Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


DAPHN-AMARYLLIS
AUTHORE DAVID HUMIO THEAGRIO,
WEDDERBURNENSI blue

Cedite, quicquid

orbis habet, nec magnum usquam temerate leonem.

Gen.49, Hebrew
ΤΟ ΕΧΩΘΕΝ, ΒΛΕΤΤΕΡΟΝ

IACOBO BRITANNIARUM ET GALLIARUM REGI VERE MAXIMO, SALUTEM VERE MAXIMAM

NNON per magnitudinem istam licet, Iacobe, regum orbis optime, nobis quoque pastoribus usurpare nomen tuum, salutare, gratulari? Anne amare quidem, aut bene precari? Audere iubet omnia bonitas tua, et hoc ipsum dubitare crimen vocat. Illud verendum ne serius accellerimus. At tibi fortasse vixdum a primis novi regni laboribus quies est. Et qui te sero laudet quisquam, quem semper merito laudent omnes? Quin si probes, non sero; ni probes, nimis cito. Nos tamen iuvat in partem publicae laetitiae venire. Tu si quid agat tua Caledonia veteris adhuc amoris memor requiris, en quae ostendit Musa rustica: te aves canere, responsare valles; praedicare Alphesibaeum nobilem pastorem, etiam obscurum edum; id est homines omne genus, urbanos, rusticos, notos, ignotos, magnorum, nullorum usuum sibi conscios: te tamen uno ore fremere; tibi, sibi, reipublicae, insulae, ecclesiae, orbi, privatim, publice gaudere, gratulari, omnia magna, fausta ominari, precari, praesagire. Nec sibi tamen satisfacere, nec se satis exprimere. Quin cum plurima dicant, plura cogitent, cum omnia precentur, plura cupiant; cum maxima concipiant, maiora expectent: florescere virtutem, marcescere redignaviam, excindi vitiorum Hydram, extirpari tyrannidum monstra, per te verum Herculum. blueQuae et similia, et in omnium nunc ore, an magniloquentium hyberbole; et non potius omina, ac ipsius politices tacite se hominum animis insinuantis, ipsissimae voces habendae sunt? Et quicquam iam potest post hos progressus arduum erecto animo videri? Quicquam non pronum illi, qui haec tibi iam praestiterit, sive media circumspicis, sive per illa ad authorem erigeris, in causas inquirens et expendens? An vulgare quicquam, an mediocre putandum, cui te paret, blue quod a te exigat, tot ingenii, naturae, fortunae dotibus, externis, internis, opibus, adminiculis, fulto, ornato, aptato, si quis unquam, ad maxima quaeque perficienda? Et quid hoc, quaeso, aliud est (si inter consultissimorum turbas hoc quoque nobis pastoribus licet) quam ad pietatem (qua nulla nunc per orbem miserabilior persona, bluenulla te dignior, nec quae cura tua magis egeat), intra tuos primum fines stabiliendam, mox et alienos inferendam? Et sane, si politicorum hominum rationibus accedimus, tu unus totius forsan orbis es, cui pietas etiam utilis sit, et propagando imperio aptissimum instrumentum., si quidem fas id foret ac non potius propter se suspicienda esset, rerum regina summa. Dic, Iacobe, rex vere maxime, dic Schelomo, eadem experte, an alibi acquiescere potest animus? An est in rerum hoc fastigio quod impleat, quod satisfaciat? Aut dignum sentis quod agas, quo te impendas, quo torqueas? Dic inquam, teque interea iis artibus magis magisque attolle; quantum te nuper supra antiquum tuum regnum sustulisti; iisdem praesagiis haud magis in futurum irritis. Nemo te unquam maiore unquam favore ad regni gubernacula accessit; nemo maiore expectatione animos excitavit, aut grandioribus votis et vocibus ora hominibus aperuit, ut omnes omnia optare, sperare, profari audeamus, tui quantulicunque, etiam in Lamyriis aut Ocellis bluehisce montibus pastores, exultabundi, gratulabundi quod in haec tempora incidimus; quod haec oculis aut auribus hausimus locatum te hoc in solio, hoc in marmore bluespectandum orbi, mirandum. Cui tanto gaudio si impares, angusti spiritus, opiliones (ideoque nostri minus memores interdum, aut compotes), nec cohibere affectus, nec orationem, ut nunc fortassis, inchoatam, possumus, aliave aliqua impingamus aut labamur, sit tuae, humanissime principium, humanitatis ignoscere; sit connivere, nec anxie inquirere. Quin amorem interpretari libeat, et excusare, rusticae, esto, sed tuae tamen Phyllidis blueerrores et eius qualiumcunque alumnorum; dum te certatim, quisque pro virili sua, ornare nitimur. Quod si aut magni poetae, aut grati pastoris subinde occurrat illud,

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, blue
Et logum formose vale, vale (inquit) Iola,

Haud adeo cuicquam invidiosum esse potest desertae, et tot commodis viduatae solamen. Sic faxit. Sic bonorum omnium deliciae, sic orbis decus diu vive, vale, regna. Amen.

CALEDONIORUM TUORUM MINIMUS
D. HUMIUS

bar

AD LIBRUM blue

Abi verendas maximi in regum manus,
Videt superba luna quotquot orbita
Magni recurrens axe sub claro poli,
Et credo ineptus, et scio incultus liber;
Nec dignus ulla ex parte tanti principis spacer5
Vultum, nec acris ferre lumen ingeni,
Scandentis astra celsa penna praepete,
Volventis alto magna mentis impete
Ingentis. Is si te roget, qua maxime
Re fretus altos sumpserisque spiritus, spacer10
Aususque sacra irruperis negotia,
Haud expavescens dic, voluntate unica.
Nam quae placere cunque possent caetera,
Cultum, nitorem carminis, decentiam,
Sententiarum pondus, efficaciam, spacer15
Praestabit ipse. Forte vel frustra exigat
A vate quoquam, quippe solus possidet
Donata, danda, principi, vel subditis:
Iunonis almae dona, magnae Palladis,
Phoebi canoros barbito dulci modos, spacer20
Fortuna quod dat, quod dat ars, quod indoles, blue
Externa, quin interna, quaeque usquam bona:
Rex quae poetis det, poetae regibus,
Solusque regum concinit vatum choro,
Solusque vatum regis in subsellio spacer25
Sedet, subactis iura dans mortalibus.
Hoc iuris aequi dicat, ut quae possidet
Det ipse danda, desinat vel poscere.

bar

AD LECTOREM

UDIVI (lector) obscura haec visa, et dolui; dolueroque, si culpam meam putem. Nunc in vocibus nulla obscuritas, ut nec peregrinitas, nec insolentia, at nec in vocum constructionibus, phrasibus, aut hyberbatis. In rebus ut forte sit propter continuam allegoriam, cum et ea vulgata sit, haud multa esse potest attento te, et quid agatur gnaro. Illud subvereor, ne echo ad finem versuum affixa iudicium distrahat; ut dum utrique intendis, neutrum attendas. Et erat de illa admonitiuncula margini ascripta, quae typographo inter excudendum, nescio quomodo, praetermissa est. redNunc paucula haec oro, exoratum te sine.

1. Carminis contextus per se primum perlegitor, diiudicator, expendito, echo interim omissa, et vel prius vel post lecta.

2. Bucolici carminis morem vulgatum adumbrandis rebus advertito, praecipue in nominibus synechdochen memento.

3. Alioqui, ne nimis allegoriam cogitato, si qua occurrat, admittito. Ni occurrat, ne anxius investigato, tantum prosopopoeiam agnoscito, et ubi opus substituito.

4. Hoc autem quo rectius fiat, supra omnia quid agatur attende, et semper ante oculos habe.

Nempe cani sub Daphnidis nomine serenissimum Iacobum regem functae reginae in regnum Angliae succedentem; quae et ideo cum honore sepelitur, et sub Amaryllidis nomine lugetur, laudatur, canitur; et ex ea viva, commoda; ex functa, incommoda: ut melius appareat, quae incommoda sustulerit ille, quae commoda attulerit. Hinc inscriptio Daphn-Amaryllidis, et compositionis ratio (et ut hoc obiter indicem) praeter molliorem sonum, etiam praerogitava quaesita, praeposito Daphnidis nomine; qui praecipuus, et propter quem, Amaryllis licet illa tempore prior, priorem alioqui locum in compositione vendicare iure posse videretur. Haec summa (lector), hos pastores; his aptos greges, pedum, caulam, et similia cogita: haud erunt fortasse caetera, ut haberi audio, difficilia.

bar

ECLOGA PRIMA, CUI NOMEN PHILOMELA

Tessera glauca = Allegorica explicatio

Formosam moestae lugent Amaryllida sylvae
Extinctam, coryli tenues, tenuesque myricae,
Et lacero quercus, et pullo crine cupressi. blue
Illam Hamadryades, liquida illam Naiades unda,
Et largum lachrimantur Oreades. Aspice celso spacer5
Quanta supercilio devolvunt flumina montes,
Et riguos totis irrorant fontibus agros.
Auctum senserunt Tamesim Nereides, imos
Planxere et thalamos, et pleno littora fluctu.
Ipse caput quassans demittit cornua cervus, spacer10
Pertaesus vixisse adeo, et vidisse dolorem
Immanem, nulla dum carpit pabula ripa.
Et voluit caedi, et venienti pectora telo
Obtulit. Aut densas fugit indignatus in umbras,
Dextram non, Amarylli, cui saepe solebat spacer15
Cedere, et ingenti moriens procumbere lapsu.
spacerTriste silet Philomela, aut triste silentibus arvis
Ingemit. Una cavum responsat cautibus Echo.
“Annos larga poli dedit indulgentia, plures res.
Sed voluere illam pastores cernere culmos, mos. spacer20
Foeturasque gregis. Vota haec, hic undique clamor amor.
Mulcebat venienti aures. Vestigia tantum Tantum
Si tulit in sylvas, salices, humilisque genista ista
Concipere ingentes animos, et credere solo solo
Hoc se foelices visu. Sic omnia nutu nutuspacer25
Et properare armenta, et sistere. Nulla tremores mores
Sensit ovis praesente lupo. Quin ausa peregit regit,
Saepe reum (videt ursus atrox, catulosque reformat format
Erudiens) sive insidias per densa salicta icta;
Fugit, seu timuit natae. Ast Amaryllida fata ata spacer30
Cum tulerunt fremit ille, feroxque resumere torvos vos,
Aspectus. Trepidare caprae, atque horrescere vanos nos
Ipse aries strepitus, seu frons crepet arbore, manet manet
Seu stilla. Ut gregibus scandit secreta remotus motus,
Saxa caper! Quantos praemugit bucula fluctus, luctus. spacer35
Et mihi nescio quid, media de valle reclamat! At red
spacer “O vafra ne vulpe, truci tractusve lupo, ne (o!) ne
Grex gemat, et lacera foedatus viscera pelle, pelle
Aut Rhodanum fugiens bibat, aut Indum exul Hydaspem! spem
Sume animos, caper, et venientibus obiice cornu: cornu spacer40
Haud temere acer Hylax ad limina gutture pleno pleno
Insidias latrat. Pastores, claudite saltus. altus,
Aut propera, leo fulve, tuumque pedum cape iustus, blue Iustus red
Seu genus Hectoreo, seu sanguine clarus Achilleo: leo; blue
Quo te fata vocant, quo nobile marmor, et ingens ingens spacer45
Auguriis spes et mentis praesagia verae. vere
spacer“O si vicinis addens se e monticulis grex rex,
Haec in pascua, et hanc caulam conspiret, avitam vitam blue
Associans curamque vigil, fortisque laborem! rem
Quos late saltus, et quam formosus inundet det, spacer50
Grex iam, Daphni, tuus, fluvium seu propter Oaxem (o!) axem
Seu mavis Tyberim. Interea non frigida mulctra ultra,
Aestati, non lac deerit, non culmus aristis. istis.
spacer“Iamque Ceres, viridem tellusque ornata capillum, Illum
Iam blandum primo rident tibi lilia vere, verespacer55 red
Ipsa placentque sibi sic praecocia: En nitet omnis (omnis
Terra rosis, et nix illas, et purpura spargens gens)
Accumulat Tyrias. Quam rara ingentia fama ama blue
Rura fremuntque stupentque! Ut pulsae pollice chordae, corde,
Exultatque tuas meditari fistula laudes, laudesspacer60
Et merito volucresque, feraeque sequuntur honore! ore.
spacer“Fascine abi, livorque, et tu metus exul ab ora ora; red
Daphnis oves qua pascit agens. Si tempora vivat vitat,
Plena satis Daphnis, iam Pan, iam pascua regnet regnet, red
Arva Pales rursus. Rursus volventia foelix foelix bluespacer65
Saecula cervus agi mirabitur aurea, laetus laetus.
Pabulaque agnoscet, quae carpserat hinnulus, ora ora;
Dictamno vacuus, non ille volantia rursus rursus: red
Tela timet lateri, aut latitantia retia flore. At Floreat
Dextra negat cornix, fatisque annisque renatis, natis spacer70
Tales se vidisse dies, queis vivere solo solo
Securae volucres possent sub tegmine coelo, coelo
Vulturio intactae atque aquilae. Ergo omina charus charus,
Noctifugo Phoebo, tibi sed cedens, leo, gratus gratus,
Clara canit gallus sub lucem: haud Roma Britannos annos spacer75
Impia iam metuet frustra, aut terrebit inultos multos. red
Tarpeius torquens fremebunda tonitrua flamen.” Amen

QUOD SI NON DISPLICET RHYTHMUS, ADDI POSSIT
ANIMALIUM HIC CHORUS blue

Finierat fremere omne nemus, pecudesque, feraeque. aeque
Sic eat (o!) dum fronde caper, dum per iuga gramen Amen,
Pascentur tauri, aut alta ad brumalia stramen, Amen,spacer80
Dumque aestu pecori, Zephyrique, undaeque levamen: Amen,
Fatorum hoc Atropos confirmet numine tamen. blue Amen.

ADMONITIO AD INTELLIGENDAM ECHO

AM Echo, si nolis, aut non vacet, securus praeterito. Non illa primarium locum tenet, sed secundarium, eumque precario: ornatui se redfore et decori pollicita. Si fidem fefellit, apage perfidiam; non tanti est ut te torqueat. Nec ego sic ingeniosus videar. Delectare te volui (lector), non angere, idque sacrum habeo, nec sciens volens in hoc peccem. Adeo ut et hic, cum audirem offensionem Echo nonnullis fuisse, tollere eam statuerim. Sed subiit animum religio, Daphnidi tam amicam et benevolam violare, aut silentium, illud quomodocunque celebranti imponere. Occurrit etiam posse aliquibus molestiae non esse, posse placere et delectare. Horum rationem habendam esse: caeteros hactenus admoneri, ut quod nolint ipsi praetereant, aliis, qui forte volent, relinquant. Itaque quisquis es qui et hic laborem nostrum videre vis, sic illam respondentem considera.
spacer2. Primis tribus versibus singulis, singulas voces subiicit Philomelae, subditorum vota reginae suae bene precantium canenti, aut assentiens (ut in voce res) aut causas reddens, primo consuetudinem (in voce mos). Est enim subditorum mos bene precari principibus et faustis acclamationibus venientes prosequi. Deinde veram benevolentiam (in voce amor.) Inde ex suis responsionibus orationes continuas contexit, quas videre est, suis quasque punctis et membris distinctas. Quae diligenter attendenda, quippe neglecta non parvam fortassis huic obscuritate causam dederint. Tamen, ut omnia faciliora tibi sint, non gravabor ipsas orationes oculis subiicere, uno intuitu inspiciendas. Et primo est, functae reginae epitaphium, in quo Echo laudem hanc canit:

Tantum ista solo nutu mores regit, format.

Hunc luctum:

Icta: ata vos; nos manet motus, luctus. blue

spacer 3. Tum est in adventum serenissimi regis congratulatio, ubi consolatio, laus, et futura bona:

At (o!) ne pelle spem, cornu plenu, altus, iustus, leo, ingens vere rex, vitam, rem det (o!) axem ultra istis.

Ad eum colendum exhortatio haec:

Illum vere omnis gens ama corde, laudes ore.

Ad bene precandum, et formulam concipit:

Ora: vivat, regnet foelix, laetus.

Et orationem ingeminat:

Ora rurus: floreat natis, solo, caelo charus, gratus annos multos. Amen,
Aeque amen, amen, amen, amen.

Quod si adhuc libet perspicere an haec ita sint, et quomodo praestita, facile erit singulas voces versibus suis apertas componere. Tu expende (lector) et conatibus fave: laborem agnosce et ignosce facilis erroribus. Quin ipse aggredere, maiore ingenio, otio, fortuna, et perfice. Novumque Daphnin novo artificio orna.
spacer 4. Et haec quidem doctioribus satis, forte plus satis. Nec pigebit tamen ut et rudioribus per omnia consulam, ampliorem expositionem, praesertim allegoricam hic attexere. Tantum candorem paciscar, id est veniam, lector, aut amicam admonitionem, si quid tu aliter faciendum fuisse existimes.

ALLEGORICA EXPOSITIO

spacer5. Formosam] Corporis nempe, sed magis animi dotibus. Lacero, pullo crine] ut lugentes solent. Alluditur ad quercus folii illam formam; ad cupressi illum colorem, quae etiam funeribus dicata. Et riguos totis] Allusio ad anni eam tempestatem, bluepluviam et nivium resolutione amnes augentem. Planxere] Planctus lugentium est, et mare dicitur littora plangere. Sic proximo versu, Caput quassans demittit cornua cervus] Animal vivacissimum, longaevus quisque, qui sub reginae imperio diutissime vixerit. Cui saepe solebat cedere] Hoc illa lusu usa dicitur, ut balista inter venandum cervum feriret. Philomela.] Id est, quisquis melodiam et Musas amat, hoc innuente voce, sive aetimologia bluesua sive per synechdochen. Ergo poetae praecipue et literati quivis. Canit autem primo laudem, ubi haec praecipua: subditorum verus amor, summa reverentia, promptum obsequium, securitas ab iniuria ferenda, metus deterrens ab inferenda ob exercitam iustitiam, in quibus haec vulgata. Genista.] Id est, infimae sortis homines. Ovis] Innoxii et infirmi, Lupus, ursus] noxii et violenti. Catulosque reformat erudiens ursus.] Fertur id animal informem partus massam lambendo effingere et formare. Huc alluditur et ad mores transfertur. Ast Amaryllida fata cum tulerunt] Hic ea mortua luctum canit, quod resumat ferociam licentia se professa: turbata omnia, metus infirmis, ne potentibus quidem securitas, omnibus de re privata, publica solicitis. Ubi caprae infirmiores, aries, caper, gregis duces et magnates. Seu ƒrons crepet arbore] Id est, levissima quaque de causa. Scandit saxa] Nempe sibi, qua potest, cavens, Praemugit bucula] Id est, mugiendo praesagit aut praedicit rerum fluctus ac tempestates. Est inter tempestatum praaegnostica. Vide Virgil., in Geor. blue Nescio quid reclamat] Echo erat. At illa, seu nesciens seu dissimlans, ad amplificandum metum trahit, gemitum innuens oppressi regni, aut opprimi metuentis, adeoque sedibus forte pelli, proximo ver. Per aversationem, O vafra &c ubi vulpes fraus vel fraudulentus est. Lupus vis vel violentus, a quibus utrisque regno illi periculum. Rhodanum, Hydaspem] Fluvii sunt Galliae, Indiae, id est, quocunque locorum, Sume animos, caper] Remedia horum malorum, ut animis, fortitudine et constantia resistatur. Cornu] id est, viribus et Marte, etiam consilio et prudentia praeveniendo pericula. Claudendo saltus, id est, regni omnes aditus, quae omnia a prudentissimo consilio facta, armata classe, vetita transvectatione, &c demum (quod unum verum remedium, quoique omisso, caetera frustra futura fuerant).
spacer 6. Ut Iacobus rex, iustus haeres, fatis debitus, auguratione mentium ab hominibus designatus, spei plenus et mentis suae praesagiis regnum suum capesseret, idque incunctanter aliis posthabitis. Est autem caper dux gregis, ut supra, quisquis is fuerit, a cuius prudente consilio, potentia, fortitudine, res acta sit, sive is unus aliquis fuerat sive plures, iuncta opera. Hylax] canis nomen, sagacissimus quisque, qui an merito insidias undelibet aut interregno, aut novo regno subolfecerit, quivis iudicet. Pastores] id est, magnates; consilium illud. Leo fulvus] Serenissimi regis insignia, notiora quam ut admonitione egeant. At nihil debuit, aut potuit, vulpi et lupo, fraudi et violentiae, potius opponi quam generosum hoc animal, erecto animo et vera virtute, utramque despiciens et discutiens: sane iustus multis nominibus, animantium rex, idque natura, merito, iure, consensu. Propera] Celeritate utendum ad praeveniendum aliorum conatus innuit. Et annon factum, cum posthabitis omnibus, regnum vocatus sine mora adiit? Seu genus Hectoreo, seu sanguine clarus Achilleo] Hoc ad claritatem, fortitudinem, generositatem, etiam ad ius pertinet. Siquidem a Troianis oriundos incolas, et Londinum Novam Troiam dictam, blue verum est. Est enim et Iacobo regi, ut a priscis Britonibus oriundo, communis origo, ut et a Francis, qui ad Francionem genus suum referunt, blueadeoque ad Hectorem, qui annon Troiae haeres? Sicut et Achilles iure belli dominus, ut victor, Graecus, Graecorum fortissimus, a quibus nostri suum Gathelum, unde Fergusius, unde Iacobus. blueFata] Vatum praedicta, sive prophetarum interpretere: satis nota; (forta et nimis) sive poetarum, blue quotquot illum ab incunabulis cecinerunt, haud ambigua. Marmor] Quod docet additum epithetum (nobile) nobis semper, nunc (puto) et omnibus gentibus. De quo vulgatum illud, sive scriptum sive inscriptum, antiqui numeri carmen a me puero apud Iohannem Maiorem lectum, et memoriae mandatum: blue

Ni fallat fatum, Scoti quocunque locatum
Invenient lapidem, regnare tenentur ibidem.

spacer 7. Scotorum olim regibus inaugurandis destinatum, donec ab Eduardo primo Londinum translatum. Coronato Iacobo nunc rege, diu irrisam hanc vocem, haud irritam fuisse res ostendit. Spes et mentis praesagia] Te appello, Iacobe, an haec non ita sint, et hanc spem quantus ac quandiu alueris? O si vicinis addens se e monticulis.] Quartum et ultimum hoc futurum remedium malorum, etiam recidivorum, si coalescant hae in unum gentes, positis odiis et impedimentis quibuscunque, quod et gregi redsalutare, et pastori magnificum, et ad quaevis maxima aggredienda, propagandis quam longissime extra insulam imperii finibus, infinite aptum instrumentum. Ad quod vota extenduntur, et inde futura foelicitas iam nunc praecipitur ac praedicatur. Monticulis] Insulae pars montosa, Scotia. Grex] Ista natio. Caulum] Regnum. Avitam curam] Quis hoc tam iniquus iis neget? Et prorsus hebetes putet gestare pectora? Non tam aversus equos (ut ait ille) bluenostro sol iungit ab orbe, ut non et genuerit olim, et nunc gignat haud spernenda in quoscunque usus ingenia. Fortis] Hoc nec ipsa invidia detraxerit. Daphni] Sic signatum a maximo poeta maximum imperatorem aiunt, bluequem imitare et idem ominari fas esto. Nec tamen prorsus inani voce, quae a lauro non aliena et Phoebum et Martem, poeticam et victoriam, pacis et belli artes, aut pacis et belli artibus praestantem innuat. Grex iam, Daphni, tuus] Id est, populus illi subditus, Britannus (vel quocunque nomine conveniat appellandus) foris longe, late florebit; domi omnibus bonis abundabit eius ductu, his adminiculis, quae uniti hi populi communibus animis, viribus, communi consilio administrabunt. Oaxem, Tiberim] Id est, ubivis locorum. Sunt autem fluvii, ille in Creta, hic notus in Italia. Mulctra, lac, culmus, aestati] Id est, quaecunque bona suo tempore. Ceres, tellus, lilia, rosae arrident tibi] nempe Daphnidi. Rura, fistulae, chordae, ferae, volucres, meditantur, laudant] Quid aliud quam prosopopoeia? Quod annon licet? Et annon satis? Nec sic fuerit obscurum quicquam, nec inane, quam simplicisssime accipientibus. Tamen si quis per lilia intelligere hic velit insignia illa Franciae, si per rosas Angliae symbolum, haud valde a scopo aberraverit, et mente scribentis,m qui et illud praestare et huc alludere non ineptum putavit.
spacer
8. Rident autem, sive quod ea iam sua vendicat Daphnis, bluesive quod qui iis utitur benevolentiam suam missis legatis testatus sit. Primo vere] sive anni, sive regni. Placentque sibi sic] Nempe quod studium suum sic ostentent, sapere se putant, et e re sua esse. Praecocia] Id est, praepropera, omnia antevertendo. Et flores quidem illi non primo vere, sed adulta aestate, saltem in his regionibus, ridere solent. Nix, purpura] Rosa utraque, alba et rubra, ut vocant, Lancastriae et Eboracensis familiae symbola. Fistula, chordae] Rusticae, urbanae Musae. Fascine abi &c] amotis omnibus malis, omnia bona florebunt. Domi rerum abundantia, re pecuaria (in voce Pan, Pales), pace certa et undique fida omni hominum generi (in cervus, volucres) ab insidiis et vi (tela, retia) quocunque hoste, externo, domestico (vulturio, aquiliae.) Adeo ut metus ipsi Romae tam formidabili, et semper minaci ultro inferatur. Fascine] Sic liceat, lector, tua bona venia, quasi persona aliqua priscorum deorum, quales sibi finxerunt veteres usque ad pallorem et pavorem. Quod cum primo scriptum sic esset, mutavit typographus in fascinum tanquam usitatius, errorem illud ratus, blue ut in prima editione videre est. Quod mihi tamen dedita opera cum factum esset, quanquam (fatear) nullo tunc exemplo, postea contigit eandem vocem apud Iulium Scaligerum invenire, idque semel atque iterum in quarta eclogarum, quas Nymphas indigenas inscripsit, et Poetices libro sexto, qui Hypercriticus, in Calpurnio, virum sane summum, et cuius auctoritate apud doctos, quid non audeas? Fascinare autem putantur lingua, pes, oculus, cor. Haec averruncantur. Etiam invidia et metus. Daphnis oves qua pascit] Id est, a tota insula, vel regno potius, ubicunque id iam sit, vel fore contigerit, tam ab ipso quam suo populo. Pan, Pales] Satis de his supra, ut et simpliciter et perspicue omnia vitae commoda complexis. Sin et alia scire expetis quae spectata sunt, in mentem revoca, quis verus pastor, quae vera pascua sunt, quem verum et magnum Pana agnovit et confessa est, cedens iam suo regno gentium idololatra superstitio, cum ait Pan magnus mortuus est. Saltem quem nos serio animarum pastorem agnoscimus. Cuius quam laeta, quam lata sub Iacobo rege pascua speramus! In quantam expectationem erigitur terrarum orbis! Et ob hoc ipsum a Deo datum, et in hoc fastigium erectum putat.
spacer 9. Saecula aurea] Non quae sic ridentur, quia iis solum aurum in pretio est, sed quibus virtus aurea, pura puta elucescit quum passim proveniens, tum suo, id est maximo honore redquoque in loco, secure famulantia illa bona, copiae, pacis, laetitiae et similium una adferens, diu expectata aut nec expectata quidem, tamen nunc demum revoluta. Cervus] Id est maxime longaevus quisque: adeoque ipsa senecta, semper querela, et praesentium fastidiens: de qua recte poeta, blue laudator temporis acti. Pabula, quae carpserat hinnulus] Id est, foelicia illa tempora, et rerum omnium abundantia, quae vidisse se iuvenem iactitare solet. Quod si Pana illum magnum meminimus, facile est, quae ipsius hic pabula intelligantur, perspicere: primaevis illis temporibus vera, sincera, salubria. blue Ora dictamno vacuus] Id est, prorsus securus ab omni metus, et hic, aperta vi, et occultis insidiis illic (latitantia retia). De dictamni autem vi et natura excutiendis telis, eiusque usu etiam feris noto (ut ait maximus ille poeta), blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon illa feris incognita capris,
Si quando in tergo volucres haesere sagittae.

Non ego admonitione egere putavissem, nisi vidissem et hic haerere nonnullos, et vellem omnibus consulere.
spacer 10. Cornix] Et vivax et vates; antiquitatem evolvens haec praedicat, et praefert tempora: et omine stabilit. Dextra] Nempe sic fausta in auspiciis. Nam sinistra duriora ominatur, Virgilius: blue

Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix,

Vulturio, atque aquilae, intactae volucres] Id est, ulli rapaci generi. Quis autem vulturii nomine praecipue designetu, quis eodem nomine, eius grex rasulus, red lippis et tonsoribus notum. blueQuis item aquiliae insignibus maxime insignis? red blue Sub tegimine coelo] Nempe aeque intectae ac intactae, nec tutelae indigae, propter saeculi innocentiam. Gallus charus Phoebo] id est, solis avis; lucis amans, quisquid veram lucem et verum solem sectatur. Tibi sed cedens, leo] Leo etiam, ut gallus, solis animal perhibetur; sed naturae, ut volunt, dignitate gallo inferior; cuius vocem unam pene rerum timere ac revereri creditur. Ei nunc gallus, accepti tanti beneficii, praestita hac pullis securitate, memor, cedens inducitur suo iure, et priore apud communem dominum loco. Quo nomine gratus dicitur et canere clara omina, illa nempe quae sequuntur, de metu pontifici Romano inferendo. Sub lucem] Notum Gallicinium, et galli natura: quod huc translatum: a naturali ad religionis lucem. Quae, licet plena iamdudum effulsit, tamen summi regis auspiciis tanto futuro incremento, quasi novum initium, sumpturam ominamur et precamur. Tarpeius flamen] Sacerdos Romanus. Fremebunda tonitrua] Excommunicationis illius, bruta illa et inania fulmina; quibus excordes reges et superstitione imbutos terret. Ipse nostrum ultro, nec frustra metuit] Metuisse enim ferunt, simul ac Anglia potitum audierit; et metum testatum suo more; lustrata urbe, iustitio edicto, votis factis et supplicationibus publicis. Haud frustra fore auguramur. Et sit praesaga mali sui, mala mens. Amen. red

bar

ECLOGA SECUNDA, CUI NOMEN ALPHESIBAEUS

ARGUMENTUM

LPHESIBOEUS, non ut vulgo interpretamur, παρὰ  τοῦ redἄλφειν τοὺς βούς, quasi inveniens boves, aeque probabili etymologia ex ἄλφα et σέβεια vel εὐσέβεια, quasi cultum aut cultorem primi innuas; vel cultu et pietate primum. Et ne discrepent caetera (postquam intemeratam publicam laetitiam in Iacobi regis adventu, cedente etiam suo luctu Amaryllide, cecinerit) hoc tota ecloga agitur ut pietatem inculcet propagandam, sublatis imperiorum monstris et illo Turcico, et hoc Romano. red Itaque ad id viam innuit (non ut consilium importune ingereret, sed si forte olitor in opportuna incidat) blueadminicula exterorum regum et populorum (quis enim per se suffecerit?) qui magis idonei, aut minus alieni sint. Qualis gallus leoni nostro, foedere iunctus: multis modis utilis, aequitatu imprimis pollens. Natura antiquae simplicitatis, verax, apertus, et plane cui fidas. Qualis Haliaeetus, aquilarum princeps, si quando solem iustitiae et verae religionis lucem aquilinis oculis intueri sustineat. Tum reliqui Germaniae principes, inferiores quidem illi, sed quorum alis et tollitur haliaeetus, et nititur; quique leoni, easdem illas suas alas conferre non minus possunt, et vel ipsum in eum locum, imperii nempe fastigium, erigere. Itaque illud infra, [II.21]

Dum patriae ingentem prisca virtute leonem,

et ad Scotiae regis insignia tanquam typum aliquem blue referendum est, et praecipue ad verum illum vere ingentem tribus Iehudae, vere victorem, omnia domantem, victrici lauro semper insignitum et insigniendum, quem NEMO IMPUNE LACESSAT, bluecui cedant omnia: sol, luna serviat, et vere submissi lambant vestigia reges.
spacer
2. Patria autem illa est, quo aspiramus omnes, et prisca virtus, quae antiquissima inde fluit, illo ducit, dirigitur. Et quid Iacobo nostro, quid ulli redgenti magis honorificum accidit unquam, red quam huius hunc typum gerere, insigniorum omnium sine controvrsia nobilissimum? Ut animal praecipuum, suo in colore, statu optimo, cui addi nihil debet, nec sine ipsius diminutione potest (tantum abest ut ille aliis tanquam accessio quaedam sit). Ideoque nec sui quicquam tam amans esse (non, se vel ipse Narcissus sit) ut non sponte cedat; omni aemulatione ac tergiversatione deposita, sive id forte usurpatum, sive fato quasi in omen datum a prima gentis origine. Quid te, inquam, magis adhuc nobilitet ut regnis regna cumules, Iacobe, quam si iisdem vestigiis insistens, eundem animo imprimas, exprimas, inferas terrarum orbi, huc te, tua impendas? Quin et (si in unum Dei unquam indulgentia, coalescant, quod faxit, hae gentes) quod illi uniti imperii insigne tam nobile excogitent? Quod potius asciscant? Non quia Scotorum olim fuerat (inane id futurum foret certamen), sed quia honoratissimum semper fuit, vel eo saltem, nec hiscente invidia, quod veri illius typus sit, quo oculos et animos intendimus unde omnia speremus, maximum, nobilissimum, florentissimum, ac vere imperium? Quod tam nos deceat? Quid tanta delectatione animos titillet, quam hoc symbolo illius famulos nos ferre, volenti, nolenti orbi inferre? Unde etiam, si et dictum tantis insignibus par quaerendum est (ut et hoc bonorum omnium venia dicam) occurrit illud magnificem, SOLO IEHUDAE MINOR. Hoc etiam pium IEHUDAE SERVIENS, CAETERA IMPERANS aut quid simile. At illud CEDITE forte ut omnia excutias, breve, acutum, magnum, plenum, pium, ut quo omnes monemur leoni illi Iehudae cedere. Caetera, etiam illius typo, illud agenti. Quo animo, quibus auspiciis, quid tibi, magne leo, non cesserit? Quis tuus id non agat, ut cedant omnia? Et quae quaeso terra erit quae resistere tibi velit ac possit? Tantum erigere, blueet Dei hanc, hanc tuam causam age, cedent continuo caetera, etiam prospere. blue In hanc itaque spem optantur aequa tantae materiae dicendae ingenia. Subiungiturque adhortatio ad audiendas tenues pastorum interea Musas, qui pacatos limites et montana, licet incondite, optimo tamen studio canunt.

ECLOGA II

Haec Philomela canebat, et haec responderat Echo,
Excipiens, calamis quando infit et Alphesibaeus.
“Exere laeta caput roseo, lux aurea, vultu, Tu
Discute tristitiam terris. Non coniuge turtur turtur-
Iam gemat amisso, non pectus plangere Progne nespacer5
Audeat. Ut laeti venientis nuncia veris eris?
Fausta canit, grataque audit mage grata sorore! Ore
spacer“Ipsa tuis cedis iustis, Amaryllis, et alto alto
Ipsa vetas luctus coelo. Votisque potita, ita
Indulges choreis, et successore superbis is, spacer10
(Seu dotes numerans, seu vatum oracla recordans) dans blue
Magnanimo, sedemque tuam, terramque Britannam Annam
Regnari, et toti longe celebrarier orbi, orbi,
Eque tua, nec iam sterili Phoenice, favilla Illa
Lucem exoriri, quae semper maxima, semper perspacer15
Laeta suis veniat, terrasque et flumina late te
Impleat, immensoque salubre affulgeat orbi, orbe
Atque orbis cunctos obscuret lumine soles. Soles.
spacerQuae te celsa manet sublimi gloria cultu, Tu
Daphni, decus rerum, coeli cui vertice summo mo-spacer20
Aligerumque acies, astrorum et militat ordo, do
Dum patriae ingentem prisca virtute leonem leonem
Indomitis infers populis, atque omnia soli Soly-
Obsequium praestare doces animalia, morum morum
Nescia adhuc; subigisque sequi victricia signa, signaspacer25
Signa triumphali semper circundata lauro. auro;
spacer“Aspice, ut assurgat generosum pectus, et ora ora;
Quantus hiet, vibretque oculos ferus, omnia donec nec
Edomuit. Treme, gens. Haud, terra, impune lacesses. cesses.
Ipse illi cedat liquida Narcissus in unda, Da-spacer30
Quamvis se miretur amans, floresque feraeque reque red
Quotque solo volucres, et quot fulgentia coelis coelis
Signa micant. Servit luna, et flammantia solis solis
Sidera. Dant fastu posito diademata laudem, laudem,
Submissique pedum lambunt vestigia reges. reges,spacer35
spacer“Hos urbes, populosque, solumque salumque regentes gentes
Iunge memor pactis, et firma in foedera coge. coge
Primus ades, primumque haec cura exerceat acris, Chris-
Tollere sublimem cristas, cantumque renatum tum blue
At solem (o semper Stigiis invise tenebris e tenebrisspacer40
Galle) tuum, pactumque antiquum, animosque recordans, dans
Iunge manus, iunge et turmas. Nec despice veram veram
Mitis amicitiam, leo. Quin et suspice lucem lucem.
Acri oculo. Volucrum rex sic invicte haliaete, Ea te
Si neque te Phoebus, casso neque lumine luna unaspacer45
Degenerem arguerit. Vosque, o genus acre, minores res
Haud adeo, quot alit cura Germania digna digna:
Vulturio infensas aquilas, sociate labores, res,
Et curas sociate, alisque attollite, ne qua qua
Occurrant praerupta iugis, terraeve, marisve ve-spacer50
Immensi tardent tractus. Ergo impia, moere re red
Tarpeias arcesque luposque, a moenibus exul exul-
Roma tuis rursus, rursus quae maxima vertet tet red blue
Fergusides, genus Herculeum, Cacumque trementem mentem blue
Ausonia, atque iterum monstrum mirabere tellus Tellusspacer55
Tota triceps vinctum. Mox et Maeotica regna regna blue
Fatalem agnoscunt, trepidantque. Ceraunia supra supra.
Hircanosque feros, Scythici ditio ultima quantum spacerTum
Porrigitur Selymi. Serae (viden’?) ille senectae necte
Imperii (meritoque) timet servilia lora. loraspacer60
spacer“Quis canat aeratas acies, et robora Martis, Martis
Captivosque duces, iniectaque vincula collo collo;
Euphratique Indoque? O viveret Agrius! * Aut tu Tu, (*Poetarum princeps. blue
Mellee, ** sume tubas, magnumque inferre per orbem, per orbem (** Proximus a principe
Incipe Fergusidum deductam ab origine gentem. egentum blue spacer65
Incipe, ne quis sit tantorum e sanguine regum, regum.
Regem quem plus Phoebus amet. Sic dextera Clio, spacerIo
Sic facilis Daphnis. Quate totum Helicona triumphis, triumphas.
Parnassumque cie victor, cui cuncta silebunt Silebunt
Et Macedum pugnas, et Romae ingentia bella, bella spacer70
Pergamaque atque ipsis cantatam Aeneida Musis. Musis.
spacer“Interea tenui iuvet indulgere Camaenae, Amoenae
Daphni, tibi quam ver iuvenum, quam bruma senectae senectae
Sacrat. Ut hinc Zeviota, ut laetis Grampius illinc hinc
Saltibus applaudunt, resonat Caledonia, sola sola- redspacer 75
Per iuga, et umbriferum gestit nutare cacumen, men
Hic te dum Lycidas, hic te dum Tityrus audet et
Incomptis cantare modis, sed culmina, sed qui qui-
Pacatos dicant colles, insuetaque leges es.
Arva pati, latera oceani super utraque, postquam quam spacer80
Multa gemunt Gramique, * et multum vincula nexi exci- bluespacer(* Nomen gentile The Grahames.
Gregoridae, ** fera gens nuper. Caesesque piatae piat ae- (** Item gens alia vulgo Makgregores
Chaoniae. *** Tremit et Leogus, **** tremet Abria, mater, ter- (*** Gens caesa a Gregoridis,
Moresque immanesque animos deponit Ierna. na. bluespacerspacervulgo Cahouns spacer(**** Insula, vulgo
spacer“Utque rosas inter surgat tibi carduus, ipsum Ipsumspacer85 spacerthe Lewesspacer(***** Provincia
Provocet et narcissum: hoc tota Britannia, tota hoc hoc bluespacerspacerspacerspacerspacer vulgo Loghaber
Gallia conspiciat, late fremat orbis, et unum unum
Fama canat, celebretque in saecula sera propago. ago.

ADMONITIO DE ECHO

ED nec hic Echo, ut vides, silere voluit, quin pietatem accineret aut adstreperet balba. Eam priore quidem editione dissimulavimus, partim quod in praecedente ecloga male accepta audieram, partim ne politicis, ut plurimum explosam rem deridendam proponeremus. Nunc cum succurrit, tanti regis patrocinio tutam fore profiteri se ausa est. Sic itaque canentem audire licet. Et primo pietatem coniugalem, ut praecedentibus coniunctam, eiusque foelicitatem, hoc modo: Tu turturne eris? Ore alto ita is dans Annam orbi; illa per te; orbi soles. Tum eam, qua sic proprie dicitur, erga Deum, eamque externo cultu se professam, Tu modo leonem Solymorum; signa auro, interno affectu, veram et assiduam, Ora nec cesses, orbi in commune utilem et efficacem. Dareque caelis solis laudem, reges, gentes coge, Christum e tenebris dans veram lucem eius dignitatem et usum. Ea te una res digna; res, qua vere exultet mentem tellus, regna supra. Hinc parta pace publica, verum triumphum. Tum necte lora Martis collo, tu per orbem egentem regum. Io triumphas. Silebunt bella Musis. Pace privata, amoenae senectae hinc solamen et quies. Pace vera et aeterna quam excipiat aeterna. Demum pro ipso serenissimo rege spondere ausa, sic concludit: Ipsum hoc unum ago.
spacer
2. Caeterum pauca mihi deprecandus es, lector, vel admonendus de quantitate in nonnullis syllabis. Eae sunt primo in lucem exoriri, blueubi nothus quidem pes ut iambus, et maximis poetis non admissus solum, sed et advocatus, haud alia ratione. Et potuit facile sic mutari, lucem hanc exorta, vel sic lucem exortam, aut tale aliquid comminisci. Verum hoc non tolerabile solum, sed aequis auribus, puto, gratius. Altera est secunda in Caledoniae, hic correpta. blueBuchanano et aliis producta, suffragante Ptolemaeo, qui per η Graecam scribit. Verum (praeterquam quod in haec quae aliunde in Latinam civitatem venere haud anxie inquiri solet, sed suum cuique arbitrium relinqui) adeo in origine correpta haec syllaba est syllaba est, ut nec syllaba videatur. Nec enim Calidon vulgo dicimus, nec sane Calεdon, sed Caludon aut Calden, dissyllabum, aut forte monosyllabum Caldn. Itaque et eadem illius quantitas in tertia ecloga servata est, Perque tuos, Caledon, &c, cum facilius fuisset et simplicius absque apostrophe, perque Caledoniae. Simili ratione Buchananum, secunda correpta diximus alibi Respice Buchanan &c. eandem etymologiam secuti, quod si necesse non semper est, tamen semper fas est. Etiam Echo culpari dicitur, quod non ubique accurate respondeat, sed labatur interdum, balba, a pro e reddens, aut pro tenui aspiratam, et similia. Ad id, fatear, tantum abest ut fugerim, etiam decorum putavi, et si non quaesivi, tamen offerens se avide amplexus sum. Et cur quaeso nimis doctam induceremus rusticam hanc nympham? Cur ore promptam, sermonis tam parcam? Et erat alicubi forte difficilius, illud facile fuerat mutare ubi ad triumphis] triumphas respondet, ut pro Io triumphas, Io triumpha red substituas, hoc modo:

Quatiens Helicona triumpha.

Materia ingenti victor &c et si qua alia sunt huiusmodi. Quae agnosce, lector candidus, aut ignosce facilis.

bar

ECLOGA TERTIA, CUI NOMEN MOERIS, SIVE OFFICIUM

ARGUMENTUM

AC tertia demum blueecloga ratio redditur cur aula procul in ipsa pene solitudine regem cecinerit, cur functam simul reginam. Tum solum regem canere incipit varie, sub variis nominibus. Et primo Lycidas laudum tentamenta leviter et quasi in transcursu delibat, foelicem sub illo saeculi tranquillitatem, ipsius summum ingenium ac eruditionem ad poetica etiam assurgentem, canentibus hoc Musis, illud vate Apolline: red qui cantum tamen suum in aliud tempus differens Moerin ad canendum hortatur. Is ipsum Apollinem iam factum canit: id est literatorum praecipuum, praesidem, patronum, respectu cuius suum eruditioni honorem haberi, sperari: scatere ubique poetarum choros. Inter quos et Celiovedum obscurum pastorem ac ignotum, tamen ad vetera carmina repetenda et nova excogitanda suscitatum. Quibus regem marium, terrarum, rerum denique dominum portendi aut cecinerit olim, aut nunc canat. Hinc generosissima leonis insignia quasi omen polo data, quibus caetera cedere deceat, quippe quae illum minuant, non augeant. Hinc flumina, tractus montes, suo quaeque modo famulantia. Supra quae tamen ille, ne imperii quidem dulcedine red ultra quam par est inescatus, ad longe maiora et illo unam dignam curam, caelestes nempe cogitationes, assurgat animo vere divino. Quod tantum abest ut illi dignitatem minuat aut impediat, quod vulgo iactat impietas, ut etiam contra authoritatem augeat, et solidam pariat ac veram gloriam, supra quotquot sunt ubicunque terrarum reges: externorum etiam populorum expectationem, benevolentiam ac desiderium excitaverit, suorum vero amorem penitus inflammaverit: praecipue suae Scotiae, cuius affectus sub Phyllidis persona describuntur, in futura tandem populorum amicitia aut unione acquiescentis. Demum quanquam ipse semper hactenus inutilis et nunc effoetus forte esset, tamen eam regis efficaciam, ut ad se quoque excitandum valuerit, ad quaecunque seu otii seu negotii munera ipsius ductu ac imperio obeunda. redPostremo brevem excusationem huius tantae audaciae ac prolixitatis suos fines et eclogae forte modum supragressae attexens, et quasi receptum canens, ex occasione oberrantis capri ad privata sua munia redit, Musis valere iussis. Cui Lycidas, exoptans Daphnidis approbationem, ostendensque ex ea famam habiturum, ut omnia omnium poetarum poemata, sole iam declivi valedicit.
spacer 2. Sunt autem hic rex et saxa virorum propria, blueet si nostra lingua vertas, satis nota, qui serenissimum regem nuper canentes et se et illum honorarunt. Celiovedus, minimus et ignotus quisque, ut et ipse auctor, qui idem et Moeris, illa voce inutilitatem innuente (ex celi et oved Hebraea compositione, quasi vas perditum aut fractum dicas), hoc ob ipsum maestitiam, Latina etymologia. blueCuius utriusque ratio tacite innuitur, et (Moeris) illic Sic lumina fletum liberet, et multum maestum soletur &. et (Celiovedus redhic) Sic pecori venias aliquando atque utilis arvo. Huius vero etiam aperte describitur tota aetymologiae ratio verbis illis, Ille ego nullos invenit cui quisquam usus, et quae sequuntur. Phyllis, ut diximus, Scotia est, Amaryllis primum Angliae regina, postea regnum, red Pindarus vel Pendarus mons ad Hadinam, quo pascentium ovium dentes inaurari dicuntur, vulgo Dumpendar Law. blueLamyrii montes sunt in provincia Marciae, blueubi villula scribentis Theager, vulgo Gods-croft. Ocelli montes in Iernia blue Forthae imminentes ad quorum radices est Val-aquila, vulgo Glen-eglis, blue ipsius nunc habitaculum. Bodotria nunc Fortha, Tetha fluvius in Fortham influens, uterque gemmarum ferax. Nessus etiam in septentrione ex lacu eiusdem nominis nunquam congelatur authore Boethio. blue Caetera per se facile percipiet lector.

LYCIDAS, MOERIS red

LYC.

Moeri, quid incassum sterili sic lentus avena
Nescio quae surdis modularis carmina saxis,
Et frustra scopulos, et frustra sola fatigas
Culmina? Nec piget indoctas dispergere ad aures red
Quae legat aut Tamesis, vel quae legat altus Apollo, spacer5
Sive canas totis ploratam Amaryllida sylvis,
Sive bonum Daphnim priscis pastoribus aeques,
Formosum Daphnim, laeti quo nomine coeli
Rident, et facilis fundita aurea tellus?

MOE.

Scilicet hoc, Lycida, curae est, ne stridulus anser spacer10
Obstrepitem cycnis, pulchro quos plurimos amni red
Fert Tamisis, dulci mulcentes nectare ripas? red
Magnus et an Daphnis, an carmina curat Apollo?
Aut vacat ad nugas? Atqui hic quoque Daphnide sylvae red
Exultant, quatiuntque intonsi culmina montes. spacer15
Hic me vesano Daphnis quando urat amore,
Nec sylvae sileant, nec sistant culmina montes.

LYC.

Verum an sic Amaryllis? An haec quoque pascua pastor
(Quamvis magna suis, quamvis formosa feratur)
Aut meminit moriensm aut viderat ulla superstes?spacer20

MOE.

Immo sic Amaryllis, et haec quoque culmina pastor
Tum meminit moriens, tum multa fovit superstes.
Illa pedum nostro servavit Daphnidi et illum blue
Laudavit moriens. Daphnim mihi quisquis amavit,
Et vivat moriens, et vincat vota superstes. spacer25

LYC.

Audieram. Et certe cantari dignus uterque
Nympha puerque fuit. Cantarunt Arcades illum,
Ille tibi, Melibaee, tibi haec cantata, Menalca, est.
Tu quoque si tantis dicta aut indicta poetis
Accinis, en gaudet iam carmine Daphnis-Apollo, spacer30
Et vacat ad Musas, et amat, semperque vacabit,
Semper amabit, eruntque illic cura altera Musae.
Accine. Non frustra cantaveris. Aspice, sylva
Annuit ut zephyro, et ramis siluere volucres.

MOE.

At tibi Pan calamos dedit, atque inflare cicutas spacer35
Calliope, multusque implevit pectus Apollo.
Solo digna canas qui Daphnide carmina, solus
Incipe, et ingentem cantu fer ad aethera Daphnin.

LYC.

An quae Pierides sacris cecinere sub antris?
Vidimus et calamos ipsum admovisse labello spacer40
Non piguit. Cessit Pan, et iuratus Apollo,spacer (LE PANTO red blue
Submisitque lyram, stupuit Thetis, altaque Nerei
Flumina, ad extremam ponti de littore Thulen.
An quibus est Clarius dignatus carmina Parcas, blue
Aurea versatis dum nent haec saecula fusis?spacer45
Pascite oves, pueri, totis et saltibus hoedos
Credite. Iam nullis errans lupus horret in agris,
Iam nullis inter se concurrunt frontibus hirci,
Nec fera vicini meditantur praelia tauri.
Verum ego mox forsan quae iusserit ipse retexam. spacer50
Nunc tu (nam meminisse potes) cane caetera, Moeri.
Sic tibi deliciae Daphnis, sic lumina fletu
Liberet, et maestum multum soletur amicum.
Sic pecori venias aliquando, aut utilis arvo.
Incipe, currentes deducet Thymbrius amnes. spacer55 blue

MOE.

Forsitan haec, quae te nuper dictante canebam.
Magne puer, Tu das unus te carmina digna, blue
Postquam iam tripodas Phoebus, laurosque resignat
Ante pedes tibi, Dapnhi, caput Parnassus et alte
Attollunt Musae. Iam sunt sua praemia Musis. spacer60
Lac Melibaeus, et haec mulctralia, Tityrus agnum,
Ocnus agrum tulit. Haud frustra tot, docte Menalca,
Carmina fusa tibi. Late nemus omne resultat
Laetitia. Nunc upilio, nunc ipse bubulcus
Per iuga Lamyrii, vel per iuga montis Ocelli, spacer65
Perque tuos, Caledon, densos corylosque rubosque red
Insonat, ingentes et consolatur amores.
Atque aliquis longo veniens de stemmate regum,
Regem* te, rex ipse canit. Non saxa** silebunt, spacer(* Rex nomen proprium Scotice King, cuius
Saxa vel Aoniis iam nunc certantia Musis, bluespacer70 nominis est insignis ille dux Generall King,
Formosumque ipsum, formosam et dicere caulam. spacerScotus cuius tam saepe Gazeta
Hic quoque te antra sonant, hic te Celiovedus antris spacermentionem facit. red
Inspirat, doctae respondent omnia sylvae. spacer(** Saxum nomen proprium Scotice Craig.
Illum ad convalles, praeruptaque saxa frutetis
Horrida, et inculto nigrantia culmina musco spacer75
Mulcentem montes, et conscia flumina vidi.
Et modo quae puero quondam cantata canebat,
Et modo purpureum renovabat arundine carmen:
“Quo tu, magne puer, coelo es, quo sydere natus?
An regnanda tibi dederant maria omnia Pisces, spacer80
An Taure indulsisti almos telluris honores?
An postquam auricomus sublimi vertice Titan
Altius egit iter, Geminisque ad terga relictis,
Aurea candenti subiecit lumina Cancro,
Cum ferus Aeoleis Boreas occluditur antris, spacer85
Cum novus aspirat lenito murmure ventus, red
Tum potius medio te sol altissimus orbe
Extulerit rebus dominum, supra aequora, supra
Aetherea, et invictum coelo decus addidit alto?
Hinc omen dat et arma polo Leo, cedite pardi, blue spacer90
Liliaque et lyra, nec magnum temerate leonem.”
spacerTum canit et gemmas properantam mittere Tetham,
Bodotriaeque sinus, et piscosa ostia Glottae,
Et ver perpetuum Nessi, densataque nullis
Flumina frigoribus. Mox ut Crafordia venas bluespacer95
Spondeat auriferas, Tagus invidet et stupet Indus.
Aemule, quid croceos agnorum Pindare dentes
Illinis alliciens? Non curat talia Daphnis. blue
Daphnis in aethereos animo penetrare recessus
Ausus, et immensum pedibus subiecit Olympum. spacer100
Quid tibi par, divine puer, tua lumina cernunt?
Quid quod agas? Quod ames? Non ille tui tibi fulgor,
Non tibi forma pedi mentem perstrinxit inanem.
Aera pedi fulgentis, et internodia iusta,
Quamvis Aegle* illud, quamvis insaniat Alcon, spacer105spacer(* Quivis vir vel mulier,
Quamvis miremur pueri, peritura morantur spacerspacerspacerspacerspacersynecdoche. Sic infra.
Terrenas animas. Te iam caelestis origo
Vendicat, et solis dignatur Iuppiter astris.
Nunc illum colere, et victis ostendere terris,
Nunc illi curare greges, et condere caulas spacer110
Cura est, venarique lupos, vulpesque latebris
Extrahere, et totis agitatas caedere sylvis.
Quid fremis, impietas, et spes moliris inanes?
Est aliquis terris coelum qui spiret, et unum
Suspiret, dignaque assurgat pectora cura. blue spacer115
Est hoc cui sapere est. Haec illum gloria tollit
Pastores supra reliquos, nomenque pedumque
Porrigit in longas longe haec trans pascua terras.
Hinc illum parvique greges, hinc magna magistrum
Deposcunt armenta, et fortunata magistro spacer120
Se sperant. Hinc coniugiis nymphaeque deaeque
Certant sollicitare suis. Amarylli, relicta
Pulchrior es quantum tu Phyllide. Deiopeia
Tam tibi se praefert, tam se* Galataea, capillis, spacer(* Alia aliqua terra, puta
Auro crispatis Indo. Quanti illa superbitspacer 125spacerspacerItalia, Gallia, India.
Dives agri! Bacchumque in dotem, atque addit olivam,
Aemulaque Hesperidum fragrantia cortice mala.
Quid facias? Quidve his opponas perdita? Amore
Si certes, non fusca tibi, concedet amore blue
Phyllis. Et illa prior teneris exarsit in annis, spacer130
Et fovit gremio, et parvis dedit oscula cunis.
Nunc illi timet absenti, nunc pallet in illo,
Proque illo assidue, voti rea, templa fatigat,
Suspirans, et te crudelem et dicit iniquam,
Parque referri optat demens. “Atqui anne erit unquam spacer135
Cum tua te rursus vultu spectare verendo
Sustineam Phyllis? Roseo cum nectar ab ore
Stillans laeta legam labrisque? O oscula labris
Surripiam, et circum tenero dem brachia collo!
Aut hoc si nimium est, imis dem basia plantis, spacer140
Et longe venerans retro vestigia lambam!
An tibi sim vilis, quod ditior altera, vel quod
Comptior et primos fas spernere credis amores?

LYC.

Perge, puer. Viden’? Occiduo tibi plurima clivo
Lympha salit. Iam rura bibunt, praesepia vaccas spacer145
Accipiunt saturas. Quid respicis? Ipsa cavebit
Bucula* ne veniens exhauriat ubera Circe. spacerspacerspacerQuaevis famula
Ipsa premit palmis, et lac sub tecta reportat.
Ipsa satis longe, pascentes distinet hoedos,
Et si quid damnum dederit, praestabit Amyntas. spacer150
Interea tu dic lachrymas, dic Phyllidis ignes,
Spesque metusque omnes, et mistis vota querelis.

MOE.

Hic (Lycida) potuisse illam plus hiscere credis?
Defecit. Vix Alcippe sub tecta reduxit
Et Beroe, simul occurrit dubitare fidelis spacer155
An foret, an tanti securus Daphnis amoris.
Nunc tenuis vitae spes, postquam Doris et undas spacer
Iuratus Nereus memorem testantur, et illam red
Adscisci in thalami partem, natosque receptos
Communem in caulae curam communis, ut id vult spacer160
Depositis satis aequa odiis Amaryllis, et ultro
Invitans sponsi in cunctos conspiret honores.
Hoc Thamesim petere, hoc Sabrinam, Humbrumque Camumque,
Hoc uno fremere ore Britannidas, in mare quotquot
Deducunt liquidas non uno tramite lymphas: spacer165
Ante iterum frondes quam ponat fraxinus, ante
Messor quam segeti falces immiserit, ipsum
Affore, siccantem lachrimas et lumina Daphnim
Forsitan, et magnos missuram Amaryllida natos.
spacerO mihi si priscus redeat sub pectora Phoebus, bluespacer170
Qualis erat, cum me bis septima clauderet aestas!
Iam primas poteram labris inflare cicutas,
Iam teneras audente manu contingere lauros,
Vel nunc vicinae si iurgia Thestylis olim
Obstrepere, atque alienus agrum depascere taurus spacer175
Cesset, et in canis Cererem convellere culmis,
O vacet, et fidus servet praesepia custos!
Quo me, Daphni, vocas? Seu tu dignata corthurno red blue
Carmina vis, victosque hostes cantare, lacessam
Antiquos cura vates, hircumque merebor,spacer180
Carmina luce vigil, meditatus carmina somno.
Seu laudes curasque tuas, spectandaque facta,
Egredior sylvis, totumque Helicona fatigans,
Quaeram mascula verba, sonosque ingentibus aptos
Rebus. Quin si, Phoebe, faves, non degener aequem. spacer185
Quod si animis et adhuc opera est opus, en ego nullos
Invenit, cui quisquam usus, qui spretus inertes
Perdo horas procul urbe atque orbe, ad squalida Iernae
Occellos propter montes, mentemque manumque
Torpidus ante annos senio, cassoque labore. red spacer190
Accingor tamen, et primus patria arma capesso
Sat validus, sat iam vegetus. Iuvat auspice tanto
Aereas Alpes et ninguida Caucasa, vel te,
Ismare, vel Rhodope, vel qua Geta, quave Gelonus blue
Accolit, et celsi superare cacumina Tauri, spacer195
Vel remis penetrare Indum, vel maxima Volgae
Flumina, et armatum captas volitare per urbes.
Sin pacis tractare artes et mollia mavis,
Non mihi Gnossius aut Rhadamantus, Gnossius aut mi blue
Iustitia certet Minos sub iudice Creta spacer200
Sub Lycia. Aut si audere iubes, animosque benignus
Sufficis, et dextram solio protendis ab alto
(Non adeo exosa haec pastorea pectora Pallas)
Consiliis dicar non ultimus. Et mihi Daphnin,
Seu regere imperiis, seu circumducere mentes, spacer205
Seu fraudem capere ante astu, atque illudere captae,
Fas dare. Sufficiam prisca virtute per altum
Vela dare hoc pelagus. Quid, mens, circumspicis artes
Te minor indecores? (Illas Hetruria iactet, red
Degener aut Tyberis) Iungentur nescia iungi spacer210
Credita, non pia me solertia, non pietas me
Destituet solers usquam. Mirabitur orbis
Qua patet, et rectum repetet te vindice callem. red
spacerSed me, nescio quo tulit inscius ardor, et omne
Excussit fraenumque modumque. Age, contrahe vela, spacer215
Navita, et incerti cautus lege littora ponti.
Pastores sua rura decent. Iamque ecce caper qui
Errat. At hoc nostrae est, Musae decedite, curae. red

LYC .

Vive diu mihi, Moeri. Diu illi stridulus anser,
Sic strepe, sic placeas. Illi sic stridulus anser, spacer220
Si placeas, magno dignus das carmina Phoebo.
Ni placeant, ipsis raucescunt guttura cycnis.
Forsitan atque ipsis sordent sua carmina Musis.
Vive, sat est. Seros declinat Cynthius ignes.

spacerUt melius intelligantur quae supra dicta sunt de carminibus iam pridem compositis, haud erit fortassis ineptum eorum nonnulla, quae qualicunque supersunt, hic adiungere. Et genethliacum quidem Andraeopoli adhuc puero inter philosophiae studia meditatum totum iam excidit praeter pauculos hos versus quibus nativitatis tempus describi coeptum est. Huic eclogae red supra inserti, uno demto versu, et paucibus vocibus mutatis. Ea sic erant.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTempora * spacer*
Quae Geminis tenuere vagum faelicia solem.
At postquam auricomus sublimi vertice titan
Altius egit iter, Geminisque ad terga relictis,
Aurea candenti subiecit lumina Cancro,
Protenus Aeoleis Boreas occluditur antris,
Assurguntque novo submissi murmure venti...

Et huic quoque sequenti, paucos post annos inchoato, nonnulla exciderunt. Alia perfecta non sunt. red

Anglia lanigerumque greges armentaque dives &c. (= Lusus Poetici 16.1 - 74). Tum addit Humius:

Nonne vides ut nunc brumali frigore Nessus,
spacerspacerspacerPertinax, duram glaciem recuset,
Eius ad exemplum * spacer* spacer*
spacerspacerspacerSpaea, Dovernus, Dea, mox et Esca
Utraque. * spacer* spacer* spacer*

(cf. L. P. 16.69 - 73:

Ipse vides ut nunc brumali frigore Nessus
spacerspacerspacerPertinax duram glaciem recuset, spacer
Aemulus exemplum sequitur quod Lutea, Spaea,
spacerspacerspacerDona, Douerna, Dea, mox et Esca
Bis geminus.
)

bar

ECLOGA QUARTA, CUI NOMEN MOELIBAEUS, SIVE UNIO

ARGUMENTUM

UM unioni harum gentium fama esset obniti nonnullos, varia haud adeo magni momenti causantes, facturus non ingratiis virorum haud ἁμούσων videbar, si rem versibus luderem a suscepta rustica persona minime discedens, et innuens eclogae more, aliis, aut alias pertractandam. Conveniunt autem Melibaeus, de bobus solicitus, et Menalcas fortis recta eloqui, qui ad poeticam licet despectam se suscitant. Tangunt autem quae bona sint, quantum ad ea unio monumentum; quid obstet: quam non obstare debeat; quam necessaria ad succidendas inimictiarum radices, hostibus invidiosa, civibus fovenda communicando res, affinitates iungendo; Deo perficienda, aspirante sincerum et intemeratum amorem, suique cultum, et ita veram gloriam. Quod faxit.

MOELIBAEUS, MENALCUS

MEL.

Magna Pales, an vivit adhuc, spiratque Menalcas, blue
Nec canit, ut totis pastorea fistula sylvis
Sordeat? Huc age: sint Musae, sit dexter Apollo.
Hic canimus, malus ut rumpatur et ilia Momus. blue

MEN.

Ipsum equidem. Hoc tecum queribundus, amice, dolensque.spacer5
Advenio, Meliboee. Nec est mora. Vel mea sylvae
Auscultent satyrique, feri vel carmina montes.
Incipe, nunc ipsi, satis est, venere iuvenci.

MEL.

Prima poli veniens deducat vertice magnum
Urania, et dulci perfundat nectare carmen. spacer10
Illa colit coelum, terram si forte colat, iam red
Rideat et coelum, colat et pax aurea terram.

MEN.

Proxima Calliope. Quid magnum quaeritis ultra,
Pastores? Nihil est. Haec coelo serviat, illa
Regnet agros. Sic dulce solum, sic plurimus agris spacer15
Venit honos: pleno sic ridet copia cornu.

MEL.

Iuppiter effoetis iterum cum redderet arvis blue
Astraeam, cultumque sui, moresque relictos:
“Ite,” ait, “et iuncti caulas sociate, Britanni.
Haec est, quae vestris debetur gloria fatis. ”spacer20

MEN.

“Ite,” ait, “et magnum sacrate in marmore Daphnin, blue
Et quae coniugio iuncta illi nympha superbo,
Et quem coniugo parit illi nympha superbo.
Hi sunt, qui vestris aequabunt omnia votis.”

MEL.

Pulchrior, et nymphis formosior omnibus una, spacer25
Si Tamesis liquidas speculata Amaryllis ad undas red
Concepit fastus nimios, nigramque vocavit
Phyllida, nec timuit Nemesin, nec Daphnidis iram.

MEN.

At se Phyllis amat, quamvis sit fusca, sibi sat
Strenua, nec natum piget nec nominis illam. spacer30
Sed si, Daphni, vocas, iunctae si gloria caulae,
Non ultra natum meminit, non nominis illa.

MEL.

Audiit, et sibi componi indignata, refugit,
Atque iterum speculum respexit, et “heus,” ait, “an me
Ponere me, nomenque coegeris? O bone Daphni, spacer35
Desine. Non nostro certet tua Phyllis honori.”

MEN.

Tityre, tuque ingens Alcon, seu cernere cestu,
Sive in graminea cursu sudare palaestra,
Cernitis haec, vosque (o!) alii, queis Graecia nullos
Praeferat, et nullos, queis prisca Amaryllis alumnos. spacer40

MEL.

Ocnus ubi est? Ubi dius Ias, soloque minores
Daphnide, seu cantu, seu decertare cicuta
Phylligenae? Vos haec sic spernit? At enthea virtus
Consecrat, et magno magnos dignatur Olympo.

MEN.

Vidi ego cum peteret, quos nunc fastidit, et ultro blue redspacer45
Compellans blandis mulceret Phyllida dictis.
Vidi ego cum multis sponderet munera verbis,
Forsitan et veris oneraret sydera votis.

MEL.

Quid miremur opes, luxum aut laudemus inertem?
Quid formae periensve decus, pexosve capillos? spacer50
Es formosa, Amarylli, at spernere inania disce.
Saepe sub hirsuta virtus latet ardua fronte.

MEN.

At neque tam informis, nec discolor ista; sororem
Quin noscas. Natos, Rheni si cernis ad undas,
Iures esse tuos: vultu, parilique vigore,spacer55
Ipsique inter se nota se voce salutant.

MEL.

Audierant magnas quondam testantia luctas
Flumina, Tueda pater, Carronque, et maximus Humber,
Et procul (o!) satis est sudatum. O, stragis abunde
Vidimus, undantes et sanguine volvimus amnes. spacer60

MEN.

Nectite centenis adamantina vincula nodis,
Pastores; nil est nimium: nil credite abunde,
Ne rursum ad caulas vigiletur, et horrida rursum
Lis, fera discordes trahat in certamina tauros.

MEL.

Improbe livor, inique bonis conatibus, o, te spacer65
Fulmine sub patrium retrudat Iuppiter Orcum!
Sive Tago venias, seu Tybride, seu Tanais te
Miserit, haud nostro satus, haud, puto, natus in orbe es.

MEN.

Spargite agris cineres, totamque inspergite Iernam.
Et moly, et coeli sacros aspergite rores, bluespacer70
Toxica ne Libyiae nobis, Circesve, Stygisve
Officiant. Cunctis mors haec eat ora venenis.

MEL.

Termine cede, quid hic ageres? Communia cernis blue
Pascua. Nulla suos Phyllis discriminat agros,
Nulla suos Amaryllis. Et hos agnoscit, et illos spacer75
Utraque; nec proprios discernere curat alumnos.

MEN.

Dulcis Hymen, quo non aliud praesentius usquam blue
Iungere mansuris mortalia pectora vinclis,
Necte animos, misceque genus, stirpemque futuram,
Et sciat esse suos vere nympha utraque natos. spacer80

MEL.

Pan ades, et totam cura complectere caulam
Sepibus occlusamque hirtis, sartamque ruinas.
Coge greges memor ipse, et dulces mitis amores
Aspira; nostris ut eat concordia septis.

MEN.

Tu quoque casta illi sacris operata iuventus spacer85
Thure cole, et mica salis. Ipse altaria tangens
Tityrus, et poscat veros, et reddat honores.
Maxima sic nostris assurget gloria coeptis.

bar

1. E VULGARI IPSIUS SERENISS. REGIS
DE HISPANORUM NAUFRAGIO, ANNO 1588 blue

Dira Deum contra coiere in faedera gentes,
Diduxere ad iter coniurata agmina. Mavors
Ipse ferus vultuque horrendum armisque fremebat.
Direxere acies immensas ordine longo.
Nos terra hinc atque hinc pelago cinxere, minati spacer5
Iri excisum omnes, penitusque a stirpe revulsum
Ampullis. Verum qui res successerit, audi.
Continuo venti ruere, et iactare carinas
Quassantes tumidasque aequor se attolere in undas.
Foelix, qui evasit ventique marisque furorem, spacer10
Maxima pars vasti est absorpta voragine ponti.
Et stupet haec quisquam miracula? Nempe Deus sic
Impia de summo ridet conamina Olympo.

2. APPENDIX

Impia si ridet dominus conamina, et idem
spacerArridet votis dexter, adestque piis,
Quid caeca impietas fraudes, et crimina iactat?
spacerHoc tam desipere est quam sapere esse pium est.

3. AD EUNDEM SERENISSIMUM REGEM

Cum diadema ornes Musis, diademate Musas,
spacerSceptrigerum superas, Aonidumque choros. blue
Tu quoque cum pietatem addis sceptrisque Camaenisque, red
spacerQuam pietas sceptro maior et ingenio est.
Sic age: sic veram accumula laudemque decusque, spacer5
spacerEt cresce in titulos, rex Iacobe, novos.
Sic sceptro, plectroque piis, per tempora vitae
spacerTu domini laudes, augeat ille tuas.
Cum saturo annorum et laudum, sordescere tellus
spacerCoeperit, et vinctae lurida claustra animae, spacer10
Certius haud alias iter ad caelestia regna est,
spacerQuae superant votis sola trophaea tuis.
Hoc quoque, qui dedit ingenium, qui sceptra, piumque
spacerHunc animum, hoc animo praemia digna dabit.

4. AD EUNDEM, DE EODEM

Non te tot proavi reges longo ordine, non te
spacerMissa a tot proavis sceptra, Iacobe, beant,
Non seges ingenii haec, non haec uberrima messis,
spacerQua tibi supra atavos, sceptraque surgit honos.
Illa beat pietas, tibi qua sacra ora resolvit, spacer5
spacerIngenium auctori sceptra dicatque suo.
Hac atavos supra, et mundi pereuntia regna,
spacerTe, rex, et regnum perge beare tuum.
Quem regum agnoscis regem, rerumque potentem
spacerQuas terra immenso claudit et unda sinu, spacer10
Illi te, tua crede Deo, terraeque marisque
spacerDespice securus, Tartareasque minas.
Pro te tellurem, pro te rabida aequora ponti,
spacerAetheraque armabit, flammigerumque polum.
Quid struis incassum insidias atque arma minaris, spacer15
spacerCum coniurato, Roma superba, Tago?
Hoc duce conversis metues, Hispania, fatis,
spacerPurpureos planges hoc duce, Tybre, patres.
Non Scotus Gotho inferior, profugove Iacobus
spacerFergusio, non spes, cassaque fata cadent. bluespacer20
O veniat labor hinc Musis! In te area amori red
spacerLata meo. Laudi culmen apexque tuae.

5. AD EUNDEM, CUM EXPEDITIONEM redIN REGNI SEPTENTRIONALIA PARARET, RUMORQUE RURSUS ESSET DE ADVENTANTE HISPANORUM CLASSE blue

Eia, Iacobe, animum magnis virtutibus imple,
spacerEt forti trepidos discute corde metus.
Qua rerum incumbit moles, obnitere, et aude
spacerContra ferre tuo pectora plena Deo.
Argumentum ingens decoris laudisque futurae spacer5
spacer(Fallor?) an ille sibi sic struit? Ille tibi?
Quodque iterum magno ore canas, frustrata potentem blue
spacerCoepta hostem, vanis armaque sumpta minis.
Nondum effaeta manus Iehovae, seu sternere puppes,
spacerSeu ruere in structas fulmina tota acies. spacer10
Nec nos degeneres bello, qui vincula pacis
spacerPossumus et legum debita fraena pati.
Sentiet, hostis erit quicunque, haud arma timere,
spacerQui scelus et celsum qui timuere Deum.

6. AD EUNDEM, E VULGARI GUILIELMI red FULLERI IN EIUSDEM SERENISSIMI REGIS PRAELIUM NAVALE CONTRA TURCAS IOANNE AUSTRIACO DUCE, QUOD LEPANTO INSCRIPSIT blue

Quae satis ampla tua est tanta ad praeconia tellus,
spacerO rex, o regum rex Iacobe, decus?
Qua cadit an Phoebus radiis qua surgit Eois,
spacerQuamve pari torquet frigore uterque polus?
Exigua est qua terra patet; non tota triumphis, spacer5
spacerNon satis est meritis ferre trophaea tuis.
Magne triumphati regnator et orbis et urbis,
spacerGesta tibi, Caesar, dictaque bella tace.
Cede togae et telo, lauro Phoebique Gradivique: blue
spacerGradivum et Phoebum praeripit ille tibi. spacer10
Ni spes, ni fallat nos mens, idem auctor et actor,
spacerQuam bene bella canit, tam bene bella geret,
Nec frustra in Parthos fatalem et Turcica regna blue
spacerCredimus, inque tuos, impia Roma, lupos. red
Disce manus victus dare. Quid certaveris? Astra spacer15
spacerQuam sol, tam laudes viceret ille tuas.

7. AD REGEM

Maxima qui sceptri molliris fraena Britanni,
spacerMaxime rex, magni maximus orbis honos,
Septima iam Tamesim propter me luna recurrens blue
spacerAdspicit ingratas ire, redire vias. red
Dum tua per totas fundo praeconia terras, spacer5
spacerEt doceo nomen saxa sonare tuum
Aut voco iungendas aeterna in foedera gentes
spacerSedulus, ingenio foedera digna tuo.
Forte et maius opus tibi mens molitur, et antro
spacerAspirat numeros Delius ipse suo. bluespacer10
Aut si non numeri curae, Musisque repulsis,
spacerSordeat Aonii iam tibi turba chori, blue
Ipse suas artes etiam fastidit Apollo,
spacerSordet et Aonii iam mihi turba chori.
In quaecunque voca, certum est, haud tarda sequetur spacer15
spacerDevota obsequio mens magis ulla tuo.
Sin ego non tanti, nec sunt mea carmina, sed nec
spacerUtilis esse ullo posse labore puter,
Desino. Fas tantum sacrae dare basia dextrae
spacerHoc satis, haec genio praemia magna meo. spacer20

8. AD EUNDEM

Accipe et haec nostro quondam vigilata labore,
spacerParva, nec in titulos ausa venire tuos.
Et tamen in vestras surgentia carmina laudes,
spacerInspice, et hic etiam, quo celebraris, habes.
Esse vetus, fateor: vetus est amor; esse quod ante spacer5
spacerIpse habeas, quicquid nempe habet orbis habes.
Ni tibi quo vetus est fas sit dare, ni tibi, quod tu
spacerAnte habeas, forsan munera nemo dabit.
Non quicquam est sub sole novum; renovamur in ipsis blue
spacerPignoribus, priscos et renovamus avos. spacer10

Finis


spacerspacer