Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS IIII, SCENA i blue
CAROLUS MAGNUS solus

Iambici senarii

CARL. Quanquam somnum hac nocte oculis non vidi meis
Nulloque modo in lecto potui conquiescere,  1325
Tamen hanc consuetis sic studiis noctem meis
Fefelli, ut etiam horum vicem suavissimos
Non optarim somnos. Studia enim isthaec mea
Tam mihi propria sunt, ut me alant, ut hanc meam
Senectutem oblectent resque secundas mihi  1330
Perfugium praebeant, ut delectent domi,
Foris non impediant mecumque militent,
Peregrinentur, pernoctentque. Ita me maximus
Conservet Deus, in imperatoribus et in  1335
Regibus, et ducibus, atque in nobilibus, nihil
Adeo praelustre ac excelsum dari potest
Quam literarum monumenta. Hinc et tanto ego
Erga haec ardore semper conflagravi, ut et
Velut proposito vexillo, passim viros 1340
Doctissimos Lutetiam vocaverim
Et partim memoriae, partim autem literis
Heroica mandarim carmina, et in hac mea blue
Lingua Grammaticam scripserim, et Teutonicis
Menses ventosque donarim ego vocabulis.  1345
Semper vero plebeios tinctos literis
Honoribus nobilitavi dignissimis.
Sed nobiles, qui literas, qui studia, qui
Linguas spernunt aversanturque, eos ego
Tanquam degeneres e statu expunxi suo. 1350
Nunc vero unum hoc me nocte hac vexavit male,
Quod coelum hoc densis undique plenum nubibus
In obductas deiecit hic terras nivem,
Ut nec stellas nec stellarum admirabiles
Potuerim giros motusque intuerier.  1355
Iam cum satis ninxit coelumque hoc nubibus
Stat vacuum, ibi lux diesque albescens sidera
Et has stellas oculis intercepit meis.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij blue
EGENHARDUS, IMMA, CAROLUS

Iambici octonarii

EG. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustorum audio, et diu est
Cum iam lucescere occepit. Dedit et tubicen praenuncios  1360
Diei cantus, aedituusque fanum aperuit. Nunc vale,
Dilectissima tu mea. IM. Vale, mellitissime mi Eginharde, cor
Et rex meus. Vale. EG. Cur me tenes? Profecto maximum
Nunc tempus est. Exire e gynaeceo, priusquam penitus hoc
Luciscat, volo. Numquid vis? IM. Cum absim, me ames, me diligas,  1365
Me tuam absentem tamen. EG. Ah, hinc quam aegre a te divellor! Sine te, prius
Quam hinc abeam, postremum amplectier. CAR. At quid susurri et murmuris
Meae aures usurpant? Ni fallor, e gynaeceo est! EG.Vale.
IM. Vale. EG. Quousque quaeso ad hunc modum inter nos sic utimur
Amore semper surreptitio? IM. Placide egredere, et cardinum 1370
Foriumque sonitum et crepitum prohibe, ne quid hic agimus et hac
Nocte egimus, quis percipiat fieri. Mi Eginharde, mane mane;
Suffundam aquulam. EG. Non opus est. CAR. Certe vox cuiusdam hominis meas blue
Nunc verberat aures. Miror quid sit. EG. Sed proh Deum! IM. Quid est? EG. Mea
Imma, huc foras prospice. IM. Quid? EG. Vides tu hanc nivem? IM. Video. Heu quam altam nivem,  1375
Quam copiosam una nox iecit! CAR. Nequeo satis lustrare, quid
Hominis hic inter semiadapertam stet ianuam. Certe vir est.
Miror quid in Gynaeceo sit hoc viris negotii.
EG. Heu me infelicem, heu me miserum. Quamnam viam, quodne ego iter hic
Insistam? IMCur? EG. Rogas? Ah mea tu, visne ut per vestigia mea  1380
Prodar? IM. Deus hoc prohibeat. EG. Proh Deum, quid agam? IM. Id nescio aedepol.
EG. Manebone? IM. Non consultum hoc est. EG. Exibon’? IM. Neque hoc consultum. Carol. At hic
Nonne meus est secretarius? EG. Ah, quid agendum censes mihi?
IM. Hoc dilectissime Eginharde nescio. CAR. Profecto hic Eginhardus est.
Miror quid hac nocte in gynaeceo egerit! EG. Ah, meum cor metu  1385
Mihi plane est mortuum! CAR. Quid brachia iactat? EG. Heu, vix sanguinis
Guttam habeo, ita haec nix mihi pectus perfrigefecit hoc meum,
Nec de me quid nunc faciam scio. IM. Nec de me equidem. EG. Animus mihi
Totus pendet, ita haec nix meam incertat mentem, ita radicitus
Omnes mihi conturbavit rationes. IM. Eginharde. EG. Quid est? Im. Bono  1390
Sis animo. EG. Quî possum? IM. Doctum inveni dolum, amove metum.
EG. Quid ais? Im. In portu navigas. EG. Imo in medio versor mari!
IM. Num vestigia metuis? EG. Ah, haec ipsa metuo virilia.
IM. At ego faciam ut pro vestigiis virilibus muliebria
Habeas vestigia. EG. Non intelligo quid velis. IM. Nondum? Pedes  1395
Viriles tibi demam, et illorum vicem virgineos tibi pedes
Dabo. EG. Quos? IM. EG. Tuos? IM. Imo meos. Ascende modo tu et inside
Super me. EG. Quid agam? IM. Ascende. Ego te sublatum his meis per nivem humeris
Portabo. EG. Tun’ virgo imbellis gravem me portabis virum?
IM. Imo tui similes vel quatuor portarem in hoc casu. Anne tu  1400
Necessitatem nescis ferrum frangere? EG. Age, quando ita lubet blue
Necessitasque hoc postulat, ascendam. Sed, antequam hoc agam,
Cohibeto intra limen etiam te parumper, tu mea.
Sine me prius prospectare ne uspiam insidiae sient bono hoc
Consilio, quod habere volumus. Nam opus est nobis tuto loco,  1405
Unde inimicus nequis nostris spolia consiliis diruat,
Unde inimicus nequis nostra spolia capiat forte auribus. blue
Nam bene consultum, inconsultum est, si non habeatur clanculum.
Sed speculabor ne quispiam hinc a laeva aut hinc a dextera
Inceptui nostro venator assit cum auritis plagis. 1410
Sterilis prospectus usque ad ultimam plateam hinc est probe.
IM. Ergo inside. EG. Quomodo? IM. Brachia tua meo collo tu modo
Circumiice. EG. Bene, ita agam. CAR. At quid hoc? Quid hoc? Quid hoc est? Quid ego iam
Video? Quid hoc est conduplicationis? Quae haec congeminatio est?
Quaeve haec virgo est, super quam Eginhardus ascendit? Satin ego  1415
Oculis cerno; estne illic mea filia Imma? Et ea est certo. Quid hîc
Video, quid audio, quid cogito? IM. Pol dulcius non memini onus
Me portasse. Carol. At ego, si vivam, talem tibi sarcinam sine
Modo imponam, quam tuo feras malo! EG. Neque ego me mollius
In vita equitasse memini. Carol. At ego tibi, per Deum, tale ephippium  1420
Substernam ut tu, dum vivas, mei memineris. Me specta modo!
EG. Sic satis est. Ut lepide commenta es doctum et catum dolum! Aedepol
Mea tu, versutior es quam rota figularis! Vah quam callidum
Et calidum consilium! IM. Nunquam audivisti mulierum dolos
Et astutias omnium hominum superare technas et strophas?  1425
EG. Id verum esse, modo ostendisti. CAR. Ego dolos vero hos et has strophas
Vestras, ita me Deus amet, sic excipiam et sic aperiam, ut has
Neutiquam inultos cogamini vos designasse faterier.
Ubivis facilius passus sim quam in hac re me deludier.
EG. Nunc hinc me paululum abscondam. Vale. IM. Vale. Mihi vero opus est 1430
Eadem mea vestigia cautius observare et per hanc nivem
Meos remetire pedes, ne me ut sorex prodam. Optime blue
Profecto hoc nobis processit negotium. Nunc intro eo
Foresque placide has claudam, ac simulabo, quasi modo surrexerim.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij blue
CAROLUS, FRIDERICUS

CAR. Quanto hanc in pectore rem voluto magis, tanto mihi auctior 1435
In animo est aegritudo. Ad illumne modum mihi os esse oblitum?
Neque id antea perspicere quivi? Quod cum scibitur, integrum
Per orbem irridebor: hic ille est rex ductus, cui verba data sunt,
Cuius filia, Graeco desponsata regi, secretarium
Nescio quem totam noctem secum habuit suo in cubiculo. 1440
Enimvero hic apud nos, Eginharde, confregisti tesseram.
Non hercle is sum qui sum, nisi hanc iniuriam meque ultus hinc
Pulcre fuero. Non meum imperium — age, mitto imperium — non meam
Simultatem revereri? Saltem non pudere? O facinus, o
Audax inceptum! Non ego nunc mediocri iracundia  1445
Iratus incedo. Nam aegritudo mihi obiecta est ab homine, quem
fidelissimum ego ante putaram, cui nuptias filiae meae
Concredidi. At ovem credidisse lupo me huic intelligo. Heu,
Quid agam? Si tacuero, quantam ad nequitiam latissimam
Fenestram aperuero? Namque omnes deteriores licentia 1450
Sumus. Sin vero hos punivero, quantam maculam mihi et meis
Inussero? Itane a filia delusum mea, quam putaveram
Satis spectatam morigeramque? Itane hancce facere nuptias
Repudiosas, quam tanto regi in matrimonium dare
Volebam? Quid? Sin aliter divinae visum est prudentiae,  1455
Quae humana longe acutiori cernit oculo? Nescio
Profecto quid rerum nunc inceptem. Quod optimum est, meos
Summos consiliarios vocari mandabo, quibus omnibus
Totum hoc deliberandum dabo negotium. At se in tempore
Hic offert. Heus, Friderice. FR. Adsum, Rex inclite. CAR. Voca omnes meae  1460
Aulae in Palatium hoc consiliarios, excepto uno tamen
Eginhardo. FR. Hoc ago. CAR. Dic intra unius horae spatium omnes simul
Conveniant. FR. Fiet, magne Rex; iam hic ero. CAR. Sed quid me hic diu moror?
Ibo intro ut factum hoc ante conventum prius deliberem.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
EGENHARDUS solus

Iambici senarii

EG. Quam vere dicitu armat spina rosas! Quod et  1465
Ego hodie proprio sum expertus meo bono et
Malo. Nam quas nocte hac rosas pulcerrimas,
Quas festivissimas, quas praedulcissimas
Decerpsi, illas tot spinae totque perditae
Vepres sentesque vestierunt, ut prope ad  1470
Necem mens animi nostri compuncta fuerit,
Nisi rosa mea suavissimis odoribus
Mihi suis suisque calliditatibus
Astutiaque suffudisset frigidam
Meque animi dubium et vitae nescium prope  1475
Suis in portum portasset cervicibus.
Sed vide sis, Eginharde, ut ne quid nimis; omnium est
Quippe modus rerum. Amores hi tui, nisi
Porro astu providebuntur doctissimo,
Teque tuamque penitus Immulam pessundabunt.  1480
Namque hoc facinus magnum et memorabile non sine
[86] Periculo potest fieri. Nunc scio meum
Quid hesternum sibi voluerit somnium.
Nempe gynaeceum hoc fuit ille hortus; nempe in hoc
Ego pernoctans, lilia, violas, flores, rosas  1485
Mille et mille manu decerpsi mea. At haec fuit
Nimirum ille nitidissimus equus—aut equa
Potius — quae me suavissimo hinnitu suo
Oravit ut se ascenderem; super hac ego
Festivus eques altam equitavi per hanc nivem.  1490
Sed fovea illa in quam cecidi, timeo quid velit.
Sed conticescam. Nam ni fallor, rusticus
Ille redit cum socio suo et cum virgine,
Quae puerum peperit. Expectabo quid velint.

bar

ACTUS IIII, SCENA v blue
CORYDON, MENALCAS, AMARYLLIS, EGINHARDUS

Iambici octonarii

COR. Ain’ tu? MEN. Sic est. COR. Nempe coco tunicam lapideam in carcere  1495
Indutam? MEN. Ita, Corydon. COR. Et eundem compedes crassissimas
Gestare? MEN. Sic factum. COR. Et adhuc illis detineri. MEN. Ita arbitror.
COR. An non tibi docte suasi, quo ad Eginhardum tu ires? MEN. Optime!
COR. Reliquosque juristas qui tibi toties mentiti sunt, ut hos
Minoris aestimares quam ancillam quae latrinam lavat?  1500
MEN. Rectissime. Profecto, quantus quantus es, nihil nisi
Sapientia es. COR. Et ob hanc causeam mihi filius Jack, doctor est
Parisiis in medicina factus. MEN. Itane ais? COR. Sic est. Caput
Habet, sicut ego. Nam quicquid scit, illud habet in memoria.
MEN. Ideoque etiam te huc mecum duxi, ut mihi sis advocatus et  1505
Orator meus. COR. Hoc faciam. Sed nonne isthic secretarius
Est Eginhardus. MEN. Ubinam est? COR. Illic, viden’? MEN. Video. Quin adibimus?
COR. Abi tu prius, ego hic quasi in insidiis morabor. MEN. Ut lubet.
COR. Tu, Amarylli, veni ad me. AMA. Venio, mi Corydon. COR. Menalca, Menalca, age, hem
Menalca, redi. Nunc tu pileum etiam detrahe tuum, et genua  1510
Incurva, et domino etiam diem bonum precare. MEN. Sic agam.
Bonus dies, domine. EG. Salve. MEN. Salve et tu, domine, quomodo
Dormivisti hac nocte? EG. Utcunque. At cur iam venisti? Nam nimis
Pene est mane. MEN. At nescis, mane quod occeperis negocium
Agere, id diem procedit totum? COR. Iam inde a principio hic est probus.  1515
Non pol cessavit doctum verbum dicere. MEN. Quid autem cocus
Antrax agit? An adhuc inclusus est cavea? EG. Modo omnia
Confessus est. MEN. Hem. COR. Euge! EG. Per lorarium a me ille veniam
Petiit, seque tuam filiam ducturum promisit. Men. Probe.
COR . Audis, Amarylli tu, quid loquitur? Hodie sponsa eris. AMA. Audio.  1520 @@@@@
EG. Modo etiam mandavi ut suis emitteretur vinculis.
Men. Atque hem lorarios duos! Credo Antracem adesse. EG. Is ipsus est.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj blue
ANTRAX, EGINHARDUS, CORYDON, MENALCAS, AMARYLLIS

AN. Mitte nunc me. Non me similem avis faciam, ut fugiam. Non ego
Nequius unquam in mea dormivi vita, neque ego hac nocte, pol,
Me longiorem vidisse autumo. Credo equidem tam diu  1525
Solem dormivisse atque appotum probe. Mirum est sese nisi
In coena plusculum invitavit. At, pol, nunc ad infimum
Adhaesit mihi ventrem fames; totus frigeo. Amarum os habeo,
Dentes plenos. Hae fauces lippiunt fame, oboriuntur, ah,
Tenebrae Genua haec inedia prope succidunt, ex quo meas  1530
Relliquiarum relliquias non degustavi. Aedepol dies
Hesternus pervorsus mihi et advorsus plane obtigit et malus.
Quae me clam sum ratus facere, ea omnia palam nequissimus
Fecit rusticus, hic me vitii complevit et formidinis.
EG. Heus coce, procede huc; periisti nisi verum nunc scivero.  1535
AN. Quis me vocat? Eginhardus est; me ad huius abiiciam pedes.
COR. Profecto hic hodie longe est alius quam fuit heri. EG. Quid ais?
Quid vis tibi iam? AN. Mi domine secretarie, te obsecro, per deos
Atque homines perque stultitiam meam. EG. Dic, me quid obsecras?
AN. Inscitiae meae et stultitiae ignoscas; nunc demum scio   1540
Memet fuisse excordem, coecum, incogitabilem, improbum;
Meruisse equidem me maximum fateor malum, fateorque me
Peccavisse, et me culpam commeritum scio hanc gravissimam.
Id adeo te oratum advenio, ut animo aequo ignoscas nunc mihi.
MEN. Cur ausus es id facere, ut id quod tuum non esset tangeres?  1545
AN. Quid vis fieri? Factum est illud, fieri infectum haut potest magis.
Deum credo voluisse, nam ni hoc vellet, non fieret scio.
EG. At ego Deum credo voluisse ut te in custodia enecem.
AN. Ne istuc dixis, domine. EG. Quid ergo tibi puellam tactio est? blue
AN. Quia vini vitio atque amoris feci. EG. Quid? Coce audacissime!   1550
Cum isthacne oratione huc ad me adire te ausum esse impudens?
Nam si isthoc ius est, ut si tu istuc excusare possies,
Ibi clara luce deripiamus aurum matronis palam;
Post id, si simus prensi, dicemus et affirmabimus ebrios
Amoris nos causa fecisse; nimis amor et vinum utile est.  1555
Quando ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
AN. Quin ultro tibi nunc supplicatum venio ob stultitiam meam.
EG. Non mihi homines placent, qui cum malefecerunt, purgare se
Volunt. Tu illam scibas tuam non esse, non oportuit
Attactam. AN. Ergo quia ausus sum tangere, non causificor eam  1560
Ego quin nunc habeam. EG. E re tua, ut opinor, tu feceris quia
Aulam nunquam introibis, nisi puellam duces. Men. Ergo bona
Mihi fide iura, quod ducturus sis. COR. Abi tu, Amarylli, dic
Tibi promittat. AMA. Sic faciam: promitte mihi tu nequam. AN. Hic manum
Habes. AMA. Te ducturum me?. AN. Ducam te. MEN. Hodie fieri nuptias  1565
Volo. AN. Fient. EG. Ego nunc abibo, nam audire has nugas mihi
Nunc non est otium. Tu, Antrax, cura ut sacerdos ocius
Te cum illa iungat. De te vero, propter scelera tua et tuam
Perfidiam propediem supplicium sumam, quo sis omnibus
Exemplum, nam non sic abibit. AN. Faciam, domine. EG. Si sapis. 1570

bar

ACTUS IIII, SCENA vij blue
CORYDON, MENALCAS, ANTRAX, AMARYLLIS

COR. Nunc ego cocum hunc deridere et comedere gestio; faciam
Ex insulso salsum. MEN. Age, lude illum. COR. Gratulor tibi nuptias
Tam prosperas et optatas. AN. At tu male pereas. COR. Vide
Vide, amores hic tuos. AN. Non video amores, sed video aliquam
Hic meretricem. AMA. Ego vero furciferum. COR. Quaeso hoc sis vide, satin 1575
Ut facete atque ex pictura astitit. AN. Sicut veneficam
Quidem decet. MEN. Si ecastor hic homo sinapi victitet,
Non censeam esse tam tristem posse. COR. Hem lepidam virgunculam
Lepidumque mercimonium. Quid tibi videtur hoc, coce?
En filium ante nuptias, quid censis te post nuptias  1580
Habiturum? AMA. Imo, Antrax, puer hic quem tibi peperi simillimus
Tui plane est, qui, ubi natus est, ollas iam poscebat sibi.
AN. Perii. COR. Hunc videre saepius exoptabamus diem, coce,
Cum ex te esset aliquis, qui te appellaret patrem, evenit. Deo
Gratiam habeo. MEN. Reduc uxorem ac noli advorsari mihi.  1585
AN. Nolo mihi oblatratricem intromittere. COR. Cur non vis? Nam liberos red
Procreare lepidissimum onus est. AN. Nequam es. COR. Amarylli. AMA. Quid tibi
Vis? COR . Non times huius aqualiculum? AMA. Mus non suffocarier blue
Sub foeni meta solet. COR. Hic bene cubabis. AN. Imo perpetim
Noctem in stramentis pernoctabit. AMA. Quid tum, dummodo tu sies 15905
Mihi pro stragulo. AN. Ego vero castra sequar, nam dudum levis
Armaturae miles fui. MEN. Imo levissimae. COR. Bene. Nam haec potest
Te cum ventre tuo e fossis trahere. Puer vero tuus hic recens
Natus, erit armiger; gestabit hic peregre clypeum tuum et
Galeam et sarcinam. At hinc tu interim placidissime in tentoriis  1595
Dum praelium committitur, cubabis cum meretricibus.
Finito praelio, ad spolia vel te ad gallinas conferes,
Aut sector zonarius eris. AN. At tu eris ornamentum patibuli. blue
COR. Quaeso, coce, omitte tuam isthanc iracundiam atque ita uti decet
Hilarum atque lubentem te fac in tuis iam nuptiis, et hanc  1600
Facito ut ames. AN. Ego isthuc videro atque faxo plena sit
Illa favillis, fumo, ac polline coquendo et verrendo. Insuper
Meridie ipso faciam ut stipulam colligat; ibi hanc meretriculam
Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est. COR. Placet. Nunc nunc mihi
Videre sapere. Sed ubi est tibicen quique hymenaeum coco  1605
Cantillet? MEN. Quin domi nunc ipse habet quacum canat, aut ubi
Cantare non vult, saltabit. AN. Ego intro ibo. Furcifer, vale.
MEN. Filia, sequere illum. AMA. Sequar. MEN. At quid, mi Corydon, nunc nos agimus? COR. Hoc red
Tibi dicam. MEN. Age dic. COR. Quoniam e re nata melius fieri non potest
Quam factum est, ideoque prius nos potabimus, antequam domum 1610
Iverimus. Sic demum defecato animo nos possumus
Abire. MEN. Sic quoque optimum censeo. Sed ubinam hederam aliquam
vino vendibili suspensam inveniemus? COR. Heri dictum est mihi
Hic cauponem aliquem vinum praestantissimum vendere. Sed is
Suo pro vino in singulas mensuras florenum exigit.  1615
MEN. Ergo unica mensura floreno est? COR. Sic aiunt. At, Menalca, tu
Nescis istiusmodi milvios non uno, sed duplo aut triplo
Plerumque pretio frumentum vinumque vendere? Sed veni,
Videbimus num vilius in urbe hac offendamus. MEN. Lubet.