APPENDICES: TEXTUAL MATERIAL FROM OTHER EDITIONS

1. DEDICATORY EPISTLE TO THE 1603 EDINBURGH DAPHN-AMARYLLIS

IACOBO BRITANNIARUM & GALLIARUM, SALUTEM ET FOELICITATEM TER MAXIMAM

spacerAnnon licet (rex regum ornatissime) nobis quoque pastoribus salutare, gratulari? Non convenit pastoribus regem. Quid? ne amare? ne bene precari quidem? bonitas sperare iubet: audere [andere lib.] rerum peritia tua. Accipe ergo Caledoniae tuae munusculum [minusculum lib.] rusticum. Sed sero, inquis, pastores sumus. Cessimus maioribus: quanquam nemo te sero, quem semper laudent omnes. Si probas, non sero: ni probas, nimis cito.

2. ANDREW MELVILLE’S POEM FROM THE 1603 EDINBURGH VOLUME

Legi nascentem de nata Amaryllide Daphnin
Laetitiamque e luctu hausi quam festa Thalia
Concelebrat: vocisque offensa reflectit imago.
Quam vocem in gemitu fundit Philomela sub auras
Articulis distinctam aptis, numerisque, modisque. spacer5
O faelix Philomela! Nec infaelicior Echo
Tam dulces te nate potens dare, reddere cantus!
O veris Philomela decus! Decus aetheris Echo!
Musarum, Phaebique decus! Tibi gratia quanta!
Quanta venus tibi purpureo se fundit ab ore! spacer10
Qua nec gratia grata magis; magis ipsa venusta
Nec Venus, alma licet geminorum mater amorum:
Qui face, qiu pharetra quondam, levibusque sagittis
Edomuere Deumque omnes, omnesque Dearum
Magnanimas acies, viresque, ipsumque tonantem. spacer15
Te vate Elysio in campo se iactat Elisa,
Et vates rex ipse tuis caelestibus auris
Nunc fruitur, patrioque ferox se iactat alumno.
Cede vetus tu Roma; et vos concedite Athenae,
Siciledes vos Musae, Humio concedite vati: spacer20
Qui vobis dubio eripuit certamine palmam.

A. M.

bar

3. DEDICATORY EPISTLE TO THE 1604 EDINBURGH MOERIS. DAPHN-AMARYLLIDIS PARS TERTIA

spacerSi quid agat tua Caledonia (Iacobe regum orbis optime) veteris adhuc amoris memor requiris: iam tertio ostendit Musa rustica, te aves canere, responsare valles; praedicasse nuper Alphesibaeumn obilem pastorem, et nunc obscurum Celiovedum; id est homines one genus, urbanos, rusticos; notos, ignotos; magnorum, nullorum usuum sibi conscios: te tamen uno ore fremere; Tibi, sibi; reipublicae, Insulae; ecclesiae, orbi; privatim, publice gaudere, gratulari; omnia magna, faustra ominari precari, praesagire. Nec sibi tamen satisfacere, nec se satis exprimere: quin cum plurima dicant, plura cogitent cum omnia precentur, plura cupiant: cum maxima concipiant, maiora expectent: florescere virtutem, marcescere ignaviam, excindi vitiorum hydram; extirpari tyrannidum monstra per te verum Herculem. Quae, et similia in omnium nunc ore, an non, ac ipsius Politices tacite se hominum animis insinuantis impsissimae voces habenda sunt? Et quicquam iam potest post hos progressus arduum erecto animo videri; quicquam non pronum illi, qui haec tibi iam praestiterit, sive media circumspicis; sive per illa ad authorem erigeris, in causas inquerens, et expendens? An vulgare quicquam, an mediocre putandum, cui te paret, quod a te exigat, tot ingenii, naturae, fortunae dotibus externis, internis; opibus, adminiculis fulto, ornato, aptato (si quis unquam) ad maxima quaeque perficienda. Et quid hoc (quaeso) aliud est (si inter consultissimorum turbas hoc quoque nobis pastoribus licet) quam ad Pietatem (qua nulla nunc per orbem miserabilior persona, nec quae magis cura tua indigeat) intra tuos primum fines stabiliendam, mox et alienos inferendam? Et sane si politicorum hominum rationibus accedimus, tu unus totius forsan orbis es, cui pietas etiam utilis sit et propagando imperio aptissimum instrumentum. Si quidem fas id foret; ac non potius propter se suspicienda esset; rerum regina: SUMMA. DIC IACOBE Rex vere maxime; Dic Schelomo, eadem experte. An aliibi acquiscere potest animus? an est in rerum hoc fastigio, quod impleat, quod satisfaciat? aut dignum sentis, quod agas; quo te impendas; quo torqueas? Dic, inquam: Teque interea iis artibus magis, magisque attolle; quantum te nuper supra antiquum tuum regnum sustulisti: iisdem praesagiis, haud magis in futurum irritis. Nemo te unquam maiore omnium favore ad regni gubernacula accessit: Nemo maiore expectatone animos excitavit: aut grandioribus votis, et vocibus ora hominibus aperuit; ut omnes, omnia optare, sperare, profari audeamus; tui qualescunque etiam in Lamyriis aut Ocellis hisce montibus pastores, Exultabundi; gratulabundi; quod in haec tempora incidimus: quod haec oculis, aut auribus hausimus; locatum te hoc in solo; hoc in marmore; spectandum orbi, mirandum. Cui tanto gaudio si impares angusti spiritus opiliones: (ideoque nostri fortasse minus memores, interdum, aut compotes) impingamus aliqua; aut labamur; sit tuae, (humanissime princpum) humanitatis ignoscere; sit connivere; nec anxie inquirere. Quin amorem interpretari libeat, et excusare rusticae (esto) sed tuae tamen Phyllidis errores, et eius qualiumcunque alumnorum; dum te certatim, quisque pro virili sua ornare nititur. Quod si, aut magni poetae, aut grati pastoris subinde occurrat illud:

Phillida amo ante alias, Nam me discedere flevit,
Et longum formose vale, vale inquit Iola;

spacerHaud adeo cuicquam invidiosum esse debet, desertae et tot commodis viduatae solamen. Sic faxit; Sic bonorum omnium deliciae, sic orbis decus diu Vive Vale, REGNA. Amen.

Caledonorum tuorum minimus
D. HUMIUS

bar

4. ANDREW MELVILLE’S PREFATORY MATERIAL FROM THE 1639 PARIS EDITION

ANDREAS MELVINUS DAVIDI HUMIO WEDDERBURNENSI

spacerVenit, reddit, abit tabellarius. Quid agam? Venit sub horam quintam vespertinam, reddit poematium, mox abit te hac nocte visurus. Et quaeris iudicium nostrum vel de toto vel te parte aliqua, cum nec legere quidem per momentum temporis liceat, more tuo, omnia in puncto temporis. Ut cui omnia simul praesto propter ἀγχίνοιαν et illam ingenii tui faelicitatem? Qua nos tu ὑπὲρ ἡμᾶς stupentes adobruis, ut qui tantum fulgorem hebeti acie ferre non possumus. Sunt haec regia, σχῆμα placet, et habitus pastoricus. Numeri ita flent ut pene afflicti videantur. Verum tu (quod hoc dictum) morosulus nimium et anxius, praesertim hoc securo saeculo, et obsolescentibus Musis. Tua Amaryllis Angla, Daphnis Scotus. Huius ortum gratularis, illius obitum deflere videris. Hinc Daphn-Amaryllis inscriptio, ingeniose, quod Amarylli-Daphnis fuissit durius; probo. Quaeris (largum) an (multum) et alia eius generis, et in istis minutis ac (ut vulgus iudicat) ineptiis ineptire pergis. Nae tu prudens poeta, et carmen non tam fundis quam castigas, ut quod multa litura coerceat. Nosti illud, Molle atque facetum, Virgilio imbuerint gaudentes rure Camaenae. Et tu nunc rusticus, ita rura colis et rusticaris, ut in astu, non in agrum venisse videaris; ita urbanus, ita lepitus, ut teretes Atticorum aures et implere et demulcere pertendas. Verum ego omnium mortalium ineptissimus, atque adeo ipso Phormione ineptior, qui tecum in [in in lib.] hanc arenam descendo, cui ab agro interdictum, neque cum Musis, sive urbanis sive rusticis, ullum iam diu commercium. Praecocia vox prodit ipsa se, sive negligentia est, sive diligentia, sive licentia ut literarum loquuntur, ut ego sentio, elegantia plusquam Virgiliana. In summa venit, abit tabellarius, lego, non legi; nam perlegisse me qui possum dicere? Mallem haec coram; et satius fuisset, et fidem ex parte liberasses, nos dignatus invisere literas pollicitus. Nos etim audisses, Stridenti miserum stipula disperdere carmen. Sed nostra sponte fusa, sine Gratiis, sine Musis; nam de Venere quod dicam nihil est. Vale, et saluta Aspasiam tuam meis verbis. Haec si minus legere queas, perspicilla adhibe, et nobis plus temporis ad rescribendum concede. Quid tu? Charta bibit; fugientes litterae.

Faxit momento.
Tuus A. M.

AD NOBILISSIMUM VIRUM D. DAVIDEM HUMIUM WEDDERBURNENSEM, EDINBURGUM

Legi nascentem denata Amaryllide Daphnin,
Laetitiamque e luctu hausi, quam festa Thalia
Concelebrat, vocisque offensa reflectit imago
Quam vocem in gemitu [ingemitu lib. ]fundit Philomela sub auras
Articulis distinctam aptis, numerisque modisque. spacer 5
O felix Philomela, nec infelicior Echo,
Tam dulces te vate, potens dare reddere cantus!
O veris Philomela decus, decus aetheris Echo!
Musarum, Phoebique decus, tibi gratia quanta,
Quanta Venus tibi purpureo se fundit ab ore! spacer 10
Qua nec gratia grata magis, magis ipsa venusta,
Nec Venus, alma licet geminorum mater amorum.
Qui face, qui pharetra quondam, levibusque sagittis
Edomuere, deumque omnes, omnesque dearum
Magnanimas acies viresque, ipsumque Tonantem. spacer 15
Te vate Elisio in campo se iactat Elisa:
Et vates rex ipse tuis caelestibus auris,
Nunc fruitur. patrioque ferox se iactat alumno.
Cede vetus tu Roma, et vos nunc cedite Athenae,
Sicelides vos Musae, Humio concedite vati, spacer 20
Qui vobis dubio eripuit certamine palmam.

spacerNae tu magnus Musarum parens, qui me vel sola perlectione tuorum carminum de repente efflasti, ut mihi a versiculis istis temperare non potuerim: quos subito calore effudi, studio quidem imitandi tui: sed longe aliis numeris, id est, ineptis et mei similibus. Tu vero boni consule, vel hoc nomine, quod candidi sint, et simplices, et apti: quale a me testimonium, de tuo inestimabili poematio efflagitasti. Socratium illud, quod mihi obiicis, sive vitium, sive virtus tanto longius abest a me, quanto proprius abest abs te urbana rusticitas, qua ego rus ipsum, ne stercus oleat, condiendum puto: nec in astu vixisse, sed venisse scripseram, nisi me fallit memoria. Haec in summa vacui temporis inopia. Misissem ad te ambitionem meam censendam tuo arbitratu, si esset descibendi copia. Tu vale. Ne nostra ambitio eliminetur cave: sed ita ut furtim iudicia hominum experiatur, praestertim φιλολόγων. Ἀσπασσίαν tuam ἀσπάζου, sed meo nomine. Hospiti utrique me salutem a meis sempiternam.

TUUS UT SUUS,
PLUS FELLIS QUAM MELLIS

AN. MEL. DA. [DU. lib.] HU. S. green

spacerOberravit Moeris, antequam ad nos pervenit, nudiustertius (si memini) Porcius (Romanum nomen) a Porcis dictus ad nos pertulit. Offendit valetudinarium, et omnia alia praeter meritriculas istas illecebrosas, quas vos Musas indigetatis, cogitantem. Et illae rusticae frontis nostrae nubeculam subveritae latuerant in hunc diem. Verum, monitore patritio Crichtono per epistolam tua manu scriptam, mane frontem perfricuerunt, et se in conspectum dare, et mihi molestae esse non destiterunt. O impudentiam! Ego qui prorus οὐρανίαν et divina εἰς κυριακὴν ἡμέραν meditabar illectus illarum et invidiosis rt non ferendis illecebris relicto caelo ad hoc coenum descendo. Non plebeia, non vulgaria et admiror et stupeo: apparatum, epulas aut regisicas aut quovis rege dignas. Accumbo, bibo, pitisso virginum et matronarum de more, mox bibo et poto largius: sed non ad satietatem. Quis enim tali nectare exsatietur nisi vere ἀμούσος et agrestis? Tantam ποικ ιλίαν καὶ πολυδαιδαλίαν tanta suavitate conditam, πέμματα, τραγήματα, in sylvas nata, an educata: in aulam invitat, an protrusa: aulam sylviσ, syulvas in aulam non τam irruentes quam immigrantes, nec impudenter, sed vereψunde venientes, rure quasi simplice urbanitatem omnem anticipantes: et omni urbanitate vel ipsam urbem, et aulam, et regem capientes, seque et urbi, et aulae sine rusticitate atque ineptia regi commendantes, et regno se non indecores, sed ornamento, sed praesidio futuras et serio pollicentes, et tantum non persuadentes,, quis non iure miretur? O! Rus non amplius simplex, sed duplex, sed triplex, adde, si placet, Aiacis scutum septuplex, id est, ut nostri loquuntur, numerum plenitudinis, et perfectionιs: sed avocat stator tuus, ne quid ego amplius in hoc tempore. Si ad nos reversus Moeris chalcographia comptus, et omnium oculis conspiciendus venerit, defigam obtutum in illam idaeam omnis pulchritudinis, quam tu, ut scribis, descripsisti et iudicasti: sed nostrium iudicium expectas. Expecta.

MELIBAEUS

AND. MEL. DA. HUM. S.

spacerBonis avibus, redi melioribus. Ede tua illa aurea poematia. Sicubi grammaticis crucem fixisti, susque deque, tum praeter propter illorum nugamenta. Haec tibi non minus industria sunt elaborata quam perfecta ingenio. Et ut grammatice, id est, inepte dicam quod sentio, supprimit orator, nae rusticus edit inepte. Quae nullatenus de editione tuorum carminum, quae dignisssima sentio, sed de meis notis intelligo, quas ideo adieci ut scires nihil esse meio iudicio quod in iis versibus iure castigetur. Ita est, mi suavissime Humi, sine εἰρονεία, sine sale atque facetiis, quas ego, homo infacetus non sequor, multo minus assequor. Invidebimus fortasse illa si invidere possumus. Verum tu maior omni invidia. Vale, et saluta Aspasiam tuam, optimam foeminam cum doctissimis utriusque pignoribus, et a me, et Iacobo meo, et Ihonstono. Haec raptim in summa vacui temporis penuria.

Si res nostrae, aut fortuna, aut fama periclitatur in aula, te moestis praesidium reis, te patronum imploramus et expectamus.

Hoc serio.
Andraeopoli, anno. 1604

5. TWO EPIGRAMS PRECEDING THE 1639 PARIS EDITION

Humiadae beteres Scoti, pia turba, poetae,
spacerTurba Caledonii lausque decusque soli,
Divini manes et magni nominis umbrae,
spacerGallica vos charus ducit in arva nepos.
Sacra cohors sociae tu saltem assuescite genti, spacer 5
spacerNon poteris terra nobiliore tegi.

Quis putet haec tristes inter crevisse pruinas,
spacerQuis putet arctoi nata sub axe poli?
Talia cantavit Scythicis in finibus exul,
spacerQui docuit Geticis verba sonare modis.
Talia Pangaeis vates sub rupibus olim, spacer 5
spacerAusus inexpertas sollicitare feras.
Humius et simili cantu respondet et ausis,
spacerIlle feras tenuit carmine, et ille viros.