Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

1. AD REGEM ECCLESIAE APOLOGIA PRO PASTORIBUS

Nate sinu nostro, nutriteque nectare aduldte,
spacerO spes, o vota summa, Iacobe, mei,
Multum optate diuque, hosti quam credite terror,
spacerTam me mihi praesidium, tam mihi certa salus,
Pro quo caelum onero votis, supplexque fatigo spacer5
spacerAssidua magnum sedulitate Deum,
Testor numina magna et non violabile nomen,
spacerHaud alio in terris spem mihi stare loco.
Et meus in te ulla (credam?) peccaret alumnus?
spacerAh nimis in vitam peccet et ille suam. spacer10
Qui putat, idem me putet in mea viscera ferrum
spacerExigere, et iugulo condere posse meo.

2. AD EUNDEM

Per te, perque mihi, qui te dedit, et tibi sceptra,
spacer Per tibi speratos altera sceptra, polos,
Per communia vota, e spes, communis honorem   
spacerPer patris, est nostro qui mage charus honos,
Oro, parce tuis: de te malesuada triumphet spacer5
  Curnam ira, ancipitem suspiciove ferat?
Cur nos inter nos commistos rideat hostis?

spacerSannat, et a tergo sibilat ille tuo.
Ni peccant, quid te, populumque patresque fatiges?   
spacerQuodque tuos pigeat, quod probet hostis, agas?
spacer10
Si peccant, peccavit amor: tu ignosce, datamque
  
spacerArripe, quâ possis vincere, materiam.

Vince illos, iramque tuam: Laus illa triumphis   
spacerDigna. Tibi hinc, nullo crimine, surget honos.

3. REGIA INQUISITIO

Quid quaeris quod vel nolis reperire; repertum
   Vel tuus ignoscat, (aut ego fallor) amor.
Sed quaere: invenies forsan, pro crimine, amorem,
spacerSicque tibi inventi, crescet, amoris amor.

4. PASTORUM FUGA

Quid fugitis populi pastorem? Quidve parentem?
spacerQuid fratrem, et regem, regia cura, pium?
Sed fugite; irato, prudens cedit, patre natus.
spacerSe quoque dum in cursu est, qui sapit, ira fugit.

5. PROSOPOPEIA blue

Sic ubi praecipites discordia miscuit iras,
spacerRepsit et in charos suspitiosa thoros;
Quaerunt hinc atque hinc labem. Tum rixa querelis
spacerEffera perque domos, iurgia perque forum
Saeva sonant. Ruit in medium furialis Erynnis, bluespacer5
spacerEt quatit accensas dira Megaera faces.
Quae vaga suspitio finxit, rumorve sinister
spacerSuggerit, aut quicquid fervida bilis amat,
Partim credita, quin partim nec credita, nullo
spacerDelectu, dum quo vulneret ira rapit. spacer10
Alter in alterius torquent convitia formam,
spacerImmemores famam se violare suam.
Interea vulgi ridet, plauditque corona,
spacerEt subdit stimulos, et fera bella ciet.
Parcite, tuque prior vir, quo prudentior, et quo spacer15
spacerPlus pote, tuque truces altera pone animos.
Est satis, est irae nimium, nimiumque dolori
spacerPermissum, est lachrymis satque superque datum.
Iungat amor, quos iunget Hymen. Vos proelia Marti blue
spacerLinquite, et insano iurgia saeva foro. spacer20

IN SCELESTISSIMAM ET TETERRIMAM CONSPIRATIONEM DE EVERTENDA SULPHUREO PULVERE COMITIORUM ANGLICORUM DOMO, UNA CUM SERENISSIMIS BRITANNIAE REGIBUS, TOTIUS ANGLIAE ORDINIBUS, INITAM IN DIEM 5 NOVEMBRIS 1605, AC PRIDIE DETECTAM

6. DETESTATIO

Ergo superstitio furiis permista, nefandum
spacerConcipit, et dirum parturit atra nefas.
Quale nec Hyrcanaeve tigres, Libycive leones, blue
spacerOrba nec in rabiem si ruat ursa furat:
Quale nec immanesve Scythae, tristisve Gelonus, bluespacer 5
spacerTetrior aut forsan Maurus utroque coquat,
Ipsa quod in specubus Stygiis horreret Erynnis,
spacerIpse quod in Stygiis Styx pater horret aquis,
Seque suis victum stupet artibus et sibi gaudet
spacerTam bene discipulos se docuisse suos. spacer10
Plaudite vel Tiberis soboles generosa, vel Orci:
spacerHoc scelere est vestrum vincere posse patrem.
Plangito, vel Tiberis gens infoecunda, vel Orci:
spacerNil paris, exitium vel paris ipsa tuum.

7. EXPIATIO

Oceane, et vasto Nereu circumsone mundo,
spacerQuae tua, quae satis hoc eluet unda nefas?
Tuque Acheron, Phlegetonve atris horrentia flammis
spacerFlumina, quis satis hoc excoquet igne scelus?
Quae vel terra teget? Vel quae millena piabit spacer5
spacerVictima? Quae celsi visve vigorve poli?
Nil hic Oceanus, nil Styx, nil terra, nec ulla
spacerVictima, nil celsi vis agat ulla poli.
Ergo quod incassum, rerum natura, piaris,
spacerExecrare, ista hoc una piacla manent. spacer10
Deneget hospitium tellus, non alluat unda,
spacerNon foveant flammae, non faveatve polus.
Tu quoque, quod spurio effudisti innoxiam nixu
spacerHactenus, et te horrens terra Britanna fuge.
Nec peperisse magis, quam partum odisse, loquatur spacer15
spacerOrbis, et immensi conscia saecla soli.

8. FIDES ROMANA

O pietas, o cana fides, o conscia recti
spacerRelligio, puri pignus amorque poli.
Digna Deo, veraxque et candida, mitis et expers
spacerSaevitiae, cunctis lenis, amica, proba:
Tene superstitio variis mentita figuris spacer5
spacerInduat, et vultus fallat inepta tuos!
At caedes, at spirat atrox incendia, fraudes
spacerMiscet, et assiduo tincta cruore madet,
Et mactat regesque, et totas horrida gentes.
spacerPeierat, et tetris evomit atra cavis spacer10
Millia quot nusquam scelerum ferus expuat Orcus,
spacerO sapite, et Tuscae cernite foeda lupae.
Consilia haec, artesque aeternae. His illa per orbem
spacerPorrigit imperii tristia sceptra sui.

9. CONSOLATIO

Ite vafri latebrosa cavae sub viscera terrae,
spacerIte vel in mediam, si libet, usque Stygem.
Contegite, iniectoque super celate barathro
spacerTartareos quavis parte vel arte dolos.
Spargite sulphureis glomeranda incendia venis, spacer5
spacerQuae quatiunt, quassum flatantque, feruntque solum.
Et validas turres, et claustra ingentia, et ipsa
spacerOppida, deque suis eruta regna locis.
Et iurate scelus, sacrate silentia, teste
spacerTriticeo coram furfureove Iove, bluespacer10
Stulti, si Deus est, scelera odit, ni Deus, ille
spacerQuid iuvet? At verum vosne latere Deum?
Eia agite, ante tubas, laeti celebrate triumphos,
spacerGaudiave in tacito tuta vorate sinu.
Frustra erit, ille potis laetos turbare triumphos spacer15
spacerEruere et penito gaudia vana sinu.
Ille diem noctique Ereboque immittere, et omnia
spacerFerre palam, atque artes vertere in artifices.
Et consulta occulta, fere et perfecta, potenti
spacerExcutiet validaa disiicietque manu. spacer20
Discite nil illo vos fidere, sed neque quicquam
spacerInvito fas est nos trepidare Deo.

10. GRATULATIO

At tu, rex, nuper tantis erepte periclis,
spacerEt tu spes tanti maxima nate patris,
Utraque spes ingens orbis magnique, Britannique,
spacerIngens Tarpeiae terror uterque lupae,
Quos trepidis horrent Tanais vaga flumina lymphis, blue spacer5
spacerEt trepidus regno Dis timet ipse suo,
Oppugnati illi quanto molimine, tantae
spacerDeliciae, magno curaque celsa polo.
Ite alti per inane orbis, perque ardua rerum,
spacerPerque Orci fremitus, Tartareasque minas spacer10
Securi: nempe ipse Deus sic sacrat Olympo,
spacerSic parat, adque ingens optat et aptat opus.
Frendeat, horrendoque atrox se porrigat antro,
spacerAtque ciens dirum vis Acheronta fremat,
Inque suas totum sese induat, et vafer artes spacer15
spacerIngeminet virus, insinuetque viris,
Vobis ipsa poli cura excubat, illa furentem
spacerComprimit, et vires discutit illa viris.
Vobis ipse Iudae leo militat, et praeit ingens, blue
spacerEt fovet, et fulvo fulcit utrumque latus. spacer20
O vos faelices digno simul auspice, et ausis
spacerO faelix, digna qui canat illa tuba.

11. AD EUNDEM IACOBUM VITA FUNCTUM

Sicne redis, patriae fatis praereptus? Et haec spes
spacerCernendi faciem, rex Iacobe, tuam?
Quem cecini nascentem, et regnantem, atque abeuntem, blue
spacerEt redeuntem iterum, iamne obeuntem etiam
Fata iubent cantare? Ergo accipe pauca, et amoris spacer5
spacerNon pauci, paucis his, monumenta mei.
Non moritur, moreris sed nec tu, vivus in ipsis
spacerStas natis, natis vivit et ille tuis.

12. IDEM

Ille ego, quem patriae fatis foelicibus olim
Vaticini cecinere patres, tanto ore, superbo blue
Venturum imperio, ante ortum, celebratus, et orbi
Ante ingressum orbem toti mirabilis, orbi
Expectatus item, ac multum cantatus, in ortu spacer5
Nec minus insignisque notis, spes magna bonorum
A cunis primisque annis, terrorque malorum
* * * * lupi. Quam Magna Britannia regem
Primum vidit et obstupuit: diademate iunxi
Qui Scotosque Anglosque et (priscum nomen) Iberos, blue spacer10
Qua Caledon sylvas, qua celsos Vallia montes
Porrigit, et late Francis obtenditur oris,
Qua late Hesperiis colles obtendit Ierna. blue
Omnia iam pacata silent mihi, qui totidem annos
Quot visi regnavi ingens, duodena peregi blue spacer15
Lustra anno minus uno. Illic pax aurea terras
Incoluit, mihi qua ditio obtigit, atque per orbem
Pacis amans, pacem fovi, dum sydera pacem,
Dum scelera admisere. At nunc quando omnia bellis blue
Terraeque oceanusque fremunt, nec perfida pacem spacer20
Ferre potest iustam ambitio, te, nate, relinquo
Tot regnis rebusque parem, tibi, nate, relinquo
Apta satis, satis ampla triumphis regna, tuaeque
Materiem virtuti ingentem, sive iubet te
Fraena manum molli in populos mitissima legum spacer25
Moliri, sive arma armis premere impia iustis.
spacerI foelix quo fata ferunt. Qui dulcia pacis
Indulsit mihi sectanti, tibi certa trophaea
Sic in bella vocans paret. Illi vivere disce,
Illi disce mori posse. Haec manet unica cura spacer30
Te digna hisque animis. Tibi sceptra innoxia sunto red
Sanguine ab innocuo. Ast puroque pioque duello
Idem hostes ne parce sequi, dominique, tuosque
Atque pii, rectique. Istis te impendere, et istis
Supra orbem terrasque in coelum tollere curis. spacer35

13. Εἰσοδίον SIVE REGNATOR, 1629 red

Hunc quoque post multos, pater, indulgeto laborem,
Magne pater coeli, soli cui carmina nostra
Musaque quantulacunque strepit, quem pectus anhelat, red
Caelestes volvens et dignas numine curas,
En redit a Tamesi longe, patriamque revisit spacer5
Ille tuis rex auspiciis, tibi lectus, et idem
Selecti custos gregis, inter nomina regum
Tot solum tanto tu quem dignaris honore,
Et lumen videat veri, quod vindicet, et quo
Defenso in titulos, et celsos surgat honores. spacer10
Pauca illi dicenda, et quae mihi dicere rectum,
Et facere est illi, queis terras calcet et alti
Scandat templa poli, sceptro sublimior omni,
Quam sunt sceptra imis maiora ligonibus, et queis
Ambiat auratis, quae vera est gloria, pennis, spacer15
Fulgentem assimiletque regenti sydera magno
Celsa Deo. Tantum aude, ingens, facilisque moneri,
Assuesce, et veras demitte in pectora voces.
Tu quoque, quisquis ades, linguaque animoque faveto,
Et bonus, ad rectos deducas omnia sensus. spacer20
Magna cano: primae surgentia gentis ab ortu
Sceptra, tibi quae firma Deus, tot saecula, per tot
Iam magnos transmisit avos, tot stemmata regum
Heroumque canit vasto quot consita ponto
Seu Celedon, seu prisca Britannia, iactet ut illa spacer25
Fergusios (molem imperii et fundamen utrosque, blue
Instauratorem), aut Brusum, aut Banchone Stuartos blue
Prognatos, regale genus, quos saecula trina
Bis quina videre regentes omnia prole. blue
Haec Plantaginitos, Henricos, atque Edoardos, spacer30
Teutherosque, ipsum et super omnia nomina clarum
Arthurum, commilitio et tot grandibus ausis
Insignem. Queis tu proavis, fastigia tanti
Dum scandis solii, sceptrorum hac mole modestus,
Iustusque et rectae mentis moderamine magnus,spacer35
Te doctus regere imprimis, dum regia tractas
Munera, adexemplar moderantisque omnia regis
Efformas, moresque tuos facilisque bonusque
Et vultu, et factis placidus mitisque benignis,
Haud fastu maiestatem, nec inanibus usquam spacer40
Affectans nugis. Age, foelix, frena capesse
Imperii, priscum decus, hic ubi Romula virtus
Constitit, impositasque tulit victoria metas,
Aggeribus, valloque paventes condere cives
Contenta. Hic priscos certum intremuisse Britannosspacer45
Arma tuae gentis, Romanum supplice frustra blue
Auxilium prece poscentes, gemituque moveri
Queis vel saxa queant (ast hi nec stare, nec illi
Deiectos potuere levare). Hic Danica castra blue
Strata armis, roburque virum, molesque gigantum, spacer50
Et sparsim magnis albentes ossibus agros
Fas canere. Illa tuis stat propria gloria Scotis,
Vincere vincentes orbis late omnia gentes.
spacerQuis mihi Brusiadas dicat, quis robora Vallae,
Herois nullisque usquam virtute secundos spacer55
(Graecia sive illos iactet, sive inclyta Roma)
Duglasios, et quos alios Caledonia natos spacerspacer Archibaldus Duglasius Angusius proavus
Tot genuit magni magnos Mavortis alumnos?spacerspacererat regis Iacobi.
spacerAt non arma tamen coluerunt sola: Camaenis
Apta quoque, et pacis gesserunt artibus olim spacer60
Pectora Scotigenae proceres. His Sequana gentes,
Quas rigat et Rhodanus, quos Mosa et Rhenus et Albis
Debebant Mus1s. Hinc relligionis in orbem red
Diffusi fulgent radii, Clemente magistro blue
Albinoque pio, rerum quando induperator spacer65
Carolus arctoas Magnus tractaret habenas.
Necdum effoeta adeo est. Nuper pietatis in orbe bluespacerspacer Pietas
Tam rarum stetit exemplum, dignumque quod omnes
Laudarint gentes, * * * quotcumque cruento
Collum subduxere iugo, quod Belgica, quodque spacer70
Est mirata simul, venerataque Gallica tellus.
spacerNuper et eloquii laudata est Scotia finis bluespacerspacer Eloquentia
Romani, nuper tulit ex tot gentibus una,
Quot Latium coluit, palmam, laurumque cohortisspacerspacer Poetica
Phoebaeae, teste Italia, vel iudice et ipsa spacer75
Verona (Italiae decus haec, Latiaeque Camaenae est.)
spacerHic, te rege, venit populus, dignissima curaspacerspacerspacer Scotia cura rege digna
Maiorum decus altum. Hic si qua forte labascit
Immemor, (et vera veterum virtute relicta)
Ille tibi instaurandus, et in rectum revocandus spacer80
Erro, iter, ingenio miti, et moderamine iusto.
spacerCur ego priva querar, cunctis vulgataque seclis
(Solennes aulae curas, et grandia vota red
Divitiae ut veniant; ut honos?) Quibus artibus ipsi blue
Captentur reges, ineant ut foedera pauci spacer85
Hos circum. Haud oculis aliis, haud auribus illi
Cernere, sive audire queunt, nec scire gerantur
Quae recte praveque. Hinc in non optima servis
Ducunturque suis saepe, et sublimia regni
Submittunt famulis famulantia. At ille superbos spacer90
Invasit titulos, summos rapit alter honores,
Alter opes. Crescit tum re insatiata cupido
Donec in immensos aurum congessit acervos,
Iunxerit et latis latos, regna altera, fundos
Serpens serpentemque voraverit et, draco factus, spacer95
Constitit, absorpta balaena grandior orca.
spacerCur ego queis populos lanient (miserabile dictu)spacerspacer Tyranni
Deglubantque modis, sibi credita regna tyranni,
Fas contra iusque omne feri, atque immania facta,
Formosis ornent titulis. Praetexere docti spacer100
Publica, privatis sacrent licet omnia votis,
Qua spes, quaque libido vocet. Sibi credere nata
Saecla hominum, sibi fas, et res animasque virorum
Cunctaque ad arbitrium. Ruptis convellere vinclis
Naturae, iustique, piique; hoc ducere solum spacer105
Regnare, ad finem hunc cuncta exigere, hoc decus unum
Ambire. Haec caecae solers prudentia menti!
spacerIte procul, malesani utrique, et nescia rerum
Pectora, demissos animos, quos terrea moles
Figit humi, et falsa pravum sub imaginis umbra spacer110
Degeneris Magni ludit. At tu mihi, vere
Carole rex, ades, et rectas sub pectore curas
Rite agita: (o ingens regnis, ingentior alta
Indole), non famulis famulans obnoxius, ullis
Aut vitiis, tanto nil spirans ingenio, nil spacer115
Indignumve Dei. Quam magnus imagine gestas
Nomine nil, nec quas sceptri moliris habenas.
spacerErgo ubi iam patrii superaveris ostia Tuedae, bluespacerspacer Scotiae erga regem affectus
Contigerisque almi quondam confinia regni,
Illa animum subeat priscae pietatis imago, spacer120
Et tacito veras volvas sub pectore voces.
Hic pulsata tuis prima est vagitibus aura,
Haec te terra parens genuit, reducemque volenti
Nunc amplexa sinu recipit, seque obvia totam
Effundens, quanta est tibi devovet. Hic proceres, plebs, spacer125
Hic equites solum te respiciuntque coluntque
Primaeva gentis deductum ab origine regem.
spacerQuin age, tu quoque amore illos complectere, amorem spacer Regia erga illam
Auge illis, populisque volentibus utere, moestos
Solare, iratos leni, dulcique (furentes spacer130
Si fors ulla ferat miseros in devia cives)
Demulce imperio. Et quae non teterrima vota spacerspacer Ars vere regia
(Quamvis cogere, vel trahere in contraria possis)
Indulge, pater et princeps prudensque, nec hinc te
Deducat ratio una, haecve in certamina mittat. spacer135
Nulla tibi regni salubrior extitit usquam
Regula. Nec satis imperium haud insurgere contra
Armatos; aut obsequium praestare maligne:
Inflammandi animi, et multa bonitate ciendi
Sponte sua ut properare velint, promptique periclis spacer140
Occursare ultro, seque, et sua, et omnia pro te spacerspacer Primates
Obiectare, suoque subire volentia regi.
Praecipue, quos praecipuos, seu pristina virtus
Maiorum pene in soliis stabilivit avitis;
Et consanguineos inscribit regibus ultro, spacer145
Sive recens meritum, nusquam peiora secutos. red
spacerHi sunt, queis te aquilam caelo, sublimibus alis spacerspacer Ad magna patranda
Attollens, aequare queas superareve priscos
Aemulus heroas. Iuvat ad Rheni alta fluenta blue
Arma Palatinis hostilia pellere terris, spacer150
Et reducem solio Fredericum inferre paterno?
Sive ipsum penetrare Albim, vel regna sororis blue
Reddere, rapta manu raptare ex hoste trophaea,
Sive armis quatere Indum, aut Tybrida, sive Tagum, tot
Exundantem annos trans omnia littora, ripas spacer155
Cogere in antiquas? Quid non hoc milite? Quid non
Hi duce te? Quid non sibi vincta Britannia possit?
Iunge, age. Nam iungendus adhuc populusque animique
Iam tibi, iam sibi. Nectenda adamantina vincla blue
Mille modis: nec rege satis, nec foedere crede, spacer160
Regnum unum, gens una esto: nec Tueda, nec ullus
Distinguat Zeviota aut Solvetus, aut ager, aut mons. spacerspacer Nomen
Non gente exultet quisquam diversus: id omne spacerspacer Connubia
Connubiis confunde, nec hic se dicere Scotum
Ausit, et ille Anglum, aut tractu discernere, ad Arcton spacer165
Sive diem medium, natum se ferre Britannum.
Iam socias curas adde, et communia regni
Munera communis. Lex una, et relligio una.spacerspacer Societas, lex, relligio, arma quibus
Arma una socianda, et propugnanda per orbemspacerspacerpietas propugnanda
His pietas, quae moesta iacet. Caeloque dicanda spacer170
Mensque manusque, et vita ipsa est. Haec nomina magna,
Hoc regnare puta. Sic i metuendus atroci
Mirandusque hosti: caelum cui militet omne
Tuque omnis caelo. Nec sint quae desuper ullis
Exposcas votis indigna, pusilla, tuoque spacer175
Imparia ingenio, regnorum ut millia regnis
Accumulesque tuis, toti domineris et orbi.
spacerNec minus et patriae curas age. Legibus atque spacerspacer Leges et iura
Moribus informa, non his, quas Bartolus una et blue
Baldus in immensa extendere volumina; quasque spacer180
Verborum captans apices, distorqueat in quos-
Cunque volet sensus, auri anceps, atque argenti.
Venalis, linguaqe procaci, involvere verum
Audax futilibus nugis et iudices aures
Rumpere, quin (si non aliud) producere tempus spacer185
Protelando et perdendo, quo scripta, diesque
Centuplicanda avum donec exhauserit aurum
Litigiis litem ingeminans: quibus aurea nactus
Saecula, ubi in cumulum nummos cumulaverit aureos
Quot vix tota ferat provincia. Dives in agros spacer190
Involet, inque arces gratis quas tollere tergo
Irrisor iubeat male false. Immania monstra,
Morte renascentes Hydras, fera iurgia rauci
Tolle fori, formasque repone, e fontibus haustas
Naturae, fucoque carentes; quas neque fuco spacer195
Offuscare ausit quisquam; compendia veri
Atque boni, atque aequi, sectatus, nulla quibus sint
Aut aevi aut aeris misero dispendia civi.
spacerAdde his, grassantem pestem, grave foenus, iniquis spacer Foenus
Usuris. His tota gemit tua Scotia, tota spacer200spacerspacer  ἀταξια
Obruitur, maerensque iniusta mole fatisci.
Ordinibus turbata suis: sursumque deorsumque
Omnia ferri et misceri. Modo nobilis atque
Dives, honoratus sedet a sartore secundus,
Pauper, inops, inhonorus et alto in stemmate natus spacer205
Dispectus terrae, iussus si reddere soldum
Non habuit. Quos suspirat quoque patria nummos
Exhausta (ut res est) iam mercatoribus. Atqui
Ni dederit quod non habet, in regemque rebellisspacerspacer Rebelles inviti
Quamvis nolit, erit, vinclisque et carcere moeret. spacer210
Exuitur fundos parvo. At palatia nullospacerspacerspacer Palatia gratuita
Iam pretio, ac hortos, pomaria culta, lacusque
Lucosque, et saltus. Quaeque arva cuniculus antris
Fodit, quasque domos pavidis posuere columbis;
Foecundum quot habet mare, quot vivaria, pisces; spacer215
Atque focis suffecturo brumalibus ignem
Carbones, nihili haec exactori. Improbus inquit,
“Haud mihi profuerint quicquam. Non exiguo asse
Emero, bis decies librarum ut millibus olim
Constiterint, ut adhuc valeant, Magmenta putantur spacer220
Proque appendicibus, fundis accedere inempta,”
More truci tetroque. Est qui “decumana labascit bluespacerspacer Decimae
Portio,” ait, veri decimis inhalans alienis
Atque suas dicit bella ratione, suae quod
Sunt Nonae: sanctumque antiqua lege recusat, spacer225
Deposcitque novam, iustam iuratus. At alter
Ius queritur verti, iuris dum affectat habenasspacerspacer Iudicia
(Seu sibi, seu quem forte sibi sat sensit amicum)
Nil melius gesturus. At hunc obtendere regis red
Commoda et illum audimus. At haud tu credulus ulli, spacer230
Dum ratio iusta liberaveris omnia lance.
Quo pede stet recte, quid, qua quid parte vacillet.
spacerSunt praeter decimas, leges, iura, arma, scholaeque spacerspacer Summa corrigendorum
Sunt etiam mercesque artesque, moneta, tributa,
Foeneraque, et sumptus mendicis, denique quid non? spacer235
Ipse a Deo cultusque Dei, ritusque decori
Iusque gubernandi. Iam consilia utraque: tam quae
Priva vocant regis, quam quae comitia regni
Publica. Cerne sagax; et sedulus excute teque.
Cuncta labant aliqua, seque in meliora reduci spacer240
Poscunt, indiga opis. Sed quid mutare iuvet, quid
Sit satius tolerare, et qua ratione secare,
Quae bona, quae meliora putes, utque omnia ad unguem
Castiges opus hoc cura dignosse laborque est.
spacer Saepe latet veri falsum sub imagine, falsi spacer245
Saepe luit verum fuscatum ab imagine, ni te
Multa animum virtus, et dia scientia fulcit.
Cunctaque perlustrans oculata industria, et auris
Dignata audire, et trutinis expendere iustis.
Quale canum saevis lepus allatribus actus spacer250
Dum fugit in dumos, et per deserta viarum
Intricat gressus dubiis ambagibus, et se
Occultat, luditque oculos, fallitque sequentes
Donec multa canumque virumque sagacia flexus
Explicet; et caecas deprendat cura latebras, spacer255
Sic et Daedalio latitans verum in labyrintho
Multiplices inter nexus, falsique meatus,
Non facile dignoscendum torpentibus, acri
Eruitur genio. Verum non creditur uni
Sat tuto. Sed nec paucis iura novari spacer260
Seu mores poscit res; et bona publica regni.
Cuncta palam pensanda, omni quem nomine civis
Dignatur patria. His oculis, his utere veris
Auribus, haud quemquam spernens, communiaque sunt
Communi gere consilio: quae in saecula durent, spacer265
Nec propera. Aut si quid temere hic forte excidit, acta
Ne revocare pudor vetet et reflectere cursus
In melius: renovata incudi et reddere cuncta.
spacerInterea lentis iam longae ad millia pacis spacerspacer Cives armandi
Arma viris reddenda iterum, atque aptanda triumphis spacer270
Agmina desuitis. Iterumque in bella ciendi
Prisca animi meliore ira, sanctaque rebelles
In coeli, terrae praedones, mancipia atrae
Tetra lupae. Fida haec merito custodia regi,
Tuta salus patriae, si qua gravis ingruit hostis, spacer275
Sive inferre libet seu propulsare pericla.
spacerQuod reliquum est, peccet si quid tuus ullus, in iras spacerspacer Poenae tardae
I tardus, poenasque. Illas si tollere totas
Ius vetat: at leni veniens clementia mente
Molliat, et quacunque sinat fas, parte remittat. spacer280
Nulla tibi placeat Busiridis ara, nec aera
Torrentis miseros, non inclementia Tulli
Albanum raptantis equis, foeda, horrida, nec sat
Naturae memor humanae, nec crimina tollunt,
Crudelem ut satient animum. Tu (numinis instar) spacer285spacerspacer Invitae
Supplicio ullius ne delectere nocentis,
Delectere bono. Si quem vel splendida virtus,spacerspacerPraemia
Vel rarum ingenium, doctrina, aut arte, suumve
Commendat meritum, rebus quum forsan in arctis
Sive iuvandus erit, sive ad maiora animandus, spacer290
Sive cohonestandus proprio virtutis honore,
Tum propera, largusqueque manum, promptusque, hilarisque spacer Larga, alacris, prompta
Succurre, atque occurre ultro, vota ante precesque.
spacerHaec sint cur regnare velis, non mollia serum
Vellera ferre humeris, Tyrio aut splendescere in ostro spacer295
Gemmarum, aut rutilo radiantem fulgere in auro, example
Stiparive satellitio, soliove sedere
Sublimem celso, pulchram diademata frontem
Accinctum; sceptroque superbum, atque ense minacem
Et venerabundus sacram dare ad oscula dextram: spacer300
Non ductare freto classes, terrave cohortes,
Sternere strage virum campos, urbesque ruinis;
Non, quodcunque velis posse. Haud sunt ista, sed illi
Regnandi fructus. I foelix, carpe, Deoque
Vive diu patriaeque, et vere in saecula regna. spacer305

Finis