Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i blue
ANTRAX, COCI

Octonarii iambici

AN. Heus vos rapaces, vos praedones, vos nequam, vos perditi
Nebulones, me huc sequimini, atque omnes animo edictionem meam
Advortite. Nisi somnum ex oculis vestris amovebitis, spacer 355
Ita ego vestra latera loris faciam, ut valide varia sint, per Iovem,
Ut ne peristromata quidem aeque sint picta Campanica, neque
Alexandrina belluata conchilata tapetia. blue
Atque hodie dixeram omnibus dederamque eas provincias,
Verum ita vos estis negligentes, perditi, ingenio improbo,spacer 360
Officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier.
Hoc vide sis ut alias agunt res? Hoc agite, huc advertite,
Huc adhibite aures quae ego loquor, plagigera genera hominum. Hem tibi.
COC. Vae mihi. ANT. Quin nunc? Doletne? Hem, sic datur si quis herum spreverit.
Assistite omnes contra me, et quae loquor, animum huc advortite. spacer 365
Tu astitue ollas, patinasque elue, et lardum atque epulas fove focis
Ferventibus. Tu nunc, Machaerio, mullos barbatulos
Qui nunc in aqua ludunt, exdorsua, quantum potes ocyus,
Atque omnia, dum absum hinc, exossata ut sint cura. Iam tu Dromo,
Hos ceteros desquamma et purga pisces. Tu istum, si sapis, spacer 370
Viginti mihi hodie decollatos purgabis anseres,
Gallum glabriorem reddes mihi quam Veneris speculum est. Tu nisi
Salsamenta haec fac macerentur pulcre, ne incocta haec des mihi.
Munditias volo fieri. Efferte huc scopas, ut operam funditus spacer 375
Aranearum perdam et texturam improbam, deiiciam et has
Ear um omnium telas. Cape illas tu scopas. Heus furcifer,
Hoc tu, tu hoc converre. Alii ligna caedite et alii simul
Deiicite pernas. Sic vos me semper ira incenditis, quibus blue
Nunquam unam rem me hisce licet praecipere tam flocci furibus,  spacer 380
Quin centies eadem imperem atque ogganniam. Itaque iam hercule
Clamore et stomacho non queo labori suppeditare. Heus, Dromo,
Iussin’, sceleste, ab ianua hoc stercus te hinc auferri prius?
Iussin’ columnis deiici hunc pulverem et hinc has araneas?
Iussin’ in splendorem has ollas et cultros dari hos? Nihil est nisi spacer 385
Imposterum, ac si claudus sim, cum fustibus ambulavero.
Ita vos dormitis; ita vos ronchos ducitis, ita stertitis,
Ita in hara, non vero in culina habito, ita per summum Iovem
Non homines habitare hic mecum videntur, sed prorsus sues.
Sed quid resistitis? Aut quid nectitis moras? Cur non opus  spacer 390
Curatis vestrum? ’Iam omnia cocta oportuit. Pergite ocius,
Ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro, quantum possum, advenero.
Ac iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi supellectilis
Situm, cum ego revortar, vos monumentis monebo bubulis.

Senarii

Nunc per forum ego spaciabor et videbo simul spacer 395
Quidnam novi otiosi homines ferant, et hinc
Ad amicam degeram, quod in sinu fero
Ventri stabilimentum, hoc frustillum laridi.
Ego enim a puero mulierum maximus fui
Sectator, uxorem vero habui nunquam, neque  spacer 400
Habere adeo curavi. Namque omnes qui amant
Gravissime sibi dari uxorem perferunt.
Hinc etiam ego hanc clementem vitam civicam
Et urbanam atque secutus ocium fui.
Et quod multi fortunatum falso autumant spacer 405
Adolescentes, nunquam habui coniugem prius.
Nullus equidem amatorum laetatur nuptiis.
Praeter alias enim quas matrimonia
Molestias secum afferunt durissimas —
Quis, quaeso, vivat liber inter liberos? 410
Quis eam pecuniarum vim mihi suggerat,
Quae quotidie in usum est habenda domesticum?
Non si vel centum haberem asinos, qui mihi dies
Quotquot, nova nomismata vel nummos largiter
Cacare possent alere coniugem queam. spacer 415
Primum est habenda ancillula, tum autem pluscula
Supellectile opus est, opus est ad nuptias
Sumtu, tum puero opus est cibus, opus est simul
Matri, quae puerum lavit, opus nutrici, ut habeat
Utrem veteris vini largiter, ut potitet spacer 420
Dies noctesque opus est igne, opus est plurimis
Carbonibus, opus est et fasciis, opus
Pulvillis, cunis, incunabulis; opus
Est oleo, parvulo opus est et lacte puero et red
Farina, opus est totum diem. Nusquam hoc die spacer 425
Uno efficiatur opus, quin opus semper siet.
Quam dum apud animum rationem deputo meum,
Ibi demum me non caelibem, sed coelitem
Voco, ut qui nec coniugii nec liberum mala
Metuam. Interim foris, quod amem, habeo satis, spacer 430
Quodque domi edam et potitem etiam usque ad nauseam
Habeo. Cellarius enim tegis Caroli
Meus intimus est amicus. Hic nos invicem
Ego famem, ille sitim contra mihi compescimus.
Neque edimus neque bibimus nisi quod suavissimum 435
Carissimum et bellissimum est. Sed iam mihi
Oratio et vox comprimenda est, nam procul,
Ni fallor, rusticum aliquem nebulonem in forum
Tendentem video. Hinc expectabo quid velit
Et quid solus secum meditando murmuret.  spacer 440
At ecce, nequam venum portat anserem, et
In cavea conclusos pullos gallinaceos.

bar

ACTUS II, SCENA ij blue
CORYDON, ANTRAX

COR. Qui civitatem dixerunt antiquitus,
Per Faunum, male dixerunt, nam non civitas blue
Haec, sed potius vorago est, ita tot undique spacer 445
Voraces in ea sunt homines; ut si pluat
Diebus singulis frumento et piscibus,
Et quicquid ornat cellam promptuariam,
Tamen omnia in momento vorentur unico.
Hinc et quicquid licitabar sunt carissima. spacer 450
Venio ad macellum, rogito pisces, indicant
Caros, agninam caram, caram bubulam,
Vitulinam, cetum, porcinam — cara omnia.
Juppiter hos nequam cives perdat pessumis
Exemplis, qui nobis miserandis rusticis spacer 455
Ita illudunt, apud quos si vel calceum
Vel aliquid aliud emas, nisi selectissimam
His afferas pecuniam, nihil boni, blue
Nihil recti, quove queas uti, tecum afferas
Domum. Sed optimis hi nobis rusticis,   spacer 460
Si quid emant contra, nil praeterquam plumbeos
Dant nummos. Et per Faunum, nisi quis mihi probos,
Imo optimos attulerit nummos, nec anserem
Nec quas fero gallinas a me redimet, neque
Minoris, quam triplo a me pretio nunc auferet. spacer 465
AN. Quantum ex oratione intelligere queo,
Hic plane est omnium bipedum nequissimus.
Cur non hunc ludo probe nebulonem rusticum?
COR. At at, cocus hic adest. Videbo num meam
Praedam in marsupio invenire possiem.  spacer 470
Heus ventriose coce, nullum ne tu anserem
Nullasve gallinas emis? En pinguissimas!
AN. Heu, quam macras. Opus mihi est emto ansere.
COR. Ergo indica; fac pretium. AN. At haec merx tua est,
Tua quodque erit indicatio. COR. Vin' bene emere? spacer 475
AN. Vin' tu pulcre vendere? COR. Quin habe tibi anserem
Hunc octo baceis. AN. Nimium est. COR. Septem. AN. Vah, et hocblue
Nimium est. COR. Nummus abesse hinc non poterit, quod tibi
Nunc dicam. AN. Quid id est, ergo eloquere nunc cito
Et indica. COR. Tuo periculo capespacer 480
Sex baceis. AN. An me credis tu pecuniam
Me furatum esse? COR. An credis tu meum anserem
Similiter me furatum esse? AN. Sed hunc anserem
Licet emam, tamen haut est praesens pecunia
Nunc mihi, cras vero quandocunque volueris spacer 485
Eam auferes. Nunc anserem si dare voles
Dato. COR. Anne me insanire tu putas, coce?
Diem, aquam, aera, solem, lunam, noctem — haec in foro
Non emimus argento; catera quaque volumus
Uti, Graeca mercarier fas est fide. bluespacer 490
Cum a pistore petimus panem, cum calceum
A sutore, ex hospitio, vinum, si aes habent,
Dant mercem. Eadem nos disciplina utimur.
Semper oculatae nostrae sunt manus quia
Id, quod viderunt, credunt. AN. At Diespiter spacer 495
Te cum tuis oculatis manibus, scelus,
Perdat. Si tibi plus quam quinque dedero in manum
Baceos pro ansere, tum mihi duos oculos meos
Effodito; dixi tibi. COR. Quin si dedero tibi
Hunc tam vilissimo pretio, me pro anserespacer 500
Decollato; dixi tibi. Ego culinarium
Magistrum in aula potius adibo, qui mihi
Vel undecim praesentes nummos pro ansere,
Et tres florenos pro gallinis his dabit.
Tu, ventriose coce, bene interim vale. spacer 505
AN. At tu, impudice rustice, abi in malam crucem.
COR. Hoc faciam, si te mihi comitem tu adiunxeris.

bar

ACTUS II, SCENA iij
ANTRAX solus

Hunc modo, qui abiit plane examussim rusticum
Nequam esse oportet atque sceleratissimum.
Sine autem introeat modo. Dispeream, si preti spacer 510
Tantum culinarius huic dederit in manus
Magister; quantum sibi dari falso autumat.
Profecto, nullum genus est fraudulentius
Ac pervorsius ac sunt hodierni rustici.
Qui astutia sua omnes vel vulpeculas spacer 515
Exuperant. Quod saepissime ego malo meo
Expertus sum. Ita promtum ad fraudem ingenium gerun,
Ita ad expilandum et excoriandum miserrimos
Hominum animos nati atque educti sunt, ita
Cives habent pro solis mendicabulis, spacer 520
Ita nec lutum ipsum lutulentius est his pessumis
Parietum perfossoribus et nequam viris.
Ecce autem similia omnia, omnes congruunt:
Unum cognoris, omnes noris rusticos.
Hic in noxa est, ille ad defendendam statim spacer 525
Adest causam. Cum ille est, hic praesto est, mutuas
Tradunt operas. Ita in una omnes docti schola,
Eique scholae, si ulla quoque est, satis certo scio
Hunc esse magistrum et rectorem et caput mali.
Et certe, si magnus ego essem rex Carolus,  spacer 530
Et imperium solus in his si gererem nunc locis,
Omnes ego tam flocci, tam nihili, tam preti
Nullius, suspendi mandarem rusticos,
Suam ne sic improbitatem impune auferant.
Sed quid me hic moror? Aut cur non potius iam nunc eo spacer 535
Ad amasiam? Quae me meumque laridum,
Quod heri me illi donaturum promiseram,
Magno cum desiderio expectabit, scio.
Post in culinam me repente conferam.
Ibi cyathos sorbillans hunc condam diem.  540

bar

ACTUS II, SCENA iiij blue
CORYDON, MENALCAS

Octonarii Iambici

COR. Ut te dii deaeque omnes exemplis perdant pessumis,
Cum plumbeis et cupreis tuis nummis, improbissime
Culinarie magister, qui meas gallinas et meum
Plane anserem furatus es. Proh divum hominumque fidem, quam avi
Sinistra et infausto auspicio huc ego homo ingressus sum. Nam mihi   545
Pro ansere, proque quatuor gallinis solummodo quatuor dati
Sunt bacei. Me miseram! Vix sum compos animi, ita ardeo nunc ego
Tanta iracundia. Nihil est quod iam malim, quam illam obviam
Totam mihi dari familiam aulicam, ut iram hanc in eos evomam
Omnem, aegritudo dum haec recens est. Satis id habeam mi supplici  550
Dummodo culinarium ego magistrum ulciscar. Vah illum quibus
Lacerarem tunc modis! Sublimem medium arriperem protinus
Et capite primum in terram statuerem, ut cerebro totam viam
Dispergat. Mox oculos furcifero eriperem et praecipitem darem;
Imo ruerem, agerem, raperem, prosternerem atque tunderem. spacer555
MEN. Proviso, ubi sit cocus Antrax furcifer, meam
Qui filiam stupravit, mihique eam domum
Cum puero misit. COR. Mavelim me pessimo
Letho emori, quam quicquam imposterum magis
Venum magistro apportare culinario. spacer560
MEN. Sed ille quis est, procul quem video? Estne hic meus
Vicinus Corydon? Si satis cerno, hercle is est.
Vah homo amicus nobis iam inde a puero, dii
Boni, nae illiusmodi iam civium
Permagna nobis est penuria. Certe is est spacer565
Antiqua homo virtute ac fide. Haut cito mali
Quid ortum ex hoc sit publice. Quam gaudeo
Ubi etiam huius generis relliquias conspicor
Restare. Vah vivere etiam iam nunc lubet.
Operiar hominem hic, ut salutem et colloquar. spacer570
COR. At operae pretium est quos egomet in culinario hypocaustulo
Hisce meis oculis viderim recensere. Fuit ibi ad latus
Fornacis calidae primo mensula rotunda posita, et Bacchico
Liquore ita madefacta ut spongiam, non mensam diceres.
Circa hanc sedebat primo lanius aulicus. Vir pantice spacer575
Plane saburrato, barba densissima, longa, nigra, blue
Pudendorum contrectator, vultu Erebaeo, oculis concavis blue
Acheronticisque. Deinde quidam scriba facie pustulis
Rubicundis et vinosis undique plena et obsita. Hic simul
De dictis et iocis melioribus unum aliquem ridiculum, spacer580
Quo compotores exhilararet, tum promebat. MEN. Ita Dii
Me amabunt, ut ego hunc ausculto lubens. Nam nimis hic lepide disserit,
Quantum audio, de parasitastris quibusdam et felibus aulicis.
COR. Inprimis autem vidi aliquem tortis superciliis virum,
Contracta fronte, fraudulentum, ventricosum, quem reor spacer585
Octo hominum munus in bibendo facile posse fungier,
Ita vinosissimus et multibibus et merobibus est. Ita blue
Vindemia haec huic uni non satis esset soli. Ita gutturi
Dat gaudium. Et hic praefectus noster est. MEN. Ut hic socius meus
Praefectorum probe novit mores. Moribus factum hunc velimspacer590
Praefectum praefectorum. COR. Et hi pulmento, ita me dii velint
Salvum, unctiusculo nunc utuntur, vinoque magis mero,
Quam vel rex ipse Carolus utitur; ita musice suam
Agunt aetatem; ita parasitando ventres pascunt suos,
Et veluti mures semper edunt alienum, quem vident, cibum, spacer595
Neque quisquam edacitate eos facile superverit. Velut
Quotidie hesternas visunt reliquias struicesque exenterant
Patinarias. At hoc miserrimum omnium est: quod nos bonos
Agricolas horum immensos aqualiculos et ventres maximos
Arando, seminando, occando, metendo, et sudando est opus spacer600
Plerumque farcire et saginare. MEN. Ego compellassem meis
Illum iamdudum verbis, ni metuam ne forte desinat
Memorare mores parasitorum quos vidit. Nunc sic sinam.
COR. Hinc et postquam ducenties trecentiesque prandiis
Coenisque intersunt, in suorum principum percommodamspacer605
Et laetam sanitatem tam largis passim sese haustibus
Invitant, ut eos ex tremore nervorum madentium
Et cruditate, ex rubra macie, tum ex pedibus tortis, et in
Ebrietate velut titubantibus agnoscere facile queas.
Quos etiam si ad prandia voces, ibi cervum cursibus et gradu spacer610
Grallatorem vincunt; sin vero quis advocatos et semel
Testes ducat, ibi podagrose sunt et cochleae instar se movent.
Sed quis tot promos, tot suppromos, aut quis iam tot pantices,
Tot coepulones, aliasque aulae nostrae feles recenseat? blue
Quin si vel centum capita, instar Lernaeae Hydrae mihi undique spacer615
Nata essent, tamen horum parasitico mores nondum ederem.
Sed eccum socium Menalcam isthic meum! Quid agitur hic boni?

bar

ACTUS II, SCENA v blue
MENALCAS, CORYDON

MEN. Heu quam nimium libenter audivi sermones hos tuos!
COR. An audivisti? MEN. Usque a principio omnia. Quam bene tu bonus malos
Descripsisti mores! COR. Vah, haut centesimam dixi modospacer620
Partem, atque si ocium nunc sit, possim expromere. Sed quid hic agis?
Quid fit? MEN. Quid? Quod miserrimus. COR. Di melius faxint. COR. Hoc quidem
Di faciunt. COR. Sed quid es?. MEN. Dicam, si tibi videam esse operam aut parum
Otii. COR. Quanquam negotium est, si quid, Menalca, vis, tamen
Non sum occupatus unquam amico operam dare. MEN. Tuam praedicas spacer625
Mihi experto benignitatem. COR. Quin loquere quid me velis.
MEN. Loquor. COR. Ausculto. MEN. Nostin', quaeso, Antracem, cocum illum Caroli
Regis nostri? COR. Quemnam? Illum magno capite et pedibus admodum
Magnis? MEN. Ipsum. COR. Nempe suris crassis, rufis crinibus?
MEN. Non potuit pictor rectius, pol, formam eius describere. spacer630
Heu cor meum et cerebrum mihi, Corydon, medium diffinditur,
Istius hominis ubi fit quaqua mentio. COR. Quid ita hercule
Obsecro? MEN. Quia aedepol certo scio, Vulcanus, Sol, et Dies,
Et Luna, Deo quatuor, scelestiorem in terris nullum alterum
Illuxere. COR. Heu, quamnam? Antracem? MEN. Quam, inquam, Antracem. COR. Quid fecit is? spacer635
MEN. Quid non fecit. Quin tu id me rogitas? Verbo unico, me ad incitas blue
Plane redegit. COR. Nondum intelligo quorsum tendas. MEN. Filiam
Nostin' meam? COR. Quidni? Tuam Amaryllidem? MEN. Sic. Cor. Nempe monoculam?
MEN. Probe. COR. Quid cum ea fecit? MEN. Eam compressit, compressamque furcifer
Domum remisit cum infante recenter nato. COR. Proh Juppiter, spacer640
Quid audio? MEN. Id quod res est. Nam, mi Corydon, peiori non loco
Res esse potest quam in hoc, quo nunc sita est. Primum mea filia
Plane indotata est. Tum praeterea, quae secunda huic dos erat,
Periit: pro virgine dari nuptum non potest. COR. Mira memoras.
Quin nunc, qui compressit, ducat? MEN. Scelus quidem hoc pollicitus est, bluespacer645
Promissis vero nequaquam vult amplius stare. COR. An tibi
Nulli sunt schadvocati, nulli iurgistae sive iudices, blue
Quos adeas, quibus hoc facinus indices, qui suppetias ferant.
MEN. Heu quos non adii? COR. Cur vero te non iuvant? MEN. Vah quid rogas?
Sum pauper, careo nummis; nullus est qui mordeat cocum.spacer650
COR. Heu, quam multi sunt iurgistae qui inter homines, meo quidem
Animo, ut muscae, culices, pedesque, cimices, pulicesque sunt
Odio et malo et molestiae, bonoque sunt nulli usui.
MEN. Et horum ianuae similes sunt portitorum: si affers, patent;
Si non est quod des, aedes non patent. Et hi lites serunt, spacer655
Ubi nihil litium est. COR. Et hi detondent miseros ad cutim
Vivam. MEN. Et bona extorquent, leges contorquent. COR. Et aucupium novum
Diebus singulis excogitant, suasque non secus ac aquam blue
Ferventem frigidam esse, sic leges putant. Sed hem tibi
Autem. MEN. Quidnam est? COR. Lupus est in fabula. MEN. Antraxne? Cor. Is ipsus est. Mane blue.spacer660

bar

ACTUS II, SCENA vj blue
ANTRAX, MENALCAS, CORYDON, COCI

AN. Postquam meae amicae detuli lardum, nunc intro ibo, quo simul
Videam, quid nobis sit prandii. MEN Vix me contineo quin statim
Venefico huic in capillos involem. COR. Iam isthaec nunc, pol, equidem
Est insipientia, sic iram in promtu gerere. Quanto tibi
Satius est adire blandis verbis atque exquirere primulum. spacer665
Bonus animus in mala re dimidium est mali. MEN . Ausculto tibi.
AN.. Sed quinam sunt hi rustici qui contra me affectant viam?
Menalcas adest. At at! Nisi mihi prospicio, plane haereo.
Nam gladiatorio animo ad me affectant viam. COR. Sed quid hominem
Adire cessas et blande in principio alloqui? MEN. Ita faciam. COR. Age.  670
MEN. Heus Antrax, Antrax, respice ad nos. AN.. Quin huc curram. Men. Heus huc redi
Antrax, redi, sunt colloqui qui te volunt. AN.. Quin potius hac
Me conferam. MEN. Heus Antrax, mane. AN. Simulabo ac si non norim eos.
MEN. Antrax. AN. Quis tu es homo? Quid tibi vis? Quid mecum tibi rei est? MEN. Ego
Sum. AN. Quis tu es, qui moram occupato nunc molestam hic obtulit? 675
MEN. Qui tibi socer est. AN. At mortuo nunc verba fabulare. Nam
Stultus es; actam rem agis. COR. Hunc nosce saltim quis est. AN. Scio
Iamdudum qui fuit, nunc quis is est, ipsus sciat. MEN. At antequam
Hinc abeas, mihi velim prius dicas, quando cum filia
Mea sis nuptias celebraturus. AN. Nugas agis. MEN. At velimspacer680
Mihi dicas. Heus, Antrax, dic mihi: quando celebrabis nuptias
Cum filia mea? AN. Num tibi nunc malae an dentes pruriunt blue
Qui mihi molestus es? Num forsitan malam rem quaeritas?
Cur non adhibuisti, dum isthaec loquereris, tympanum? MEN. At volo
Ego tandem hoc scire, quando in ipso opportune nunc tempore spacer685
Te ostendis. AN. Quid tibi, malum, hic ante aulam nunc est clamatio?
An ruri censes te esse? Abscede, abscede ab ianua hinc procul.
Abi rus, heus abi directe. Abscede hinc ab ianua.
MEN. Iam tu autem hic nobis praeturam geris? AN. Mihi sic lubet; hem abi.
MEN. Nimis iracunde. AN. Scin' tu quam iracundus ego siem? Hercule spacer690
Haut longe tibi abest os ab infortunio, sic gestiunt
Nunc dentifrangibula manibus meis. MEN. Dabitur malum tibi,
Si me quidem attigeris aut propius accesseris. Ego ius meum
Nunc persequar. Neque tu minis solves, quod re malefeceris.
AN. Sine me. Menal. Ducturusne es meam tu filiam? AN. Nugas agis. spacer695
MEN. At te Diabolus permerdabit, nisi verum dices mihi. blue
AN. Nihil agis. MEN. Dic mihi obsecro verum hercle serio, coce,
Quod te rogo. Non duces tu filiam meam? AN. Videlicet.
Menal. Quomodo? AN. Cum intestinis omnibus. COR. At tu eam, perversissime homo,
Cur vitiasti? MEN. Cur ausus es id facere? AN. Libuit. MEN. Eho, Corydon, spacer700
I, gladium affer. COR. Quid opus gladio? MEN. Quî hunc occidam atque me. COR. Haut opust;
Nam hunc nequam cocum iam iam fames occiderit. MEN. Quid ais, scelus,
Quid ais, quantum terra tegit hominum periurissime? Non mihi
Jurasti, te illam ducturum domum? AN. Fateor, sed non lubet.
MEN. Conceptis nempe verbis. AN. Etiam consultis quoque. MEN. Hem scelus, spacer705
Periuravisti. AN. Facile est iurare, sed ideo fidem datam
Servare, non facile est. MEN. Corydon, assiste altrinsecus, et probe
Hunc onera maledictis. COR. Licet; si canis essem, ad leporem ocius
Non cursim curram. MEN. Ingere mala multa. COR. Nunc ego te differam
Dictis meis, sceleste. AN. Ita est. COR. Nequam. AN. Dicis vera. COR. Verbero.spacer710
AN. Certe. MEN. Impudice. AN. Quippini? MEN. Trifurcifer. AN. Factum optime.
MEN. Virginifraude. AN. Haec mea sunt. COR. Patricida. AN. Perge tu nunc. COR. Sacrilege.
AN. Fateor. MEN. Pestis. AN. Vetera vaticinamini. MEN. Adulter. AN. Hem quam valide!
COR. Pernicies virginum. AN. Acerrime. MEN . Fur. AN. Papae! COR. Perdidissime.
AN. Bombax! MEN. Gerro. AN. Planissime. MEN. Rapax. ! COR. Trahax. MEN. Furax. COR. Fugax spacer715
AN. Probos cantores. MEN. Verberasti patrem et matrem tuam.
AN. Atque occidi quoque priusquam cibum praehiberem; num quippiam
Peccavi? COR. In pertusum ingerimus profecto dicta dolium, blue
Operam ludimus. AN. Anne aliud etiamnum voltis dicere? <MEN.>Hem tibi, hem,
Quia non curas verba, verberibus agemus tecum. Hem vapula.spacer720
AN. Mitte me. MEN. Duc istum, Corydon; si non sequitur, rape. COR. Rapio, hem tibi.
MEN. Fac inter terram et coelum ut medius sit. AN. Mitte me. COR. Nolo. MEN. Vapula.
AN. Abstine manus. MEN. Vide isthic tibi sit acutus culter probe. COR. Hic ego
Cultrum habeo, quin iamdudum gestio maecho hoc abdomem coco
Adimere, ut faciam quasi puero in collo crepundia pendeant. spacer725
AN. Perii. COR. Haut etiam numero hoc dicis. Iam in hominem involo? AN Peri!
MEN. Imo etiam prius verberetur fustibus. COR. Multum quidem. AN. Peri!
COR. Cur es ausus subagitare virginem impudens? AN. Ita me dii
ament, ventum est ad me. MEN. Mentitur, feri! Quid cessas? Feri, feri!
Ant. Itane agitis? Enimvero voce est opus: heus exi, Machaerio!spacer730
MEN. Os opprime. COR. Impurum vide quantum valet. AN. Exi, Stephanio,
Dromo, exi. COR. Non taces? AN. Exi, inquam. COCI. Audio tumultum. Pro Deum,
Quid video! Noster Antrax pugnis pectitur. AN. Obsecro fidem
Vestram, spectatores, mihi subvenite. COCI. Nos adsumus, here.
AN. Afferte mihi suppetias. COCI. Stipitem praeustum fer, Dromo! spacer735
AN. Proripite hunc rusticum pedibus, COCI )ccisam suem. Arripe
Tu, Stephanio, illum barba rusticum. Coci. Hic ignitum stipitem,
Os occupa. Ecce ut nidorem dedit barba. AN. Eripe, tu, oculumblue
Ab humero isti. Coci. Teneo ego huic oculum. AN. Face ut oculi in capite locus
Appareat. COR. Vae mihi. MEN. Mittite. COCI. Agite, abite, fugite hinc, in malam spacer740
Crucem. Hem tibi etiam, quia postremus cedis, hoc praemii feres.
Profecto, nae tibi suppetias tempore modo hic advenimus.
AN. Quin mecum introitis. Nam bene prospereque mihi die hoc opus
Processit. Amovi a foribus molestiam quam maximam.

bar

ACTUS II, SCENA vij blue
MENALCAS, CORYDON

MEN. Anne igitur sic accipienda et mussitanda erit haec iniuria?  spacer745
COR. Heu misero mihi, nunc ego verum illud verbum esse experior vetus,
Aliquid mali esse propter vicinum malum. MEN. Vide ut labrum
Mihi sit discissum. COR. At tu vide ut mihi barba sit radicitus
Ambusta. MEN. Sed nunc, Corydon, age, da te mihi nec me desere.
Nam amici quoque res est videnda in tuto ut ponatur loco. spacer750
COR. Ego prae iracundia non satis sum apud me. Proh Deum fidem
Quid est, si haec non est iniuria? Inultum id pol nunquam a me auferet.
Hac non successit, alia aggrediemus via. MEN. Quanam via,
Dic mihi. COR. Nostine, Menalca, secretarium tu Caroli
Regis nostri? MEN. Non equidem; ei quod nomen est? COR. Illi, aedepol,  spacer755
Illi, illi. MEN. Dic, quid est negoti? COR. Devoravi, pol, modo
Nomen imprudens. Atque etiam modo versabatur id mihi in labris
Primoribus. Eginhardus est. MEN. Dic qua facie est. COR. Est strenua
Vir facie, rubicundus, statura commoda. MEN. Haut dicis malum.
COR. In cuius vultu laeta severitas, atque in verbis fides  spacer760
Inest. MEN. Quid postea? COR. Hunc adi. MEN. Probe. COR. Deque tua filia ordine
Rem omnem enarrato. MEN. Sic faciam. COR. Et omnia praesenti animo explices.
Ibi Antracis probra omnia potes aperire, simul filiam
cum puerulo involuto duc tecum. Quam dum audiet, miserebitur.
Nam valde est misericors vir, et longe alius ac nostri aliquot hi  spacer765
Pecuniarum accipitres iuristae. MEN. Dii vestram fidem;
Quanti est sapere! Nunquam accedo ad te quin abs te abeam doctior.
COR. Ergo accurato et properato opus est. Sed scin' quid velim amplius?
MEN. Nescio, sed ubi dixeris sciam. COR. Vide sis, ne sine munusculo
Accedas. MEN. Cur? Cor. An nescis muneribus non solum iudices,  spacer770
Qui sunt homines, sed etiam supremum placarier Iovem?
Men. At nihil habeo. COR. Hem, non caseum, non gallum gallinaceum,
Aut simile quid habes? MEN. Vah, quam inique est comparatum ut ii, minus
Qui habent, semper aliquid addant divitioribus! Sed nunc scio
Quid muneris afferam, nam caepi leporem, quem, si non foras  spacer775
Quaterer, donarem secretario. Quid tu suades mihi? blue
COR. Id quod lubet. Sed cur non imus nunc domum. MEN. Quin ibimus.

bar

ACTUS II, SCENA viij blue
IMMA sola

Iambici senarii

IM. More hoc fit atque stulte, mea sententia:
Si quem hominem expectant, eum solent provisere,
Qui hercle illa causa nihilocitius advenit.  spacer780
Idem ego nunc facio, quae proviso saepius
Eginhardum, animam meam, meum cor et decus,
Qui nihilocitius venit tamen hac gratia.
At quanquam illum iam multos operiri dies,
Imo multos annos cogar hic morarier,  spacer785
Nihilominus unica (quae utinam adsit!) horula,
Qua Eginhardi licebit dulcissima frui
Praesentia, omnia expectandi taedia
Omnesque moras breves levesque reddere
Mihi, sat scio, poterit. O supreme Deus, o spacer790
Coeli terraeque rector excelsissime,
O si illud sese laetum tempus offerat,
Illud faustum, illud optatum, illud aureum
Et amoenum tempus, inquam, quo suavissimas
Sponsa ego Eginhardo sponso oscularier manus,  spacer795
Quo illi adesse, quo cum illo ludere, illum tangere,
Assidere, colloqui, totoque illo frui
Libere licebit! Ah, quantis torrentibus
Festivitatum inundarer! Quam, quaeso, tunc
In omnium amoenitatum iucundissimo et  spacer800
Saluberrimo ego paradiso versarier
Mihi viderer! Nam quotiescunque penitius
Eginhardi gravitatem, summamque modestiam
In corde meo versor; quotiescunque illius
Urbantitates, gratia, veneres, iocos,  spacer805
Qui in vultu, in moribus, in incessu, in vocibus,
Tanquam e Cupidinum omnium instructissimo
Elucescunt domicilio, attentius,
Tanquam praesentes, contemplor, ibi denique
Omnes regum, omnes principum, omnium ducum,  spacer810
Quocunque e stemmate sint orti, filios
Ex animo delere queam. Ita me quod attinet,
Et quantum ego sapio, hic meus, pol, unicus
Ille Eginhardus, quoslibet post se longissimo
Relinquit intervallo; ita solus omnibus,  spacer815
Quoscunque aulica passim serenitas fovet,
Ambiguam praeripit palmam. At licet haut praelia,
Cicatrices, venationes, facinora
Bellica, equestres ludos, aut imagines
Ab atavis proavisve petitas, aut simile quid,  spacer820
Quod plerumque hoc tempore commendat aulicos,
Recenseat? Quis tamen tam generosissimum
Pectus, quis tam illustrissima mentis munera,
Quibus omnes Magni populos regis Caroli,
Mei domini parentis, plane illuminat,  spacer825
Quis, inquam, non exosculetur, non amet,
Non cordi aut penitis medullis imprimat?
Hinc et amor hic meus, qui me in hunc duxit locum,
Tanto firmioribus fixus est radicibus,
Quanto altioribus inflammatur ignibus. spacer830
Sed me nunc frustra in hoc spatiarier loco, et
Frustra hic me animam meam et meum decus unicum
Iam expectare video. Nam quantum hinc auribus
Percipio, ad instans tubicen prandium incipit
Dare signum. Credo Eginhardus cum patre Carolo  spacer835
Iisdem accumbet epulis; me intro conferam.

Perge ad actum tertium

 

'