Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS HENRICI IUSTA,
UBI ET SPONSORUM EPITHALAMIUM ET CONSOLATIO, ET EXHORTATIO
AD PRINCIPEM
CAROLUM AD FRATRIS IMITATIONEM

ILLUSTRISSIMO PRINCIPI CAROLO

UAE desueto mihi hisce studiis, blue publica calamitas et meus amor, tum functi principis, tum superstitum maximorum parentum charissimorum fratis sorisque, et communis patriae, qualiacunque extorsit tibi (princeps illustrissime) peculiari tuo iure dicanda tamen videbantur, ut qui illi non in regni magis spem quam in aemulationem virtutum et publicum amorem successurrus sis. Habent alii, quod in eo laudent, quod amissum lugeant, quod fuisse gaudeant, aut mirentur. Tu, quod etiam imitere. In hunc finem lege, perlege, relege, aut hic, aut ubicunque fraternam illam indolem, nec lectam unquam satis puta. Quod dari tibi honestius, utilius consilium, quod te dignius, tibi aptius munusculum, illi magnificentius encomium queat, equidem cogitare non potui. Tu sic accipe, ac fruere, sic patriae, parentum aeternum decus ac solatium. Vale, vige,

Tui celsitudinis obsequentissimus famulus,
DAVID HUMIUS THEAGRIUS, blue SCOTO-BRITANNUS

bar

HENRI PRINCIPIS IUSTA

Dextra patris, matris decus, amborum alma voluptas,
Amborum observans, natus pius, et pius idem
Frater, fratris honos, amor idem, honor atque sororis,
Post patrem patriae fulcrum columenque Britannae
Unitae, seu divisae, Scotae, Angligenaeque; spacer 5
Scotis natum, Anglisque datum, satis aequus utrisque,
Charus utrisque adeo. Nec fas componere, nec sit
Hos praeferre, aut hos, urget ratio acris utrinque.
Conspiratio cunctorum, quaesitaque multum
Unio, communi hoc compacta in pignore amoris, spacer10
Unio, communi hac causa compacta doloris.
Plebisque, equitumque, et magni cura senatus,
Et stupor, et pavor, et dulcis reverentia; mundi
Expectatio rara per omnia saecula; rara
Spesque bonis, terrorque malis, Tanaique blue spacer15
Formidatus, quam merito, tam gaudia Rheni
Tam Ligris, forte atque Tagi; tam gloria magni blue
Deliciaeque orbis, magni admiratio et orbis;
Sive eques exercet belli simulachra sub armis,
Sive pedes, quatit hastam, aut fulmineum rotat ensem spacer20
Hencricus, certo seu fulmina dirigit ictu,
Ingens Martis honos, ingens Mavortis alumnus.
spacerMagni animi at mitis tamen, excelsae indoli atqui
Mente humili; probus, at prudens; veraxque, tenaxque
Promissi, fideique antiquae; sed catus idem spacer25
Et fraudem cognosse, et notam eludere fraudem,
Et capere, et facere, et celare arcana. Severus
Fronte hilari; fortis, sed fellis et inscius irae;
Accessu, affatu facilis, comisque, gravisque;
Et frugi, sine sorde tamen; sine crimine largus, spacer30
Munificusque et magnificus; quin grandia spirans
Ambitione procul; re, vultu, et voce modestus.
Hac regnorum in spe, saeclo hoc, his moribus atque hac
Aetate invita castus; sapiensque, bonusque;
Absque superstitione pius; iustusque, sagaxque; spacer35
Ingenii, fortunae, animique et dotibus ingens
Corporeis; aptus rebus, Musis nec ineptus;
Praesidium, doctis spes, et solatia Musis. red
Sive iocos tractet, seu tractet seria, solers;
Cura poli, cui cura polus, cui Relligio altum spacer40
Pectus, et insedit penitos uberrima sensus.
spacerQualem aut optarent praesentia saecula, prisca
Vel finxere sibi, fel laudavere, futura
Vel sperare ausint usquam regemve virumve,
Aut natum, aut fratrem, aut socium, dominumve ducemve, spacer45
Uno patre minorem, uni parere scientem,
At regere, imperio at populos fraenare superbos, red
Et populis dare iura, modumque imponere iuri,
Exemplisque praeire volentem, animosque sequaces
Ducere, sive togam pax, seu res postulet arma, spacer50
Quam raperet campo agmen, et altas fulminet urbes,
Consilio promptusque manu! Neptunia quantus
Verberet arva volans, et totum perdomet aequor,
Atque polos ultra fugientes atterat Indos. blue
spacerHoc orbata gemis, miseranda Britannia? Quidni? spacer55
Ingeme, et accumula lachrymas, luctusque, nec ullae
Sint lachrymae luctusque satis. Quod flumina pontus
Accipiat tua tanta, sciat non flumina pontus
Se capere, at lachrymas, quod ventis personet aether,
Sentiat esse tua haec suspiria. Solve dolori spacer60
Fraena pio, ni sic solvas, peritura dolore.
Ergo age, deiecto vultu, pullataque cultu,
Humectata genas, incessu tarda silensque
(Qua planctus, gemitusque, eiulatusque remittunt)
Ut decet, incede. Haud ullus tibi contigit unquam spacer65
Tam iusta ratione dolor, seu funera defles
Immatura aevo, seu spes praereptaque mundo
Gaudia, cassaque vota bonorum, et aperta malorum
Torva supercilia, atque truces fremitusque, minasque
Insultante palam Latio. Laxato querelis, spacer70
Laxatoque viam lachrymis, singultibus imple
Aetheraque et terras, quate totum planctibus orbem,
Et cautes clamore, atque horrida rumpito saxa,
Qua Tamesis, qua Tueda ruunt, quaque ultima
Thule trans orbem iacet, extremique ad littora Gangis,spacer75
Seu riget hybernis tellus pulsata pruinis,
Seu calido rubet axe solum. Veniantque vocati
In luctus populi, plangentiaque agmina iungant.
Denique sint magna haec, sint certe maxima, quin et
Qualia nulla unquam tellus, vel viderit aetas, spacer80
Vel visura. Aeterna tamen ne sunto. Quid illi?
Quid tibi profuerint? Animo moderare, modusque
(Non peto sit luctus) sit temporis. Omnia tempus
Edomat, una aeterna pio stant gaudia. Et istis
Impertire vicem. Vertet mox mensis, et Hymen bluespacer85
Laetus adest, nullis turbandus luctibus Hymen,
Elizabetha Palatino cum nubat, et omen
Firmet, quo pater ipse, ac vir, Batavusque Britannusque, blue
Gaudeat et totis late Germania campis
Festum agitet, ducatque choros, et carmina dicat. spacer90
Cum Deus ille potens hominum luctum atque tumultus, blue
Insanos populorum, immanes pectoris aestus,
Turbasque, ac tempestates, fluxusque refluxusque
Sedabit, sese insinuans, minuetque labores
Iucundam aspirans rebusque animisque quietem. spacer95
spacerAdsis (o!) lux alma, et coelo fausta sereno spacer
Illucesce, orbique veni exoptata Britanno.
Nulla dies nostris illuxit laetior oris,
Nulla piis unquam venit expectatior hora.
Tu iuvenum, tu cura senum, tu grata puellis spacer100
Nuptis innuptisque venis, plebique, equitique
Et patribus. Qui fraena regunt, qui iussa capessunt
Uno te ore fremunt unam, te publica vota,
Te privata vocant. Testis Tamus, et Taus, atque
Quacunque obtensis late obiacet Anglia regnis, spacer105
Deucaledoniaca Caledon vel tunditur unda. blue
Cynthia ne dubita, solito properantior ire,
Et sol adde gradum, festinatosque sorori
Da reditus. Ne necte moras. Quae gaudia differt
Longa futura hora est omnis. Quid livor ineptus spacer110
Perstrepat? Illa Tago (iure), et quem praetulit Indo blue
(Non regno indecorem, belloque et fortibus armis
Et prisca pietate et relligione decorum,
A magnis quas hausit avis, summa indole, summa
Spe iuvenem, forma insignem, et florentibus annis) spacer115
Te sequimur, Frederice ingens, votisque favemus.
Sis foelix, sit faustus Hymen dominaeque, tibique,
Sit soceris, populisque tuis, regnisque Britannis,
Quemque olim regnis promittant fata Britannis,
Non fratre Henrico, non magno patre, minorem. spacer120
spacerEia age, magne puer, fatis, et maxime votis,
Alter surge Henricus, et illius indue mores,
Moresque, effigiemque, et curas principe dignas
Concipe. Nulla unquam virtutis gratior aura
Spirabitve aliunde, aut conciliabit amoremspacer125
Uberior, quam quae veniens de corpore tali
Expressit simulachra animi, et vestigia pressit.
Magna manet certe te hac gloria, sed manet una
Arduum iter tantis contendere laudibus. Atqui
Annitendum adeo, nec onus deponere nec fas spacer130
Despondere animum. Frater qua praevius ivit,
Prona via est, tantum aude, ingens. Vel pone sequi, vel
Praevertisse etiam, et magnis Deus annuat ausis.
spacerHaec nobis lachrymas spes una abstergat, in unam
Hanc positis lachrymis incumbe, Britannia, curam, spacer135
Et quicunque Britannus ades, natusve satusve
Aut prisca de stirpe, aut iam forte insitus, et qui blue
Eloquio ingenioque vales, cui vel tua virtus
Vel sors imposuitve onus aut indulsit honorem,
Ut vivas audire, ut possis reddere voces, spacer140
Huc nervos, viresque intende. Haec area lata,
Materia haec faecunda venit sermonibus, ut qua
In verum possis virtutis ducere callem,
Ducere qua veram possis virtutis in arcem,
Atque ausis veri compendia dicere regni, spacer145
Regnandique artis. Totam quam polluit audax,
(Impius, impurusque, inconsultusque, procaci
Fronte palam, positoque pudore insulsus, ineptus,
Improbitatis prostibulum, faex ingeniorum
Et scelerum concinnator, scelus ipse, nec in quo spacer150
Praeterea magnum agnoscas quid, puditus, excors,
Ignotus Musis, mendax, mendosus, ubique
Inconcinnus, delirusque) Hetruscus, in atrum
Torquendus Phlegetonta, scholis procul, aut procul aulis
Excutiendus, et in patrium ablegandus Avernum spacer155
Congenerem, spirans tam faeda et dira, vomensque
Regnis perniciem et rebus. Fuge, Carole, pestem
Humani generis, naturae hostem opprobriumque,
Exosumque polo monstrum, catus. Incipe iam nunc
Mature odisse et teneris horrere sub annis, spacer160
Quae semper vitanda tibi, et te credere solis
Posse bonis regnum regere artibus, hoc opus unum
Imperio dignum. Nec tu dominarier orbi
Lege velis alia, aut diam demittere mentem
Ad tam vile ministerium inque ergastula (vere spacer165
Mancipium) scelerum et turpi te dedere fraudi. red
Fraudi, qua servum nihil est mage, nil mage regi
Oppositum, qui liberius quo regnet, eodem
Fraude minus minuendus erit, temerandaque nusquam
Maiestas sacrati apicis vel labe, vel ulla spacer170
Servilis specie fraudis. Quam si induit, ille
Nae sceptrum, et sanctum regum diadema profanat.
spacerO mihi tam serae producant stamina Parcae, blue
Ut si non, alia longe regione remoto
Privatos intra fines, curasque, domosque spacer175
Cernere fas, audire tamen mens gestiat, et vel
Posthumus hic manes accedat nuncius, ut te
Impietas, sine se, regem confessa (nec illa
Indiguisse, nec in partem regnive vocasse
Consiliive ullam) vultus suffusa pudore spacer180
Abdiderit, regumque aures, et liquerit aulas.
At pietas, at cana fides, at candida virtus
Et rigido recto contenta, et simplice vero,
Nec solers minus, atque sagax, sat sufficiens, sat
Prompta dolos cognosse, dolisque occurrere notis, spacer185
Ut solium circumsteterint, soliumque bearint
Firmatum, supraque omnes hoc nomine reges
Elatum, extensumque extremi ad limina mundi
Trans Alpes, trans Euxinum, trans Causasa et Indum,
Cunctorum dum cuncta, et vota excesserit, et spem. spacer190
spacerInterea fraeni mitis consuesce paterni
Ferre iugum: regat ille, et rerum flectat habenas.
Ille viam sternit Capitolia ad ardua, et ille
Fundamenta manu quatit, immisaque latebris
Luce, Palatini pandit penetralia Caci. blue spacer195
Illum, occultantem et caeca se nocte tegentem,
Efflantemque ignem et fumos nebulasque vomentem
Vidimus, et totas trahere in certamina turmas
Iesuidum, frustraque aditus et claustra tuentem
†Cassa mole operum magna,† et molimine vano. spacer200
spacerFoelix perge, Iacobe, et clari ad lumina veri
Dum trepidat, latebrasque pavens circumspicit, ensis
Cuspide caelestisque et regis confice, funde
Coniuratum in coelum agmen, solioque verendo blue
Intentare manus ausum regumque, Deique, spacer205
Quicquid in immenso dignamur nomine mundo.
Nec minus illius turmas in verba coactas,
Iuratasque ultro, reduces in tramite veri blue
Sistito, vel premito imperiis, vel trans mare regnis
Exige, tota tuis donec pulsa exulet oris spacer210
Impietas Romana et Romam vel petat Orcum
Unde venit, Furiis, Erebo et prognata scelestis,
Et conflata hominum vano figmenta cerebro.
Sic regna, sic vive diu, iustusque piusque.
Sic magnus, fraudisque omnis securus, et artis spacer215
Loyoladum, (Latiaeque lupae, Stygiisque canis de
Stirpe atra infandi monstri partuque satuque)
Imperium in seros serus transmitte nepotes.
Quid dubites? Coeli ipse suis Deus excubat, ipse blue
Discutit insidias, quippe et discusserat. Et nos spacer220
Tam devota tibi manus, et tot pectora, quamvis
Tardi ire in scelera, at quaecunque pericla subire
Haud tardi, quo iussa vocant tua, quoque salutis
Debita cura, et vetus amor coelique tuique.
Sentiit, et si res sic poscit, sentiet hostis. spacer225
spacerTantum, sancte parens rerum, qui robora, quique spacer
Dasque adimisque animos, laetis successibus auges
Consilia evertisque, atque humana omnia nutu
Circumagis, placatus ades, facilisque precantum
Fac rata vota, nec incepto indulgeto furori. spacer230
Ille quidem quantus nos contra efferbuit (hanc spem
Quod prima, ostensam modo, sic succideris herba,) red
Faxis, cernamusque satis, lachrymisque piemus,
Quae grex, rex, patres, plebs, quae peccavimus omnes
Te contra, cultusque tuos, et grandia iussa, spacer235
Commissa, aut omissa, palam, clam, sive sciens quis
Atque volens patret quid, sive quid inscius, erret.
En supplex genibus tua turba advolvimur. O! da,
Da veniam, pacemque, insultantemque ruina
Turgentemque hostem nostra, ac infanda minantem spacer240
Excute consiliis, et inanes disiice fastus
Quos in te sumit turba impia. Sentiat esse
Te dominum, superesse patrem nec defore, sed nec
Deese patri Henricum, dum vivat Carolus, atque
O vivat, seceptroque patris non impar ubi ille spacer240
Maturus, plenusque annis et laude. Piisque
Ac iustis, magnisque impleverit actibus orbem,
Inque polum serus reddit. Succedat avita
In solia, atque omnem virtutem exaequet avorum.
Dumque salo vasto, et stabito circumflua ponto blue spacer250
Terra, Iacobaea veniens de stirpe propago
Imperet unitis aequata lance Britannis,
Atque tua, invito Styge, foedera vindicet orbi.
spacerHae nobis lachrymae, haec cura, haec sollenia vota.
Haec, Henrice, tuo fas iusta impendere busto. spacer255
spacerMagna heros, aut si magnis heroibus usquam est,
Quid maius, salve aternum, monimentaque mentis
Parva quidem, sed sume piae, non iusta (dabit nam
Quis tibi iusta satis?) Verum te carmina nostra
Murmure qualicunque strepant. Te Musa celebret, spacer260
Effaetae quamvis torpens sub limine vitae, blue
Et tenuisque, et egena, et desuetudine tarda,
At grato memoret versu. Te quisquis amabit
Magnus erit mihi. Te qui vero amplexus amore est;
Aeterno (quod possum unum) amplexabor amore. spacer270

bar

REGI SUO SCOTIAE GRATULATIO

AD REGEM

NON potui mihi temperare quin Musam semper tenuem, nunc effaetam, suscitarem, blue quae salutem adventanti tibi diceret, rarum patriae, rarum orbis lumen, et hunc Scotiae (sane tuae) animum testaretur. Dabunt alii meliora, et danto, meliori animo nemo.

TUAE MAIESTATIS SUBDITUS OBSERVANTISSIMUS
DAVID HUMIUS THEAGRIUS blue

bar

REGI SUO SCOTIAE GRATULATIO blue

Ergo ades (o!) tandem, remoras et dispulit omnes
Expectatus amor patriae, nec vota precesque blue
Incassum cecidere meae: nec, quae irrita pro te
Multa gemens ternis duxi suspiria lustris, blue
Ex quo trans Tamesin Caledonis lentus ab oris spacer 5
Natus abes, matri dilectus, pignora supra blue
Quot dederam dum mater eram. Te flumina nostra,
Te liquidi fontes, et tristi murmure sylvae,
Et riguae lachrymis valles, nemorosaque montes
Culmina te moestis suspiravere cavernis spacer10
Tot lustra. At iam Tueda pater, iam flumine Fortha
Excipit, et montes Loumundi, et regia celsis
Regibus, et regnis foelix Falclandia. Mox iam blue
Ocellique iuga, et Sterlini ingentia fidi red
Moenia, reptatumque solum, et vagitibus aether spacer15
Pulsatus cunisque tuis. Stat turribus altas
Ostentans pinnas, et collibus omnibus unum
Eminet Edinum, et celsi fastigia sceptri
Vendicat, imperio locus aemulus, ut reducem te
Iam gaudeant, vultumque et amatum, et amore verendum spacer20
Festinant vidisse tuum. Iam flumina nostra,
Iam liquidi fontes, et laeto carmine sylvae,
Et resonae cantu valles, nemorosaque montes
Culmina, ilaetos tollunt ad sydera plausus
Et regem salvere iubent, et gram ata benignum spacer25
Ac memorem agnoscunt, lati tanta aequora campi,
Tam longum qui emensus iter, se cernere, tantus
Venisti, et veras aluisti in pectore flammas.
spacerO si magnorum, prisco quos tempore, vatum blue
Te dignos enixa fui, nunc afforet ullus,spacer30
Aptis aequaret numeris qui grandia rerum,
Grandia qui dulci molliret carmina melle,
Quas grates, quae vota tibi, quo carmine laudes
Cantarent meritas! Nunc tecum in proxima regna
Quum tuleris Musas, facilis cape, non quod Apollo, bluespacer35
Sed quod dictat amor patriaeque, Deique, tuique
Verus amor, primis cunarum coeptus in annis,
Nunc quoque sub serae perdurans tempora vitae, blue
Non dente aevi ullo, non terrae tractibus ullis,
Invidiave ulla, vel detractoris iniqui spacer40
Carpendus sermone ullo, aut rumore sinistro.
spacerIngens Fergusii, primus qui Scotica sceptra blue
Fundavit, soboles sexta et centesima, regnis
Felix illucesce tuis, parilique vigore red blue
Fortunaque pari, regnum fundato Britannum, spacer45
Atque pari fato regnum firmato Britannum,
Et firmum in seros totidem transmitte nepotes,
Quot atavos magnos numeras, ni machina mundi red
Praeveniens vasto vertat regna omnia lapsu.
spacerIngens Brusiade, solus qui Scotica sceptra red blue spacer50
Restituitque suis natalibus, inque nepotes
(Parva habita, haud parvis olim fundamina rebus)
Transtulit), huc ades, et patrios agnosce penates,
Fatalis soboles, fatali ab origine nona, blue
Debita tot regnis, Scoti, Anglo Franco et Hiberno, spacer55
Quaque rigat Tiberis, et qua Iordanis inundat, blue
Quanquam animos imples tanto molimine, quanquam blue
Fata implens hominum spes et vota omnia vincas. spacer
spacerIngens Banchonis soboles, natique Fleanchi, blue
Unde Stuarta domus, tot regni sceptra, per annos spacer60
Molitur, prisco Britoni genus, et genus Anglo,
Normanno, et Franco, et Dano, Hispano, atque Alemanno, red
Regibus, imperio, et ducibus permista, nec ulli
Extera, quot iactat proceres, ingentibus usquam red
Foeta viris Europa, et rerum admovit habenis. redspacer65
At patria haec, natum haec te suscipit, haecque parentem red
Suspicit, atque amat, atque colit, prolemque patremque
Atque polum votis pro prole et patre fatigat.
spacerAtqui haec inter tot diademata celsa corollam blue
Annumerare tuis titulis fas ducis et unam spacer70
Privatam (verum magnis de regibus ortam,
Regibus affinem magnis, regumque gerentem
Saepe vicem bellique domique, et (quod satis unum est)
Gignentem celsum generoso semine regem, blue
Regem, quo tellus maiorem non videt, unus spacer75 S
Qui terna imperii tractas sceptra alma Britanni)
Douglasiam, Angusiamque domum: virtute secundam
Haud ulli quos prisca aut Roma aut Graecia iactat,
Seu numero heroum, seu robore mentis et armis,
Sive fide in patriam, sceptrorum ut millia sceptris spacer80
Accumulesque tuis, numeresque in stemmate reges,
Latus quotcunque orbis habet. Non ultima laus haec,
Tam dignus, etiam duxisse heroibus ortum. red
spacerAtque haec maiorum sunt nomina celsa tuorum.
Sed quis priva tuae libet praeconia laudis? spacer85
Orbis opes, et deliciae, rex maxime, regum
Miraclum: regnis privata, et regia miscens
Privatis decora, et Musas diademate adornans,
Et Musis diadema, altum almis, aureum amoenis,
Utile iucundis, humanum divite vena bluespacer90
Divini ingenii, supra humana omnia longe
Surgentis, quam nulla industria, non labor ullus,
Discentisve, aut monstrantis prudentia solers
Contulerit. Datur haec artes, divinitus, inter
Una omnes: At nec divis datur omnibus, uni spacer95
Regum sed donata tibi. Quid livida frustra red
Invideas turba, et quocunque in nomine carpas?
spacerNec minus hoc privum est, rarum per saecula, cunctis
Miraclum terris, Tu qui bello quatere orbem
Armisque, animisque potens, terraque marique spacer100
Posses, vicinasque ciere in proelia gentes,
Pacis amans, colis almam, et pacis dicier author
Eligis, ac populos in bella cruenta ruentes,
Germanos Gallosque, Italis, Batavosque et Iberos
Compositis froenas odiis, gestisque beatus spacer105
Sic dici, sic esse haud falso nomine gestis
Arbiter Europae, perque Europam arbiter orbis.
spacerNec minus hic mirum est (mirari ut desinat auris
Assueta, atque oculi) quod tot Caledonis in oras
Anglorum ducens turmas, pacem tamen una spacer110
Ducis, et innocuas das foedere iungere dextras.
Salvete, o vere fratres, quos Rhenus et ipsi blue
Agnoscunt Batavi, vos Tueda, et Forth7a, Tausque.
Scotia vos omnis, cognata hac voce, salutat.
Este boni, vultusque, et amicas sumite mentes, spacer115
Communemque patrem communi adducite cura,
Communemque Deum, et communia foedera, et ipsam
Communem matrem, terram memorate Britannam.
Nullae hic insidiae, veracibus omnia aperta
Sunt Scotis. Fastus absitque iniuria verbis, spacer120
Non mage securi Tamesis degatis ad undas.
spacerCrescit opus minuendo, solo defunctus in astra blue
Perferor. O coeli soboles, gratissima coelo,
Et coelo defensa, et adaucta, altoque locata
Regnorum in solio; et coelesti rore rigata spacer125
Doctrinae eloquiique, unde aurea vena liquente
Melle fluit dulci demulcens pectora, et unde
Fulmina, Tarpeias olim quassantia turres, blue
Telaque, coelesti vibrata a robore torques,
Aequatura solo quicquid coelo obstitit alto, spacer130
Coeli cura solo donec coelestia tractas
Hospes adhuc, idem hospitio cum liber ab isto,
(Carcere, su mavis) patrium conscendis Olympum.
Incola tum coeli, coelo regna altera (tanto
Te maior, quanto terris coeli ardua) sume. spacer135
Interea, coeli domino tua militet omnis
Cura manusque, Iacobe. Ingente ingentior omni, red
Tamque bono melior quam qui tibi sceptra decusque
Conciliat sceptris, tu rursus sceptra, decusque
Imperiumque illi, mentemque manumque dicaris: spacer140
Quam decus hoc unum ducas, quam gloriam ab uno hoc
Surgere fonte putes. Sic magnus, caetera calca
Sub pedibus. Sceptra illa tua, ac diademata, et ipsos
Fergusium, Brusiumque, et cum Banchone Fleanchum,
Atque Stuartorum genus, et tot stemmata regum, spacer145
Et laudes quascunque tuas, seu sorte data, seu
Ingenio, geniove, animove, aut corpore dotes.
spacer Hoc mihi coelesti nutritus nectare, quondam
Hausta tibi haec pietas, cum lacte infixa medullis
Insedit, sedeatque omnes mansura per annos. redspacer150
Haec, tua te genetrix, iterata voce, saluto:
Hac te nata colo. Roseo, mox nectar, ab ore
Stillans laeta legam. Labrisque (o!) oscula labris
Surripiam, et tenero circumdabo brachia collo.
Aut hoc si nimium est, imis do basia plantis spacer155
Et longe retro venerans, vestigia lambam.
spacer Vive diu, prolesque paterque mihique Deoque,
Atque orbi, prudensque piusque, et magnus et ipso
Te maior. Coeli quum expleris munera, coelo
Inserere, et vere rex cuncta in saecula regna. spacer160

bar

AD EUNDEM blue

Humia gens, Anglis occurrere sueta sub armis,
spacerEt facere atque pati fortia, docta manus
Cur nunc pacatas, dextras cur iungit inermes?
spacerQuos solita est hastis, excipit hospitio,
Haec tua, pax mundi, bonitas miranda Britannis, red spacer5
spacerPost hunc, pax mundi, sors, Iacobe, tua est.

AD EUNDEM blue

Prima tui quondam fida et custodia regni
spacerHumia gens, belli principiumque tui.
Nunc sum principium pacis, quique agmina suevi red
spacerDucere; laetantes ducimus ecce choros.
Quique horrentem hastis Scotorum, in proelia turmamspacer5
spacerHorrida, cumque Anglo iungere bella fero.
Mentiar, aut nullis horrendam ducimus Anglam, blue
spacerIudice te: vultum respice, sive animum.
Nec fera miscemus truculento proelia Marte:
spacerSed colimus casti foedera sancta thori. spacer10
Hinc surgunt mihi structa palatia diruit Angla blue
spacerQuae quondam, melior iam struit Angla manus.
Ηinc quam fausta tibi procederet unio, si sic
spacerExemplo saperes, insula tota, meo.

DAVID HUMIUS
SCOTO-BRITANNUS

DEXTRAE OSCULA blue

Quod se effusa tuae dextrae implicat, oscula libat
spacerScotia, in amplexus foemina virque ruit,
Haeret et avelli nequit, et rursum oscula iungit,
spacerEt rursum inque manus proruit inque pedes,
Hoc omnis sexusque aetasque, hominum hoc genus omne, spacer5
spacerOppida sive colat, seu colat arva, facit,
Quid nisi amor pietasque in te regemque patremque?
spacerQuid nisi devoti pignora certa animi,
Et tua quod facilem populo se praebet amanti
spacerDextera, qua populus basia libet amans? spacer10
Quid nisi amor tuus est? Dulce hoc certamen amoris,
spacerTune illum melius, tene amet ille magis.
Non apicem imperii minuis sic: nesciit
spacerQui credat, verum qua cluat imperium.
Caetera ducuntur vinctis animantia collis, spacer15
spacerEt praebent stimulis tergora, et ora lupis.
Ast homini vinclum cor: corde is ducitur uno,
spacerPraecipue priscam qui Caledona colunt.
Hos collo quisquis conetur ducere, collum
spacerSeu sibi sive illis ruperit ille prius. spacer20
Nec tamen hoc facile est: quisquis tentavit, inanem
spacerVim sensit, casu vel luit ipse suo.
At tu corda tenes, rex, foelix usque tenebis,
spacerSic regis, ingenio sic fruerisque tuo. red
Prudens perge, Iacobe, et amari, et mitis amorem spacer25
spacerTestari, imperii vincula vera pii. red

TARDA IMPRESSIO blue

Primus ego in patriam reduci, Tueda ostia propter blue
spacerPrima tibi a Musis munera grata dedi,
Primitias patriae primas gratantis, et aurae
spacerTot laudum quot adhuc Scotia tota canit.
Prima ubi pacatas duxit gens Huma turmas, spacer5
spacerCrevit ubi exemplis unio prima piis.
Idem inter primos tantae natalia famae, blue
spacerEt cecini vitae limina prima tuae:
(Ipse licet primis tunc vixdum egressus ab annis)
spacerEt prima auspiciis sceptra Britanna tuis. spacer10
Ultimus edo tamen, seu sors ea, seu fuit omen,
spacerEt nimium genio fata sinistra meo,
Ut qui primus amore fiem, tamen ultimus esse
spacerRe merear, nullo forsan et esse loco.
Quicquid id est, capito haec prima-ultima carmina, semper spacer15
spacerVoto, animo, obsequio prime Iacobe meo.

DIFFICILIS EXHIBITIO blue

Haec tibi Barvicum, Dunglassum haec, missa Setonum haec blue
spacerCarmina, Kinnardum haec destino metra tibi,
Haec eadem Edinum venienti, abeunti, adeunti,
spacerAtque manenti iterum; iamque abeunti iterum.
Idibus haec Maii, Iuni, Nonisque Kalendisque, spacer5
spacerOra quibus fratri luna dat, abdit, abit,
Et primo, medioque die, ieiunia frangas,
spacerSeu somnos, quum te prandia, coena vocat,
Scripta, et rescripta, et vix tandem excusa, serenos
spacerVix tamen est vultus aspicere illa tuos. spacer10
Sic, tibi quae quondam puero, puer ipse, Iuventa blue
spacerQuae prima, media; virque, senexque cano,
Sterlini, Edini, Londini ad moenia magni,
spacerAnglia quando aditu, Scotia quando abitu
Indoluit, moesta, et gavisa est laeta, gementi spacer15
spacerCondoleoque illi, gratulor atque tibi.
Nil queror: hoc voluere, hoc volvunt, atque revolvunt,
spacerDextra seu fata haec, sive sinistra voces.
Ingenii verum specimen referentia: quo te
spacerPraesentem, absentem prosequor, ardeo, amo: spacer20
Atque loco hoc omni, sorte omni, tempore in omni,
spacerPost, tibi culta eadem, numina magna, colo.
Haec mihi, adhuc vivo, mentem testantia: functo
spacerHaec eadem mentis sint monumenta meae.

SCOTIAE CUM ANGLIAE AMICUM CERTAMEN blue

Hostibus hostis ego quondam pugnantibus Anglis
spacerPugnavi, inque truces trux fera tela tuli,
Opposuique odiis odia infesta, ignibus ignes,
spacerArma armis, factis et fera facta feris,
Atque tuli, et retuli belli damnia omnia: praedae spacer5
spacerActae, versae arces, oppida, stratae acies.
Iam vastos posuere animos, Sequor, ipsaque vastos
spacerPono animos. Ponunt praelia, pono et ego.
Armaque depono dextra, atque atrocia lingua,
spacerCumque armis, armis deteriora odia. spacer10
Quin prior officiis certo, amplexorque sororem,
spacerEt prior in verum foedus amore voco.
Communisque patris, patriae communi honorem,
spacerHaec mihi sint, haec sint maxima vota tibi.
Ergo agito, et vel me dulci hoc certamine vince, spacer15
spacerVel vincam longe teque tuosque, soror.
Hoc mihi certamen superest. Certare sorores
spacerSic fas, sic vinci et vincere, dulce mihi.

SCOTIAE AD REGEM VALE blue

Nate avulse sinu nostro, quanquam oscula nondum
spacerSat dederim, amplexu nec satiavi animum,
Quid querear, aut culpem? Fata hoc, hoc numina poscunt,
spacerNec mala duco mihi, quae bona credo tibi.
Ergo vale, et longos impleto Nestoris annos, spacer5
spacerAtque aliqua ut redeas omnia vince iterum.
Interea, tibi cum teneris Amaryllis in ulnis
spacerMollior amplexus blanditiasque feret,
Sis memor, et tacito ducens suspiria corde,
spacerDic tecum, “haud minus hac me mea Phyllis amat.” spacer10

SCOTIAE AD ANGLIAM VALE

Chara soror, seu pulchra audire aut maxima mavis,
spacerAt soror, a chara sume sorore vale.
Qua potui verum conata ostendere amorem,
spacerQuicquid id est, veri pignus amoris ama,
Et cole quem natum mihi, dant tibi numina regem spacer5
spacer(Nec querar, aut usquam numina dura vocem).
Sic tamen hoc de te merui, quod amore mereri
spacerOfficiive ulla sedulitate queam,
Quando tui Tamisis laudabis flumina longe,
spacerDic etiam Forthae non inamoena mei, spacer10
Et tua cum felix mirabere pignora mater,
spacerDic, habet et nulli pignora spreta soror.
Quumque tuos speculo dignos speculabere vultus,
spacerDic,“ vultu et nostra est non inhonesta soror.”

Finis