Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

IMMA PORTATRIX
COMOEDIA NOVA ET CONSULTORIA, LECTU UTILIS ET IUCUNDA
ACTA IN ILLUSTRI COLLEGIO TUBINGAE
ANNO 1625, 3
MARTII
AUTORE FRIDERICO HERMANNO FLAYDERO TUBINGAE

 
GENEROSO NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO DOMINO IOHNANNI IOACHIMO A GRUENTHAL IN KREMBSECK, HÄRTENECK ET TUSSLINGEN &c. SERENISSIMI WÜRTEMBERGIAE DUCIS CONSILIARIO PRAECIPUO, ILLUSTRI COLLEGI EPHOROMAGNIFICO ET TUBINGAE PRAEFECTO SUMMO, MEO PATRONO blue

UAMQUAM, summe vir, non semel dubitarim an primam hanc mearum comoediarum Immam Portatricem, ad imitationem Plauti et Terentii perscriptam, tibi offerre debeam:,ut qui multo gravioribus curis atque occupationibus sis distentus quam ut hisce comiciis nugamentis te attineri sinas, tamen, partim tua incredibilis humanitas, partim inaestimabilis in literas et literatos bene/volentia, tantum mihi calcar atque incitamentum addiderunt ut nunc audacter, omni tergiversatione deposita, hanc Magni Caroli filiam tu maximo patrocinio commendem.
spacer2. Ut enim primo nihil de clarissimo tuae florentis et antiquae familiae splendore, nihil de eximia literarum cognitione, nihil de prudentia longo rerum usu comparata, ac cum suavissima facundia coniuncta, nihil de gravissimis tuis hinc inde occupationibus, quas pro dulcissima parente nostra Würtembergia aeterna cum laude sustines, nihil de variis ad summatos principes legationibus, quas gnaviter graviterque obiisti, nihil denique de aliis vigiliis ac laboribus, praesertim quos in illustri hoc Collegio, illo principum, comitum, baronum acnNobilium florentissimo seminario ac paradiso, dicam. quae merito omnes aequi et boni in te summe admirantur, quaeque a quibusvis viris maximis immortali laudum praeconio celebrantur.
spacer 3. Ego unicum in te hic impraesentiarum aestimo venerorque, quod non pauci hodie mihi floccifacere et supercilio altissimo contemnere videntur. Ecquodnam illud est? Nempe summus amor, summumque studium teneram iuventutem in laudabili artium linguarumque commercio promovendi. Et si totam primo tuam vitam contemplari lubeat, omne eius curriculum Musarum literarumque amoenitatibus traductum fuisse, semper inveniemus. Imbutus es a puero pulcerrima elegantiorum artium ubertate. Adolescens academias maximo cum ingenii fructu visitasti. Tandem Wittenbergam ante triginta duos annos appulisti, et deinde ante viginti quinque annos Würtembergiam salutasti, moxque in hac urbem, et in hoc Illustre Collegium bono auspicio venisti, augustissimoque nostrae patriae parenti ac heroi nunquam satis collaudando, domino Iohanni Friderico, cum ob eximias virtutes tuas, tum ob multifariam rerum notitiam ac prudentiam, de optima nota merito commendatus, et in eiusdam magisterium aliquandiu adscriptus, mox huic illustrissimi Collegii gubernaculo praepositus, praeter reipublicae augmentum, quod semper tibi curae est, totis viribus, omnique nervorum molimine in id unice incubuisti, ut illustrissimorum ac nobilissimorum parentum dilectissima pignora pulcerrimo literarum morumque ornamento locupletatentur.
spacer 4. Et quamvis alias non raro fieri consuescat ut illi, qui alios regere optime didicerunt, et in eorundem moribus et institutis inspiciendis perspicacissimos Argos egerunt, tamen, nescio qua fatali coecitate, seu potius socordia, in propriis filiis regendis omni Tiresia sint coeciores, tamen tu, his longe longe contrarius, tanta cura, tantaque cum industria filios tuos erudiri et informari sinis iubesque: ut, licet adhuc in tenera admodum aetate sint constituti; tamen plurimos et infinitos se multis annis maiores eruditione superent, dumque alii adolescentuli ludendo, vagando, ociando, reliquisque bonae mentis et studiorum impedimentis, tempus inutiliter dilapidant, illi contra, tui filii, pro summa delectatione, et quasi pro iucundissimo loti gustu blue ducant, si aut elegans aliquod carmen aut pulcram orationem a se compositam, coram viris doctis cum eleganti et modesta actione recitare iubeantur, et (quod generosae indolis, atque ad suprema spirantis pectoris infallibile est argumentum) viros eruditione claros aut aliqua saltem scientiae opinione nobilitatos, non solum maximo afficiant honore, sed et ingenti admirationis affectu prosequantur. Quae omnia et singula, dum facile apud animum meum reputavi, in causa fuerunt ut tanto benevolentiae amore erga inferiores hasce disciplinas tibi inflammato, hanc qualemcumque comoediam dedicare, vel etiam ob sequentes rationes et voluerim et debuerim: partim quod eidem in hoc illustrissimo collegio, cui felicissime praees, theatrum serenissimum commodaveris, partim quod et tuae nobilitatis omni encomio dignissimi filii eandem gestibus admodum ornatis cum reliquis generosis ac nobilibus adolescentibus egerunt.
spacer5. Quapropter iure nostra Imma, illa Carolo Magno semper dilectissima filia, tibi famulatur; iure propter patrocinium, quod a tua benefaciendi facilitate partim plena spe expectat, partim reipsa est experta, sibi gratulatur, iure te pro altero iam parente agnoscit, omnesque Gratiarum et Amoenitatum fasces tuae magnitudini submittit. Nec te tanti favoris in regiam hanc filiam socco comico indutam exhibiti unquam poenitere potest. blue Fecerunt olim idem fortissimi imperatores, inter quos Scipio et Laelius, qui comicorum laudatissimos conatus tantum foverunt, ut in comoediis conscribendis ipsum Terentium adiuvare non gravati fuerint. Nec in vili occupatione, hi quos dixi nobiles eximii, tum versabantur. Siquidem vix ulla res sub sole tam difficilis est quam talem scribere comoediam quae hominum doctorum mediocrem tantummodo applausum mereatur, veluti ex tanto veterum Graecorum numero, unus Aristophanes, Latinorumque duo, Plautus et Terentius (qui tamen et ipse non semel cum sua Hecyra explosus est) superesse videmus. blue
spacer 6. Sed satis verborum. Te oro et obtesto, ut quae tua est de literis et literarum cultoribus benemerendi vere magnifica alacritas, eam in hoc quoque Ddramate promovendo velis usurpare:, onestissimosque meos et in hoc aliove negotio conatus (qui semper ad divini numinis reverentiam et ad iuventutis in linguis moribusque propagationem a me dirigentur) salutifero tuae propensionis Favonio,promovere ne dedigneris. Sic Christus Iesus te diutissime, et ad patriae incolumitatem, et ad literarum incrementum, et ad huius illustris Collegii ornamentum, et ad omnium denique rerum,quae unquam bonae et pulcrae dici et excogitari possunt, propagationem, clementissime tueatur ac gubernet.

T. GENER. NOBILIT. ET AMPL. HUMIL. DEVOT.
FRIDERICUS HERMAN. FLAYDER

bar

Inter praecipuas personas quae hanc egerunt comoediam sequentes sunt generosi, nobilissimi, omniumquevirtutum genere excultissimi adolescentes, eo ordine consignati quo in theatrum prodierunt.

Wolffgangus Theodoricus à Rathsamhausen in Stein, eq. Alsat. frater iunior egit Prologum, et mox mutatis vestibus, consiliarium.
Wolfgangus Erasmus à Gruenthal, Immam portatricem.
Iohann Wilhelm à Rathsamhausen in Stein:. eq. Alsat. frater maior natu, Eginhardum.
Fridericus Iacobus à Gruenthal, Fridericum sive Caroli Magni cubicularium.
Iulius Albertus à Thün: Carolum Magnum.
Sigismundus L. Baro de Herberstein, consiliarium primum.
Carolus Wilhelmus Iörger, L .B. in Creispach, consil. secundum.
Carolus Helmhart Iörger &c., modo nominati germanus, cons. tertium.
Iacob Christian à Günteroth. cons.
Pleickart ab Hemstat, consil.
Maximil. Kölnpeccius, cons. &c.

bar

IN IMMAM PORTATRICEM COMOEDIAM FESTIVISSIMAM, CLARISSIMI EXIMIIQUE VIRORUM FREDERICI HERMANI FLAYDERI AMICI SUI FRATERRIMI IANUS GRUTERUS blue

Imma, ne vestigia essent per nives amasii
Eginhardi, clanculum ipsum suscipit colli iugo,
Atque ad arcanum cubile non bono defert Iove.
Visa enim a parente vix vix ultimum cavit malum.
Quanta sed fors est eidem nunc puellae laetior? spacer5
Imma quippe illa ipsa, tete de die colli iugo
Fert palam per universae tramites Germaniae,
Dumque famam adoreamque dat tibi, atque te accipit,
Plaudit aetas, plaudit ordo quisque ad id spectaculum.
Voce pars, pars corde clamat. Imma quae tam dextere spacer10
Baiulat suos amantes, digna pol, cui Pegasus
Inter astra collocatus, praebeat dorsi decus,
Ut diu diuque terram calce quae trivit suo,
Coelum item terat caballi vecta tergore alitis.

ALIUD EPIGRAMMA blue

Quando Immam tali quo digna est carmine dici
spacerE tumulo in thalamum, magne poeta, vocas,
Imma, illam regis natam, quae equitantis amici
spacerIn nive portatrix est equa facta sui
Certe Eginhardaeo sis corrivalis amor, spacer5
spacerImmaque sublimem te super astra feret.

M. SUTOR

bar

PERSONAE DRAMATIS

Prologi vices agit VENUS
CAROLUS MAGNUS rex Francorum
IMMA PORTATRIX, Caroli Magni filia
EGINHARDUS secretarius
FRIDERICUS cubicularius
ANTRAX cocus
CORYDON ET MENALCAS rustici
AMARYLLIS puella rusticana
Coci
IUDICES sive CONSILIARII aulici Caroli Magni, duodecim

bar

PROLOGUS blue
Cuius munere VENUS fungitur

Iambici senarii

Salutem primum iam a principio propiciam
Mihi atque vobis, spectatores, nuncio.
Ne quis miretur quae sim, primo hoc eloquar,
Deinde quid velim et cur huc processerim.
Ego sum Venus, animo sat vestro cognita,spacer5
Quam debuissetis statim cognoscere,
Ut quae dea semper vobis sim domestica,
Ni seipsum difficilimum esset cognoscere.
Quapropter hic foras me tandem contuli,
Ut ante vestros me conspiceretis oculos, spacer10    
Qui raro conspicitis in tergo manticas. blue
Quid vos Catones personati tetricas
Iam caperatam in tot rugas frontem ducitis,
Quasi non liceret hic Venerem in comoediis,
Deam Cupidinum et Amorum introducere? spacer15
An forsan esse satius arbitramini
Me vestro delitescere clanculum in animo,
Quam si libere in hoc spaciarer proscenio?
Erratis. Nam qui boni sunt, illis sum bona.
Qui mali sunt, illis sum mala. Neque malis bona,  20
Nec mala bonis possum exhibere, sicut haec red
Sat vobis declarabit iam comoedia.
spacerHabetis nomen, nunc habete caetera,
Et quae restant accipite atque animum advortite,
Quam potero in verba conferam paucissima. spacer25
In hos poeta ludos noster scenicos
Duas res introduxit admirabiles
Ut veritatem facti, quod iam peragimus,
Eo aptius exprimeret. Namque in medio die blue
Noctem, et in hoc vernanti tempore faciet nivem. 30
Nivem quidem ex historia mutuatus est,
Noctem ex historia simul et priscis fabulis
Amphitryone atque Heautontimorumeno
Depromsit. Quod ideo volui praedicere,
Ne quis poetam forte nostrum censeat. spacer35
At, si qui paedagoguli aut umbratici
Doctores, omnis expertes prope gratiae,
Factum id vituperabunt, his respondeo,
Quod agant intelligendo ut nihil intelligant.
Qui dum hunc accusant, Plautum ipsum et Terentiumspacer40
Accusant, quos hic noster authores habet,
Quorum aemulari exoptat negligentiam
Potius quam istorum obscuram diligentiam.
Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi
Licere id facere, quod illi fecerunt putat. spacer45
spacerNunc vero vobis, spectatores optimi,
Nomen at argumentum huic non dicam fabulae,
Sed Imma Portatrix, ipsa Magni Caroli
Filia, et argumentum nomenque fabulae
Iam vobis est datura. Noster noluit  spacer50    
Poeta, scilicet metuens, si fabulae
Argumentum inciperem vobis praefarier,
Ne garrula nimis et nimis loquax forem,
Velut omnes garrulae sumus nos mulieres.
Et ipsa vix me continere iam queo spacer55
Quin argumentum vobis hoc nihilominus
Exponam, adeo libenter garriunt mulieres.
spacerCuras malas abiicite in hoc proscenio.
Si quis vel nummularius nummos novos
Cum veteri permutabit hoc pecunia;  spacer60
Aut si quis hic avarus, helluo, invidus,
Dicax, superbus, adulter, nasutulus, iners,
Ita se geret, ut male occupet subsellium
Probis, pudicis, doctis, et frugi viris;
Ibi faxo, ut avaris manus, helluonibus spacer65
Gula, invidis dentes, dicacibus labra,
Superbis cristae, adultero et nasutulis
Nasus mordicitus abscindant — quod suo
Cocus Antrax cultro est facturus acutissimo.
Sed nummulariis, dum peiores novos spacer70
Nummos pro nummis veteribus bonis dabunt,
His, si huc accesserint, digitos, manus, pedes,
Labis, nasum, capillos, aures, inguina,
Non cocus, at carnifex truncabit et domum
Mittet,quam legem me dare ipse Carolus spacer75
Magnus in his dudum ludis voluit scenicis.
Ego interim, quia sat turbellarum dedi red
Amore et qui sequetur amorem turbine
In hac, quam nunc spectabitis, comoedia,
Cum id quod poeta me iussit aefarier,  spacer80
Praefata sum, in alium me conferam locum.
Ibi videbo, num alias turbellas denuo, red
Vel in aliorum vel vestrorum in pectore. Ae
Ope et auxilio mei astuti Cupidinis
Queam excitare. Vos cavete sedulo. spacer85
Tantum est. Valete, bene rem gerite, et vincite
Virtute vestra, quod fecistis antehac.

bar

ACTUS I, SCENA i blue
IMMA sola

Vide sis, Rosina tu mea, quo cubiculum
Meum intus exornes meumque lectulum
Recte struas; Tu vero, Adelindi, fac cito spacer90
Odores incendas et mox te conferas
Ad opus tuum et colum. Ego animi iam gratia
In hoc paulisper expatiabor atrio.
Vos interim hoc curate. Iamne sola sum?
Iamne mihi amorem licet erumpere hic meum? spacer95
Ah me miseram, ah me infelicem adolescentulam,
Quae non modo nunc inclementi et iniquissimo
Tam misere, tam crudeliter, tamque improbe
Veneris sub regno vapulo, sed et insuper
Quod habeo, habere nolo. Quod habere volo, et id spacer100
Habere sat nequeo, ita me amor iste huc et huc
Iactat. Male mihi est, male maceror, male cruciar.
Doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab mei
Corporis et cordis. Ah misera aegritudine!
Namque meus ex quo pater me Graeculo dedit spacer105
Nolentem et invitam regi, nescio cui
Peregrino, ut nuberem, ex illo magis et magis
Amor coactus evanuit hunc erga Graeculum.
Qui quantum abest ab oculis, tantum abest quoque
Meis a sensibus. Neque huic aliquam meospacer110
Saltem dolori medicinam invenio. Neque
Quid agam scio, nisi, quod auribus teneo lupum. blue
Nam neque ut amittam a me, cui nupsi, Graeculum
Invenio, neque ut Eginhardum, quem solum amo,
Retineam scio, ita in dubio trivioque perperam spacer115
Paullo momento huc illuc mens impellitur.
Quomodo enim meum Eginhardum, animam meam, meum
Cor, et unicam salutem possim amittere,
Quem dormiens vigilanque somnio, quem dies
Noctesque magis ac magis expecto et cogito? spacer120
Egone illum ut non amem? Egone illi ut non bene velim?
Qui ostendit sese mihi iam nunc medullitus,
Mihi sese infidelem in vita nunquam fore.
Me potius non amabo quam desit huic amor,
Ita me hic vadatam amore vinctamque attinet, bluespacer125
Ita hunc quanto minus est spei, tanto magis amo.
Qui, quanquam tanto non sit editus simul
Ut ego stemmate, sed vero Magni Caroli
Regis parentis illius mei optimi
Solummodo audiat nunc secretarius. bluespacer130
Tamen ob ingenii amplissimas dotes sui,
Ob virtutum omnium thesaurum uberrimum,
Ego hunc scio quam cordi sit charus meo.
Nunc e gynaeceo sola in solum hunc locum
spacerExivi quo, dum ipso frui Eginhardo haud licetspacer 135
Amoris prima linea, tamen licet bluespacer
Vestigia illius legere. Nam de die,
Dum in aulam, ad optimum ob negotia Carolum
Meum parentem venit, huc transit saepius.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
EGENHARDUS, IMMA

EG. Quae illa est, quae contra me astat? IM. Ille autem quis est,  spacer 140
Contra me qui adstat? EG. Similis est Immae. IM. Eginhardus hic blue
Quidem meus ocellus adest. EG. Ea profecto adest.
IM. Eum esse opinor. EG. Congrediar. IM. Contra hunc ego
Aggrediar. EG. O Imma, Deus utinam te beet.
IM. O Eginharde, Deus det quae optes. Quaeso ut vales?spacer 145
EG. Ut queo. IM. Quid agitur? EG. Vivitur. IM. Quid? An satis
Ex sententia? EG. Ubi eveniant aut quae opto animo meo.
IM. Ah mi oculissime Eginharde, quae permulta sunt
In vita nostra, quae quidem exoptarier,
At sperari minime possunt. Malo meo spacer 150
Quod ipsum, quotquot eunt dies et singulis
Momentis experior. EG. Experior et hoc ego
Plus quam velim, mea Imma. IM. At si quid forsitan
Sperare licet. Ibi spes non spes, sed somnium,
Atque umbra et vanitas et fumum et omna. spacer 155
Verbo uno ut absolvam: nihil est. EG. Verissimum
Loqueris. Nam ne in somno quidem spes turbidae
Sinunt nos dormientes acquiescere.
Modis at miris ludos faciunt hominibus,
Mirisque exemplis somnia in somnis danunt. spacer 160
Velut ego hac nocte, quae praecessit, proxima
Mirum atque inscitum somniavi somnium.
IM. Quod somnium? EG. Plane insolitum. IM. Quaeso mihi
Ni tibi molestum est, illud dic. EG. Audire si
Lubet, dicam. IM. Imo te loquentem mehercule spacer 165
Lubentius audio, quam ipsa vel Lubentia. blue
Nam mihi non verba, sed videris mel merum
Et lac et sesamum effundere. EG. Ludos facis.
IM. Quin serio dico hoc. EG. Quin attendis modo.
IM. Hoc ago. EG. Mihi visus sum in hortulo pulcerrimospacer 170
Totam, quanta fuit, noctem pernoctasse. IM. Quonam
Hortulo? EG. Rosis et floribus et violis, modis
Omnibus excultissimo! In hoc pulvilli liliis
Argenteis gemmisque erant cincti, ut nihil
Supra. IM. Mira memoras. EG. Hic modo levi manu spacer 175
Lilia purpurea palpitabam; modo rosas,
Modo violas, modo hos modo illos ungue flosculos
Libabam, donec nitissima Aurora minimo
Abhuc exorta lumine, me iam excedere
Iussit. Ibi, dum me clanculum subducere  spacer 180     
Per sepimentum hortuli volebam, ecce contueor
Tam altam ante illud cecidisse nivem, uti neutiquam
Longius abire potuerim, nisi equus quidam,
Equus, inquam, mea Imma, adeo venustus et nitens
Colore candidissimo, ut recens nivem spacer 185
Iactam facile exsuperaverit. IM. Sunt mira quae
Mihi dicis, expecto quorsum evadant.EG. Mihi
Sese obtulisset hinnitu suavissimo.
IM. Quid postea factus est? EG. Me aspectans molliter
Quasi ascendi se vellet; hunc ascendo ego,  spacer 190        
Perque nivem nonnihil equito. IM, O factum bene!
EG. At postquam me in portu salutis esse iam
Putavi, ibi repente in foveam cum equo meo
Cum maximo periculo et admodum metu
Ingenti praecipitor. Dumque in tam tristibusspacer 195
Metus turbinibus versor, ecce equus et simul
Fovea et nix abierunt, et repente somnium.
Igitur expergefactus iam pleno die
Parte aliqua liberatus eram, sed imaginem
Et somnii et equi pulcerrimi et tanti mali  spacer 200     
Nec sensibus nec oculis abieci meis.
Im. Numquis hic est alienus nostro auceps auribus
Sermoni? EG. Nullus praeter me et te, quod sciam.
IM. Quam vereor ne quid somnium apportet mali!
EG. Hoc Deus averruncet. Sed quid de nuptiis   spacer 205 
Fiet tuis. IM. Ah, mi Eginharde oculissime, tace
De nuptiis talibus. Haec namque res meae
Me saturat vitae; haec dividiae et senio mihi
Est. EG. Quid? Num Graecum regem dedignaberis?
Im. Regem amet illum quaecunque voluerit, at mihi  spacer 210 
Magis ac magis indies meoque animo alius
Rex placet. EG. At huic iam desponsata es. Im. At mihi
Meus animus alium iamdudum firmiter
Despondit. EG. Quid vero tuo dictura sis
Patri, ubi te abalienatam esse senserit? spacer 215 
IM. Id Deus et fortuna dabunt. Nam quod fors feret,
Feremus aequo animo. EG. Placet. Hem istud probae
Non modo virginis: at simul officium est maximi
Viri. IM. Ut enim uno rem totam verbo nunc loquar,
Et omissis tricis omnibus animum meum  spacer 220
totum tibi effundam: te unum ex omnibus ego
Solum mihi exoptavi, quicum degerem
Aetatem. Quo autem eveniant, in manu Dei est.
Hic pro lubitu rem dispensabit. Tute scis
Quam semper te habuerim intimum, quam gnaviter spacer 225
Te amarim. EG. At ego una scio: quam istae vestrae sitae
Sint linguae melle, quam orationes saccharo,
Quam corda vero felle sunt lita, quamque sunt
Acerbo aceto tincta; e linguis dulcia
Dicta datis, corde amara facitis deniquespacer 230
Amanti. Quid si sic mihi os una sublinas? blue
IM. Tibine ego os sublinam? Tibine ego verba dem?
O Eginharde, aureus ocellus, amoris decus
Donumque, qui solus mihi es. Nunc ubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier? spacer 235
Ego pol, quae mihi sum conscia hoc certo scio:
Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo
Cordi esse quemquam cariorem te unico.
Tua opera et comitate et virtute et gravi
Sapientia fecisti ut in dubiis ego spacer 240
Te rebus et egenis neque factis neque te fide
Unquam deserere possim. EG. Idipsum gaudeo
Si tibi quid feci aut facio quod placeat, et id
Fuisse gratum adversum te, habeo gratiam.
At cum sis tam magni tu regis filia spacer 245
Et tam ditissimi tamque invictissimi:
Placetne tibi scribae nubere tam pauperi?
IM. Placet ille meus mihi scriba. Rex suus placet
Reginae. Nam mihi est idem animus in tua
Nunc paupertate, qui in divitiis animus est spacer 250
Aliis. Sibi sua habeant Reges regna, sibi
Divitias divites, sibi honores, et suas
Sibi virtutes, sibi pugnas, sibi praelia,
Dum mihi te comitem vitae nostrae adiunxero.
EG. Amarum et dulce nunc una misces mihi. spacer 255
Primo autem nolo ego me credidisse sic tui
Immemorem, neque tu honores mihi, quos maximos
Habuistis, perdidisti. Nam pol mihi tua
Grata acceptaque erit aeternum benignitas,
Et me quidem hic amor non unquam poenitet. spacer 260
Faciendum id nobis quod parentes imperant.
Nam si opprimit pater, exulatum abiit salus.
Im. Patrem meum, mi Eginharde, non adeo time.
Spes quippe est illum melius facturum, neque
Ille mereat Persarum altos montes sibi spacer 265
Totos, qui esse perhibentur aurei, istud ut
Faciat quod tu metuis. Ideoque, Eginharde mi,
Dies noctesque ames me, me desideres,
Me somnies, me expectes, de me cogites, 270
Me speres, me te oblectes, mecum ubique sis,
Meus sis postremo animus, quando ego sum tuus.
EG. O melle dulci dulcior mihi Imma tu es!
IM. Tu mea certe vita es, modo fac sies tuae
Fideli tu fidelis; cave fluxam geras spacer 275
Fidem aut amores alio transferas tuos.
Quod ego per ingenium oro et per dexteram tuam,
Perque fidem, per amorem, perque meam et vitam tuam
Te obtestor, ne te segreges neu deseras,
Si te in germani fratris dilexi loco  280
Sive ego te solum semper feci maxumi,
Seu tibi morigera fui in rebus quondam omnibus.
Te mihi virum do, amicum, tutorem, patrem.
Bona nostra haec tibi committo et mando nunc tuae
Fidei, meque tibi do in manum. Tu hoc age. Mihi   285
Herus nunc es, tu patronus, tu pater es, et
Tibi iterum atque iterum commendo vitam meam.
EG. Ego, mea Imma, hoc tibi pro servitio debeo
Conari manibus, pedibus, noctesque et dies
Capitis periculum adire, dum prosim tibi.  290
Sed quae res in se neque consilium neque modum
Habet ullum, hanc tu consilio regere non potes.
In hac re enim nec ego consilii guttulam
Paratam habeo. Nam si resciscet hoc parens,
Tunc nostri amores, mores, consuetudines,   295
Iocus, ludus, sermo, suavis suaviatio,
Harum voluptatum mihi omnium et tibi,
Distractio, dissidium, vasticies venit,
Nisi quae mihi in te est, aut tibi est in me salus
De caelo missa. IM. Sis animo tu modo bono. blue  300
Nondum omnium dierum sol plane occidit.
Sperandum est, dum spiramus. Fortunae vices
Sunt tales, ut salutis aequa semita
Cum minime reris, tum primum sese offerat.
Ideoque semper sic spe cognita bona   305
Fretus. Veniet, veniet, post nubila sol nitens.
EG. At spissum istud amanti est verbum “veniet” nisi
Venit. Nam qui amat, quod amat, si id habet, scilicet habet
Id pro rato. Quia amans per amasiae suae
Vivit vitam. IM. Ah, mi domine secretarie,   310
Profecto nullo pacto possum vivere
Si tute a me abalienaris ac abduceris. red
EG. Quin imo mea domina, mea regina et salus,
Per omnes tibi sanctos adiuro, quando tu
Sermone tuo hic omnem animum ostendisti tuum   315
Me nunquam te deserturum, non si mihi
Omnes homines inimicos in mundo sciam
Capiundos. Te nunc expetivi; sola tu
Cordi meo manebis dilectissima.
Valeant, valeant, qui inter nos dissidium volunt. 320
Te nisi mors mihi adimet nemo. Im. Interim pater
Erga nos quicquid offirmabit. Hoc pati
Oportet nos, quod ille faciat, cuius et
Maiestas plus potest. Exorando simul,
Haut advorsando sumendam operam censeo.   325
EG. Iustissimum petis. Nam advorsari patri
Sine dedecore et scelere summo non possumus.
Neque ego facturus sum, neque tu ut facias dabo
Consilium. IM. Nunc ego dulcia atque amara apud
Te omnia sum elocuta. Scis mentem meam.  330
Iam imposterum tibi patebunt mens et fores.
Neque mihi ulla amnis obsistet, neque mons, neque
Adeo mare, nec calor, nec frigus metuo, nec
Ventos, neque grandinem; imbrem patiar, sufferam
Solem, sitim, famem. Non concedam, neque   335
Quiescam neque noctu neque de die prius
Profecto quam aut Eginhardum aut mortem nacta sim.
EG. Et hoc sancta etiam tibi sit votum nunc fide,
Meamque dexteram et in dextera animum hunc habe.
Sed nisi me fallunt oculi, video aliquem foras  340
Ex aula egredientem. IM. Hic cubicularius
Regius est. Ego me conferam intro. Tu vale.
Anime mi. EG. Mea tu quoque rosa millies vale.

bar

ACTUS I, SCENA iij
FRIDERICUS CUBICULARIUS, EGINHARDUS

<FR.> Foras huc missus sum a meo rege Carolo,
Ut in aulam ducerem secretarium. Sed hem,   345
Eccum ipsum in tempore sese huc video recipere.
Salve, mi Eginharde. EG. Salve et tu Friderice mi.
FR. Noster potentissimus atque invictissimus
Rex Carolus tibi mandarier meis
Voluit verbis, ut ad se quam maturrime  350
In aulam regiam venires. EG. Hoc ago
Et iam in via sum. Tecum ibo. FR. Praei, sequar.

Perge ad actum alterum