Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS III, SCENA i blue
CAROLUS MAGNUS, EGINHARDUS

Iambici senarii

CAR. Postquam, Eginharde, satis diu deliberavimus,
Partim, quae ad meorum commoditatem civium,
Partim autem ad amplificandos Imperii mei
Terminos pertinere videbuntur, nunc prandio  840
Finito sublatoque convivio, parum
Animi gratia huc expatiari nobis lubet.
Ne vero et hoc absque suis tempus fructibus
Nunc nobis elabatur, in tempore incidit
Quoddam, quod tibi demandabo. EG. Dictum puta,  spacer845
Nempe ut curentur recte haec. CAR. Imo aliud. EG. Quid est
Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
CAR. Nihil isthac opus est arte ad hanc rem, quam paro,
Sed iis, quas semper in te intellexi sitas,
Fide et celeritate .EG. Quin expecto, quid velis. spacer850
CAR. Ego, postquam iam aliquot annos experientia
Testante tuam serviendi promtitudinem
Et fidelitatem consulendi, tum simul
Summam mandata exequendi vigilantiam satis
Superque perlustravi, scis, feci ut meus  spacer855
Consiliarius esses atque secretarius.
EG. In memoria habeo. CAR. Haut muto factum. EG. Gaudeo
Si tibi quid feci aut facio quod placitum siet,
Maxime rex, patriaeque tuae pater ter inclite, et
Id gratum fuisse advorsum te, habeo gratiam.  spacer860
Sed et hoc molestum est: nam isthaec commemoratio
Quasi exprobratio est immemoris beneficii.
Quin tu uno verbo dic, quid est quod me velis.
CAR. Ita faciam. Scis, Eginharde, meam filiam
Cui desponsata sit? EG. Scio, rex ter inclite,  spacer865
Nempe Graeco Regi. CAR. Sic est. Huic velim ut meis
Verbis, cum salute perquam amicissima, ocius
Epistolam exornes. EG. Et hoc ago, magne rex.
Verum quidnam argumenti erit huic epistolae?
CAR. Quoniam mea filia, nempe Imma delectissima,  spacer870
In gynacaeo regali hoc, ut filiam decet
Regis, educta est; iamque hos aetatis terminos
Attigit, ut non solum passim plurimis procis,
Satis antiquo prognatis olim stemmate,
Placuerit, sed et insuper iam, quem modo dixeras,  spacer875
Regi Graeco sic promissa sit, ut nil magis
Restare videatur quam nuptialia,
Quae utrosque bono auspicio coniungant, vincula.
Ideoque, quod felix faustumque sit mihi
Meaeque dilectissimae filiae et suo  spacer880
Sponso, velim ut nuptiarum quam fieri potest,
Solennitas curetur, simulque quo die
rex Graeciae meam filiam domum suam
Sit ducturus, mihi significetur. EG. Hoc ego,
Inclite rex, sine mora explicatum tibi dabo spacer885
Negotium. Sin vero Regi Graeciae
Non commodum erit, ut tam repente nuptias
Celebrare potuerit, quid tunc agendum erit?
CAR. Id deinceps ego videbo. Quid vero moram
Afferre possit? Annon omnia certa sunt? spacer890
Annon verae sunt nuptiae? Tu modo dies
Ut mihi nuptiarum indicetur, fac maturrime
Procures. Nam quo citius tales nuptiae
Celebrabuntur, eo erit mihi gratius. Equidem
Sponsarum procrastinationes admodum, spacer895
Ut scis, periculosae sunt. EG . Vera memoras.
CAR. Non raro enim fieri assuevit, ubi nuptiae
Et matrimoniorum copulatio
In longum nimis dilata tempus fuerat, ut
Deinceps vel maledicae linguae vel novi spacer900                               
Amatores tantas turbas conciverint,
E quibus sese extricare fuit difficilimum.
EG. Verum hoc quidem est, sed quo magis tua filia,
rex inclite, caste, pudice, et liberaliter
Educta est (ut profecto admodum regaliter spacer905
Casteque est educta) hoc minus, quod dixeras,
Metuendum est. CAR. Non equidem hoc metuo. At sapientis est
Omnem prius in animo meditarier exitum.
Ideoque, cui iam semel desponsaveram meam
Filiam, eandem sponso desponsatam suospacer910
Iungi volo. Hoc argumentum erit epistolae.
Quam pro tua scribendi promtitudine
Adornabis. EG. Fiet, ut mandasti, magne rex.
CAR. Interim vero immortali et potenti meo Deo
Non possum satis dignas commemorare gratias, spacer915
Qui mihi non tantummodo vitalem spiritum,
Fortunam prosperam atque fortitudinem
In omnibus periculis totque inclitas
Ex meis hostibus victorias largitus est,
Sed et hac affinitate nova, genus novumspacer920
Regiumque sic generi iuncturus est meo,
Ut quod alterum affecturum sit maioribus
Ornamentis et decoribus, pol, nesciam.
EG. Profecto, Dive rex Francorum Carole,
Quotiescunque in tuae sortis fastigium spacer925
Meos oculos coniicio, ibi vix unum et alterum
Totius orbis monarcham perlustravero,
Qui tibi pares perhiberi poterunt, seu tuas
Virtutes tibi Martis sive Artis dixero.
CAR. Mihi tamen semper videtur rectius spacer930
Ingenii quam virium opibus conquirere
Gloriam, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis
Est, memoriam nostri quam maxime efficere
Longam. Nam divitiarum et generis gloria
Fluxa atque fragilis est. Virtus vero unica spacer935
Clara aeternaque habetur. EG. Ita est, rex maxime. Nec et
Unquam tibi ingenii maiestas defuit.
CAR. Nihil vero inter aulicos meos magis
Odi quam animos audaces, varios, subdolos,
Simulatores ac dissimulatores prope spacer940
Rei cuiuslibet; contra illos maxime
Amavi, si talibus sunt usi moribus,
Qui ex liquido canali aperti pectoris fluunt.
EGProfecto, semper candor suum meruit decus.
Car. Quapropter et tu, Eginharde secretarie, spacer945
Ut fecisti, de meo modo atque moribus
Vivito antiquis. Quae ego tibi praecipio, ea tu
Facito; nihil ego istos Consiliarios moror,
Qui tanquam dolia inexplebilia, gentium
Tributo ventres improbos alunt suos, spacer950
Quique amicitias inimicitiasque non bona
Ex re, sed ex commodo aestimant, magisque habent
Vultum quam ingenium bonum, qui more Verconii blue
Thurini fumos vendunt, bonique militis
Officio strenue funguntur, cum manu spacer955
Tagaciet hastis pugnandum est argenteis. blue
EG. Semper ego usque ad hanc aetatem ab adolescentia
Tuis servivi servitutem, Maxime
Rex, imperiis et praeceptis. Pro ingenio ego
Me liberum esse sum ratus, sed pro tuo spacer960
Imperio servire servitutem tibi meum
Animum aequum censui. CAR. Et hoc probavi eo magis.
EG. Isthaec autem ego mihi semper aetati meae
Tegumentum habui, neu penetrarem memet usquam, ubi
Esset damni conciliabulum, neu abraderem spacer965
Miserorum loculos, suumque adimerem alteri aut tibi
Argentangina mea; aegritudinem gravem blue
Parerem parsi sedulo; tum sarta tecta tua
Mandata usque habui et habebo mea modestia.
CAR. Laudo. Nunc vero quoniam tempus est, ut et   spacer970                 
Sacris incumbam, me intro conferam meum
In conclave. Tu, Eginharde, rem fac sedulo
Et hanc et illam des effectam. Nunc vale.
EG. Fiat ut mandasti, rex invictissime. Vale.

bar

ACTUS III, SCENA ij
EGINHARDUS solus

Rex abiit. Proh summe Deus, qua pulcherrima spacer975
Fortuna, qua regis mei placidissima
Fruerer gratia, si amor non turbellas suas
Et fel et absynthium intermiscuisset? Ah,
In quas ego miser nunc agitor angustias?
Itane contra meam Immam dilectissimam,  spacer980
Itane contra memet ipsum hanc potero epistolam
In rivalis mei scriptitare commodum?
O fors fortuna, ut nulli perpetuo es bona!
Tot me impediunt curae, quae meum animum trahunt
Diversae: amor, misericordia, tum strenua   spacer985
Sollicitatio nuptiarum, iussa Caroli
Regis mei, qui tanto me fastigio
Honorum collocavit. Ut ego advorser huic?
Heu mihi, incertum est, quid agam! Iamque parte ab altera
Amor me raptat, agitat, stimulat, excruciat.   spacer990
Hinc doleo, quod vel haec non meo vel quod ego non
Illius stemmate sum ortus; illinc omnem ego
Spem abiicio, quia vita mea sponsa alterius est.
Ab altera parte meae dilectissimae
Dissidium ac segregatio me funditus   spacer995
Exanimat. Ah, dilectissima Imma mea, tibi
Ille est iungendus, cui te non posse nubere
Iurabas; ille vero obliviscendus est,
Quem unum ex omnibus amare, absque quo nec vivere
Diu posse, affirmabas! O miserrime   1000
0Eginharde, siccine reliquere decus tuum
Vitamque cogeris? O leves sortis vices!
At hodie, quam me accessit haec familiariter!
Ut pudice verba fecit, ut percommode
Et cogitate! Ut hodie modeste praebuit   spacer1005
Orationem et amorem omnem mihi suum!
Sed quascunque iam ludibrium fortunae minas
Mihique meaeque conciliabit amasiae,
Hoc unum tamen verissime queo dicere:
Certe Imma, si non corpore, animo tamen mea est.spacer1010

bar

ACTUS III, SCENA iij blue
MENALCAS, AMARYLLIS, EGINHARDUS

Iambici octonarii

MEN. Quae res bene vortant mihi et tibi et puero tuo et nuptiis novis.
Sequere hac, mea gnata, me, cum Dis volentibus. Cui rei opera
Detur, scis, tenes, intelligis. Communicavi omnia mea
Tecum consilia; ea causa ad hoc exemplum exornavi te ego.
Accedes tu mecum secretarium iam regis Caroli. spacer1015
AM. Heu, Heu. MEN. Quid stulta ploras? AM. Heu, metuo accedere hunc magnum virum.
MEN. Quamobrem? AM. Quia nescio cum illo quid loquar. MEN. Hem tu meretrix, vide.
Quam stulta sis. Scire potuisti quomodo cum regis coco
Caput collimare debeas. Nunc vero quod in rem erit tuam,
Loqui nescis. EG. Ego vocem hic loquentis modo me audire rustici spacer1020
Visus sum. At ecce, hic venientem conspicor. Miror quid hic sibi
In aula velit cum puella et infante. MEN. Nunc mercedem pervelim
Dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet demonstret. EG. Alloquar
Hunc hominem. MEN. At quis hic est qui tam magnifice huc confert ad nos gradum?
EG. Quid agis hic, rustice, quem quaeris, quid vis tibi? MEN. Ah, mi Domine, te spacer1025
Obtestor teque oro et quaeso, ut te ne pigeat paululum operam
Mihi dare, quod te orabo. EG. Quid oras, dic. MEN. Hunc, quem quaero, mihi
Si commonstrare potes, a me solidam et grandem inibis gratiam.
EG. Quod nomen est illi? MEN . Hominem strenuum, spectatum, atque optimum
Eum esse dixerunt. EG. Ridiculus es. Quin nomen dic mihi. spacer1030
MEN. Illi Eginhardo nomen est; novistine eum? EG. Tam facile quam me. Age
Dic quid acturus sis cum illo. MEN. Nisi apud ipsum Eginhardum rem meam
Eloqui potero, frustra hic sum. Satis enim ab advocatis pessumis
Quibusdam in transennam ductus fui. EG. At si ipsum Eginhardum alloqui
Voles, me alloquere. MEN. Pro Deum, num tu es Eginhardus ipsemet spacer1035
Forsitan? EG. Ipsus sum. MEN. Esne tu regis mei secretarius? EG. Ita.
MEN. Ille iurista admodum bonus? EG. Quin potius longinquos logos
Omitte et, quam potes, tam verba confer iam nunc maxime
Ad compendium. MEN. Quaeso prius hunc, quem fero, leporem accipe et boni
Consule hoc munusculo. EG. Quin tuum tibi servas leporem. MEN. Quaeso accipe.spacer1040
EG. Dico tibi ut serves; potes hunc aut vendere aut ipsemet esse leporem.
MEN. Eho, num non es advocatus? EG. Quid tum? MEN. Cur non igitur hoc,
Quod tibi donare volui, vis accipere? EG. Anne omnes tu putas
Dorophagos esse, qui principibus a consiliis sunt? MEN. Ego
Vero iurare ausim me quoscunque antehac consiliarios spacer1045
Accessi, nihil boni efficere potuisse sine amplo munere.
EG. Crediderim. MEN. Semper mihi aut caseus aut gallus gallinaceus
Aut pernae aut farcimina vel ova donare necessum fuit.
EG. Enecas me longo sermone tuo; cur non ad rem tuam redis?
MEN. Eloquor; animum advorte igitur, mi domine, et ignoscas nunc mihi.spacer1050
Nam ego ad te tanquam imperitus rerum discipulus venio suos
Ad magistros. Eg. Dic modo. MEN. Cocus Antrax, ut brevissimis loquar
Omne negotium, neque boni neque liberalis functus officium
Est viri. EG. Quid isthuc? MEN. Filiam meam, hanc Amaryllida, quam vides
Hic stare, vitiavit. EG. Hem; quid ais? MEN. Nondum dixi tibi quod est spacer1050
Gravissimum. EG. An quidnam est etiam amplius? MEN. Vero amplius. Quia hoc red
Quidem ferendum aliquo modo est. Persuasit vinum, nox, amor;
Humanum est. Ubi scit factum, ad me venit ipsus ultro lacrimans,
Orans, obsecrans, fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
Ignotum est, tacitum est, creditum est. Interim mea filia ex eo spacer1060
Compressu gravida facta peperit. Ille autem vir bonus hic
Nusquam vult apparere. Anguilla est, elabitur. EG. Tune rustice
Pro certo isthaec commemoras? MEN. Filia mea in medio est, ipsa res
Loquitur. Puer hic ex illo natus est. Imo, si mihi
Non vis habere, cocum adduce, vinci. Quaere rem aut factum hoc magis bluespacer1065
Extorque, nisi ita factum est, domine. Postremo Antrax ipsemet
Non negabit, coram ipsum cedo. Quin insuper etiam scelus,
Postquam tam miserrime est meam ludificatus Amaryllidem,
Me et Corydonem, meum socium, ex ipso hoc loco velut anseres
De frumento absterruit, abegit, ubi meque atque etiam sociumspacer1070
Meum adeo ornatos et depexos dedit, ut quid fuerimus et
Ubi fuerimus, ambo non sciverimus. Quin unico mihi
Misero homini plus quingentos colaphos infregit, ut caput
Hoc meum totum etiamnum sit tuber et omnes dentes mihi — viden’?—
Labefacti sint. Nunc vero omnis spes in te, Eginharde, sita est mea. spacer1075
Te solum habeo; tu es patronus; tu parens. Si tu me deseris
Plane perii. EG. Cave dixeris. Nec faciam, neque me satis pie
Posse arbitror. MEN. Quaeso ne sis ut alii fuerunt iudices,
Qui contra nequam cocum nihil audebant aequi molirier.
Perrexi ad alios; veni ad alios, deinde ad alios. Una res: spacer1080
Omnes compacto rem egerunt quasi uno edocti in ludo. EG. Age
Mi rustice, sis animo bono; nitar, faciam, experiar, et hanc
Animam relinquam potius quam te deseram. MEN. Sed, domine mi,
Hoc tu facito cum animo cogites, quam magni vos estis viri,
Quam estis maxime potentes, dites, fortunati, nobiles, spacer1085
Tam maxime vos aequo animo aequa noscere oportet, probos
Si vos voltis perhiberi. EG. Fient, quae fieri aequum omnia est.
MEN. Decet te facere. EG. Ergo abi, et cocum Antracem huc cito voca foras.
Extemplo ut adsit, vide. MEN. Sic faciam, domine secretarie.
Tu meretrix interim me expecta, dum hunc nebulonem adduxero. spacer1090
Eg. Quo is homo insinuavit pacto se ad te? AM. Blanditiis, dono, munere.
Suis enim blandimentis me pessum funditus dedit.
EG. At non morem gestum oportuit. AM. Ah, mi domine secretarie,
Ille mihi tam bona dedit verba ut facere haut aliter potuerim.
Quam facile est ludificare simplicem et puellam rusticam! spacer1095
EG. Ubi vero ad te cepit alludere? AM. In culina, in angulo, ad manum
Sinistram. EG. Non quaero hoc, sed ubi tu illum ceperis cognoscere,
Illud volo. AM. Ubi illum ego cognoverim? In culina hac, ubi biennium
Totum miserrima famula patinas et quadras laveram.
Tum demum me nequam ille indignis deludificavit modis.spacer1100

bar

ACTUS III, SCENA iiij blue
MENALCAS, ANTRAX, EGINHARDUS, AMARYLLIS

Iambici octonarii

MEN. Exi, inquam, age exi, exeundum hercule tibi hinc foras est, furcifer!
Alios tibi posthac quaeras, cui centones sarcias, scelus.
Non mihi amplius nugari poteris. AN. Quid feci, trifurcifer?
MEN. Quod homo nequam. AN. Tune homo murcide mihi audes inclementer hic
Dicere? MEN. Exi, inquam, aut si me non strenue vis sequi, ego te quasi canem spacer1105
Hominem insectabor lapidibus nequissimum. Nam hercle cocum
Te irridere me ut sinam? Satius est mihi quovis miserrimo
Interire exitio. Modo sis veni huc, invenies infortunium.
Ego te hodie faxo recte acceptum, profecto ut dignus es.
Eg. Ubi is nequam est? AN. Adsum, domine secretarie. EG. Heus, homo nihili,spacer1110
Cur tanta es confidentia et sceleratissima libidine,
Qui virginem audebas violare? AN. Quamnam? EG. Quam? Rusticam
Hanc puellam, quae hic astat, viden’? AN. Non aedepol hanc quod sciam
Unquam ante hunc diem oculis vidi meis neque novi, neque adeo
Hanc novisse volo. AMA. Quid ais? Quasi tu nebulo me non noveris? spacer1115
AN. Quid, venefica? AMA. Non tu mihi bona promisisti fide
Me ducturum esse? AN. Quisnam? AMA. Tu. AN. Quis ille Tu? Am. Tu tu, inquam ego.
Vin’ tu afferri noctuam, quae tu tu usque dicat tibi? EG. Possumne ego
Hodie ex te exsculpere verum? AN. Facilime. EG. An huic tu nuptias
Promisisti? AN. Quid? Ego huic nuptias promiserim? Herculespacer1120
Conceptis verbis iam iusiurandum, secretarie, dabo:
Me nunquam quicquam cum illa! MEN.Non potest pietate obsistier
Ut res sunt ceterae. Deum quidem, quem est aequum maxime
Metuere, eum minimi facit. AMA. Sed mihi assunt testes qui mihi blue
Illud, quod ego dico, assentiant. Qui testes? AMA. Testes. AN. Hem mala spacer1125
Merx, quid testicularis? Ego tibi istam scelestam, scelus, linguam funditus
Abscindam. AMA. Heu heu! MEN. Atqui si illam digito attigeris uno, illico
Oculi effodientur. AMA. Heu heu! MEN. . Quid, meretrix, ploras? Quid eiulas?
Eiulatione haut opus est, oculis miseriam addis, nam in re mala
Animo bono si utare, adiuvat. Tanta incepta res semel red spacer1130
Est, haut somniculose hoc agendum est. AN. Quid tecum murmuras, scelus?
EG. Verbis velitationem fieri compendi volo. Virginem
Si vitasti hanc, duc uxorem. AN. Domine secretarie, hunc virum
Larvae et atra bilis agitat, nam mera deliramenta loquitur. red
Ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me. Am. Domine mi, spacer1150
Per supremi regis regnum iuro et matrem sanctissimam
Familias Mariam, quam me vereri et metuere maxime
Aequum est, ut extra unum hunc mortalem nemo unquam mihi corpore
Corpus contigit, quo me impudicam faceret. AN. Heus tu, mulier es,
Audacter iuras.Quid ais, Antrax? Tu es qui nil curat Deum.spacer1140
Fraudis, sceleris, parricidii, periurii plenissimus.
Impudens, nequam, fur, impurus, fallax, inverecundissimus.
EG. Dic obsecro hercle serio, quod te rogem. Cave mihi
Mendacii quicquam. AN. Quin tu ergo rogas? EG. Vidistine tu prius
Hance rusticam puellam? AN. Vidi quidem illam saepius in mea hac spacer1145
Culina, ubi patinas et quadras lavit. EG. Hem, scelus, modo
Illa te vidisse negabas? Nunc vero aliud mihi praedicas?
An nescis mendacem oportere esse memorem? AN. Non hoc dicere
Commemini. EG. At tu, furcifer, hoc negabat modo! AN. Os mihi sublinere vis.
AMA. Imo mihi stolidae suis sublevit os turpissimis spacer1150
Offuciis. Nucleum amisi, mihi reliquit nunc putamina.
AN. Quae te intemperiae tenent? Quas tu mihi tenebras trudis? Tibi
Scelesta, non est sanum sinciput. MEN. Nunc, domine, intelligis,
Quod hic ea quae sunt facta, infecta prorsus esse acclamitat.
Quae neque sunt facta, neque ego in me aut haec in se admisit, arguit. spacer1155
AMA. Heus, nebulo, sive ducas me sive non, ego puerum tuum,
Ex te qui natus est, huc ponam in terram. Tuus est, serva eum!
AN. Nunc adeo ut tu sis sciens, ni puerum tollis, iam ego hunc via blue
In media provolvam teque ibidem pervolvam in luto. AMA. Hem scelus,
Aliam nunc orationem despoliatae praedicas mihi. spacer1160
Longum alium te praebes, inquam, nunc atque olim cum me amaveras.
Alius atque olim cum illiciebas me blande ad te ac benedice.
Tum mihi culina quoque arridebat, cum ad te veniebam tua;
Me unice unam ex omnibus te amare aiebas mihi. Quod iusseram,
Quod volueram, faciebas; quod nolebam ac vetueram, id cane spacer1165
Et angue peius fugiebas. Ant. Mentiris, meretrix. AMA. Imo tu
Mentiris, qui me interfecisti pene vita et lumine,
Quique vim doloris magni per voluptatem tuam in meum
Condidisti corpus, quo, aedepol, nunc etiam morbo misera sum.
An nescis ubi me in tenebrosum concluseris angulum? Et mihi spacer1170
Dixeris: “Mea vita, mea medulla, mea festivitas, sine
Tuos ocellos, mea, deosculer, voluptas; quaeso te
Sine me amare, meus festus dies, meus passerculus?”
Tum tu furcifer quasi mus per parietem te insinuasti. Num ego
Tibi quid mentita sum? Aut huius benefici es tu adeo immemor? spacer1175
AN. Ohe iam satis est, comprime te, nimium tinnis, relinque etiam spacer
Aliquantum orationis, cras quod mecum litiges. Am. Tibi
Ut ego taceam? Satis mihi fecisti fucum, cum primitus
Aiebas rem seriam velle agere mecum, nec suspicio erat
Tum dolo malo haec fieri omnia. Ipse accumbebas mecum, mihi spacer1180
Te dabas, sermonem quaerebas. Nunc vero postquam, furcifer,
Me gravidam et pulcre plenam fecisti, et nunc me matrem vides
Esse factam, promerenti optime hocce preti nunc redditur?
Quot mihi blanditias? Quid mihi promisisti doni et boni?
Quot admovisti mihi fabricas? Quot fallacias? Quam aegerrime spacer1185
Exsculpsisti a me, ut facerem! Annon promisisti tu modiolum
Mihi vini dare? EG. Hem coce Antrax, ut nunc noscas penitus quid mei
Animi super hac re sit, ausculta: quoniam mendaciis tuis
Subdolis neque mantellum neque fuga malefactis neque perfidis
Tricis hospitium neque diverticulum dolis ullum obviam est, spacer1190
Et tanquam mus in pice haeres, ideoque aut haec puella rustica,
Cum infante, est habenda, aut in lapidea custodia atque carcere
Moriendum est. Harum duarum conditionum tu nunc utram
Malis vide. AN. Quid? Egone meretricem ducam? Cum puerulo
Virgineo? Hanc rusticam, monoculam, doliarem, caesiam, spacer1195
Cludam, crassam, nigram, sparso ore, adunco naso, ego, domine
Secretarie, non possum. MEN. Eia ut elegans est. An nescis, coce,
Tempore nocturno omnes vaccas esse nigras? EG. Ergo rusticam
Hanc, quantum audio, non vis ducere? AN. Neque possum neque volo. EG. Rustice
Tu, i propere et lorarios aliquot intus exire iube. MEN. Fiet. Hicspacer1200
Mox adero. Quantum video res parata est mala in vesperum huic coco.
Nam et coenandum et cubandum est intus male. EG. Flagitium hominis, ego
Te fame, ego te siti malefactis amatorem ulciscar probe.
Ego te, pol, probe incommodis angam. Faciam ut iam dignus es,
Vitam colas, Acherontis pabulum, flagitii et facinoris spacer1205
Persequentem, stabulum nequitiae. Quam hîc meretricem non amaveras?
Aut cui nihil dederas? Ideoque tibi hoc iterum loquor,
Nisi puellam hanc tecum huc iam, quantum potest, adducis, exigam
Hercle ego te ut quis sis nescias! Quid nunc est? Quid est? Quin ocyus
Mihi dicis quid facturus sis? AN. Non possum. MEN. Cum lorariis spacer1210
Hic adsum. EG. Iniicite huic actutum manicas mastigiae. AN. Quid hoc? Quid hoc
Est negotii? Quid ego deliqui? EG. Rogas, sator sartorque tu
Scelerum et messor maxime? MEN. Imo nebulo meam filiam turpissime
Occavit. EG. Astringite isti sultis vehementer manus. MEN. Ego
Simul astringam. AN. Obsecro. EG. Illuc abductus sit recta in carcerem, spacer1215
Ut dignus est. Ego profecto illis aulicis aliis probum
Documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat. MEN. Age
Omnium quantum est qui vivant hominum homo ornatissime, domine
Secretarie, quo nunc ego ibo cum mea filia? EG. I domum.
Cras vero redire potes, ibi operam dabo, quo negotium spacer1220
Tuum, ut par est, curetur. MEN. Vale. Tu vero, Amarylli, iam quia
Advesperascit, ocius me cum puero sequere. AMA. Sequor.

bar

ACTUS III, SCENA v blue
EGINHARDUS solus

Iambici senarii

Improbe Amor, quid non inceptas, in quae mala
Mortalium devios non trahis animos?
Quid sceleris, quid dedecoris, perfidiae, probri, spacer1225
Intentatum et inausum soles relinquere?
In primis vero, ubi talem vinctum attines virum,
Quem vel ratio vel bona fortuna deserunt.
Ad me vero quod attinet, quanto magis
Magisque cogito, profecto hic amor 1230
Meus mihi magnum dabit infortunium,
Nisi eundem consilio quodam fulciam.
Sed ut ut res sit, quis tam generosissimam fdeam,
Nempe meam Immam, non penito pectori imprimat?
Non amet? Non exosculetur? Non medullitus  1235
In eam liquescat? Per Deum, haec virgo unica
Vel silicem lapidem subigere ut sese amet potest.
Nam Venus non est Venus. Hanc equidem Venerem ego
Venerabor, me ut amet ac ut mihi propitia sit.
O Apella, o Zeuxis pictores, cur mortui blue  1240
Numero estis, hic exemplum ut hinc lepidissimum
Pingeretis. Nam alios pictores nihil moror
Huiusmodi tractare exempla excultissima.
Sive enim oculos illius aspicio nigerrimos,
Ibi vel mille lustro in unico Cupidines   1245
Momento; si frontem, ibi nivem; si genas, ibi
Quintam essentiam rosarum cerno; si osculum,
Illud rotundum, illud venustum, illud aureum
Et hiulcum cogito, ibi instructissimam omnium
Venerum Charitumque videor videre pyxidem.   1250
Praeterea, quae hilaritudo in facie, quis nitor,
Quae gravitas quaeque laetitia in vultu micat!
Quam usque ab unguiculo ad supremum est festivissima
Capillum! Quid papillas, ah, illas nimis
Lacteas sororiantes, gemmeas, premi   1255
Natas, quidve illas cogitem manusculas!
Quae singula totius corporis denotent decus!
Iurare possum tantam admirabilem meae
Et rarissimam Immae esse formam, ut nunquam hanc queat satis
Humani curta sermonis penuria   1260
Laudare. Nam quicquid dicetur erit minus.
Nihil hic de magno et regali, quo orta est, satu
Loquar. (Quanquam, ah, quam melius esset si filia
Non tanti regis, sed pastoris pauperis
Aut mendici potius audiret. Quam cito  1265
Illam iamdudum vel indotatam, pauperem,
Nudamque mei sociam adiunxissem lectuli!
Ut lepide, ut honeste, ut perquam liberaliter,
Atque haut gravate ego hanc venerarer deam).
At quid elegantes gestus quidve spiritum    1270
Plane regalem commemorem? Ita me Deus
Amet, ut haec unica mea Imma festivissima
Adeo dignissima est, ut vel magni dii
In amanda illa omnes nervos intendant suos!
spacerNam haec virgo dissimillima est prorsus virginum   1275
Aliarum, quae secum ancillarum integros greges
Ducunt, quae in templis, ubi saepius sunt virginum
Mercatus, se prostare et ostendi volunt,
Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius
Nec magis compositum quicquam nec magis elegans.  1280
Quae cum amatore suo cum coenant, ligurriunt;
Harum videre ingluviem, sordes, inopiam,
Quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent.
Hae sunt quae usque ab Aurora nullo cessant modo,   1285
Lavari aut fricari aut tergeri aut polirier,
Aut expoliri aut ornari aut nocte et die
Pingi, fingi. Cumque noctes diesque omni in sua
Aetate semper ornantur, lavantur, et
Tergentur et poliuntur; postremo modus   1290
Muliebris nullus est, neque unquam sic satis
Lavando et fricando saturae sunt. Vix tamen
Aegreque aliquos scrutarentur amatorculos,
Nisi sollicitando et pollicitando libere
Eductos, rerum imperitos, adolescentulos   1295
In fraudem illicerent, animosque spe evanida
Lactarent, ac meretricios turpissimis
Suis amores conglutinarent nuptiis.
spacerA quibus cum mea Imma dilectissima absiet
Longissime, meque unicum perdidissime   1300
Amet ita ut et prae me contemnat Graeciae
Totius Regem. Cur occasionem ego
Mihi ostentatam, tam optatam, tam brevem,
Tam insperatam amitterem! Si quidem nemo uspiam est
Tam ingenio duro nec tam firmo pectore,   1305
Quin ubi quicquam occasionis sit, sibi faciat
Bene. Praeserim cum amoris vulnus sanet is
Ipse, qui facit. Ideoque ego spe fretus bona,
Dum noctescit, ne mihi sermone meo morae
Quid offeram, nunc in delectissimae meae   1310
Immae cubiculum placidissimo gradu
Ire pergam, meque sic coram virginibus his
Gynaecei simulabo quasi quid regii
Mandati mihi exequendum sit apud meam
Immam, donec ab ipsa ducar in intimum retro   1315
Cubile, quod mihi patebit, sat scio.
Nam mihi et animum et fores dudum patefecerat.
Nunc placide intro ibo, accedam, atque animam comprimam.
Interim vos hac nocte me non debetis foras
Dum redeam expectare, nam mihi ad diluculum  1320
Usque cum regis mei, quam accedo, filia,
Totam, quanta erit noctem, singularis fabula,
Et taciturnum peragendum est interscenium. blue

Perge ad actum quartum