immortales, rex maxime, gratias
Tibi agam et habebo? Ah, lingua stupet prae gaudio.
IM. Ah, auree mi pater, quid agam quidve eloquar?
Tua, pater, pietas, tua maxima clementia  2295
Plane adiumento et auxilio nobis fuit.
Ah, prae laetitia lacrymae prosiliunt mihi.
CONS. At nos non solum, quia res ex sententia
Vobis utrisque successit sponsis, novum
Hoc gratulamur ex animo connubium, 2300
Sed et medullitus vovemus ut Deus
Sic vos fortunet, ut mox lapso temporis
Spatio ceu florentes vestram palmites,
Mensam multi Eginharduli et Immulae ubique ambiant.
Fiat, Amen, Amen. CAR. Amen. FR .Amen.  2305
CONS.. Interea vero, rex augustissime, tua
Aeternum permansura erit clementia.
CAR. Quin nunc imus et hasce celebramus nuptias?
CONS. Ut lubet, o rex augustissime. Quod restat, id
Dicet Fridericus. FR. Nunc dicamus patribus leges censeo,  2310
Priusquam abeamus, quas leges tenebunt contentique erunt.
Avaritia inflatus parens si erit aut si quem scibimus,
Qui in filio vel filia locandis tantummodo genus
Amplum aut opulentiam spectaverit, virtutemque nihili
Habebit, cum eo nos hac lege agimus, inscitum arbitrabimur.  23150
Dein si vel filiam meretricem vel puerulo filium
Donatum vel utrosque in coniugio splendido rixarier
Reperiet, eum nos plorare iubebimus, ubi nos ridebimus,
Quia ob improbam avaritiam hoc exemplo magni regis Caroli
Nondum sapere voluerit. Interim poeta noster hic   2320
Novus, novam et ridiculam vobis mox dabit comoediam,
Cui similem nunquam nec stylo, nec argumento aut auribus,
Aut oculis, usurpaveritis. Verum hac lege, ubi sponsae novae
Novoque sponso et his novis, quas patribus dixi, legibus
Ob patrum industriam, vos huic adolescentes plaudetis fabulae.  2325

Finis