Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio   

PALLADIUM FRANCIAE, SEU RICHELIAS

Quid nova marmoreis exurgunt moenia portis
Turribus et celsis, spumantiaque arva Lyaeo,
Finduntur fossis, saltu et superabile saxum
Fundamenta dabit? Praerupta an Romulus arce blue
Condere regna parat, Francisque afferre Latinum 5
Imperium, septem vel Cadmus claudere portis spacer
Herculis et Bacchi patriam, serpente perempto blue
Monstrosa cum prole viris? Aut Punica Dido
Tergore Sidoniam tauri circumdare gentem,
Atque urbem vallo, multa ditione propagans 10
Quae late imperium tumido iuga ponat Ibero? blue
Aut tua sunt exorsa, diis sate, terror Iberi, blue
Consiliisque parem cui non extranea tellus
Gallica vel iactat, venerataque Santonus ora
Vidit, et attonitos stupuit Rupella triumphos? blue15
Miratur Tyberis, mirantur Rhenus et Isther,
Dives et auriferas volvens Pactolus arenas,
Aemulus atque Tagus, sive exul quisquis ad oras,
Advena seu nostris felix allabitur undis.
Mirantur Sequanae ripas, alvumque profundam, blue 20
Felicem imperio, felicemque arcibus amnem;
Cui cessit Ligeris, Rhodanus, cui Mosa, Garumnaque
Et Tyberis cedat, cedunt et Rhenus et Albis,
Cessurusque Tagus (ni me mea carmina fallunt
Felicem hoc vatem) rapidus cessurus et Isther. blue 25
spacer Quisquis ades, quocunque ferant te fata secunda
Aut adversa trahant, sis felix advena, an exul,
Seu Tamesis mittat, seu mittant Moenus et Odra,
Vosque Caledonii per saecula plurima fidi, blue
Dacus et hostis Iber, vos omnes alma requirit blue 30
Hospita nympha, cavis et formosissima tectis
Excipit, et gratos pulchris amplectitur ulnis,
Et iubet esse suos, mirantia pectora ndis
Permulcens dictis, et tot miracula rerum
Ostendit. Nec vana cano, nam vidimus ipsi 35
Frugibus accinctam, redimitam fronte Lyaeo.
Uvidus implicitos canisque racemus aristis
Pertexens crines, et colla nitentia circum
Uber Amalthaeae pendebat copia cornu. blue
Vultu formosa est, et vult formosa videri, 40
Lilia fronte gerens, cui cedat et alba Cytheris,
Pulchraque, candentes distinguit purpura malas,
Purpureisque labris, oculis ardentibus, ensem
Dirum dextra vibrat, citharam fert laeva canoram.
Nunc placet ardenti laetis instare choreis, 45
Aut agere in gyros mandentem fraena caballum,
Nunc iuvat arma magis tractare in saeva ruentem
Praelia, perruptas hastisque urgere phalanges,
Sternereque aeratas acies, et structa virorum
Agmina fundere humi, et victas volitare per urbes. 50
Vidimus, ut lepores agitabat nympha paventes,
Et secura mali vanum ridebat Iberum.
At simul aspexit me contra, talibus orsa est.
spacer“Siste gradum puer hic, quae nobis fecit Ulysses blue
Otia spectabis, nostri spes, unica regni 55
Fortunaeque meae, quo solo nympha beata
Sumque vocorque parens, idem prolesque materque, red
Proli chara parens, et proles chara parenti,
Solamen, decus atque meum; per saecula nulla
Talem enixa fui, qualem miraris Ulyssem. 60
Tu modo siste gradum, te tot miracula rerum
Quantaque non vidi, quamvis annosa, docebo.
Lustris iam quinis Francos pax alma fovebat, blue
Arvaque felices faciebant foeta colonos
Fructibus; extincti donec natusque parensque, 65
Invita hic hasta, foedatis ulcere natus blue
Auribus. Actutum Ditis domus atra furentes
Emittit furias, crinesque intorta colubris
Grassatur saeva, et saevas Discordia mentes
In diversa trahit. Frater fratrem dare letho 70
Atque socer generum, gaudet nurus invida socrum,
Et pater insanus natum, natusque parentem,
Infernis acti furiis. Sunt vincla soluta
Omnis amicitiae, pubes ruit acris in iras
Et ferro flammaque furit, volat illa per urbes 75
Tectaque depascens, corruptis aedibus hospes
Aufugit, at miles caedes, cumulosque virorum
Permiscet cineri; pariter iuvenesque valentes
Decrepitosque senes,; sanos, aegrosque ruina
Involvens una. Nullo discrimine sexus 80
Aetatisve, simul steriles, uteroque gerentes
Nuptaeque innuptaeque cadunt. Cum chara marito
Coniux, atque infans avulsus ab ubere matris,
Et qui flammiferum nondum respexit Olympum
Insontes fudere animas, prolesque parensque. 85
Heroes, quantique viri, cuncta ordine longum
Enumerare foret, centenaque millia letho
Quod data. Nam Sequanae tunc nulla in gurgite lympha,
Sed cruor humanus, laticem Rhodanusque cruore
Garrumna et Ligeris foedabant, et ruber auctus 90
Oceanus tepidos volvebat sanguine fluctus.
Nec minus insanus miles populatur et agros
Ruraque, cum pavidus fugiebat aratra colonus,
Et pecudes pastor, spumantia vinitor arva,
Atque boves custos, circum vasta omnia vasta. 95
spacer“Et mea sic miserae laniabant viscera matris,
Austriacisque dolis, et bella cientis Iberi, red
Pertaesi coluisse Tagum, Anaeque horrida tesqua.
spacer“Rixarum sator hic, atque immitissima tygris
Vipera, Tisiphone saeva, saevaque Megaera 100
Saevior, ac caedis tantorum causa virorum,
Saepius imperii nostri molita ruinam.
Atque meum contra diri sponsumque, patremque
Foederis author erat, sed dux Lotharena propago, blue
Viribus Hispani nixus numeroque suorum 105
Qui personato dederant sua nomina regi blue
Iurati, et thalamos audent violare iugales,
Et male connubii nostras extinguere taedas,
Nympha ut casta novo componar adultera lecto.
Seu sit adulter Iber, seu quem malesuada libido blue110
Regnandi soccum fecit mutare cothurno.
Quindecies centum post annos acta bis octo blue
Lustra, et iam quintus vertebat numinis annus,
Cum subito e caelis cerebro Iovis orta virago blue
Despexit miserata meos, ac talia fatur: 115
spacer“‘Horrida cum teneat mea pristina regna vetustas,
Barbariesque, exosa mihi, per saecula multa, blue
Gens devota mea est, mihi sit Tritonia tellus,
Gallia, Martis honos, Musarum dives alumna.
Bistonium bello, versu vincitque sorores, blue120
Auspiciisque meis. Samiam Saturnia terram
Et foveat Cytheraea Paphum, mea Gallia cura est.
Atque virum dabo qui moerores pellat amaros,
Abstergat Nymphae lachrymas, regnoque rebelles
Ductores, sacri socios et foederis omnes 125
Exigat, ut iusti redeat reverentia regis,
Atque decus patriae priscum, casuraque regna
Restituat, tumidos et post contundat Iberos.’
spacer“Dixerat, et galeam Steropis Brontisque labores blue
Aptavit capiti, dextra hastam crispat ahenam, 130
Palladias artes laeva et gestabat olivam,
Pacis consiliis nunc, nunc potioribus armis blue
Usura, et volucres liquidum Bellona per auras blue
Fert iter. Armoricis tandemque appellitur undis blue
Nannetes superans, et iunctum pontibus amnem blue 135
Caesareis. Dryades circum, Nereides omnes, blue
Naiades et Ligeris, Voddae, stipantque Vigennae. blue
Deveniensque LOCUM cui nomen DIVES et omen,
Cum diri quintus fugiebat foederis annus,
Exuit ora deae, et mortales induit artus, 140
Humanam et formam, complens vagitibus auras
Et cunas, dux magne, tuas. Stupet inscia nutrix,
Ubereque admoto figebat basia nato,
Et formam, cultumque deae miratur in illo,
Palladios oculos, frontemque. O! quanta manet te 145
Gloria parve puer!”

bar

Quibusdam haud placiturum scio quod syllabas ab authoribus productas corripiam, et correptas producam, sed quandoquidem hoc tantum in nominibus propriis et peregrinis rarissime usurpatis fit, et quae authores nulla necessitate, sed solius metri gratia pro occasione vel corripiunt, vel producunt; nobis eandem ob causam contrarium licebit. Qua enim ratione Sequanae nobilissimi fluvii Genitivus ex Heroico carmine exploderetur? Et syllabam (mo) in Mosa corripere facile fuisset: Cui Mosa, cui Ligeris cessit, Rhodanusque Garumnaque. Sed hic versus parum nobis arridebat. Sic pro Garumna et Ligeris foedabant potuissem Atque Arar, et Ligeris foedabant, et ruber auctus, nisi hoc pacto tota versus gravitas et maiestas concidisset. Et authores ipsi proculdubio si metrum id postulasset syllabam Se in Sequana brevem, et Mo in Mosa longam fecissent.

bar

CARMINA

AD QUENDAM HEROICA SUA CARMINA IN LAUDES MAGNI DUCIS RICHELII OBSCURA ET TUMENTIA DICENTEM

Obscurum et tumidum si scribo, Zoile, carmen, blue
spacerObscurum et tumidum dic quoque Virgilii.
Nam nisi Virgilii voces nil videris altas,
spacer Virgilii numeros, Virgiliique modos.
Gesta ego non humili (facili vel) grandia versu, 5
spacer Magna cothurnato carmine facta cano.

AD ALIUM EANDEM CARMINA OVIDIANIA OBSCURIORA DICENTEM

Sunt minus obscuri Nasonis, Zoile, versus?
spacer Sed magis obscurus, Zoile, Virgilius.
Non fictos divos, nec caecos numinis ignes,
spacerSed verum heroem, magnanimumque cano.

Finis