Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


IN LUSUS POETICOS VIRI NOBILISSIMI DAVIDIS HUMII blue

Se quoque tollit humo, volitatque per ora virorum
spacerHumius, Arctoae iam nova fama plagae,
Fortibus et doctis se Scotia iactat alumnis,
spacerEt sophiae,  Scoti nomine, vivit honos
Tot bellatores, tot quae parit insula vates! spacer 5
spacerEstque ferax adeo Martis et artis ager.
Si vescas fruges et habet male pinguia culta,
spacerIngeniis etiam pinguibus illa caret.

NICOLAUS BORBONIUS

ALIUD blue

Lusibus his lector discernes candide multa
spacerVel Buchananaeis aequiparanda modis.
Lusibus his lector discernes candide quaedam,
spacerVel Buchananaeis anteferenda modis.

ALIUD

Lectorem certo ludis, dum te dare lusus
spacerFingis: in his alius vix (puto) lusus inest.
Vel tua quae tandem sunt seria, si modo ludis
spacerTalia? Des oculis non minus illa meis.

AD NOBILISSIMUM VIRUM DAVIDEM HUMIUM WEDDERBURNENSEM blue

Humia gens Martis quae semper calluit artes,
spacerFert et Apollineas, nec minus hisce ferax.
Foeta poetarum produxit Scotia primum,
spacerHumius et Scotus, credo, secundus erit.

IN EUNDEM

Hasta manus decuit, frontem galea, et latus ensis,
spacerCinxerunt canas laurea serta comas.

bar

ILLUSTRISSIMAE ET OMNIS LAUDIS GENERE ORNATISSIMAE DOMINAE, D. ARABELLAE STUARTAE, OMNIMODAM FOELICITATEM blue

N recte fecerim, qui hoc tibi opusculum dicarim, Arabella, foeminarum decus, minime ambigendum censeo, sive qua poeticum est (literarum nempe ornamento literarium monumentum, Musarum alumnae red a Musis suis munusculum, virgini a virginibus corollam), sive qua lusus: huic aetati, loco, dignitati, in iuventa, in aula, inter principes; cui honesti lusus non modo non inepti, sed etiam decori, forte et necessarii sint. Iam cum amorem testentur, cum amorem ubique prae se ferant aut ludicrum, aut serium, amicum, coniugalem, pium, cui potius quam hoc sexui, venustati, puchritudini, quae amoris obiectum, materia, causa esse perhibetur? red Atque in hoc genere, illi quae amorem alium foelix spirat, alium fauste spirat, et sperare debet Deo, hominibus dilecta. Quin si (quod puto), simulatum modeste, amicum candide, coniugalem caste, pium sincere tractet. Iam non ego id do, sed ipsa modestia, candor, castitas, pietas, sinceritas tibi vendicant. Sic laudes virtutis laudatissimae ob virtutem, et dignae laudari, et laudari aptae. Sed et hic cognatos agnoscas et genus red forte tuum, Stuartorum, Duglasiorum ingentia nomina. blue Et invenies quod tenere te possit. Nam sive amoenitatem spectes, quid Musis red amoenius? Quid amore, varietate? Sive dignitatem, en heroas, reges, et regum omnium regem. Sin utilitatem, est hic gratitudo, virtus, res vere utilissimae. Est pietas ingens quaestus, et animus sua sorte contentus. Et erit quod te acuat, quod excitet, quod iudicium tuum exerceas, quod damnes, quod rideas, quod laudes, forte et quod mireris, et ioci non ioci, et lusus cuivis serio conferendi. Aut ego valde fallar, aut nihil potuit huic dignitati, aetati, sexui, loco, generi, bonis animis, corporis, virtuti, eruditioni, iudicio aptius, dignius, utilius, amoenius, gratius, e paupere hoc nostro penore propinari. Sed an non tam recte te illi dominam dedi ac tutelarem divam? Immo forte et rectius, quum tu absque illo, illud sine te esse nequaquam possit. Quippe qua es humanitate et eruditione, authoritate, sola voles, scias, queas legere, intelligere, tueri. Et de caeteris quidem constat. De tutela cur dubitetur tanquam in sexu infirmiore? red Cui tot equites militent, sacramenti memores, et sola sufficias tanti iudicii praerogativa. Utcunque est, liceat virtutem in te colere hoc qualicunque observantiae pignore. Illud quidem te dignum non est, sed tu digna cui comitas tua constet, et optimi animi quosvis conatus boni consulas. Vale.

OTIOSO ET CURIOSO LECTORI

E quoque quisquis es, pauculis his affabor. Idque iure, ni fallor, quem vel ipse titulus affatur. Quis enim non ludat otiosus? Quis non poesi curiosus? red Dum non asinus ad lyram. blue Et talis eram dum haec scriberem. Et finis idem: oblectatio et amoenitas. Alioqui quid cum hac tam ignobili et ieiuna? In qua emolumentum nescio an ullum,saltem extra se, ut sunt tempora. Quin et necessitate. Quorsum enim ad alios, quibus nec otium et cura in aliena inquirere? Id est qui nec possunt nec volunt. Illos sua exerceant. Tu otii mei negotium operosum cum non fastidias, fructum, si quis est, decerpito. Curiose cura introtrospice, et disce in te non incurius esse. Est otium non infrugiferum, nec ignobile, est et non inepta curiositas. Illo animum relaxamus, sed ut intendamus; hac in alios inquirimus, sed ut nos cognoscamus, qua nulla est fructuosior cognitio. Cum talis sis, non peto ut legas, peto ut perlegas, peto ut relegas. Tum demum, si libet, improba. Tamen candorem adhibe, sine quo nihil recte fit, et benignitatem quam meritam repeto, nam attuli. Tibi enim edo, meo non solum nullo commodo, sed fortassis famae periculo, nec sine molestia. Scripsi ut me, edo ut te recreem; ut ludas, ut illudas, si libet.
spacer 2. Tamen praeiudicium deprecor, red ut et temerarium iudicium, sive ex amore, sive contemptu, sive aliorum aestimatione. Tu me nec suspice nec despice, ut nec ullos nimium. Sic fructum, aut fallor, carpes quam uberrimum, si res non personas expenderis. blue Hoc tantum admonuisse liceat, ut expertus iudices. Dum me expendis, te expendas: te experire, te inspice. Si magnus es, nil abnuo non corrigi, non corripi, ne damnari quidem, cum id sciam, non nisi iure facturum, idque meo, idque reipublicae huius, quo studia conferimus, literariae emolumento. Audi tamen et intellige. Non tibi soli, qui unus e millibus es, placere oportuit. Sunt plures, quibus accurata non arrideant. Sunt qui non capiant, sunt importuni qui carpant. Horum etiam ratio habenda fuit. Tu tua selige, et facile discreveris si is es. Si non es, tuo commodo iudicium cohibe, nihi et ipse iudicari malis. Neve illud merito, ultra crepidam. blue Vale.

bar

LUSUUM POETICORUM PARS PRIMA, SIVE ELEGIAE
AD ANDRAEAM SYMONIDEM LUDIMAGISTRUM DUMBARENSEM PRAECEPTOREM SUUM red blue

1. ELEGIA I

Horret equus stimulos, strictasque recusat habenas,
spacerEt pavido rigidos respuit ore lupos.
Cernis ut inviti veniant ad aratra iuvenci,
spacerSeraque dent flexo colla premenda iugo.
Iidem sponte sua properant, si segnius illos spacer 5
spacerIn consueta vigil prata bubulcus agat.
Otia sectamur cuncti placidosque lepores,
spacerAt gravis invita sumitur hasta manu.
Effugimus duros aversa mente labores,
spacerEt nisi quae levis est, sarcina nulla placet. spacer10
Ipse ego Apollineas artes durumque laborem
spacer(Nam labor est, quondam qui mihi lusus erat)
Horreo, et invitus iam nunc accingor in illas,
spacerImpatiens tanti pondera ferre iugi.
Ah quoties posui sumptas, positasque resumpsi, spacer15
spacerEt facta est chartis quanta litura meis!
Ah quoties dubio commisi carbasa vento!
spacerVerterunt quoties vela retorta Noti!
Non mea, qua quondam Zephyris spirantibus aura
spacerCurrit in Aoniis hospita puppis aquis. bluespacer20
Non vigor ingenii est, non vis ea quae fuit olim,
spacerLuderet assuetos cum mea Musa iocos.
Et pudet, et fatear: pene haec luctantia, frustra
spacerConor in invitos cogere verba pedes.
Scilicet incassum, tot iam desueta per annos spacer25
spacerDextra, reluctanti mente retractat opus.
Torpet ut exesum scabra rubigine ferrum
spacerQuod tritum Oebalio clarius aere nitet, blue
Cultus ager fulvis splendet formosus aristis,
spacerAtque inculta feris sentibus arva rigent. spacer30
Sic, fuit illa auri seu non argentea vena,
spacerFluminaque ingenii quantulacunque mei,
Quodque fuit primis quondam mihi flumen in annis,
spacerAruit, et rivo pauperiore fluit.
Dum mihi desidia pectus male torpet inerti, spacer35
spacerOtiaque a studiis segnia lentus ago.
Aut mea sollicitis languet mens anxia curis,
spacerEt vetat Aonidum castra chorosque sequi. blue
Ille Heliconiacus pridem deferbuit ardor,
spacerMusarum e gelido pectore cessit amor. spacer40
Tristis hyems pulso stupefecit corda calore, red
spacerOpprimit ignavus tristia corda dolor.
Mens hebet, effoetoque in pectore pristina virtus.
spacerNec vigor ingenio qui fuit ante manet,
Qui mihi maturo, praecox, spondebat in aevo spacer45
spacerCarmina Phaebaeis aequiparanda modis.
Nunc iacet, heu, segnis nimium, et lactatus inani
spacerSpe perit: in media destituitque via,
Ut quae luxurie, tenera promisit in herba
spacerCum flavis stipulis grandia farra seges: spacer50
At simul incubuit gelidis Notus humidus alis,
spacerSyrius aut lenta torruit arva siti,
Illa perit: cupidas at spes frustrata colonum red
spacerSpica levis vanis ludit arundinibus.
Nam mihi, seu pigrum faciant aconita veternum, spacer55
spacerLuridave Aeaea toxica mista manu, blue
Verbave caeruleos squallentia terga dracones blue
spacerRumpere, et ignivomos vincere sueta boves,
Seu quaecunque hominum sensus populatur et artus
spacerVis alia, et serpit mentibus atra lues, spacer60
Non magis Actaeon liquidas expavit ad undas, blue
spacerQuae dedit iratae cornua dextra deae,
Nec mirata suum est frondere Philemona Baucis, blue
spacerEt superinducta cortice membra tegi,
Quam mea mutari gelidis praecordia saxis spacer65
spacerMiror, et in scopulos diriguisse novos,
Aut saltem scopulorum instar traxisse rigorem,
spacerFactaque Riphoea frigidiora nive. blue
Iam neque Castalios fontes, neque flumina Pallas,
spacerNec reserat fulvis doctus Apollo comis. spacer70
Iam mea difficiles veniunt in metra Camaenae, blue
spacerQueis post ter decimum non datur hora diem.
Si voco Pieridas assuetaque numina Phoebi,
spacerQui me Castaliis foverat ante iugis,
Aonidum libasse dapes, spumantia dulci spacer75
spacerNectare vel Clario pocula grata deo, blue
Et vidisse sacri fontis penetralia Phoebus
spacerAbnuit, et surda respuit aure preces.
Vix datur ut totum supplex Helicona fatigem
spacerQuestibus, in summa tingere corpus aqua. spacer80
Me non Calliope, me non agnoscit alumnum
spacerCaetera Castalii turba diserta chori. blue
At modo tempus erat gravidum cum carmina pectus
spacerFunderet, et numeris necteret apta suis,
Cum veluti dictante deo, nulloque labore spacer85
spacerFunderet in faciles verba coacta modos.
Dextera tum memini Pallas, tum dexter Apollo,
spacerTunc habui faciles in mea vota deas.
Per faciles colles modico et fastigia clivo
spacerAd sua monstrabat culmina Phoebus iter. spacer90
Illic, vel tenera carpsi vaccinia dextra,
spacerMistaque purpureis lilia cana rosis,
Aut molles violas, aut puniceos hyacinthos,
spacerAut quae luteolo caltha nitore rubet,
Aut quoscunque alios per prata nitentia flores spacer95
spacerProdiga, non alto culmine, fundit humus.
Nam neque syderibus minitantis vertice lauri
spacerMollia decerptis texere serta comis
Fas erat, haud etenim primo permittitur aevo
spacerLaevia Phoebaea tempora fronde tegi. spacer100
(Illa datur magnis merito gestanda poetis,
spacerEt fluit in dignos ambitiosa sinus).
Verum humiles hederas, et florea serta legebam,
spacerAptaque erat nostris illa corona comis.
Tam mihi rara secundabant cunabula Musae, spacer105
spacerEt tyrociniis prima elementa mei.
Tam faciles, Phoebusque Aganippaeaeque sorores blue
spacerSpirabant veneres in mea metra suas,
Ut quamvis tenui meditarer arundine carmen,
spacerEt foret argutae nescia dextra lyrae, spacer110
Illa tamen potuit vel te quoque teste probari,
spacerEsseque iudicio vivere digna tuo. blue
Saepe tibi cum frons nebulis horresceret atris,
spacerEt quaterent rigidae lenta flagella manus,
Illa tibi nebulasque atras excussit et iras, spacer115
spacerTorsit et e rigida lenta flagella manu.
Sive foret culpae venia exoranda, dabatur.
spacerIlla simul blando solveret ora sono.
Sive ubi fecere assiduae fastidia Musae,
spacerEt peperit nimius taedia longa labor, spacer120
Iuverat Aoniis subducere colla capistris,
spacerAonidum tetrico livida colla iugo,
Inque vicem alternas recreari lusibus horas,
spacerEt capere admissis otia grata iocis.
Dum nitidus Phoeboque dies et floribus agri, spacer125
spacerEt modo formosis arbor amicta comis,
Musa tibi placidum nec inexorabile pectus
spacerMulcebat numeris insidiosa suis.
Atque in agro laxis insultaremus habenis,
spacerObtinuit talis fraena remissa dies. redspacer130
Si quis adest, laudat dulces facilesque Camaenas,
spacerEt non invito currere verba pede.
Atque aliquis (nec subiunxit, “sit dexter Apollo”) blue
spacer“Hic vates modico tempore,” dixit, “erit.”
Ille quidem dixit, sed res haud verba sequuta est, spacer135
spacerOre favente parum dicta fuisse reor.
Sic oculus pecori exitio est, sic fascinat hoedos,
spacerObvius adversis virque nocet pedibus. red blue
O utinam saevis Rhodopes ululasset in agris, blue
spacerVersus in obscaenum turpia membra canem, spacer140
Aut quibus infaelix erravit montibus Io, blue
spacerImplesset queruli vocibus antra bovis,
Officioque pedum bibula scripsisset arena,
spacerQuae voluit veris dicere verba notis!
Cur mihi non tenerum cinxisti baccare frontem? spacer145
spacerDiscipulo nocuit cur mala lingua tuo?
Huc tua spes, Buchanani ergo huc praesagia magni blue
spacer(Magni, dire licet livor et ira crepes)
In tenues abiere, ut fumi, evanida ventos? red
spacerProfuit et tanto nil placuisse viro? spacer150
Sed quid me, quid te vana accendisse querela
spacerIuverit, et luctus accumulasse novos?
Non tua, sed culpa est, fateor, mea, si minus aequae
spacerThespiades levibus dant mea vota Notis. blue
At si quam faciles laudem indulsere, vel usquam spacer155
spacerIndulgent, quanta est gloria, tota tua est.
Si mihi Pierides, et non invitus Apollo
spacerDent iterum tenero nectere verba pede,
Atque iterum vires in carmina, non locus aut me
spacerImmemorem veniens arguet ulla dies. spacer160
Interea haec si scripta tibi videantur iniquis
spacerMusis, nec genio carmina digna meo.
Seu quod praecipiti currant declivia saxo, blue
spacerRaucaque non leni murmure, dulce, sonent,
Seu forsan (quod, Phoebe, vetes) mihi syllaba peccet, spacer165
spacerDa veniam, domino non placuere suo.
Fallitur ambigua variarum ambage viarum,
spacerNon satis assiduo qui pede trivit iter.
Naufragus occurit scopulis, aut haeret in ulva,
spacerAusus in ignotis currere nauta vadis. spacer170
Qui iuga pinniferi lustro novus advena Pindi, blue
spacerNescio inoffenso non titubare gradu.

2. ELEGIA II blue

Ille ego qui, pueri nimum securus amoris,
spacerContempsi extinctas et sine luce faces,
Quique Cupidineos risi temerarius ignes,
spacerIactaque torpenti languida tela manu,
Et fragiles calamos, vanum et sine viribus arcum, spacer5
spacerForsan et officio lumina cassa suo.
Iam didici quanto iaculum contorqueat ictu,
spacerQuam perimat certa pectora fixa nece.
Iam miser agnosco iunctam cum viribus artem:
spacerSera, tamen docilem me mea poena facit. spacer10
Namque iugi impatiens immunia colla gerebam
spacerServitii, et nullis livida terga notis.
Nullus amor saevis angebat pectora curis,
spacerRumpebat somnos nulla puella meos,
Nec mihi versabat mentem, quae torquet amantes spacer15
spacerAnxia pervigili sollicitudo metu.
Saepe suas posuit pedicas et retia frustra,
spacerEt frustra insidias saepe tetendit Amor.
Me tutum ex omni faviebat parte Diana,
spacerEt cum Castalio pulcher Apollo choro. spacer20
Otia deliciis reddebant grata sorores
spacerPaeoniae, et numeris non inamoena suis. blue
Delia venatu salsus per et horrida tesqua
spacerVallesque, et solis hospita saxa feris
Exercebat, agens timidos indagine damas, spacer25
spacerAut avido lepores praemia parva cani.
Et modo cornipedis rorantia terga premebam,
spacerInque breves gyros flectere ludus erat.
Et modo graminei superabam culmina montis
spacerArduus, aut humilis flora prata pedes. spacer30
Semper erant studiis mens aut exercita ludo
spacerPectora, et in in toto non vacua hora die.
Non tempusve locusve tibi, insidiose Cupido,
spacerEt nusquam imperiis otia amica tuis.
Si posuit casses et retia tenta, Diana spacer35
spacerVidit, et irata ruperat illa manu.
Si tenerum incauto perstrinxit arundine pectus,
spacerPraesto aderat medicae Delius artis ope. red
Coeperat ut molles accendere flamma medullas,
spacerSedebat flammam Castalis unda rudem. spacer40
Sic elusus Amor, longum aut delatus in aevum,
spacerPene dedit versus turpia terga fugae.
Irrita proiecit subversa tela pharetra,
spacerQuestus in his veri roboris esse nihil.
Deposuitque facem taedae diffisus inermi, spacer45
spacerCeu foret hyberna languidus ignis aqua.
Saepe suum volvit diductis cornibus arcum,
spacerSaepe suas infensa rumpere tela manu.
Inque nihil meritas domini ruit ira sagittas,
spacerInque nihil meritas ira proterva faces. spacer50
Vix ubi se tandem collegit et ira residit,
spacerRespiciens arcum spiculaque ille suum:
“En (ait) hic meus est arcus, mea tela, sagittae,
spacerHaec illa ardenti torrida taeda face.
His cessere olim, quae vel mare caerulum, et aether, spacer55
spacerQuaeque tenet tellus, sidereique globi.
Et mea nunc haeret iuveni victoria in isto!
spacerAh minus effoeto in corpore robur inest.
Concidit, et nostri est iam nulla potentia regni,
spacerSueta patres, priscos vincere sueta deos. spacer60
Nec mea nunc iuvene haerebit victoria in isto,
spacerSistere qui cursus sit potis usque meos?
Pectora non illi duro ex adamante, nec illum
spacerHorrida Riphaeo frigore corda gelant. blue
Et tamen ut rigeant adamantina pectora, cunctis spacer65
spacerFrigoribus, cuncta frigidiora nive!
Tela mihi hircorum sunt sanguine tincta, Iovisque
spacerVincere quae possent tela trisulca faces.
Certum est his adamanta, nivesque, et quicquid ubique
spacerDuricie, quicquid frigore ubique riget spacer70
Vincere. Sin id fata vetant, imbellia victum
spacerArma dare, et cuivis cedere iura deo.”
Ex illo in partes animum rapit impiger omnes:
spacerQua potius verset callidus arte dolos:
Retia quae tendat, quos retibus implicet hamos, spacer75
spacerQuis laqueus melius fallat, et esca viros,
Quae valeat teneras exurere flamma medullas,
spacerHastaque quo gravius vulneret acta modo
Totus in his ponit pedicas, aut retia tendit,
spacerAut fera letifero spicula felle linit. spacer80
Et sequitur tacito cautus vestigia gressu,
spacerHaeret, et in tergo sedulus usque meo.
Aut lateri graditur comes insidiosus, inerme
spacerSi qua meum forsan praebeat hora latus.

3. ELEGIA III blue

Collis erat modico tollens fastigia clivo blue
spacerMiscet ubi * albenti se ** Deus hospes aquaespacerspacer * Fluvius inter Lammyrios montes,
Gleba uber, Cererisque coma formosus, et umbra spacervulgoWhytwatter dictus.spacer** Alius
spacerArborea: et Florae numine amoenus ager. spacerspacerspacerfluvius vulgo Daye dictus, in Albentem
Fons saliens solo a medio declives ad ortum redspacer5spacerspacer fluvium influens.
spacerIllimes leni murmure volvit aquas.
Hinc densae circum salices, corylique, rubique
spacerAlitibus fidum perfugiumque feris.
Dives ager late ad dextram perdicibus illis,
spacerQuas humilis tenui nutrit erica coma. spacer10
Hic me seu casu, seu iam tibi amica, Cupido,
spacerClam tulit in casses, flava Diana, tuas
Incautum dum sector, et in fruticeta paventes
spacerSpecto agat ut penna praepete Nisus aves. blue
Illas per dumos rostris et nare sagaci spacer15
spacerTurba inimica, inhians, prensat anhela, canum.
Impiger hic Boius salit, hic Beruicus, et acer blue
spacerOracon parili sedulitate ruunt.
Cautior hic Clinxeia, et sensu frigida Morphe, blue
spacerPene levem prono pectore verrit humum. spacer20
Haec pede suspenso obtutum obliquarat, et aures
spacerArrecta in medium verterat ora rubum,
Intenta imperiis. Citius adsum, et nomine blande
spacerExstimulans capiat excutiatve rogo.
Insilit illa atrox, utque insilit, exilit ales, spacer25
spacerEt liquidum aerio tramite carpit iter.
Visa queri Morphe, gemituque agnoscere supplex
spacerErrorem, et parvi numina laesa dei. blue
Non certe allatrat. Non fulvis Nisus in alis
spacerAcrior accipiter sustinuitve sequi, spacer30
Et nisi mens mihi laeva, et fata sinistra vetassent,
spacerMole, colore, alis, non avis illa fuit. blue
Cenomatus pharetram, atque arcus sensisse sonantes blue
spacerDicitur, et gelido diriguisse metu.
Insto ardens studio tamen, et iuvenilibus annis, spacer35
spacerQuaque fugit praeceps per sata, prata, feror.
Utque aedes iuxta medio consederat horto,
spacerFalsaque purpureis texerat ora rosis.
Irrumpo, sepes qua se pandebat hiatu
spacerSpinea, purpureas excutioque rosas. spacer40
Omnia incassum (quis enim deprenderit?) illic
spacerLustro loca, et vana sedulitate ruo.
Et tandem iratus canibus, sociisque, mihique
spacerIn viridi fessum cespite pono latus.
Ecce illuc (sive illa die invitata sereno, spacer45
spacerSive aliquo mentem numine agente) venit
Margaris, Eois speciosior una smaragdis,
spacerQuasve onyches Indus mittit, et acer Arabs.
Illa Caledonias inter pulcherrima nymphas.
spacerIlla nimis patriae gloria rura suae. spacer50
Quale ebur, incanaeque nives, aut lilia fulgent,
spacerCandida puniceis lilia mixta rosis, blue
Tale decus tenero vultu fundebat et ore,
spacerDepingens niveas purpura mista genas.
Dulcia vibrabant radiantes lumina flammas, spacer55
spacerUt geminum aethereo sydus in axe micat.
Quid memorem sparsos per eburnea colla capillos,
spacerAut quas aureolo legerat orbe comas?
Quid teretes digitos? Aptasque amplexibus ulnas,
spacerBrachia? Vel nivei pectora lata soli? spacer60
Luce illa Phoebus quamvis se pulchrior iret,
spacerAemulaque in niveis luna niteret equis,
Det veniam, visus vinci est, quantum ille sororem,
spacerPallida quantum ardens vicerit astra soror.
Illa polo cessit pudibundaque candida ora, bluespacer65
spacerEt maculam aequoreis, conscia, lavit aquis.
Nec nisi post mediam rursus se ostendere noctem
spacerAusa est, et vultus promere, victa, suos. red
Conspirasse putes magnorum numina divum
spacerMe contra, et vires disposuisse suas. spacer70
Diva Paphi formae veneres largita salesque est, blue
spacerAuxilium nato ferret ut illa suo.
Illa hilarat vultus, faciem frontemque serenat,
spacerSolvit et in blandos dulcior ora sonos.
Illa vagos molli risu moderatur ocellos, spacer75
spacerDeiicit aut placidis lumina blanda minis.
Ingenium Pallas studiis formarat honestis,
spacerMateries flammis ut foret apta meis.
Altera non melius pulsis ciet organa chordis,
spacerAut canit ad querulam carmina blanda lyram. spacer80
Altera non melius sacrarum arcana sororum
spacerNorat in Aoniis claustra resposta iugis. blue
Illam Pieridum Phoebus deduxit in antra blue
spacerIntima, perque tuas, Calliopeia, domos.
Ausam etiam aethereos animo penetrare meatus spacer85
spacerUrania in celsi vexerat astra poli, red
Atque polos, atque astra super, penetralia caeli
spacerAbdita, et humano non adeunda pede.
Haec spirabat adhuc, manibusque oculisque supinis
spacerTunc quoque ad aetherium verterat ora globum. spacer90
Hanc ego dum admiror, fixusque haerensque stupensque
spacerDivaque sit dubito, foeminave anne dea,
Sensit Amor, sumpsit arcus et spicula, seque est
spacerConfessus, posita quam simularat ave.
Incautoque mihi, nec quicquam hostile timenti spacer95
spacerAcer adest, telo transadigitque latus.
Nec finxisse semel satis est, nisi spicula torquens
spacerIngeminet saeva vulnera mille manu.
Et simul insultans, “I nunc, illude meosque  
spacerCum calamis arcus, languidulasque faces. spacer100
I, lege Socraticas, lege docta volumina, chartas,
spacerExcutiant flammas scilicet illa tuas.
Phoebus opem feret, et gelidis Lebethrides undis, red blue
spacerQuaeque Heliconaeo nascitur herba iugo.
Ludere te satis est potuisse impune tot annos, spacer105
spacerHaec illa est votis hora petita meis.
Ergo graves solves, invito vel Iove, poenas:
spacerForsitan haec ipsum falleret esca Iovem.
Vincula captivo iam nunc immitere collo,
spacerEt premere irato sub pede terga iuvat. spacer110
Iam iuvat ulciscique moras: iam longa laborum
spacerTaedia pensabit foenore poena gravi.
Anxius assiduis torquebere pectora curis,
spacerEt vacua a luctu non erit hora tuo,
Munera seu sumas Cereris, seu fallere tentes spacer115 blue
spacerLusibus ingratos tempora longa dies,
Seu lenire pares blando sermone dolorem,
spacerSeu miser Orphaea, fata sinistra, lyra.
Quicquid agas, quocunque loco, quocunque recessu,
spacerEs vigil, aut mollis lumina somnus habet. spacer120
Te labor, anxietas, lachrymae, luctusque sequentur,
spacerRodet et ingenti sollicitudo metu.
Deflebis nimios misere neglectus amores,
spacerEt vota, et vanas experiere preces.”
Sic fatus iaculum, gelido quod pondera plumbo spacer125
spacerTarda gravant, prompta selegit e pharetra.
Hoc fugat ille suos, quos fecerat ipse, calores,
spacerPellitur hoc molli e pectore flamma rudis.
Hac trepidas nymphae traiecit arundine fibras,
spacerNe foret assueto mutuus igne calor. spacer130
Improbe, saeve puer, cunctique infamia saecli,
spacerSortite averso regna superba Iove.
Non tibi Mars genitor positis placabilis armis,
spacerDire, tibi genetrix fuit alma Venus.
Nocte satum, tristique Erebo, te fovit Erynnis spacer135
spacerVallibus in Stygiis Tartareoque lacu.
Hinc dedit exitium terris, praesentius illo blue
spacerQuod vomit immundo Cerberus ore triceps.
Non fera Tisiphone, sumptis (immane) flagellis blue
spacerImpia tam rigida territat ora face. spacer140
Pectora non tantis miserum cruciatibus urget
spacerConscia delicti, saeva Megaera, sui,
Quam tua quos torret semustis flamma medullis, red
spacerFlamma vel Aetnaei saevior igne rogi,
Praecipue indignos si quis pertaesus amores spacer145
spacerPertulit, et durae damna repulsus herae.
Hic est Enceladi gravior fornacibus aestus,
spacerEt mage Tantalea poena timenda siti.
Hinc mihi mille die fastidia, mille labores,
spacerMateries lachrymis hinc venit ampla meis. spacer150
Si mea peccavit quicquam dementia, plectar
spacerUt libet, has tantum pone, Cupido, faces.
Morte luam? Quidni? Mors tanti meta doloris,
spacerMors mihi non parvo foenore munus erit.
Non ego Sisyphium saxum, non saeva recuso spacer155
spacerVerbera Tisiphones Eumenidumque pati. blue
Non vel Aloidum poenas, vel vincla Promethei
spacerQuaeve rapax Titio viscera carpit avem,
Et quodcumque olim vatum solertia mendax
spacerSupplicium Stygio finxerat in barathro. spacer160
Tantum cedat amor durus: totoque facessat red
spacerPectore, nec luctus augeat ille meos.
Vel mihi quae sensus, quae cor praedata revulsum
spacerAbstulit, et veri pignus amoris habet,
Sic facilis, sit dura minus. Quin sentit et illa spacer165
spacerMutua arundinibus vulnera facta tuis?
Sed neque cedat amor durus totoque facessat
spacerPectore , si luctus augeat ille meos.
Quin potius quae cor durum praedata revellit,
spacerQuod nunc perpetui pignus amoris habet.spacer170
Sit mihi dehinc non dura nimis. Si sentit et illa
spacerMutua ab auratis vulnera cuspidibus,
Tum mihi vel seros perstet comes usque sub annos,
spacerSedulus, et nunquam fraena remittat amor.
Dulcia si teneant ambos tua vincla, Cupido, spacer175
spacerDulce tuum pariter si ferat illa iugum.
Quod quia nunc solus fero, Caucasa vasta videntur
spacerImposita, aut humeris Pelion esse meis. blue
Hoc ego si perferre queam, robustior ipso
spacerHercule, cum coelo sydera ferre queam. spacer180
Sed tamen hoc quodcumque oneris perferre necesse est,
spacerNec datur excusso solvere vincla iugo,
Quippe tot implicuit sinuosis nexibus artus,
spacerMe vinctum dominae cum dedit ille meae,
Nodorum ut teneat non eluctabilis ordo spacer185
spacerImplicitum, et nulla constet ab arte fuga.
Ergo nimis nostrae sunt dura piamina culpae,
spacerEt gravior meritis est mea poena meis.
Vos tamen, ille quibus faciles indulsit amores,
spacerSi geritis vestra praemia digna fide, spacer190
Ne ridete meas, neve insultate, catenas.
spacerVidi ego, suspirat qui modo risit heri.
Nunc quoque quo laeto testatur gaudia vultu
spacerImbuerat lacrhymis forsitan ante genas.
Non minus instabilis vaga quam fortuna, Cupido spacer195
spacerVolvitur, et teretem versat ab axe rotam.
Nunc hilaris ridet, moestis nunc plorat ocellis,
spacerEffugit, et parvo tempore rursus adest.
Lubricus, inconstans, refluaeque simillimus undae,
spacerDat documenta suum duxerit unde genus, bluespacer200
Et sibi perpetuum quisquam promittit amorem,
spacerLabilis in tereti qui fluit orbe rotae.

4. ELEGIA IV blue

Quamvis dissimulem vultu, coramque rigari
spacerNon sinat ingenuus fletibus ora pudor,
Ut tenebrae amorum testes, solusque dolorum
spacerConscius, accepit languida membra thorus.
Protinus in seram duco suspiria noctem, spacer5
spacerEt riguas tingo flebilis imbre genas.
Dissolvor tenues, ceu quondam Biblis, in undas, blue
spacerStrata madent lachrymis humida facta meis.
Cynthia me insomnem pleno cum curreret orbe,
spacerVidit, et est gemitus commiserata meos. spacer10
Iamque sub auroram primaeque crepuscula lucis
spacerSi premit ingratus lumina fessa sopor,
Ille mihi miseris angit praecordia curis,
spacerMittit et infausti somnia plena metus.
Ante oculos statuit functis e manibus unum, spacer15
spacerQui ferat exili talia verba sono:
“Pone modum lachrymis: lachrymis non flectitur illa.
spacerQuin ridet, vestros si rigat unda sinus.
Improba te ridet flentem, te spernit amantem,
spacerEt timidas tetrica respuit aure preces. spacer20
Quid, miser, incassum scopulos rupesque fatiges
spacerQuaestibus, et vana ferrea corda prece?
Quid iuvet ad surdas suspiria fundere cautes,
spacerIrrita quae rapiat ventus et aura ferat?
Alter habet quod amas, avidisque amplectitur ulnis, bluespacer25
spacerEt fovet, et gremio comprimit usque suo.
Aspice ut iniectis alludit blanda lacertis
spacerIn collum, et labris mollibus ora premit.”
Hic ubi discussit somnum pavor, ossa labare,
spacerEt tremere exangui frigida membra metu. spacer30
Continuo moestis resonant singultibus ora,
spacerEt feriunt rigidae pectora nuda manus.
Deficiunt oculis lacrymae, non verba dolori
spacerSufficiunt: nullo murmure lingua silet.
Hiscere si quando datur, aut tua tela, Cupido, spacer35
spacerIncuso, flammas aut, Citheraea, tuas, blue
Aut vos, lanificae crudelia numina Parcae,
spacerEsse querens vitae stamina pulla meae.
Aut tibi, quicunque est tanti mihi causa dolori,
spacerQui spolia insignis victor opima geris. spacer40
Millia poenarum quot vix Acheronte sub imo
spacerSuspicor, exitio comprecor ire tuo,
Flebilis ut vivas, saevo et miserabilis hosti,
spacerLugubris ut longae sit tibi vita morae.
Cumque diu ingratas infelix traxeris auras, spacer45
spacerMors veniat tardo non properata pede.
Tunc quoque (si tumulo forsan condare) sepulchrum
spacerOssibus et cineri sit gravis urna tuo.
Quin etiam insano si forte excanduit aestu,
spacerInfoelix dominam devovet ira meam. spacer50
Sed piget, et subito prudens mea vota retracto,
spacerPoena nimis nostris iungitur illa malis.
Quid rear? An veris terrent insomnia visis?
spacerAnne animum fallax ludit imago meam?
Tu potes indocto circumdare brachia collo? spacer55
spacerTu caput in stupido deposuisse sinu?
Ferrea, amatorem Musis praeponis inertem,
spacerIpsa in Castaliis nectare fota iugis?
Ante putem, vastis errant qui montibus ursi,
spacerQuasque alit infames Africa terra leas,spacer60
Foedera iuncturas stabili concordia pace,
spacerNec metuet crudos agna petulca lupos
Quam tu coniugii thalamo dignabere Phoebus
spacerQuem procul et sacro fonte Thalia fugat.
Non sinat hoc Pallas, quae te cum tradidit artes spacer65
spacerIndignam donis noluit esse suis.
Non sinat. O vinclo coeunt quam dispare, si quae red
spacerNupserit indocto docta puella viro!
Non illis Hymenaeus adest, non pronuba taedis blue
spacerIuno, sed infausto carmine bubo strepens. spacer70
Illic Tisiphone vel pleno guttere rixas,
spacerIurgiaque, et pugnas, et fera bella ciet,
Dissidium aut tanto molimine miscet, uterque
spacerMoereat ut viduo foemina virque thoro.
Scilicet haud ullo coalescent foedere mentes spacer75
spacerDissimiles, quamvis corpora iungat hymen.
Diversi siquidem, studia et contraria, mores,
spacerConnubii rupto dissociata iugo blue
Vincula disiungent. Non illis una voluntas
spacerConstare aut animus unus utrisque potest. spacer80
Carmina doctiloqui si volveris ipsa Maronis
spacerAssidua, aut magni forte Platonis opus,
Non minus assiduus spumantia pocula coniunx
spacerTractat, et in dubium perbibit usque diem.
Aut talis vacat aut foliis, per vulnera Christum spacer85
spacerDilacerans, iurat brachia, crura, caput.
Aut animam furvis torrendam praebet Avernis,
spacerRodenda aut Stygio devovet ossa cani.
Mille tonans Erebros, tetro et Cacodaemonas ore,
spacerIn Phlegtontaeis agmina nigra vadis. spacer90
Tu tremis interea, arrectis horrore capillis,
spacerIn caput offensi ne ruat ira Dei.
Admonitique viri perfers fastidia, qui te
spacerBarbarus atque tuas ridet, inepta, preces.
At si quos virtus, pietas, moresque pudici spacer95
spacerPar studium, et verus conciliavit amor,
Non ego quae veniant ex illis commoda taedis, blue
spacerMille licet linguis enumerare queam.
Dulcia si accedant facientes otia Musae,
spacerIuno quid his addat, quid Venus ipsa thoris? spacer100
Tu, tibi quae tulerint illae solatia nuper,
spacerTestis es, heu lacrymis obruta pene piis.
Cum nimios fletus, humentiaque ora misertae
spacerSiccarunt, madidas caesarieque genas.
Quae nisi opem assiduae blando sermone tulissent: spacer105
spacerTe quoque cum misero clauderet urna viro.
Mirentur Paphiae gemmas aurumque puellae,
spacerEt capiat stolidas picta lacerna nurus,
Muriciae vestes, mollique nitentia serum
spacerStamine ad extremos syrmata longa pedes:. spacer110
Et iuvet Eois digitos fulgere smaragdis,
spacerAtque auro fulvas implicuisse comas.
Sordeat his, nec sit tanti Parnassia laurus,
spacerQueis premit ignavus pectora crassa stupor.
At tibi (cui indulsit vultu natura benigno spacer115
spacerIngenii, supra mobile vulgus, opes.)
Non fuerint tanti conchylia, byssus, et auro
spacerPalla, in Puniceis exaturata cadis,
Haec ut docta, tuis possis praeferre Camaenis.
spacerRusticitas genio sit procul ista tuo. spacer120
Ut gemmae coeant, adamantes, iaspides, Indi
spacerMagnetesque, onyches, sardonychesque simul.
Et quae praeterea campis mittuntur Eois
spacerDivitiae, aut fulva quas vehit Hermus aqua, bluespacer125
Quaeve celer bibulis volvit Pactolus arenis,
spacerAbluta de Phrygii corpore vota Midae, red
Praetuleris Musas tamen, haud ignara quid illis
spacerPraestiterint clara quas cecinere tuba.
Penelope debet Musis, quod casta per orbem spacer130
spacerDicta, quod insigni luserit arte procos,
Mausoli et regis coniunx, quod novimus illam blue
spacerContusi in cineres ossa bibisse viri.
His debet veros Thisbe Babylonis amores, blue
spacerHerculis et famam Deianira suam. blue spacer135
Hae faciunt ut vivat adhuc Sydonia Dido,
spacerQuamvis sint rapidis ossa cremata rogis.
Forsitan et facient, tibi cum fatalia Clotho
spacerRuperit irata fila resecta manu,
Invita ut vivas Clotho post fata superstes, spacer140
spacerEt caries nomen ne notet ulla tuum.

5. ELEGIA V blue

Nox erat, et Phoebe roseis argentea bigis
spacerScandebat medii culmina celsa poli.
Muta quies terras, et me sopor altus habebat,
spacerFessaque erant molli membra reposta thoro.
Ecce levi curru tenues advecta per auras, spacer5
spacerVisa mihi teneri mater Amoris adest.
Agnovi iunctos nivei candoris olores,
spacerEt quibus est currus saepe revecta Paphum. blue
Duraque Chaonias iungentes rostra columbas blue
spacerNon volucris Paphiae gratior ulla deae est. spacer10
Dextera littoream crispabat candida myrtum,
spacerLambebant summas myrtea serta comas.
Deliciae circum, risusque, et blanda voluptas,
spacerGrataque festivis otia plena iocis.
Ibat et excussis comes Indulgentia fraenis, spacer15
spacerEt genium tota larga fovebat ope.
Tempora Lenaeus musto suffusa rubebat, blue
spacerVina cothurnatos implicuere pedes.
Illic et Dryades, nuptae innuptaeque puellae
spacerDucebant laetos laeta per arva choros. spacer20
Carmina lascivae dictant genialia Musae,
spacerArte ciet dulcem docta Thalia chelym. red
Suave canens Erato cytharae modulamina vocis
spacerAptat, et imparibus consona verba modis. blue
In medio volucer, tenera cum matre, Cupido, spacer25
spacerHos iaculis, illis ignibus ossa petit.
Ipsa leves cultus, viridantis tegmina pallae
spacerInduta, et laxos ibat aperta sinus.
Aurea caesaries tenerae lanuginis instar,
spacerIn varios docilis nexibus ire modos. spacer30
Ambrosiam, et suaves spirabat vertice amores, blue
spacerQuos vafer ingenti foenore vendit Arabs.
Discordes oculi, quorum hic ridere videtur,
spacerFlebat et e lacrymis humidus alter erat.
Ora proterva micant, gestu petulantia toto spacer35
spacerErrat, et in niveis insidet illa genis.
Fassa suas artes vultu lasciva procaci
spacerMonstrabat, cupidis livida colla notis.
Et procul arridens, quamvis irata minaxque
spacer(Carpebant pronam pectora nostra fugam). spacer40
“Quo fugitivus abis? Et quid mea, transfuga, castra
spacerDeseris, ingenio castra sequenda tuo?
Siste pedem, et vanos cursus moderare labores.
spacerHaec fuga, si volumus, tarda futura tibi est.
Aspice, habet pennas et plena tela pharetra, spacer45
spacerEt quamvis fugias, pectora carpit Amor.
Ille, vides toto sol qui purissimus orbe
spacerEmicat, et roseo percutit astra die,
Est celer, et celeris rapitur vertigine coeli
spacerAureaque in niveis sydera transit equis. spacer50
Hunc tamen aequavit penna leviore Cupido,
spacerEt volucres celeris fixit arundo sinus.
I nunc et pedibus confise fugacibus istis,
spacerSecurus nati despice tela mes,
Tela securigeris etiam imperiosa tyrannis, spacer55
spacerTela triumphatis imperiosa deis.
His maiestatem imperii, vultusque verendos
spacerEripui, et magno tela trisculca Iovi,
Cum faciem indutus mentitaque cornua tauri
spacerVexit Agenoream per freta salsa nurum, bluespacer60
Cum latuit nivei iussus sub imagine cycni, blue
spacerIvit et in vultus, casta Diana, tuos. blue
Tempora si primi repetas ab origine mundi,
spacerGestaque apud priscos respiciamus avos,
Quot satyros, faunosque, et numina magna deorum, spacer65
spacerQueis sua thyricremis incalet ara focis,
Tot mihi purpureo numerabis in orbe triumphos,
spacerMyrteaque imperii serta, trophaea mei.
Et dubitas animos lentus submittere amori,
spacerQuaeque dei tulerint vincula ferre negas? spacer70
Si tamen hoc poteris, caeli quoque posse putabo
spacerAtria sceptiferis eripere alta deis.
Aut age, syderibus victrices iniice palmas,
spacerCaptivumque sua detrahe ab arce Iovem.
Aut hoc si nimium est, et spem deponis inanem, spacer75
spacerSubde Cupidineo mitia colla iugo.
Indue vincla manus quae Iuppiter induit, et quae
spacerFerre necesse tibi est, sponte ferenda putes.
Cum tua sint nostris obnoxia pectora flammis,
spacerEt molle ingenium semen amoris habet, spacer80
Obsequere: incassum demens torquebere, quisquis
spacerNaturam certas exuere arte tuam.
Flumina, quae rivis veniunt declivia, nemo
spacerCogat in excelsum scandere versa iugum.
Non animos ponunt aquilae, leporesve timorem, spacer85
spacerCrudelis rabiem non lupus, agna metum.
Quo natura trahit ferimur, frustraque repugnes.
spacerIngenium nulli fas posuisse suum.
Esto tibi exemplum Solymae regnator opimae
spacerInclytus, et cuius tu quoque nomen habes. spacer90
Cuius nomen habes, sequere, et Mavortia facta,
spacerEt teneras flammas, dulcisonamque lyram.
Et neque te moveant vulgi deliria, quae me
spacerIgnavam perhibent, desidiaeque ream,
Mascula ceu virtus e pectore cesserit, ut nec spacer95
spacerMarti et Apollineo sim minus apta choro.
Quam Marti mecum bene convenit! Otia Mavors
spacerNon amat, et nobis otia rara placent.
Otia quisquis amat, pigro torpetque veterno,
spacerExeat, et nostra sit procul ille domo, spacer100
Nam dea desidiae non est inimicior ulla.
spacerHeu! Pugnant votis otia lenta meis.
Me iuvat insomnes in lucem ducere noctes,
spacerNoctibus et iunctos continuare dies.
Cum fovet amplexu terras sopor humidus, et cum spacer105
spacerNox silet obscuris vecta per ima rotis:
Excutio mollem famulis de pectore somnum,
spacerEt moneo dulci membra levare thoro.
Perque cavas valles, dubiaeque voraginis amnes,
spacerEt rigidos scopulos, et iuga cana nive, spacer110
Ad charae mitto securos limen amicae
spacerEt iubeo longae taedia ferre viae.
Et mihi desidiam quisquam exprobrarit inertem!
spacerAh pereat, si qua est desidiosa Venus.
Mars iubet insani violentos vorticis amnes spacer115
spacerTemnere, et in medium currere nando fretum,
Et meus ut peteret notos Leander amores,
spacerNon timuit rapidis credere corpus aquis.
Impavidos nostris animos praestamus uterque,
spacerEt facimus gelidi pectus inane metus. spacer120
Ire per adversas acies, armataque pinnis
spacerMoenia, et obiectas corripuisse fores,
Moliri aeratis obducta repagula portis,
spacerEt vigilum excubias transiluisse iuvat.
Ille meis demum miles venit utilis armis, spacer125
spacerAptus erat Martis qui fera castra sequi,
Cui validum cunctos latus est tolerare labores:
spacerCui vigor et vegeto in corpore robur inest.
Audisti, et caelo est notissima fabula, Martem
spacerQua mihi vir captum vinxerat arte meus. spacer130
Scilicet ex illo nos tempore iunxit amorque,
spacerCulpaque furtivo consociata thoro,
Nulla dies unquam tantos ut finiat ignes:
spacerUt solvat nullus foedera tanta dies.
Nunc me liberius gremio fovet ille, palamque spacer135
spacerMilitibus dominam praeposuitque suis.
Iamque illos inter sedeo regina, meoque
spacerAd sacra, sed faciles, mystica, iure voco.
Quosque dies rigidis ferus exercebat in armis,
spacerDulcia nox molles induit arma viros. spacer140
Utraque cum tractent, quam nostra libentius illis!
spacerMeque illo malunt quam duce signa sequi,
Hac mihi pensavit Gradivus dote dolores, blue
spacer Nec magna amissae damna pudicitiae.
Inde vides, quibus est promptum ad Mavortia pectus spacer145
spacerPraelia non segnes et mea bella gerunt.
Sic ferus Atrides, sic formidabile, Achilles, blue
spacerNomen, et Ascanii, Telemachique pater.
Hunc et Mercurio gratum, castaeque Minervae,
spacerNon piguit castris aera merere meis. spacer150
Quo magis ingenuas fuerant exculta per artes
spacerPectora, erant flammis hoc magis apta meis.
Materies nostris non aptior ignibus ulla est,
spacerQuam quos Pierides sacro aluere iugo,
Mite quibus Pallas, saevae et feritatis inane redspacer155
spacerIngenium, pulsa rusticitate, dedit,
Queis Erato facili tetricum candore rigorem
spacerLenierit, mores exueritque feros.
Hinc mihi suaviloqui, gratissima turba, poetae,
spacerGrata quidem Phoebo, sed mage grata mihi. spacer160
Illi delicias, tenerisque haesura medullis
spacerCum primo Veneris semina lacte bibunt.
O quoties tenerae facies formosa puellae
spacerCarminibus causam materiamque dedit!
Ut taceam Nemesin, dictamque Lycorida Gallo, red bluespacer 165
spacerSolaque quae integrum Cynthia movit opus:
Et male vulgatos miseri Nasonis amores:
spacerCui vacua est nostris pagina nulla iocis.
Quid nisi iucundos lusus, temerataque lecti
spacerFoedera Maeonides, grataque furta canit? spacer170 blue
Materiam tanto praebebat adultera vati,
spacerTyndaris Oebalio rapta puella viro. blue
Illi ad magnanimum ducta est Brisaeis Achillem,
spacerInque Agamemnonio pene locata thoro.
Virgilii in parvo quam multa volumine Dido est,spacer175
spacerDido Dardaniis hospes amica procis! blue
Dido ubi cessavit, Phrygios Lavinia coniunx blue
spacerIn thalamos Latio dote superba venit.
Non his Calliope, non his Grynaeus Apollo blue
spacerPermessi liquidis ora rigavit aquis, redspacer180
Non Aganippaeae tam suavia carmina dictant,
spacerSed levis ingenii vela secundat amor.
Ingenium Cytherea movet. Discedite, Musae,
spacerPareat imperiis ardua Pimpla meis. blue
Pro gratis Pythio lauris, pro suavi hyacintho, bluespacer185
spacerAonidum cingam myrtea serta comas. blue
Conveniant myrto redimiti tempora vates,
spacerIngenium fassi muneris esse mei.
Nam neque si vires cuiquam immoderata libido
spacerFregit et ingenium, culpa putanda mea est. spacer190
Commoda nulla dedit miseris mortalibus unquam
spacerIuppiter, illa eadem quin sua damna trahant,
Praecipue haud aptos si quis convertat ad usus,
spacerQuove minus decuit tempore, quove modo.
Scilicet, haud tanget iucundi poculi vini, spacer195
spacerQui videt instabiles ebrietate pedes.
Aut ignis, satyrum, surreptus fraude Promethei blue
spacerQui laesit, caelo restituendus erit.
Quid non in peius hominum ignorantia vertit,
spacerNesciaque in rebus mens tenuisse modum? spacer200
Sit modus in vestris, sint commoda tempora ludis,
spacerQuamque foves omni labe puella vacet.
Hos qui transiliit fines, ego libera culpa,
spacerStultitiae paenas perferat ipse suae.
Sed neque te taedas iubeo spectare iugales, spacer205
spacerEt rigida plenos tetricitate thoros.
Furta tibi placeant, furtis est apta iuventus.
spacerConveniunt annis dulcia furta tuis.
Molle ministerium, seros neque transit in annos,
spacerSint data militiae tempora pauca meae. spacer210
Respice Buchanani postquam placuisse Neaerae blue
spacerDesierit, nostro colla soluta iugo. red
Ut graviore sono priscorum ingentia regum,
spacerUt dicit gentis splendida facta suae.
Ille etiam, solio qui nunc sublimis ab alto spacer215
spacerFulminat, et populis monstrat in astra viam,
Beza, tulit quondam prima mea signa iuventa, blue
spacerEt cecinit molli dulcia bella tuba.
At nunc frigidior bello, nunc segnior aetas
spacerDefunctum castris iussit abire meis. spacer220
Tempus erit cum tu positis quoque liber ab armis,
spacerEt gravis emeritus otia miles ages.
Interea aetatis ludo fruere, inque lacertis
spacerEt cubet in tepido pulchra puella sinu.
Mite puellarum genus, et tractabile amori spacer225
spacerPectus habet, blandas tu modo tende preces.
Ipsa adero, natusque comes, tua vota secundans,
spacerAbnuat amplexus ne qua puella tuos.”
Finerat, nutare animum, sensique labare
spacerPectora iam placidis sollicitata modis. spacer230
Castra placent Veneris. Sumptis constantia pennis
spacerEffugit, et victo fortia verba cadunt.
Ire in vincla iuvat: cunctique expertia nuper red
spacerServitii excusso reddere colla iugo.
Iam vaga furta, vagosque animo meditabar amores, spacer235
spacerNec nisi domina cura erit ulla mea, red
Cum mihi Relligio, coelo demissa, repente
spacerSe dedit ante oculos aspicienda meos.
Forma illi neglecta, sed et speciosa decensque,
spacerEt nulla impexas arte polita comas. spacer240
Non vano ornatu, non falso gloria fuco
spacerQuaeritur, aut coctis ora linuntur aquis. blue
Non aurum articulos, gemmasve oriente petitas
spacerInduit, aut Tyrio syrmata tincta croco.
Sed sua simplicitas, aevo rarissima nostro, spacer245
spacerEst decori, et nudos gratia nuda sinus.
Vilis et haud ullos vestis mentita colores
spacerIndicium purae candida mentis erat,
Vanaque spernentis, populo admirata prophano,
spacerMunera, fortunae luxuriantis opes. spacer250
Sub pedibus fastusque metusque premebat inanes,
spacerFractaque perdomitis tela cupidinibus.
Ut stetit ante thorum miti placidissima vultu,
spacerEt tetigit nivea pectora nostra manu,
Et sopor et lentos somnus dimisit ocellos, spacer255
spacerOraque lethaeis  languida mersit aquis.
Protinus umbra fugit, caligantesque tenebrae,
spacerFuscaque nigrantes nox adoperta sinus.
Lux subit et sacrae frontis splendore coruscat,
spacerQua patet in latum conspicienda domus. spacer260
Tum mihi, qualis erat, vere turpissima primum,
spacerEt posita vilis sindone visa Venus.
Tum primum patuere artes, fraudesque, dolique,
spacerTurpia mentitus pingat ut ora decor.
Cernere erat nudi deformem Gorgona vultus, spacer265
spacerLabraque rugosis pallidiora genis.
Ut miseros dulci faciem fucata veneno,
spacerSubdola delusos in sua damna trahat.
Utque voluptatum blandissima retia tendens,
spacerToxica letifera miscet acerba manu. spacer270
“Gaudia fronte gerit, sed quae praestringat amaror,
spacerQuaeque fluant, celeri praetereantque pede.
Interea subeunt angentes pectora curae,
spacerIt comes adiuncto sollicitudo metu.
In luctus abeunt ludi, in suspiria risus, spacer275
spacerExcipit et vacuos moesta querela iocos.
Calculus aut urit renes, aut tarda podagra
spacerInfestat vinctos debilitatque pedes,
Aut tumet undarum tensum molimine corpus:
spacerEt formindandis venter inundat aquis, spacer280
Aut saeva, horrendum, grassantis labe veneni,
spacerLurida consumit tabida membra lues.
(Hanc hominem vitiis offensum numen iniquis
spacerStultitiae posuit praemia digna suae)
Exhaustique tremunt amissis viribus artus spacer285
spacerPalpitat effoeto laxa tremore cutis, blue
Et venit ante suos annos, properata senectu,
spacerEt properata suum mors venit ante diem.
Nec satis ignavi molem morbisque gravati
spacerCorporis, infandis excruciare modis. spacer290
Aethereas hominum mentes terrena libido
spacerVersat, et immundo deprimit usque solo.
Et spectare vetat dulci caelestia cura,
spacerAltaque syderii scandere templa poli.
Caelestesque domus, coetusque intrare piorum, spacer295
spacerLucet ubi haud ullo lux peritura die,
Sedibus in patriis ubi gaudia vera capessant,
spacerEst ubi laetitia fons et origio tuae.
O haec si videas iam nunc bona! Victa facessat
spacerProtinus et fallax terga libido dabit. spacer300
Sensit, et hoc sacro testatur nota per orbem,
spacerCarmine, Davidicae psaltria docta lyrae.
Hoc te vel nomen moneat: fuge cautus amores, blue
spacerEt vetitae Veneris facta nefanda cave.
Illi quam magno stetit haec fugitiva voluptas! spacer305
spacerQuot lacrhymis sordes eluit ille suas!
Ut scelus, infantis vix tandem morte piarit:
spacerQui sapit, haud tanti poenituisse volet.
Beza meus si quid lapsus deliquerit olim
spacerSectatus secli devia facta sui spacer310
Cum mentes hominum fuscaret nubilus error, blue
spacerIgnari vitium temporis illud erat.
At nunc quam castis modulatur carmina Musis,
spacerDissimili pulsans nablia sancta sono!
Quam piget illius foetus! Quam dispare vitae spacer315
spacerConsilio posuit fraena luposque suae!
Ut crepet invidia atque effingat crimina livor,
spacerEt mendax raso vertice turba fremat!
Vix illo nobis quisquam mage gratus alumno,
spacerVix mihi quo tantum glorier alter erit. spacer320
Sive tonat solio ex alto, verique magister
spacerTramitis, ad coeli culmina monstrat iter,
Sive sui, populis in secula longa futuris
spacerAssidua calami sedulitate cavet:
Et dubios rerum anfractus nodosque resolvens spacer325
spacerIt vigil ipse suo duxque comesque gregi.
Quam bene Romani fraudem erroresque tyranni
spacerTurbat, et irata sacra prophana manu!
Quam bene, quae priscis quondam deliria seclis
spacerLarva, cucullati pinxit inepta gregis! redspacer330
Quam format sanctos aliis in pectore mores,
spacerAtque modum vitae quem tenet ipse suae!
Hoc tu si sapias, iam nunc utare magistro.
spacerMox veniet celeri mors inopina pede. red
Illa venit prima saepe importuna iuventa, spacer335
spacerExpectat canas nec remorata comas.
Illa cave incautum saevo ne te opprimat ense,
spacerCunctanti rigidas iniiciatque manus.
Pelle moras: nescis roseo quid lucifer ortu,
spacerQuidve rubens sero vespere stella ferat. spacer340
Ipse manum caelo dominus protendit ab alto,
spacerEt vocat in magni flammea templa poli.
Ipse aderit, natusque, et spiritus. Ipse iuvabit,
spacerSufficiet menti robur et ipse tuae.

bar

LUSUS POETICORUM PARS SECUNDA
PSALMI ET ALIA

AD LECTOREM OTIOSUM ET CURIOSUM

AM denuo, red lector, te compello. Nec piget. Est enim otium, si tu is es quem compello. Si non es, quid hic agis? red Miser, abi quo dignus es, in negotiorum ergastulum, illic te torque, excrucia. Nec veniam peto interpellationi, imo praemium, si quidem habet delectationem varietas. Non morabor tamen multis. Unum moneo, relinque nuces et nugas. Accingere aliquando et seria cogita. Nihil hic non serium. Nullum iam ludicrum, nullas ambages concipe. Nudus sane, nudum pectus tibi praebeo. Hic videre me licet nulla cum persona: aspice, si voles, et inspice. Quo enim larvam pietatis, nisi contemni quis cupiat? Nunquam minori illa usui. An non ideo (o beatum hoc saeculum!) pauciores hypocritae? Nemo illam nunc, qui sapit, simulat. Dissimula, quatenus fas, qui prudens haberi vis, qui tibi, qui tui similibus prodesse. Hoc certum ad honorem compendium, pius si sis, ne te esse quis sciat. Sic se qui inscripserit proscripserit (mihi crede) honoratorum albo et prudentum. Ergo talem cum me vides, intimum vides, ne dubita: alioqui nec vidisses. Equidem animi sensa tibi promo, nec tamen fortassis exprimo. Tu intellige quae legis, et plus intellige quam legis, quam legere potes, quam ego, quam quivis, exprimere. Si recipis, fruere, et nos ama. Ni recipis, ride, irride. Hunc operae fructum praefatus sum meae. Nec nescio pietatis praemium, nec recuso. Immo, quod vehementius rideas, amplector. An potui tui, lector, magis splenem movere? blue Ecquid mihi debes pro hoc risu? Quin supercilium tamen pone, nec nimis tibi arroga. Non, quam putas fortassis, hebetes nos genuit natura. Communis illa mater est,

Nec sic aversus equos nostro sol iungit ab orbe. blue

Communis et ille pater.
spacer Et haec quae scis, scimus etiam nos, et te scimus, et sciendum aliis dare possumus. Etiam arcana illa imperii tui. blue Denique nulla te parte inferiores sumus, nulla impientissimo quovis. Hoc interest, quod ea facis quae nolumus. Et ideo nolumus quia nolumus, non ut vulpes, illa, tua botros. blue Etiam ista quae hic vides volumus exprimere, et certe exprimere, cum te respicio: cum me iam corrigo et dico, imprimere. Is mihi vere finis, ut haec animo imprimam meo imprimis, utinam, lector, et tuo. Sperare vix ausim: vetat conscia tenuitas, vetat vitae tenor infrugiferae. Verum hoc ago, et serio. Nec muto tamen titulum. Quid opus est? Licet ludenti seria dicere, licet iuvare, quin ut iuves, ludere saepe interfuit, aut saltem lusum prae te ferre. Et quid nos aliud metro quaerimis? Quid ad pedum leges verba cogimus? Seu experimur ingenium, seu acuimus, hactenus certe ludentes. Nec obstat materia. Cur enim non illa vel ludentibus servetur? Utinam et dormientibus nobis: nec alia usquam cogitationem impleat. Sic mecum desipe et vale.

6. PARAPHRASIS IN PSALMUM PRIMUM

Felix ille animum cui non per devia flexit
Tramite transverso improbitas, aut lubricus error,
Quique viae metuens sceleratae insistere, prudens
Abstinuit gressus, tuto aut vestigia torsit
Opportunus, adhuc turbae arridere prophanae spacer5
Nescius, et superi nondum contemptor Olympi.
Interea magni non segnis iussa capessit
Sancta Dei, et toto complexus pectore legem
Foederaque, et studio, vigil, oblectatus inhaesit,
Qualis ad irriguas Iordanis fluminis undas spacer10
Consita se tenues arbos attollit in auras
Ardua, demersisque alte radicibus haeret.
Quam neque tempestas campo deiecit aperto,
Nec rapidis candens ussit fervoribus aestas,
Nec gelidus Boreas frondis decussit honorem, spacer15
Sed virides late aetherei secura tumultus
Ostentat formosa comas, fructusque superba
Luxurie, ingentes curvavit pondere ramos,
Quippe Deus qui conatus, cui vota secundat.
spacerAt non illa quidem stimulis cui pectus amaris spacer20
Tandem irrisa Dei contemptaque numina pungunt.
Sic haeret scelerata cohors, sic laeta virescit,
Aut fructu, aut foliis, aut lati robore trunci,
Sed veluti coelo ventus cum nactus aperto
Pulveream impellit nubem, celerique rotatu spacer25
Torquet agens circum, et nunc huc, nunc disiicit illuc
Ludens nec stabili patitur confidere terrae.
Ergo nec in numerum veniet coetusque piorum,
Sed misere aeternae suspirans munera vitae, red
Quae tibi, sancta cohors, pater ipse adiudicat, actos spacer30
Per scelus infandis pensabit luctibus annos. spacer
Namque Deus, solio qui despicit acer ab alto,
Iustorum agnoscitque vias, et tetra malorum
Disperdet scelera, exosus, flammque sequetur
Vindice, nec meritas dubitabit sumere poenas. spacer35

7. IDEM, ALITER

Felix, qui caecas curvis ambagibus artes
Et fraudum anfractus, blande et pellacia sontum
Consilia indignans simul et miratus inani
Turgida successus specie, non tramite fecit
Illo iter, aut timidae posuit vestigia plantae. spacer5
Non ille assiduo cumulavit crimine crimen
Instans, obnixus sceleri, fastigia donec
In summa evasit sensim, positoque pudore
Impius aeterno fecit convitia coelo. red
Sed Iehovae ingenti legem meditatus amore, spacer10
Iussa volens facit, dulci volvensque revolvensque
Insomnes cura noctes lucesque fatigat.
Qualis agro fontes arbos et consita propter
Flumina, se tollit coelo, Boreae aspera contra
Praelia, terrificosque Eurique Austrique tumultusspacer15
Stat fixa, immotisque bibit radicibus amnem.
Hinc intactus honos frondi, foetusque per aestum
Indignantem uber, laetique uligine rami.
Talem illum coelique solique insignit honore
Spes et vota ultra dexter Deus: aether ab alto spacer20
Successum aspirans facilem, et consulta secundat.
spacerAt qui iussa Dei sprevit, legisque perosus
Excussit iuga, laxatis bacchatus habenis,
Per fas, perque nefas, haud fructu, haud fronde, nec annis
Aemula in immenso protendit brachia trunco. spacer25
Sed veluti Zephyro paleae turbantur inanes,
Aut cui flamma cinis pondus populata, per aestum
Volvitur, ille volans tenues vanescit in auras.
Ergo ubi stellifero veniens sublimis ab axe,
Lance pari populis pensabit crimina, iustus, spacer30
Infensus sceleri iudex: non lumina coelo
Tollere, non vultum audebit spectare verendum
Conscia, nec iustae socia agmina iungere turbae
Letho devota impietas, vitaeque perennis
Et quaecunque piis indulget munera numen, spacer35
Exors. Quippe Deus iustorum lumine amico
Ipse parens spectans probat. Idem vindice dextra
Artes eludit pravorum, et callida frustra
Consilia, authoresque ipso in molimine perdet.

8. PSAL. 88

Te voco, magne pater, vitae spes sola, tenebrae
spacerSive ruunt, roseus seu fugat astra dies.
Sis facilis, timidique preces demitte per aurem
spacerDum licet, et clemens in mea vota veni.
Iam cumulata malis languet: iam mole fatiscit spacer5
spacerObruta mens: iam mors in sua busta trahit.
Ut si quem scrobibus sua sors commisit, et ille
spacerLuce procul sub humo conditus ora latet,
Aut foeda illuvies tetrae porrigine leprae
spacerInfectum, in solas expulit urbe domos, spacer10
Sic iaceo vilisque et fastiditus, ineptum
 spacerPondus, et ad vitae munia truncus iners.
Qualia sub tumulis squallent liventia caecis
spacerCorpora, in aeternos non reditura dies,
Quae tua cum victrix superis manus abstulit oris, spacer15
spacerImmemor in Stygia deseris illa domo,
Talem me in barathrum, caecaque horrentia nocte
spacerDeturbas valida claustra profunda manu.
Irae immensa tuae moles incumbit, et una
spacerLethiferas pleno flumine volvit aquas. spacer20
At mihi sunt longe fidi solamen amici,
spacerQui foveant moestis anxia corda malis.
Caetera, fortunae turba, aversata iacentem,
spacerNon venit in curas, officiosa, pias.
Sic ego desertus iaceo, ceu carcere septus, redspacer25
spacerUt pateat tutae iam via nulla fugae.
Interea lassat maerentia lumina luctus,
spacerLumina ad aetherei sydera versa poli.
Dumque manu et frustra supplex te voce fatigo,
spacerVox languet, fessae deficiuntque manus. spacer30
Et tu subsidiis spem differs lentus? Opemne,
spacerIam seram, pulso mortis antra feres?
An cineres inter succisque arentia bustis
spacerOssa iuvat vires exeruisse tuas?
Scilicet, illa tuam in laudem rediviva resurgent: spacer35
spacerEt Iehovae magnum nomen in astra ferent,
Aut ipsos subter tumulos muta ora resolvent:
spacerInfractamque canent cum bonitate fidem.
An caecae agnoscent ingentia facta tenebrae?
spacerEt celebrent laudes lurida regna tuas? spacer40
Quaque mare et terras regis, et caelestia templa
spacer Lege, in lethais iusta canetur aquis?
At qui ego praeveniens aurorae lumina votis,
spacerNon cesso numen sollicitare tuum.
Quid, Iehova, avertas vultus? Quid durus egentem spacer45
spacerReiicis, et surda supplicis aure preces?
Pauper, inops, misere quatior iactatus, et ipsa
spacerspacerEn vita exangues vix trahit aegra moras.
Hinc atque hinc terror tuus ingruit, et gravis horror
spacerExagitat curis anxia corda feris. spacer50
Acer, agens luctus saevo furor ingruit astu,
spacerEt properat vitae scindere fila meae.
Mersurusque caput veluti torrentibus undis
spacerObsidet, et vastis undique cingit aquis.
Longe abigis dulces solatia gratia sodales, spacer55
spacerEt noti vultus dedidicere meos. * red blue

* Vel occuluere suos alia interpretatione.

9. PSAL. 104

Eia anima, ingentem Iehovam cane. Sydera supra
Aurea, supra apices densos, atque ardua rerum
Te qualis! Te quantus agis Deus! O decus almum!
O maiestatem indutum! Tu lucis amictus
Lumen inaccessae. Tu coeli aulaea superne spacer5
Pictae, decorem altum, et rutilas spirantia flammas
Insinuas, curvasque cavum testudine in arcum.
Tum subtus liquidis signat caenacula lymphis
Aera per vacuum, celeres ubi nubila cursu,
Ceu currus, fraenatque agitatque, Eurique sonantis spacer10
Alis vectus ovat. Volat ille facessere promptus
Imperium, totumque ruens quatit imbribus orbem,
Non rapidae flammae, non mistus fulgure turbo,
Non grando, incanaeque nives, nimbique sonori
Cassa ministeriis. Certant maria, aether, et ignes spacer15
Obsequium properare suum. Stat mole sua vis
Immensae telluris, et inconcussa per aevum
Fundamenta premit, vastam quam gurgite quondam
Incubuit super unda, tegens, collesque tenebat, red
Cum foeta imperiis vox maiestate tremenda spacer
Intonat, et pontum gravis increpat. Ilicet ille
Accelerare fugam, perque alta cacumina montium
Perque cavas valles: iusso et se condere claustro.
Nunc stupet oppositis metis, fraenumque tremiscit
Conscius, et fremitu ciet indignantia longe spacer25
Aequora, terrarumque minax frustra imminet orbi.
Interea caecis laxans e fontibus amnes
Vallibus immittis. Illi in declivia lapsi
Gramineos inter montes et amoena vireta
Volvunt agmen aquae dulcis, quo secla animantum spacer30
Edoctusque onager sylvas, damaeque fugaces,
Ponit et ipse sitim leo. Iuxta personat ingens
Per ramos turba alituum, raucisque fluentis
Responsant streperae, et certantia saxa lacessunt.
Nec minus et furvis glomeratos nubibus imbres spacer35
In riguos passim colles, saturataque rura
Desuper infundis. Gravida tum protinus alvo
Semina turgescunt arvis, foetusque sub auras
Herbarumque ferunt segetumque. Hinc pabula laeta
Armentis gregibusque: hinc foecundissima messis spacer40
Usibus humanis. Spumat vindemia mustum
Plena, domans curas. Pinguique nitescit oliva
Vultus, ac alma famem fugat, et multo aegra labore
Corda fovet seges, atque animos viresque refulcit.
Quaeque per intactos saltus nec iussa sub auras spacer45
Frondoso surgit Libano, cedrusque, cupressusque
Et domitura abies pontum: nunc plurima ramis
Tecta avis, ingentes posuitque ciconia nidos.
Hinc gibbosa altum tollentes culmina montes,
Frondosum supra Libanum, cedrosque comantes, spacer50
Quantum illae corylos superant, lentasque genistas,
Rupicapris habitata †rigas†, praeruptaque echidnae red
Saxa cavas latebras, tutis horrentia dumis.
spacerLuna vices rerum variataque tempora iussu
Fertque refertque tuo, notumque iter auricomus sol spacer55
Decurrit, tritumque sua in vestigia volvit.
Atque adeo ut furvam terris nox intulit umbram
Humida, prorepit latebris fera, et acer in iras
Insurgens praeda infrendet leo, murmuraque ore
Dat rauco supplex, coelo poscentia victum. spacer60
Ast ubi sol retulitque diem radiisque reluxit,
Conduntur sylvis, lustroque immania membra
Componunt. Redit in campos, operamque resumit
Turba hominum. Iuvat hesternos instare labores,
Molirique novas curas, dum rursus Olympum spacer65
Volvat, et invitos adducat vespera somnos.
spacerSed quis tanta et tot manuum haec opera alta tuarum
Exaequare queat fando? Tu cuncta profundo
Prudens consilio libras. Tibi foeta bonis tot
Stat tellus. Ipsum hoc ingens, quod cernimus aequor spacer70
Porrigere in latos liquentia brachia campos,
Pinnigerum ostentat pecus. Hic repentia densos
Trudunt se parva in cuneos, hic vasta per undas
Tolluntur, pavidisque adnant animantia nautis,
Nautis veliferas ausis armare carinas spacer75
Et versare undas remis, et currere vento.
Hic manibus fabrica tuis balaena, ferarum
Et quot marmoreo visuntur monstra profundo
Informi exultat lusu, regina, videre est
Findere, spumantique iterum se volvere sulco spacer80
Naerea, lambentem famulis vestigia lymphis. blue
spacerIamque solum, quodcunquem fovet, lateque liquenti
Aether, et unda sinu, diffusique ambitus orbis,
Suspicit, atque polo pastum expectantia figit
Lumina, maturum poscens. Tu scilicet unus spacer85
Cum das colligere illa. Tibi ut manus ampla benigne
Panditur, implenturque bono, et saturata quiescunt.
Sin vultum paulo avertas, turbata fatiscunt.
Si revocas animam, expirant, priscosque redacta
In cineres abeunt. Iterum per membra, per artus spacer90
Miscent ubi insinuans diae se spiritus aurae,
Quam multa rediviva propagine, semina rerum
Foecundas, senii squallorem abstergis, et orbi
Restituis viridesque annos laetamque iuventem!
spacerErgo Deum sua facta canant, laudemque per aevum spacer95
Quam vultu accipiat laetus, dignetque sereno,
Dent generis memorem, magnaeque haud inscia dextrae,
Ni faciant. Tremit aspectu conterrita tellus
Vindice, diffugiunt montes, nubemque volutant
Fumiferam coelo pavidi, et iuga pinea nutant. spacer100
spacerIllum ego, dum vitam indulget, dum spiritus artus
Almus agit, dum spirat adhuc, quisqunque locus me,
Quae me cunque trahit spes aut fortuna, sub astra
Usque feram, nomenque ingens, laudemque decusque,
Iustitiam, canamque fidem, largumque bonumque spacer105
Mirabor. Primusque canam, rapit acer Olympo
Ardor, et audaci sistit super aethera planta
Iam contemnere opes libet, et fastigia rerum:
Subque pedes dare. Iam solum te pectus anhelum
Spirat, agens dulces curas. Tibi gestit, et uni spacer110
Exultans, fovet in trepidis cor gaudia fibris.
spacerAt scelerum turbas, invisa, exosaque coelo
Nomina, qua latis exultant impia regnis,
Mecum aude exitio, diraeque ascripta ruinae
Credere, nec lictura suis vestigia terris, spacer115
Quisquis es. Immensumque Deum cole, magnus, et illi
Immensas grato mecum fer pectore laudes. red

10. PSALM 144

Tu mihi, rex hominum, rupes, tu brachia et artus,
Tu digitos ad bellum aptas, in praelia firmas
Pectora. Te impello duce turbata agmina, turmas
Fundo, sterno acies, molesque et vasta virorum
Robora, victor ago, et valido ceu turbine verso. spacer5
spacerTu queiscunque fruor rerum fons, tu mihi certum
Praesidium, celsis arx alta, atque ardua pinnis,
Moeniaque, et muris surgentia propugnacla.
Tu caecas hominum fraudes, et aperta pericla
Discutis, ereptumque e saevis faucibus, hostes spacer10
Securum trepidare vetas, mediosque tumultus
Inter, et arma, irasque atras, et tela furentia,
Me tegis obiecti tutum munimine scuti.
Quod late in populos dominor, gentesque volentes
Omne tuum est: tu sceptro auctum et diademate fulcis, spacer15
Das maiestatem imperio, et decus addis honori.
spacerAt quid homo est? Aut quid mortali semine cretus
Esse potest, ut tanto illum digneris honore,
Qui terrarum orbem, et coeli flammantia regna
Imperio fulcis, qui rerum, rector, habenas spacer20
Moliris, longeque deos longe omnia supra
Numina, quae insani mundi stupor altus adorat?
Ad tam vile tamen tanti fastigia sceptri
Demittis munus clemens, vultusque benigno
Intuitu dignare tui, curaque fovendum spacer25
Suscipis, obtentisque enutris molliter alis,
Et fumo leviorem, et mota flatibus aura.
spacerNamque velut celeri cum tranat inane volatu
Praepetis umbra, abiit subito, atque evanida imago
Elusit mentem somno: at vix visa repente spacer30
Praeteriit, sic vitae hominum breve tempus, et instar
Momenti fugitiva, abiit irrevocabilis hora.
spacerErgo age, syderei inclinans fastigia coeli
Descende, et tumidos vana ambitione, potentum red
Tange manu tantum montes, et protinus auras spacer35
In tenues abeant. Iaculis armare trisulcis
Pollentem dextram, et disperde immania passim
Agmina, perversosque homines, crudosque tyrannos.
Meque tuum, Deus alme, manu e torrentibus undis
Eripe porrecta famulum, queis lingua veneno spacer40
Armata, et versare dolos exercita dextra.
Sic tibi se cythera, et bis quinis consona nervis
Barbitos implebit laudum, regumque canet te
Auxilium. Saevo qui vitam faucibus hosti
Davidis eripias, deplorataque salute spacer45
Iam trepidum, stricto incolumem subducis ab ense.
spacerErgo tuum, Deus alme, manu, e torrentibus undis
Eripe porrecta famulum, queis lingua veneno
Armata, et versare dolos exercita dextra.
spacerAc veluti in sylvis procera virentibus arbos spacer50
Laeta solo coeloque, intonsae frondis honore
Luxuriat, fusa in ramos, et sydera pulsat,
Natorum soboles sic, et generosa propago
Natarum, satura ambrosiae, dulcique rigata
Nectare foecundos animos, caput ardua tollat spacer55
Sydeream in patriam, et caelorum lucida regna, red
Quamvis haeret adhuc teneris radicibus imo
Fixa solo, iunguntque aptata ut marmora muros
In vivi assurgunt viventia moenia templi.
spacerHaec quoque cum nobis mortalia corpora prudens spacer60
Indueris, serva clemens. His cuncta benignus
Suffice. Non alimienta penu, nec inania messes
Horrea destituant, gregibus foetura colonos
Sufficiat, late campos, et pascua inundent
Robusti iuga ferre boves pinguesque iuvenci. spacer65
Non illis mollem somnum in praesepibus altis
Praedatrix turba abrumpat, non moenibus hostes
Insultent portisve minaces, aut fera belli
Classica, in arma viros chara a consorte revellant.
Non hinc faemineo planctu et mugitibus aedes, spacer70
Atriaque plateaeque ululuent, reboantiaque arva.
spacerFoelices quibus ipse pater bona talia clemens
Indulsit, tenero populos amplexus amore.
Foelices, quibus ille Deum se praebet, et illi
Sancta Iovae castis venerantur numina votis. spacer75

bar

AD ANDREAM MELVINUMblue
AUTHORIS IN
ASELCANUM PRAEFATIO

N tuum illum puerulum (patriae alterum decus Melvine) ad aliam se recipientem. At non ad alium se recipientem. Nec tu illud queri potes, nec illa hoc indignari. Te patrem fatetur, illam dominam asciscit. Quod si et testem te, haud equidem iniuria, nec puerili levitate, sed ut vel dominae sic se probet, et causam difficilem. Cui alioqui quotusquisque crediderit; verum, et tam moderatum tamen amorem; continuum, at interruptum; depositum, at resuscitatum; cedentem, at constantem; immotum, at patriae authoritatis fraeno circumactum; deploratum, at post bis septennium in matrimonium desinentem eo ipse volente, bene precante, instante, qui adeo obstiterat, patre. Atque utinam vel ambo praestetis, ne aut ut mendax vapulet, linguarum hoc flagello: aut ut garrulus ac ineptus; saltem extraneus et plus satis curiosus, rideatur, exsibiletur. At illi quidem mentiri religio, et illud iamdudum cum lacte imbibit, , blue et tu omnium conscius; author, fautor, intercessor, nunc etiam testimonium, dic vocatus quid dixeris, feceris quam diu, quam frustra tui, nostri, omnes omnium conatus. Ni sufficis, vides quem appellem, etiam arcanorum conscium. Is testis, is iudex esto, et nobis, et si qui nobis iniquiores sunt.
spacer2. De poesi (vide quam callide) sicuti vulgo non placet ad te provoco, sicubi non tibi, ad vulgum, quem iudicem tibi dico, et hoc saeculum. At quam difficile utrique probari! Quod dum volo, utrique forte improbor, ut fere fit. Fatear tamen: tibi malui, cui debeo, si quid hic grandius sonet, et meo ipsius genio gratius. Utcumque est, delictorum veniam te peto, literarium dictatorem, blue et nominatim ὑπέρβατον red illi, quod infinitum opus ingressus infiniti Dei finem statim non fecerim. blue Nec corrigere tamen cura sit, ubi quis sibi temperarit? Sic et choriambum blue et alia, red quae forte sciens volens peccaverim. Si condonas, condonata putem Musis et Apollini. Vides quid tibi tribuam; certe quantum nec principibus in peccata, ius. Tu ignosce, ama. Vale.

AETYMOLOGIA blue

אך עשה גם יעשה אל חנן ורחוםspacer blue

CERTE FECIT: ETIAM FACIT, ET PERFICIET DEUS FORTIS, GRATIOSUS, ET MISERICORS

ביהוה תתהלל נפשי ישמחו ענו[ינם] ישמעspacer blue

In Iehova iactitabit se anima mea: Audient mansueti et laetabuntur.

11. ASELCANUS blue

O anima, o nullis unquam satiata, voluptas spacerspacer Anima
Quas tulit illecebris, sive illa humidus aether
Seu mare, sive ipsis terrae genuere sub antris,
Quis furor, et quo te rapit impetus igneus? Ergo spacer Non acquiescit in ulla
Incassum tantos natura ostentat honores, spacer5 spacer spacerspacer voluptate,
Ambitiosa, sinus pandens, caecisque cavernis
Fundit opes varias. Hic stannum, hic plumbea vena,
Et ferri rigor, et ferro qui durior omni red
Vincendus vi nulla adamas, Ephyreiaque aera. red blue
Aspice et argenti rivos, aurique metalla spacer10 spacerspacerspacerspacer Aut contemplatione rerum
Irritamen avaritiae. Iam pulchrior aurospacerspacerspacerspacerspacerspacercreatarum, utcunque sepulchrae.
Chrysolithus fulget, flammasque pyropus ab alto red blue
Vertice volvit ovans, rutilantes lucidus ignes
Conglomerat, fundoque vomit carbunculus imo.
spacerEt quae praeterea longum est memorare potentum spacer15
Ornamenta et delicias. Quae thura Sabaei blue
Grata Deoque hominique ferunt! Quos mollis odores
Mittit Arabs sylvis in suavibus! At neque longe
Errandum est: en rura tua: an non aemula nardo red
Vis, violisque rosisque? En latis lilia campis: spacer20
Omnia nata domi: sed quae certare Sabaeo
Sive Arabi possent, seu blandum quaeris odorem,
Seu purum et nullo fucatum foedere. Quin et
Aspice, pexa comas varios ut terra nitores blue
Induit: hic rutilo fulvens flavescit in auro, spacer25
Hic candore nives anteibit lactea, at illic
Caeruleam vestis pallam, coelique superbit
Aemula. Non fucusve nigerve, haud purpura desit,spacerspacerspacer Variae.
Purpura, non ulla Tyriis imitabilis arte blue
Altis in regum aulaeis. Ridentia passim spacer30
Dulce virent arva, atque animos et lumina pascunt.
spacerIlla per, intacti surgunt ad sydera montes,
Aut imae sidunt valles, ut aequore lato red blue
Funduntur campi. Variat forma, atque decorem
Ingeminat varians. Sonat ingens gurgite rauco spacer35
Aut Padus, aut Rhodanus, lenisque fluentibus undis
Puniceus Tyberis. Longisque amplexibus ambit
Prata simul, saltusque errans, lateque comantes
Umbriferis sylvas ramis, laurumque cupressumque spacerspacer Omnes iucundae suo modo sint.
Formosas frondente coma. Non arbuta honore, spacer40
Non dumi caruere suo, nigraeve myricae.
Horror et incultis, qua surgunt sola sub auras,
Dulcis inest saxis, antra et spelaea ferarum,
Et viridantes musco, scabrasque aerugine cautes
Ingreditur, mulcetque animos, blandeque moratur. spacer45
spacerParte alia, celsi saliit de margine clivi
Fons liquidis illimus aquis, amnemque trementem
Per virides campos, per laevia saxa volutans,
Findit iter, serpitque cavus, lenique susurro
Invitat mollem somnum. Stat fessus arator spacer50
Miratus vitreosque lacus, laticemque cadentem,
Optavitque haustus, et tota extenditur unda.
Inde sitem, totis errant quae millia campis
Sedant secla animantum. Hic hirsutae capellae,
Lanigerumque greges. Stant ad praesepia vaccae, spacer55
Et niveo spumant mulctralia nectare, et ipsis
Ubera sufficiunt natis, Dant viscera flammis,
Dant dulcem humanis sobolem natae usibus. Atqui blue
Non gemere interea plaustris, non rura recusant
Vertere vomeribus: non rastris frangere glebas.spacer60
spacerAc pictae volcures pennis liquidum aera cantu
Certatim mulcent. Resonant nemora avia, et altum
Responsant sterperae cautes. Tanto acrius illae
Indulgere labori, et se exuperare canendo
Per ramos. Venit interea Iovis ales, et unam blue spacer65
Unguibus arreptam, media inter carmina, pene
Corripuit. Rostroque ferus laniasset adunco,
Ni magnam ad soles umbram ostentasset, ac illa red
Territa, per ramos aut densi tegmina dumi
Praecipitat mortemque, hostemque elusit hiantem. 70
Ipse sedens, specula pastor dum spectat ab alta,
Fervere opus, totis colludere collibus agnos, blue
Despexit regum solia, optatosque per herbam
Admisit somnos, et mollia lumina flexit.
spacerNec minus et Lybiae steriles sitientis arenas spacer75
Et deserta Arabum tesqua, et sudantia raro
Arva amni, et rapidis Euris, et torrida saevis
Solibus, ac spectare iuvat lustra invia, et alto
Caucasus ingentemqua vertice pulsat Olympum.
Haud aliis, si vera fides, animalia terris spacer80
Pluribus errarunt formis, dirumque venenum,
Reptatumque solum miserum serpentibus atris
Expavere, lacusque, infectaque pabula tabo.
Sed medicata bibunt sitientes pocula damae,
Sed cornu tentantur aquae. Ruit agmen ad undas spacer85
Rupicapraeque, hirtaeque sues, maculosaque lynces
Pectora: et informes ursi. Stat montibus aequus
Vasta elephas membra, et coelo dorsum intulit alto.
Infremit horrendum, et pedibus sese arduus effert
Rex leo, diffugiunt pecudes, nec tuta magistris spacer90
Corripiunt armenta metus. Ferus ipse latebris
Sylvarum intremuit lupus, et semesa reliquit
Membra vorans: Martisque oblitus, et immemor irae.
spacerAtque haec cum multa et miramur magna, nec usquam spacer Infinitae sunt.
Sistere, seve oculi possint explere videndo, spacer95
Sive animus. Totum late ut circumspicit orbem: redspacer Sed in uno Deo,
Surgit ad authorem rerum mens, altaque in illo
Figitur. Ille mihi primis amor unus ab annis,
Implevitque animum, insinuans, soliumque poposcit,
Magnus, et insedit regnatam pectoris aulam. spacer100
Et spirare dedit coelos et temnere terras spacer qui dat spirare coelum,
Sordentemque globum, perituri et inania mundi. red
At labem antiquum, at sceleris vestigia, clemens spacer Terras spernere; demittens
Abluit, et trepida solvit formidine mentem, spacerspacerpeccata, errantem reducens,
Cocytique domos, et hiantia Tartara lusit. spacer105
Iamque iterum errantem, atque iterum lapsumque iacentemque,
Inque viam dedit, inque pedes, et luce coruscus
Ante tulit gressum, increpitans, dextraque prehensa
Cunctantem in caulas, et pascua laeta reduxit, spacer in caulam ubi suos satiat.
Dives ubi fruges Arabum, nardum, atque amomum spacer110
Spirat ager. Laetae pecudes in graminis herba
Deponuntque latus, totis et collibus errant. red
Et nunc ambrosiam, nunc plenis nectara rivis
Delibant, coelique domant ieiunia mensa.
Aut variam celsis suspectant nubibus Irim, bluespacer115
Foederaque, et dulces sponsi meditantur amores.
Sponsi, cui nullum tellus aut conferat aether
Vernanti niveae laetantem flore iuventae.
Non illi terrae memores, regnique relicti:
Non acres recoquunt curas, ultriciaque arma, spacer120 spacerspacer Unde mortificatio.
Aut vetitos thalamos, aut dirae toxica linguae.
Hic amor unus agit: cunctoque potentius igni
Excoquit omne genus vicium, et sacer ossibus errat.
spacerErgo omnis poenae expertes, non Orcus et ingens spacer Conscientiae tranquillitatis.
Ante oculos Phlegethon, urnave minax Rhadamanthus red bluespacer125
Et dirae Eumenides, Ditisque immania regna
Terruerint. Sedet in solio rex altus, et omnem
Iudicii exemit sortem, atque in pace locavit,
Excussitque metum, et lachrymantia lumina tersit.
Foelix progenies, coelique aeterna voluptas, spacer130
Ante annos, orbemque satum, tempusque, locumque
Immissumque hominem terrae, quos destinat astris,
Queis dici pater, et sobolis dignatus honore,
Et thalami, et quid gratum satis, aut sonat ingens.
Rerum opifex, quo te ore canam? Iuvat ardua belli spacer135
Excussosque manu fractosque Cupidinis arcus, spacerspacer Victoriae ex hostibus
Fortunamque utrimque trucem, glomerata bonorumspacerspacerspiritualibus.
Agmina, et exhaustos ingenti mole dolores,
Atque triumphatum patria vi dicere mundum? red
Quid memorem lapsu crescentem et mortibus Hydram, spacer140
Peccatum, antiquum Lernae genus, et fera lethi
Praelia? Squallentemque immania terga draconem?
Aut ipsum belli, mentem, caput. Aspice ut alto
Nunc fastu tumet, et coelum rescindere, et audet blue
Exarmare Iovem, captisque illudere regnis. spacer145
Nunc pavet, et meritas horret dum conscia, poenas.
Dum parci sibi posse negat, metuitque, ruitque,
Mentiturque deum quicquid mare, terra, vel aether
Aut pulchrum videt, aut rebus dedit utile nostris.
Iam formam affingit, iam cultum. Et sanguine placant, spacer150
Scilicet et dulces misere piacula natos.
spacerAggeredere (o!) dignos alta virtute labores
Magna poli soboles, tanto nec degener ortu,
Quae te celsa manet venturis gloria seclis! spacer155spacer
Quae iam nunc tacito sub pectore gaudia volvisspacerspacer Gaudia interna.
(Gaudia non unquam populo libanda prophano)! spacer Psal. 31.19. Etiam externa, blue
Quae pater ipse palam patrat bona! Scilicet ille
Ne qua animos rerum sub iniqua mole fatiscant,
Neve malo socient dextras, finemque modumque
Imposuit, laetique vices, et dulcia miscet: spacer160
Quaeque satis vitae, quaeque et iucunda, benignus
Sufficit, et iusto, prudens, examine librat
Ingenium quid quodque ferat, quid ferre recuset,spacer quatenus expedit, ut honorem,
Cessurumve malis, insulturumve secundis.
spacerSic et opes, ipsisque adeo largitus honores spacer165
Aeternum indulget. Iam plenum copia ridet,
Iam blandum auratis alludit adorea pennis.
Et sceptrum, et famam in populos, Arabemque Sabaeumque,
Arvaque Idumaeis olim regnata colonis spacerspacerspacerspacerspacer Opum abundantiam,
Porrigit, et late aequoreo disteriminat aestu:spacer170
Pulchra qua Euphrates lympha, nigraque Sacorus blue
Assyrium Phariumque rigant: et murice foeta
Littora, Sydonia pelagus circumsonat unda. blue
Ipse ille oceanus pater ipse inservit Eous.
Flava Ophyre, qua Phoebus equis luctatus anhelis bluespacer175
Acclives trudit currus, non invida rerum
Delicias, gemmamve nitentem, aurumve recoctum
Abnuit, aut ullos condit natura recessus.
Uber ager, foeta pecudes, spumantia lacte
Mulctra, et melle favi: non frugibus horrea, non suntspacer180
Arva satis, vinove lacus, aut vinea botris.
spacerConspirant in vota orbis coelumque solumque:
Innocuaeque hymes, nec iniquus frugibus aestu.
Hostilisque manus, vastatricesque catervae,
Iurataeque ferae in foedus. Sternuntur in herba spacer185
Incustoditi circum praesepia tauri.
Stat domus alta fores, ingens, augustaque tectis
Atria: honorati qua circum iussa ministri,
Accincti celerant opus, et longo ordine inundant.
Coniugio iam castus amor, dignique Hymenaei spacer190spacerspacer Coniugium,
Laeti prole nova (roseo cui iam decus ore,spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Natos,
Cui charites, blandis sedem posuistis ocellis)
Exhilarant, dulcique nimis spe pectora mulcent
Aucturi coelos, et magna templa tonantis.
spacerQualis cum seros cura complexus in annos spacer195spacerspacerspacer Patris instar.
Aut natum pater impubem, parvumque nepotem,
Addit opes, addit latis regna altera fundis,
Albentesque greges, et magna armenta, nec acres
Oblitus, belloque bonos, pacique decoros
Pascere equos, totisque iubet sobolescere campis,spacer200
Ast aurum, ast gemmas spoliato congeret Indo,
Et molles cumulat seres. Nitet alta tapetis
Regia tecta, domus, quodque aut natura, vel usquam
Daedala ad humanas industria retulit usus.
Nec minus irato favet, et crepitacula flenti spacer 205
Rupta manu, blandum arridet reficitque, vel arma
Iuncea, vel teretem mitram, teretemve lapillum,
Caeruleumve albumve, nec aurea poma petentem
Castaneamve nucem, cassumve putamen, equumve red
Dedignatur arundineum: et colludere, et aegrum, spacer 210
Solantem, blaeso voces producere tractu.
Haud aliter (si fas humani nescia captus
Conari, notisque polum componere terris) spacerspacer Vera indulgentia
Aethereus tanto pater indulgentior, astris
Quam maior, nato quamvis infanda piarit spacer 215
Mactato scelera, et totum reserarit Olympum,
Huc se etiam tantae maiestatisque verendum
Dimittens apicem, nostri miserescit, et ultro
Induit affectus, et multum parva gementem
Et terrena quidem, saepe et puerelia, questus spacer 220
Audit. Opis promtus, vocesque et vota facessit.
spacerQuo se audax quidvis temerare calumnia frustra spacer Psal. 31.10. Contra linguarum
Ingerat? In caput, in famam grassata, venenum spacerspacerspacervenena, blue
Lingua vomat Partho magis exitiosa sagitta blue
Quae venit acta arcu. Fastusque, et livor iniquus, spacer 225
Et mos pessimus hic alienos carpere mores,spacerspacerspacer fastum, invidiam,
Ingentique supercilio contemnere. Quicquid
Non nostra geritur trutina? Quid credulus error,
Suspiciove anceps aut improba deferat, almaespacerspacerspacer temerarium iudicium tegens,
Quem tegis umbra alae et totis penetralibus abdis? spacer 230spacerspacerdespicere illa dans,
Interea ingentique iubes superesse labori,
Iurgiaque, supraque omnem in te stare tumultum,
Despectantem, et se secura in pace fruentem. spacer Ac se frui,
spacerNon populi aura illum, non vis temeraria mentis, spacer
Non bene agendi ardor, quamvis immanis, et aestus, spacer 235
Devotumque Deo pectus, mensum haud pede iusto, spacer Non temere se rebus
Officii fines ultra tulit. Aut fuga rerum, spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspaceringerentes,
Vitatusque labor, censorve, aut rumor, iniquus
Mollities, pellaxve quies, privataque vota spacerspacerspacer non ignave abstinentes,
Securum qua res labet aut stet publica. Sed nec spacer 240
Auri dira fames semperque inhonora voluptas blue
Excusere sibi fugitivum et grandibus ausis. red
spacerQualis ubi longum Martis meditatus amorem
Acer equus iamque arma audet, iam praelia poscit,spacerspacerspacer Sed equi instar
Vulneraque, strepitusque virum, fremitusque tubarum spacer 245
Hausit ovans, iras acuit, gliscitque periclis
Invictum pectus bellis et conscia virtus,
Continuo in medios ruat imperterritus hostes,
Sed fraeno facilis iussus expectat, et acres spacerspacerspacerspacerspacer Dei nutum observantes.
Interea glomerat gressus, longeque phalangasspacer 250
Circumsultat, adhuc sessori et mitis habenis.
Verum ubi fraena iubis laxa, et calcaria longo
Accepit lateri, dominoque volentia sensit,
Fertur in adverso: perque horrida tela, per enses
Fulmineos, certamque vomentia fulgura mortem, spacer 255
Inque oculos quacumque pavor se vibrat, et aures,
Degeneres animos, et corda ignava refellit.
Quod si nulla vocant arma, aut inflectere gyros
Vaenarive capras, lusu oblectatus inani
Contentus, domino pacatum inglorius aevum spacer 260
Transigit, imbellesque animum demittit ad usus.
spacerQuis tua, magne pater, caecis occulta tenebris red spacerspacerspacer Qui investigabili consilio,
Consilia humanos adeo fugientia sensus
Scrutetur? Causas investigetque latentes spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer quibus vult utitur,
Cur hunc pampineos curatum mittis in hortos spacer 260
Imparibus cunctantem humeris: at robore nervos
Sufficis. Ast illum, longe in secreta relegas
Immunem, magno stimulos cui pectore versat,
Multa animo virtus, et coeli conscius ardor.
Forsitan et stricta properum suspendis habena spacer 270
Serum immissurus, postquam iam plurima messis spacerspacer et cum vult, ut Mosche post
Exilii, pecori sueto, turbasque forumque, spacerspacerspacerspacerspacerspacerpost annos 40, Iosepho post
Excussitque aulas, et corda ingentia. At isti spacerspacerspacerspacerspacercarcerem, Davide post exilium,
Non servile iugum, non duro compede carcer
Irata Pharia, non vis immane furentis spacer 275
Stipati imperio sceptri, accinctique maniplis
(Tota ciat quamvis moto molimina regno)
Infestique hostis fastus, infidaque amici
Turba olim, immemorumque sui ludibria fratrum
(Sive nimis memorum) spe deiecere. Relictus spacer 280
Undique, damnatusque orbi, sannisque petitus
Eminet. Hermonisque procul de montibus altis
Quasque rigat modico Iordanes flumine colles
Templa Dei stabilire ausus, solennis vota red
Nuncupat, et media praesumit morte triumphos. spacer 285
spacerTu quoque ne propera, quamvis properantibus annis, spacer ut qui sibi videatur
Quisquis es, immensi quem (sic tibi visa) tonantis spacerspacerspacerinutilis,
Dextera ferratis inscribit ahenea chartis
VAS FIGULI RUPTUM, nullos cui repperit usus bluespacerspacerabiectus,
Daedala mens hominum, nec quod suffecerit igni bluespacer 290
Portando, aut cineri, fragmen, quem STIRPE CARENTEM
Patris ut effoeto truncus steriliscit in agro,
Et viduum sola maerentem nocte cubile.
Neu desponde animum: nescis quam magna manet te, spacerspacer non sit despondendus
Et propera auxilio Iehovae manus. Omnia cum iam spacer 295spacerspaceranimus.
Deficiunt, quam prompta piis venit! Aspice ut exspes spacer Deo propinquore quam
Isacides terra promissa cedit. At exul spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerputetur, ut Iacobo affuit,
Ingens, aethereis stipatus utrinque maniplis spacerspacerspacerspacerspacerspacer exuli comes,
Incedit latus, et iam foederis angelus illi
It comes, inque Dei somnum capit inscius aede: bluespacer 300
Iam lucta assuescit duratus vincere: castris
Iam coeli occurrit. Vigilat, dormit, moratur,
Moliturque vias, praesenti numine tutus,
Quamvis nesciat, atque irato occurrere fratri, spacerspacerspacerspacerspacer inscio custos. Timido,
Aut dubitat socero. Fratrem, socerumque coercet spacer 305spacerconcilians hostes,
Vis arcana Dei, nec iam nolentibus ipsis
Res transfert, famulos, pecudes, armentaque. Quin et, bluespacerspacer opes.
Ne parte ex aliqua vacillent vota, petitos
Conciliat thalamos. Suspiratamque Rachelem
(In bis septenos durus si distulit annos spacer 310spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Coniugium post bis
Tandem aequus pater, atque favens, faustumque precatus spacer septennium.
Et fortunatas castis amplexibus horas)
In gremium dedit, et facilis rata vota precantum
Esse iubet, pugnet quamvis declivior aetas
Iam gravis aerumnis, variisque laboribus acta spacer 315
Spes, varietque metus. Nec longum tempus, et almos
Foecundata thoros foelici prole beavit. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Dans liberos bonae formae
Et formae aspirat veneres, grataque parentem spacerspacer spacerspacerspei.
Laetitia palpat. Quod si praesaga boni vis
Ulla rapit mentes, hunc luna * et viderit aequus spacer 320 spacer* Iosephi somnium.
Sol sibi praelatum, Pharioque ignota tyranno
Numina pandentem, quibus intremit Orcus, et ipsa
Esuriat Memphis, fastum ille atque arguet astum
Orbem ostentantes, frustra. Viden’? Alta repostum
Addit se in solium pietas: nec dicier ultra spacer 325
Segnitia, ignavi latebrae nec sustinet oti.
spacerHaec tua, magne, manus. Nil fraus humana, nec error spacerspacer Quod totum Dei
Nil potuit virtus. Tu nexu adamantina ferreo spacerspacer spacerspacerspacerspacerspaceropus fuit,
Pectora devincis, dein caeca repagula furtim
Obiicis, et prudens, forsan properantibus, obstas. spacer 330
Idem, ubi iam visum, qui solus idonea nosti
Tempora, qui et praestas, cum spes abiecta, voluntas
Fracta, subacta tibi est. Paulatim inflectere sensus,
Molirique moras, investigabile nectens
Consilium, quo turba fremat varium, inscia veri. spacer 335 spacerspacer spacer ut alii frustra
Et blateret. Stupet ipsa tuae mens conscia dextrae, spacerspacer blaterent, ipse miretur;
Aeternumque stupebit, et invito asseret orbi,
Posthumaque in seros fama admirabitur annos.
spacerErgo addes stirpemque aliam: totidemque columnis spacerspacer Qui et additurus
Stet tibi fixa domus famuli, quam non gravis imber spacer 340 spacerspacer alios ad explendam spem,
Saxo fundatam solido, non turbinis ulla spacerspacer spacerspacer spacerspacer
Vis ferat, exultans: et spes illidat inanes
Te freti, Iehova, in scopulos: quo rideat hostis,
Subrubeantve tui. Vivo tot marmora templo spacerspacer Deo in templum futuros servituros,
Assurgant, quatiantque novi tibi rura coloni bluespacer 345
Atque Dei sudent in agro. Quid culmina, montes,
Iactatis, Zalmonque ingens, Basanque superbus? blue
Hos se si dignat colles Deus, anne myricas
Vitibus et cedris salices ingentibus aequat? spacer
spacerIllum ego, seu fulget roseis aurora quadrigis spacer 350spacerspacer Hinc ab ipso gratiarum
Sive ruit sero declivis lumine vesper, spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspaceractio, quocunque tempore,
Ore, animoque cano. Coryios et conscia testorspacerspacerspacerspacerspacerloco,
Flumina, Pollynucus, qua culta incultaque pulsat red blue
Arva ruens, tenui Vobetus, qua gurgite sulcos spacer
Signat, lene sonans: quaque inter amoena salicta spacer 355
Condit Quarus aquas, tenuis seu flore myricae
Culmina, vere novo lustro ridentia. Sive
Bruma riget, mediisque apricis vallibus aestus
Hibernos, solesque iuvat captare serenos. spacer
Tuque humili despecta aliis nimium casa tecto, spacer 360
Magna mihi, praesente Deo, maioraque forsan
Fundamenta domus surgentis, et atria late
Natisque et seris habitanda nepotibus olim,
Aut non perficienda ullo molimine: si sic
Ille volet, cui me totum meaque omnia prudens spacer 365spacerspacerspacerspacerspacer statu.
Permisi, et cunctis certum est permittere saeclis.
spacerTu quoque, chara mihi, pars quondam et causa laborum spacerspacer A coniuge grata. spacer
Nunc laudum, cape magna tui solatia luctus,
Haud ingrata Deo, geminatque vincula amoris.
Mecum agnosce libens iamdudum, et fidere disce. spacer 370spacer spacer
Interea parvos ne dedignare penates,
Tam mitem hunc exuta animum. Neu, Barbara, Musis redspacer Sic vocavit natum mater.
Arva haud fastidita, tuo cognomina coelo spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Contenta sua sorte Barbara.
Et coeli monitura. O tu ne pinguia malis
Culta Lothi, vel Tueda pater, quas gurgite ripas spacer 375
Foecundat Cerere, atque apricus littora pontus.
Quin age, temnere parva aude, et te credere sola
Ingentem pietate (O veri exemplar amoris!
O rari! Excutiant ut terram et saecla revolvant,
Atque (ausim invidia rumpantur ut ilia) sexus bluespacer 380spacer
Magnum foeminei decus) haec te gloria mentem
Una urat, magnis unum hoc virtutibus adde.
Si tamen, et fas hoc aliqua, et te commoda tangunt,
Haud cessura vide. Certent seu mollibus umbris spacerspacerspacer Quae haud prorus spernenda.
Seu gelidis lymphis, riguas fons plurimus illas spacer 385spacer
Per virides saltus, per prata nitentia volvit.
Imposuitque iugis nemora, et defendere soles
Et brumam iubet, haud taedis, haud fronde saligna
Fraudatura focosve favosque. Hinc aurea mella,
Hinc Boreae intactum pecus, et candentia late spacer 390spacer
Vellera, velligerumque greges. Quid nectara rivis
Lactea commemorem? Nec nullis usibus ipsa
Attollant celsi nigrantia culmina montes.spacer
Quin ubi flammiferis crepuere incendia ventis, blue
Et steriles hederas vis est depasta favillae, spacer 395
Laxavitque vias laeto et spiramina succo, blue
Dant herbam pecori sanam, et nova gramina carpit
Spes gregis. Aut seris veniunt Vulcania flammis
Pabula brumalique foco, queis Mercia glebas blue
Mutet et ipsa suas pepheris, nec desipit. Atqui blue spacer 400
Nec valles exosa Ceres, vix spicea messis
Laetior, aut alio surgit foelicior arvo,
Et domino satis, et merito ventura colono.
Hi dominam agnoscunt unam, et vestigia lambunt
Submissio colles apice. Hos pater optimus esse, spacer 405
Dum sedem sortemque iubet. Regna aspice vultu
Parva hilari, mitisque veni. Et te assere coelo,
Qua vocat. Hic etiam sanctas attollere palmas:
Et castos servare thoros, et solvere laudes
Mirantem mitemque patrem, largumque bonumque spacer 410
Et dantem potiora, et superantem munere vota.
Nil vetat. Hic populus, vernae, famulaeque pudicae,
Natorum hic dulci mater stipata caterva.
Ast turbis undantem aulam, fastuque potentum
Torva supercilia, ast varii deliria vulgi, spacer 415
Inque nefas populos certatim et foeda ruentes,
Impiaque, infanda damnataque saecula fraude,
Et coniuratos naturae rumpere fratres
Foedera (sive illum ambitio, seu torsit amaris
Invidia obliquum stimulis, seu dira cupido spacer 420
In se cuncta trahens, atque insatiata Charybdis, blue
Pronave suspicio in peius candore relicto,
Trans fera montosae trans horrida frigora Iernae, blue
Thulenque, atque ipsos ultra fugienda triones)
Despicere, immundique procul, contagia mundi spacer 425
Montibus innocuis, et pura e valle iuvabit.
Forsan et his mecum seros solabere canos.
spacerAt tu, qui teneris cunas vagitibus imples, spacerspacerspacerspacerspacer A liberis
Aselcane, imo quos iam nunc pectore motus
Occultos vis dia ciet, nec nota potestas, spacer 430
Haud scitu facile est haud dictu effabile. Verum
Mox ubi iam primis possis mutire labellis,
Et blandum blaeso ore patrem formare, simul cum spacerspacer in hoc educandis
Patre, Dei magnum nomen, parva impleat ora
Grandius. Haud ullo tam delectere, nec ullum spacer 435
Saepius, aut patrias accedat dulcius aures.
Iam teneras attolle manus, mox lumina coelo,
Moxque animum, hoc totis spira sermonibus. Unum
Mente agita. Haec sola in somnis occurrat imago.
Interea ut crescunt anni cum corpore, crescat spacer 440
Ingens patris amor coelestis, et acer in altum
Pectus agat stimulos. Patriam verosque penates
Suggerat aethereos. O tum mihi sydera solum
Suspice: tum totis aspira in sydera votis.
spacerSic o sic tenero veniant formanda sub aevo spacer 445spacerspacer ab ipso si vivat,
Prima rudimenta aetatis, vitaeque futurae!
Et mihi tam seros si vita superstet in annos,
Et validae vegeto vires in corpore, quantae
Officio sat erunt, dulcique ante omnia curae.
Non ego purpureas aulas, non atria regum spacerspacerspacer Deo aspirante.
Praetulerim. Veniam, et dubium per caeca viarum spacer 450
(Tu modo magnus ades, pater, et consulta secunda)
Ipse manu ducam facili, exemplisque praeibo.
Iam nunc et vulgo avulsum, tritisque viarum, blue
Et triviis, terraque procul te sistere coelo
Orbita qua nulla monstrat vestigia planta.spacer 455
Ingentisque manus iuvat, ingentisque trophaeum
Et rerum bonitatis, et almi pignus amoris,
Atque animi memoris miranti ostendere mundo.
spacerAt me si fata vel mors praecepta, vel ulli spacerspacer Sin moriatur, Deo
Impediant casus, tu quem mihi, maxime rerum, spacer 460 spacercommisa cura,
Indulsisti, etiam cura dignare fovendum
Suscipe: formandumque. Tuaque in imagine parvos
Fige oculos animumque sequacem. Ipse ardua sume
Imperia, et tenero vitiorum in gramine laetam
Comprime luxuriem. Et penitus radicibus imis spacer 465
Erue, ne tibi fibra relicta repullulet: Hydrae spacerspacerspacerspacer extirpato peccati malo,
Tolle renascentis virus. Furit illa, feretque
Perniciem: et si non ferro compescis, et igni,
Repentem in venas agit, et praecordia mortem.
En dextrae labor iste tuae, qui sceptra draconis blue spacer 470
Saeva feri fractumque caput contundis. Ea vi
Et prisci labem peccati, e noxia tolle
Germina, ne famulumque tuum natumque morentur,
Quin nutus patrios et iussa capescere certus
Omne volens ferat imperium et quam dulce iugum, cui bluespacer 475
Seque suasque voluntates animosaque corda
Exuere, et totum Iehovae se credere certum est.
spacerErgo ubi iam firmata virum te fortior aetas, spacerspacerspacerspacer Abdicatis vitiis;
Per densos sublimem apices, atque ardua rerum,
Maturas dabit in curas, agit ignea virtus spacer 480
In pectus stimulos, et pigrum blanda veternumspacerspacerspacer segnitie,
Excutit. O ne te, vel opum miseranda cupidospacer spacer spacer avaritia,
Merset humi serpens, ventosisve efferat alis spacer spacer spacer ambitione,
Ambitio male sana levem, mollisve voluptas spacerspacerspacerspacer libidine,
Verset agens duros stimulos, dirumque venenum spacer 485
Pestem corporibusque animisque. Haec sola laborum
Materies tibi digna venit. Haec area sola
Qua sudare velis. Alii quassata ruinis
Moenia Marte domant, tractasque in funera gentes.
Et dextram innocuo foedati sanguine turgent. spacer 490
Tu vastos animos, et fervida corda, rebelles
Debellaque Deo motus, giroque coacta blue
Exercere imperiis victor. Te nataque tecum spacerspacerspacer arrogantia,
Consilia haud nimum mirari disce, nec usquam
Fidere, nulla ut te prudentia, nulla voluntas spacer 495
Huc agat, aut illuc, tibi propria. Scilicet unum hoc
Inculco, aeternumque inculcans usque monebo.
Nulla adeo Stygis emissa paludibus unquam
Dira lues, quam cum sese fiducia nostri
Inflavit, mentemque implevit, turgida, inanem. spacer 500
Hinc despecti hominesque Deusque, hinc fasque nefasque
Versum, et amicitiae ius sanctum. Hinc torva minaci
Fronte palam aut placido male tecta superbia vultu,
Omnia ad arbitrium versans, dum se sapere unum
Quis putat, et trutina, stultus, male pensat iniqua. spacer 505
Tuqe adeo diversus abi, tua, teque supremo
Fide Deo, tibi diffisus. Sola illa voluntas
Circumagat, dubiosque regat prudentia sensus.
spacerSed nec ego, quam iam vitae ingrediare tenorem,
Quaeque terenda tuis potior venit orbita plantis, spacer 510
Aggredior. Terret conantem limine in ipso spacerspacerspacerspacerspacer In quocunque vitae genere,
Magnum opus, et quod nec cuiquam praescribere promptum est,
Praecipue tot iam ante annos, dum clara sui dans
(Quae nunc mersa caput infantibus abdit in annis)
Indicium, aethereas natura  exibit in auras. spacer 515
Tunc quoque nec facile est: haeret saepe anxia virtus
Inter mille vias hominum et contraria vota.
spacerHunc amor, et nullo patiens torpere veterno spacerspacer sive publicae, ut politicae,
Cura poli rapit in medium, ardentemque iuventam
Implicuit rebus, seraeque in cana senectae spacer 520
Tempora. Ne mora, nec requies. Aut ille ruentem spacerspacer pia bello gerendo,
Imperiis late noxam premit, aut quatit ingens
Arma armis, inimica piis. Hic sancta sequaci spacerspacerspacer iure dicundo, ut ecclesiasticae,
Iura praeit populo. Coelum ille irrumpit, et altas
Carpit opes, dulci demulcens nectare rerum spacer 525
Pondera. Iamque ossa inter tenerasque medullas
Regnat agens, victor, media in praecordia, verbi
Ancipitem divini ensem. Stupet inscia turba, blue
Captivique patres animos. Stupet inscius ipse,
Eloquii vires divini, et non sua, verba. spacer 530
spacerHic natos famulosque, nec invidiosa penates spacerspacer Sive privatae in domesticis curis,
Regna per imperii sceptrum molitur, et aequo
Assuescitque pio. Non is maioris impar,
Audet, ovans, ardetque in aperta pericula dulcem
Praecipitare animam, atque omnes superare labores, spacer 535
Molirique gradus, et ferre per ardua palmam.
Sed modicus, dubiusque sui, suspirat, et alto
Votaque spemque polo mavult suspendere. At illi
Indusit faciles somnos pater et bona vitae,
Et magno exiguas acuit sub pectore curas. spacer 540
spacerHic dulces Musas, et non ignava secutus spacerspacerspacerspacerspacerspacer Literariis,
Otia, Pieriis ultro caput occulit antris
Despiciens turbatum orbem, trepidosque tumultus,
Elusamque operam rerum per inania, fixus
Ipse Deo, et dignis implevit pectora curis. redspacer 545
Foelix, si magnis respondent omnia votis!
spacerQuicquid erit, natum ne te tibi finge, sed illum spacerspacer Qui habeant pro fine Dei
Quae coelum bonitate et conscia sydera complet spacer benefici imaginem.
Terrarumque marisque globum, tractusque iacentes,
Exprimere. Haud foelix tantum tibi vive, sed orbi, spacer 550
Qua patet in latum, quantum potes, illeque quantum
Te volet. Et quanquam hoc unum mens ignea anhelet,
Ne propera. Quin voce Deum votisque fatigans spacerspacer Contenti eam exprimere
Assiduus venerare, ut in apta, ut in optima ducatspacerspacerut iste volet.
Cunctatem. Nil ipse pete, haud fuge. Ad ostia custos spacer555
Si vigilas, satis est, vel si nec ad ostia custos,
Augustae dum sancta domus te limina quovis blue
Accipiantve tegantque loco. Nil celsa morare
Pulpita, honoratis solia aut sublimia sellis. red
spacerQualis lacte puer depulsus et ubere primo spacer 560
Inscius ipse sui stupet. Atque huc mitis et illuc spacerspacer Nempe puerorum instar
Versaturque, manusque inter gestatur, et alto redspacerspacerspacerspacerin ipsius manu,
Nunc cubat in thalamo, nunc parvis sarcina cunis
Vagit, sive focum propter, seu solis apricos
Ad radios. Non ille sibi somnive cibive spacer 565
Tempora metiturve modum, sed matris ab uno spacerspacer Sine ulla sua sapientia,
Arbitrio dependet. Eam ambit, eam aspicit unam
Et silet. Haec tibi ego lati patrimonia fundi,
Has statuas titulosque et nobile stemma relinquo. spacerspacer Quae velut haereditas.
spacerDignus ades: vereque ingentia sola capessis spacer 570
Magno animo. Non regna, suos non regibus orbes redspacer Sapientiae summa
Invideam: Non fama boni, nec gloria docti
Sollicitent. Habeant quibus haec, pater alme, dedisti.
Nobis iussa sequi fas. Unum hoc efferat olim,
Unum hoc in seros transmittat cura nepotes. spacer 575spacerspacer posteritati legata.

Amen

הללויה

bar

LUSUUM POETICORUM PARS TERTIA, EPIGRAMMATA

AD LECTOREM red

AM tertio te compello, lector, et ludendo nunc laudes exhibeo; tamen serias, tamen adulatione procul. red Ego ne innotescere quidem iis semper volui quos laudavi. Sed nec ista innotescere curavi. Prodessse volui, si forte innotuissent, et ad hoc stylum aptavi, ut ostenderent veram laudem, ut instruerent. Sed volui tantum, non etiam speravi, mearum tam parcus aestimator, et in diffidentiam pronior. Nec tamen si lusi veritatem non amplexus sum. A qua nimis deflectere vel ludentem religio est. Nec hyperbolem tamen reiice. Superstitio. Nec summam solam virtutem laudaveris. Certe illa exigua seritur, exigua in herba est. Alimentum sumit a laudibus, laudibus crescit, adolescit, et summa evadit. Cur non rigaverim hac aqua? Cur non foverim, sicubi se ostendat, tam rara et tanti pretii herba? Praecipue editioribus in locis, quae pene fugit, humilia sectans, nec illic hoc seculo nisi pro miraculo ostenditur. Eo magis intendendum ne ulla illius spes intereat, idque omnibus qui eam amant, omni ope. Ego inter primos me profitear, si amorem spectes; si opem, forte postremum agmen cogam, atque utinam vel cogam. Sed haec ille viderit. Interim ad id quod agitur. Non hic laudandos omnes laudo. Qui suffecerim? Sed nec laudatissimum quemque. Nimis exigis: non tuo iudicio servio, non meo. Nec eligimus argumentum, sed accipimus quod amor, interim quid amicus, potissimum quod sors obtulit. Sic vere liberi et ludentes. Vale.

bar

12. AD ARCHIBALDUM DUGLASIUM ANGUSIAE COMITEM VULGO BONUM COMITEM DICTUM red blue

Nuper fortunae varias experte procellas,
spacerAngusie, et velis aequora iniqua tuis,
Nuper in immenso pelagi iactate profundo,
spacerObruteque insanis pene voraginibus,
Nunc quoque, nescio quos, iterum subiture labores,spacer5
spacerQuicquid id est, forti pectore perfer onus.
Discute tristitiae nebulas, frontemque serena,
spacerAnxietas animo sit procul atra tuo.
Pelle graves curas, properantem et parce severi
spacerSponte sua fati praecipitare diem. spacer10
Degeneres animos flatus levis aura sinistri
spacerDisiicit, aeternis in tenebrisque premit. red
At mala cum terrent, tuleris si fortiter illa, red
spacerMateriesque tibi causaque laudis erunt.
Scilicet ille viros dignus numerarier inter, spacer15
spacerHunc sequitur firmo gloria celsa pede,
Cui neque deiecit mutatum nubila vultum,
spacerBlanda nec in fastus sustulit aura leves:
Qui solidum vitae servans certumque tenorem,
spacerRobore fortunam vicit utramque pari,spacer20
Ut fremat hinc Boreas, illinc ruat Eurus et Auster,
spacerEt quatiat timidam fluctibus unda ratem,
Illa tamen medios inter secura tumultus
spacerAetheris, et rapidi vimque minasque fretri,
Saepe tenet cursum optatum, portuque potita spacer25
spacerDespicit irati murmura rauca maris.
Hinc cape non obscura tuae exemplaria vitae.
spacerDura, nec rebus cedere disce malis.
Magnis te quoque iunge viris. Quid passus Ulisses?
spacerExul, in ignoto nudus inopsque solo. spacer30
Quid, cui Roma suae tulit incunabula gentis?
spacerQueis sua, in Adriaco Troia * renata mari? red spacerspacer* urbs Venetiana
At quid ego haec antiqua? Quid et peregrina recordor?
spacerDitior exemplis stat patria alta suis.
Stat genus ordine longo: atavos, age, respice avosque, bluespacer35
spacerQuot sunt Duglasiae nomina magna domus:
Quot bello insignesque duces, et fortibus armis
spacerHeroes, saecli gloria quisque sui!
Quem non nobilitat virtus afflicta? Polo quem
spacerNon aequat? Numera: vix reor unus erit. spacer40
Omnis turba salo fortunae exercita, et omnes
spacerPassa vices, versae ludibriumque rotae,
Quas pax infida insidias, discrimina bellum,
spacerQuaeque habet exilii taedia, longa dies:
Nec nisi post exantlatos venere labores spacer45
spacerOtia, nec nisi post dura pericla quies.
Te quoque defunctum, confide, laboribus olim
spacerLaetior excipiet, candidiorque dies,
Securusque inter dulces memorabis amicos
spacerTu quoque fortunae tristia facta tuae, spacer50
Tristia nunc, sed quae tunc et meminisse iuvabit, blue
spacer
Agnosse et decoris prima elementa tui.
Hac itum: haec, quicunque alta affectabat, eundum est.
spacerHac te sublimi, gloria celsa, via
Sistet avos supra atque atavos. Accingere. O te spacer55
spacerQuo sors! Quo virtus! Quo Deus ipse vocat!
Fallor, an heroas supra priscosque futurosque,
spacerTollere te tanta sydera mole parant?
Virtuti labor est comes, ire per ardua rerumspacer55
spacerGaudet, et invicto fata superba gradu.
Aude, ingens, iam nunc superi ad templa ardua Olympi
spacerCarpere, qua pronum semita monstrat iter.
Aude inquam, nec tu surgentia nubila ventis,
spacerAethera, terram, undas, Tartarave ipsa time, spacer60
Tantum, quem venerare Deum pius, igneus insta
spacerSollicitans, cursus diriget ille tuos.
Ille gubernaclo succedet rector, et ille
spacerInveniet facilem per vada salsa viam:
Anfractusque vagos per, et avia, et invia vitae, spacer65
spacerEt brevia, et Syrtes, saxaque caeca ratem.
Securam in placida sistet statione, perenne
spacerTe dignans celsi regia templa poli. red

13. AD ELIZABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Nuper belligeros Mavors cum viseret Anglos,
spacerVidit te, et Venerem credidit esse suam.
Ibat in amplexus, iamque oscula nota ferebat:
spacerAt tibi virgineus venit in ora pudor.
Sensit, et ergo inquit, “flavis prognata Britannis spacer5
spacerDe Venere ambiguum me facit esse mea?
Quaeque fuit quondam toto pulcherrima caelo
spacerIam tandem in terris repperit illa parem.
Si Paris hanc Phrygiis vidisset montibus olim,
spacerCessissent Paphiae praemia nulla deae. bluespacer10
Sed cur doctiloquae volitant circum ora Camaenae?
spacerFallor, an has etiam non levis error habet?
Quamque ego crediderim Venerem, putat esse Minervam.
spacerAurea cum docto Calliopaea choro?
Scilicet haec virtus, et digni Pallade mores redspacer15
spacerHaudque pudicitiae nomen inane tuae,
Ingenium, et certe sexu prudentia maior,
spacerQuique fluit blando mollis ab ore lepos:
Me dulcesque hilaresque oculi, vultusque serenus,
spacerPectoraque albenti candidiora nive, spacer20
Me facies supra humanum formosa fefellit,
spacerMe teretes digiti, lacteolaeque manus.
Queis cum sceptra etiam priscae gerat aemula Troiae,
spacerQuaeque ego vix illis inferiora reor:
Cum quos vult opibus ditet, cum donet honores. spacer25
spacerEt quid praeterea maxima Iuno potest?
Scilicet ut cunctos vivat mansura per annos,
spacerEt vincat fatis fata superba suis?
Atque hoc cum praestent non invida numina Musae,
spacerNumina cultrici non inimica suae, spacer30
Conferat incassum titulos Saturnia, iactet blue
spacerDivitias. Opibus vincitur ipsa suis.
Cum facies Veneri certet, prudentia vincat blue
spacerPallada, eris terris Iuno, Minerva, Venus.”

14. APPENDIX

Quae Venus, et Pallas, quae maxima numina Iuno
spacerPraestabant olim singula, sola potes:
Non Venus es, non tu Pallas, non maxima Iuno:
spacerMaior Iunone es, Palladeque et Venere.

15. LAUREA POETARUM CORONA

Phoebe sacer, praesul magnorum maxime vatum,
spacerQuem neque quae fuerant, quaeve futura, latent, blue
Cum fora tam vario servent confusa tumultu,
spacerEt sua non parvus castra Galenus habet:
Tu (dic) cur toto latitas ignobilis orbe? spacer5
spacerCur tua tam rarus miles ad arma venit?
Scilicet una tua demenda est littera lauro:
spacerDematur lauro littera prima tua.
Littera Pieriis nimis invidiosa Camoenis,
spacerLittera Phoebaeo non sat amica choro.spacer10
Littera tollatur sola haec, fervere videbis
spacerEt ruere ad fontes agmina plena tuos.
Laurea quae fuerant, deme L sunt aurea: multis
spacerSic, reor, e lauro grata corona foret.
Ipse ego, qui sequor invitus, segnisque reluctor: spacer15
spacerHaec mihi si ponas praemia, primus ero.

16. DE IACOBO SEXTO SCOTORUM REGE ADHUC PUERO EXPECTATIO blue

Anglia lanigerumque greges, armentaque dives,
spacerspacerspacerEt suas iactet temulentia vites
Gallia, Campano certetque aequare Falerno blue
spacerspacerspacerVasconum si quae rubet uva campis.
Lydius auriferas volvat Pactolus arenas, bluespacer5
spacerspacerspacerAemulis currat vagus Hermus undis,
Arvaque purpureis pulset rutilantia glebis,
spacerspacerspacerQua vehit fulvum Tagus amnis aurum.
Ipsa suam Cereremque et pingues Moesia colles blue
spacerspacerspacerRura miretur, gravidasque aristas. spacer10
Trinacris Hybla favo, lentis Methymna racemis, blue
spacerspacerspacerThure sudato tumeant Sabaei. blue
Murice puniceo Tyrii, et Gangetica tellus blue
spacerspacerspacerFulget Eois celebrata gemmis.
Fulmina Scipiadas belli, clarumque Camillum, spacer15
spacerspacerspacerCaesares, Brutos, Fabios, Catones,
Quique mare et terras victor peragravit Eoas blue
spacerspacerspacerAemulus magni Macedum tyranni,
Ingens in Pelusiaco qui littore truncus
spacerspacerspacerCrimen ingrati soceri iacebat: spacer20
Hos, inquam, atque alios iactet faecunda nepotes
spacerspacerspacerRoma terrarum domitrixque ponti.
At tu  quae tantos latuisti ignobilis annos,
spacerspacerspacerScotia, indignis tenebris sepulta,
Assere te in lucem, tam cunctis clarior oris, spacer25
spacerspacerspacerQuas videt caeli patulo recurrens
Orbe sui Phoebus, tam pulchrior ille sorore red
spacerspacerspacerQuam soror stellis superat minores.
Scilicet illae et opes, varia et miracula rerum,
spacerspacerspacerRara naturae bona blandientis:spacer30
Iustitia illustrem sobolem vel fortibus armis,
spacerspacerspacerQuam sibi priscis genuere saeclis.
Ut iactent, “uno contra pugnabis alumno
spacerspacerspacerQuem tibi seris peperisti in annis.
Nam tibi si primo qui nunc Iacobus in aevo spacer35
spacerspacerspacerInteger vita maneat superstes,
Quodque dat, exaequat plenis maturior annis,
spacerspacerspacerIndolis tantae generosus omen,
Ipse feret, quae sit gemma speciosior Inda
spacerspacerspacerFortha, reflexis sinuosus undis, spacer40
Et qui caeca rapit canis undantia lymphis
spacerspacerspacerSaxa, contorto violentus amni
Tetha, licet properet velocior Euro, blue
spacerspacerspacerEt fremat raucum, strepituque cautes
Pulset inaccessas, tamen haud mutare recuset spacer45
spacerspacerspacerSaxa flammatis salebrosa gemmis.
Mella Caledoniae sudabunt roscida quercus,
spacerspacerspacerThura manabunt tribulis: ruboque
Pendebit potior Campanis uva racemis.
spacerspacerspacerAgna per valles ad amaena Tuedae spacer50
Flumina, Sydonios pascetur amicta colores blue
spacerspacerspacerSponte, et haud ullo variata luto
Vellera certabit minio superare crocoque
spacerspacerspacer
Stamen externis saturatum in oris.
Alma Ceres sedem Argadiis in montibus altis spacer55
spacerspacerspacerPonet, et flava steriles myricas
Mutabit segete, ut non illas Gargara messes blue
spacerLaeta faecundis superent aristis.
Maenala Lenaeus pater, et vineta Tmoli blue
spacerspacerspacerLinquet, et sacri iuga celsa montis, spacer60
Pampineasque tuos in colles transferet uvas,
spacerspacerspacerProque Pactoli niditis arenis,
Auriferoque Hermo, Crafordia dives avaros blue
spacerspacerspacerIncolas fulvo saturabit auro.
Hic ver perpetuum, depicti et floribus agri spacer65
spacerspacerspacerLiliis constans decus hic, rosisque,
Non imbres tenero pecori gelidaeve pruinae,
spacerspacerspacerNon gelu pigrum Cereri nocebit.
Ipse vides ut nunc brumali frigore Nessus blue
spacerspacerspacerPertinax duram glaciem recuset, spacer70
Aemulus exemplum sequitur quod Lutea, Spaea, blue
spacerspacerspacerDona, Douerna, Dea, mox et Esca
Bis geminus, quique arva rigant Aeoneia, quique red
spacerspacerspacerArva Dalkethum, Lothiana propter,
Et qui belligeros modico disterminat Anglos spacer75
spacerspacerspacerFlumine, et magnus Taus, atque magnus
Fortha pater, Carronque, et Glotta, et Solveus, et tu,
spacerspacerspacerTueda bellorum nimium procellis blue
Iam dudum quassate, truces dum protinus iras
spacerspacerspacerHinc et hinc tristes acuunt Erynneis. redspacer80
At nunc perpetuam spondent tibi sydera pacem,
spacerspacerspacerEt locant regnum medium Britanno. ”

17. IUSTA, ARCHIBALDUS DUGLASIUS ANGUSIUS blue

Morte iacet saeva Angusius, spes illa bonorum,
spacerspacerTerror malorum maximus.
Cui merita laude et luctu pia turba parentat,
spacerspacerPatrem, parentem ingeminans.
Par studium impietas simulat. Quem carpere livor spacer5
spacerspacerVivum solebat, mortuum
Aut veris sequitur lachrymis, aut gaudia fictis
spacerspacerCelat pudenda, et laudibus
Saltem non fictis pene ora invita resolvit, red
spacerspacerSeque arguit mendacii. spacer10
O laus! O veri vis! O victoria! Honosque
spacerspacerCunctis triumphis clarior!

18. IDEM blue

Olim saeva truci dente calumnia
Clam vanas ad opes fraude viam struens
spacerMussabat. posito aut palam pudore
spacerspacerIactabat caput in meum.

O si non nimium credita crimina, spacer5
Foeda atrociaque infandaque crimina,
spacerAut diro Lepido, aut fero Cethegi red blue
spacerspacerPatrandum genio nefas.

Quos caecis simulis ambitio impotens,
Aut aestu rabies fervida pectoris spacer10
spacerAuri aut sacra mali fames in omne blue
spacerspacerEgit praecipites scelus.

Moliri in patriam incendia, spicula
In patrem patriae, sanctaque numina
spacerRegum alti solio Iovae locata spacer15
spacerspacerCelsis pellere sedibus,

Regni praesidium, spem, decus, exterae
Genti ludibrium tradere, civium
spacerVota, et pontificis (nefas) tyranni, ac red
spacerspacerRomae degeneris metum. redspacer20

O linguae improbitas, callida nectere
Fraudes, insidias, exitium bonis,
spacerRegum aures animosque suspicaces
spacerspacerFicto ludere crimine.

Haec cuncti cumulum flagitii manus spacer25
Patrare? Haec facinus mens coquere impium?
spacerHaec coctum potuit probare? Pectus
spacerspacerHoc conscire nefas sibi?

At me (qui sapiens intima sensuum
Scrutaris, Deus, et quisquis eras mihi red spacer30
spacerArcani penito sinu reposti
spacerspacerTestis) crimine liberas.

Vitae perpetuus compositae tenor,
Mens legum patiens, imperii iugum
spacerIusti legitimum subire mitis, spacer35
spacerspacerCunctis cedere lenitas,

Non claros atavos stemmate regio, blue
Regnatasque atavis pene provincias
spacerEt belli decora, et feri triumphis
spacerspacerPartam Martis adoream. spacer40

Non longo titulos ordine turgidos,
Arces pinnigeris turribus arduas,
spacerNon turbam numerqans gravem clientum, aut
spacerspacerLatis praedia finibus:

Nudi simplicitas candida pectoris, spacer45
Et semper similis cana fides sui,
spacerFraudes impietas licet, dolosque
spacerspacerLaudans clam sibi rideat.

Sincerae rigide iustitiae tenax
Dextra, a flagitio libera, sanguinis spacer50
spacerExpers innocui, doli, rapinae,
spacerspacerSolis noxia furibus.

19. ISABELLA DUGLASIA AVIA PATERNA ARCHIBALDI ANGUSII ET GEORGII SOROR red blue

Iacobus quintus enim comitem Angusiae et Georgium fratres Alizae proscripsit. Ioanna Duglasia comitissa Glammisia soror igne cremata, nullo crimine, sed in odium fratrum quos rex in exilium miserat 1538. Vide Buchan. lib. 14.

Et genere, et forma, et nulli pietate secunda.
spacerVis virtute etiam noscere quanta fui?
Quae fratres dedit exilio mortique sororem,
spacerRegia virtutem est vis venerata meam:
Quodque etiam natum custode in carcere clausum spacer5
spacerExcusat: num se sic facit ipse reum?
Concedant aliis quaevis, mihi cesserit ira.
spacerSunt mage virtutis clara trophaea meae.

20. MARIA IHONSTONA, MATER blue

Posthuma ni de me, ni de me fama superstes,
spacerMentita est titulis nomen inane suis,
Rara aut nulla meae certarit foemina laudi,
spacerNec tulit haec aetas, nec mihi prisca parem.
Casta, modesta, pia et verax, proba, strenua, mentem spacer5
spacerLarga manumque, una denique voce, bona.
Chara meis, mage chara tuis, charissima, chare
spacerVir, tibi, pauperibus charaque divitibus.
Hos ego thesauros, dotisque ingentia dona blue
spacerCertavi natis accumulare meis. spacer10
Inspice, foemineum genus, et componere. Forma
spacerNon veniet speculo dignior ulla tuo.

21. ISOBELLA, SOROR NATU MAXIMA blue

Ni quod foemina nata fui, dignissima nasci
spacerVir fueram, haec genio sors erat apta meo.
Digna etiam nasci princeps: sic utilis orbi,
spacerGloria sic genti magna futura meae.
Invidit Fortuna: sed nec invidit, et esse spacer5
spacerPrincipem. et in sexu debiliore, virum
Aut dedit, aut certare viris prudentia, et oris
spacerMaiestate, aequo principibus animo. red
At pudor, at probitas, roseique modestia vultus
spacerIndicium sexus debiloris erant. spacer10
Plus hoc, quam princeps, quam si vir nata fuissem,
spacerFoemina principibus aequiparanda viris.

22. IOANNA NATU MINIMA blue

Et genii, et vultus, et maternae aemula laudis,
spacerSit mihi, sit laudis summa, Ioanna, tuae.
Quae tibi proponis, premis et vestigia, felix
spacerExprimis, o plures vivere digna dies!
Difficile est superare. Quod est fas, praedicat aequam spacer5
spacerTe fama, et memori posthuma mente colit.

23. EADEM ET GUILIELMUS COCKBURNUS LANGTONIUS MARITUS red

Vos amor, et pietas, probitas, constantia, virtus
spacerOmnis, et una uno iunxerat hora thoro.
Una fere coelo prorsum intulit, una sepulchro
spacerHora uni, et voto es, dura, potita tuo.
Et merito magicos turba execrare susurros? spacer5
spacerAn Deus ipse polo iungit, ut ante solo?

24. IOANNES HALDANUS VAL-AQUILIUS BARO, ISABELLAE SORORIS MARITUS red blue

Dum fucata tumet late prudentia, et orbi
spacerIam sapere occulta est texere fraude dolos,
Abdiderant irrisa caput pietasque pudorque:
spacerCanaque cum integra simplicitate fides:
Sanctaque amicitiae intemeratae vincla, parabantque spacer5
spacerIndignata solum, celsa sub astra fugam.
Obstabat coeptis pietas tua, dum neque te illa
spacerDeserere, aut illis tu superesse potes.
Ergo ne infandas et nil nisi Tartara terras
spacerUsque colant, teneant nec supera alta poli, spacer10
Tu simul et rapiendus, et in supera alta ferendus:
spacerEt rapiunt, simul et in supera alta ferunt.
Hospite quam foelix te terra superbiit, et quam
spacerSe maiora sibi sydera cive placent!
Tam gemit amissum, si quis virtutis alumnus: spacer15
spacerFraudi si quis adhuc hostis in orbe latet.
At tu ne exulta, impietas. Tibi, dira, superstes
spacerEn bellum cinis, et ossa inimica cient,
Et rediviva parat iam nunc patre digna propago
spacerArma, subacta tibi queis pede colla premat. spacer20

25. IDEM

“Altera habet coelum coniunx, habet altera terras.
spacerUtraque chara tibi, te utraque digna viro.
Quae magis , haud fas scire. Polum, si hanc aspicis, unum
spacerSuspiras. At si hanc, iam tibi terra placet.
Quid potius? Coelumne? Atque hanc, o saeve, relinques. spacer5
spacerAnne solum? Ingratus, cum paret illa polum.
Tun’ saevus? Tun’ ingratus? Fuge nomen utrumque,
spacerQuam procul est genio crimen utrumque tuo.
Non saevus? Maneas ergo. Haud ingratus? Abito.
spacerHuc te viva, illuc lumine cassa vocat. spacer10
Hoc suadet pietas, sed suadet et illud. Utrumque
spacerPosse velis, tantum ast alterum obire potes.”
Dum dubitat veniens supero vis ignea coelo,
spacerAd patrem in patrias vi rapit alta lares.
“Heu quid sollicitas luctu mea gaudia? Sponte spacer15
spacerTene ego?” “O oculis charior una meis.
Quem scelera infamis, iamdudum et inania mundi
spacerPertaesum inviso es sola morata solo.
Nunc quoque.” “Sed me fata Dei, sed sancta voluntas.
spacerEt neque te totus desero. Magna mei spacer20
Pars tibi pignora tanta. Hic sacrum effundito amorem,
spacerHanc curam, hos luctus, has equidem lacrhymas red
Optarim, Mausolaeis et praetulerim: Sic red
spacer
Tecum ego. Sic nullo me sine tempore eris.”

26. IACOBUS IHONSTONUS ELPHINSONIUS, SOCER blue

Magna anima aetherei coeli generosa propago,
spacerTrans alta ad patrios sydera, vecta, lares
Quam post bis senos iam sexagesima messis
spacerCunctantem inviso torsit amara solo,
Tene indignantem terrena tot arcta morata est spacer5
spacerTerra annos, vinclis impediitque suis?
Tene polos suspirantem domus ardua Olympi
spacerSpreverit? En votis astra benigna tuis.
Despice despectas terras securus, et alte
spacerInspice convexu flammea templa poli. spacerspacer10
Optatasque Deo sedes, foelicia regna red
spacerIncole, coelicolis mista, beata, choris.
Sit mihi dicere fas (nec amori indulgeo) Momo blue
spacerIudice, si Momo dicere vera libet.
Quando alii haud coeli tot votis astra petita: spacer15
spacerHaud alia ad coeli gratior astra venit.

27. DE DD. FRANCISCI IUNII GALLI, BLAKI SCOTI, PARKINSI ANGLI (ETIAM BELGAE TRALCATII, ET TIGURINORUM PROFESSORUM) OBITU, CIRCA IDEM TEMPUS red blue

Sequana qua placidas lymphas, qua flumina Rhenus,
spacerQua Tamesis, rapidas qua Taus urget aquas:
Per Celtas, Suevosque feros, Batavosque, Britannosque,
spacerTrans mare, trans montes, trans freta, trans fluvios,
Improba mors enixa, cito levis ocyus Euro, spacer5
spacerAegida, terrificas concutiensque faces,
Inque omnes acuens se artes, arma induit omnia,
spacerQuaque ferox, morbum, quaque maligna, luem:
Toxicaque. Et fremit, et ferit, et grassatur, acervos
spacerDans late, et dira funera crebra manu. spacer10
Hinc Iunium, hinc Blakium, hinc Perkinsum ingentia sternit
spacerNominaque wr secli lumina rara sui. red
Ipsa quibus pietas, ruat, et coeli igneus ardor,
spacerIpsaque suada, altae et culmen, honos, sophiae.
Iamque adyta, et celsi nutant fastigia templi, spacer15
spacerNullaque non, aliqua quassa, columna gemit.
Et miscet luctusque metusque, atque horrida, cunctis
spacerImminet, et stricto desuper ense ruit.
O moere, o metue, aque horre, grex parve, tenebra,
spacerAlgores (quid non?), exilium, excidium. spacer20
Nil maere aut metue aut horre, grex magne, tenebrae
spacerCui nusquam, nulla est mors: necubi exilium.
Cui mors ipsa, malique genus cui militat omne,
spacerNil non in laudem vertet, et ista, sibi.
Cuique malum nihil ex nihilo bona qui eruit omnia, spacer25
spacerNil non in melius vertet, et ista, tibi.

28. D. BLAKII blue

Ipsa mori pietas, et caeli conscius ardor
spacerSi possit, moritur, cum Blakioque cadit.
Sin mortis pietas caelique est inscius ardor,
spacerQuid flemus? Blakium mors fera nulla premit.
Sive cadit, cadit haec, sive haec stat, constat et ille. spacer5
spacerCum Blakio pietas stat caditque suo.
Hac duce qui vixit foelix, cadit hac duce foelix,
spacerQuid refert foelix vivat an ille obeat?
Mome, tace: decori ille sibi vixitque caditque, blue
spacerDedecori vixit et cadit ille tibi. spacer10

29. FAMULUM TUUM ME FAC

Summe pater, torques celsi qui sydera caeli,
spacerTerrarumque premis pondera et alta maris,
Da mihi te facilem in vota, atque salutifer audi
spacerQuas humilis fundo corde tremente preces.
Non ego divitias, non otia mollia posco, spacer5
spacerNon ut sint vitae tempora longa meae.
Non etiam ut titulis nomen turgescat inane,
spacerSed famulum facias me, precor, esse tuum.
Sic mihi divitiaeque et honos continget abunde,
spacerLongaque erit vitae quantulacumque dies. spacer10
Sic nimium in titulos assurgent nomina veros,
spacerSi fuero famulus, dicar et esse tuus.
Tu mihi divitiae, tu spes, tu vera voluptas,
spacerTu mihi certa salus, tu mihi vita venis.
Tu mihi sceptriferis, Deus, invidiosa tyrannis spacer15
spacerGloria, tu titulus, tu mihi celsus honos.
O fortunatos nimium, nimiumque beatos,
spacerAlme pater, famulos quos facis esse tuos!

30. PIA ARMA blue

Crudum animo atque oculis, infamique ore cruorem
spacerImbibere, et rabidae vivere more ferae.
Quantum te, scelerate, tua et facta odero, Mavors,
spacerTam te semper amet qui truculentus amat.
Sed tamen est cum vel civili sanguine dextram spacer5
spacerNon impune modo tingere et arma licet,
Atque hominem haud hominem, civem haud civem dare letho,
spacerEt consanguineas spargere caede manus.
Ergo, Deus, quocunque, etiam in fera bella vocantem
spacerTe sequor, et duce te crimine liber ero. spacer10
Hoc satis est. Atque efficies quoque caetera et ut vis,
spacerDum pius, impietas dum sciet esse Deum.

31. FASTUS EX RE QUAVIS

En mihi displiceo. Placeo mi hoc nomine, fastus
spacerForsan abest, fastus hinc venit ansa mei.
Quas non invenies, ventosa superbia, causas,
spacerSi quoque fastus adest hinc, quia fastus abest? red

32. IN MORBO red

Lux et interdiu remittebat morbus, noctu vero affligebat.

Nox fera terrorem ingeminat, mortemque minatur.
spacerTu, Deus, auxilium, lux mea, luce refers.
At tibi, et in tenebris Erebi inconcussa potestas.
spacerO etiam hic vires assere, magne, tuas.
Et facies: reddesque piis patriaeque, tibique spacer5
spacerSalvum, sive solo seu potiore polo.

33. IN EODEM

Tune draco scelerisque mei, scelerisque parentum
spacerMole gravis, tristi, tristia bella cies,
Atque Deum in partes trahis, ultoresque dolores
spacerEt morbum et mortem, durus, utramque tonas?
Incassum. Neque enim facies nostri ista parentis, spacer5
spacerQualem, pacato iam videt ore, Sion.
Hoc duce (pone minas, et nil nisi inania regni red
spacerNomina, post regni sceptra subacta tui)
Et scelere, et morbo invito, et quocunque dolore,
spacerMorteque, teque, altus sydera in alta ferar. spacer10

34. DE CONIUGIO CUM B. I.

Rumpere, livor, et oblatra. Mihi corda manusque blue
spacerSunt sociata polo, sint sociata solo.

35. NON MIRANDUM

Quod mare, quod vitreo Iordanis constitit alveo,
spacerNil miror, domino paruit unda suo.
Et stantem, et refugum converso tramite solem
spacerNil moror: domino paret et ille suo.
Miror mirari haec hominem, et vix credere, quodque spacer5
spacer Non etiam domino pareat ille suo.

36. TACITURNITAS

Pauca loquor, non quae commendat gratia, non quae
spacerPondus habent. Nec sum, nec putor esse Cato. blue

37. INDIGNUS

Phoebus abest? Nec Pallas adest, nec munere Mavors
spacerInsignis, linguae suadave blanda meae?
Nil meritum nimio si me effert aula favori red
spacerPronior: haud decorat, illam ego dedecoro.

38. CALENDAE IANUARII blue

Inscius, aut absens Iani, pro more, Calendis
spacerQuod dederim grati pignora nulla animi
Non fors, quanquam et fors. Etenim, si vera fatendum est,
spacerFors nostri indicium pectoris illa fuit.
Simplicitas me nuda iuvat, mihi pectus apertum. spacer5
spacerIlle homines ludit fraudibus, arte, dolis.

39. DE EODEM blue

Quid mihi cum Iano? Monstrum ille, atque odi ego monstra:
spacerIlle bifrons. Simplex frons animusque mihi.

40. DE EODEM

Das, sed ut accipas. Hoc non dare. Vel dare si sit,
spacerIane, idem dicas accipere esse dare.
Idem largus avarus, et idem dives inopsque
spacerSic. Nam qui sic dat, plus capit, optat, habet.

41. DE EODEM blue

O cui sinciput occiput est, qui claudis et annum
spacerUna aperis, bellus ianitor atque deus,
Iane, libet si sic ludendo nomina rerum
spacerVertere, et arbitrio verba rotare tuo,
O cito Tarpeias procul hinc fuge cautus ad arces, spacer5
spacerEt dato vel Romae vendito verba tuae.
Aut aliquis frontem iratus tibi frangit utranque
spacerSanatam, exemplis dicet et esse tuis.

42. AD IO. METELLANUM CANCELLARIUM blue

Non ego me, et si qua est mea vis, industria, si quis
spacerCorporis esse usus ingeniive potest,
Dem tibi? Dem per te patriae, patriaeque parenti,
spacerCui patria, et patriae se dedit ipse parens?
Nusquam se potiore loco positum ille fatetur, spacer5
spacerEt posuisse queam me potiore loco?
Experta illa, fidesque tua, et prudentia quae sit,
spacerExperta ingenii flumina quanta tui.
At geniusve, fidesve, at nostra industria, si qua est,
spacerCorporis aut usus, si quis, et ingenii, spacer10
Seu tibi, sive etiam patriae, patriaeve parenti,
spacerVelle meum, specimen me dare posse tuum est.

43. VOTUM

Cui se iura et consilii vis publica, cui se
spacerDat regis, regni, relligionis onus,
Tanto oneri agnoscant unum te haec secula, et unum
spacerPostera mirentur secla fuisse parem.

44. DE EODEM ET FLAMINIA CONIUGE blue

Prima viri et propria est si laus placuisse maritae,
spacerPrima si uxoris laus placuisse viro,
Te nusquam melior, nec cum meliore, maritus
spacerConiuge init casti foedera sancta thori.
Fallor? An hic seros concors amor ibit in annos, spacer5
spacerPosthumus, et patrios aequet honore rogos,
Ut thoro (an et thalamo?) laudem assectetis eandem
spacerNate, nurus: patris hic aemulus, illa socrus?

45. AD NOVAM NUPTAM blue

Virgo, rudem quod te, nec dum ullum expertam Hymenaeum,
spacerHaec sua primum mittit in arma Venus, red
Quid trepidas? Certam non haec spondentia mortem
spacerPraelia. Degenerem pone, Isabella, metum.
Quin etiam in dubio non est victoria. Nec te, spacer5
spacerSed sua colla tuo subiicit ille iugo.

46. IOHANNA LEO, ANGUSIAE COMITISSA blue

Celsi oris decus, et radiantem frontis honorem,
spacerEt bene quas possent sceptra decere manus,
Dulcia caelestes imitantia lumina flammas
spacer(Lumina vel Phoebo vel Iove digna coli),
Et quas praeterea formoso in corpore dotes spacer5
spacerAppelles docta duceret in tabula, red blue
Dum mediam incedis stipata, Iohanna, per urbem,
spacerEt trahis ad vultus lumina cuncta tuos,
Viderat Hesperiis vectus Getulus ab oris, blue
spacerAtque aliquam e caelis est ratus esse deam. spacer10
Ut genus et nomen didicit, suspirat, et ergo
spacer“Tam dulces,” inquit, “terra alit ista feras.
Africa dum tales ferat olim nostra leones,
spacerQuot volet, et tigres, et fera monstra ferat.”

47. AD EANDEM

Te genus, ingenium, fortuna, et forma, Hymenaei,
spacerEt gemina ingentum digna patrum soboles, blue
Te faciunt multorum et spes et vota beatam,
spacerObsequium, sermo, scriptaque, pene deam.
Vere eris, haec et te, si recte agnoscis, et illum, spacer5
spacerQui dat, quique aufert munera tanta, Deum.

48. AD EANDEM

Ingenio Pallas, facie Venus aurea, Iuno
spacerMaiestate pari, frontis honore pari:
Quisquis is est cui tot submittis numina, Martem,
spacerPhoebum, illique Iovem vix facis esse pares.
Hinc ergo invidiae causa est vel maxima, nulli spacer5
spacerQuod sortem invideat scilicet ille parem.

49. AD ALEXANDRUM LYNDESIUM ILLIUS MARITUM blue

Quod te divitiis amplissima regis amici
spacerDextra auget, cunctis accumulatque bonis,
Quod tua blandus amor tam dexter vota secundat,
spacerQuod beat optatis aurea Iuno thoris,
Tantorum tuleris, quod spem, quod vota procorum, spacer5
spacerSpe forsan, votis, et potiora tuis:
Sive est virtutis, virtus adolescat, ut anni,
spacerDum magnum priscis nomen adaequet avis,
Sive est fortunae, hunc servet fortuna tenorem,
spacerAtque in te mores exuat illa suos. spacer10
Hoc tibi vix rebus temere indita nomina spondent,
spacerSpemque fovent. Fallax an rear omen habent?

50. AD IO. METELLANI ILLUD EXTEMPORANEUM INTER LUDENDUM blue

Fortunae patienda tibi ludibria, namque
spacerHaud cuiquam ex animo cuncta venire solent.

51. ITEM EX TEMPORE

Tu quoque, quem nunc blanda fovet, mutabilis an sit
spacerNe dubita, et torvum pone supercilium.

52. AD GEORGIUM DUGLASIUM, TRADUCTO BOETHIO DE CONSOLATIONE blue

Carmina sive canis, sunt carmina Apolline digna,
spacerSive libet numeris solvere metra suis,
Mellea verba fluunt, quae nec Cyllenius ipse blue
spacerCorrigere, aut possit carpere livor edax. blue
Haec duo tam dextre cum iungas numina in unum, spacer5
spacerEt solus praestes quicquid utrunque potest.
Non te ego praetulerim iudex satis aequus utrique red
spacerUt mihi sis Phoebus, sis mihi Mercurius?
Non te ego praetulerim iudex satis aequus utrivis,
spacerMaiorem ut Phoebo Mercurioque mihi? spacer10

53. AD EUNDEM ET MARGARETAM SOROREM

Ingenium vobis vultu natura benigno
spacerContulit, et forma vincere posse deos.
Et lepor, et roseis sedem posuere labellis,
spacerCum blandis blandae Pieriis Charites.
Foelix o tali nimium germane sorore! spacer5
spacerEt foelix tali tu quoque fratre soror!
Si dignis vos iungat hymen, Iunone secunda,
spacerFoecundet vestros et Cytheraea thoros, blue
Tali ego coniugio genitos, aut gignier orbi
spacerPosse iterum Musas crediderim et Charitas. spacer10

54. AD FRANCISCUM WALSINGAMUM blue

Musarum cultor, verae pietatis amator,
spacerPraesidium, portus, dulce patrocinium,
Quod tibi te, et tanta dignum pietate precamur?
spacerQuae fuerint meritis consona vota tuis?
Namque et opes, et quos vulgus miratur honores, blue spacer5
spacerEt semper magnis otia spreta viris.
Quamvis larga manu blanda fortuna ministret,
spacerSunt animo tamen haec inferiora tuo.
Haec alii sitiant stulti, atque habeantur ab istis,
spacerNon habeant. Haec tu non habearis habens. spacer10
Pieriasque colas cura potiore Camaenas, blue
spacerPieriis et sis tu quoque cura deis,
Quaeque manet maneat, seros et perstet in annos:
spacerGrata tibi pietas, et pietatis amor.
Sis illi profugae, cunctis licet exulet oris, spacer15
spacerPraesidium, portus, dulce patrocinium.
Sit tibi, qui terras, qui caelum numine firmat,
spacerQui regit immensi flumina vasta maris,
Quanta hominum est maior divina potentia, maius
spacerPraesidium, portus, dulce patrocinium. spacer20

55. AD EUNDEM

Cum tibi relligio curae, sacraeque Camaenae,
spacerNil Musis, nil sit relligione prius.
Quis te non patrio colat atque observet amore,
spacerCui gratae Musae, grataque relligio?
Certe ego ni patrioque colam et te amplectar amore, spacer5
spacerDum tibi erunt Musae charaque relligio,
Tunc me nec dignum fatear sacrisve Camaenis,
spacerNec qui sincera relligione fruar.
Sic mihi fas semper sacras coluisse Camaenas,
spacerSic liceat vera relligione frui. spacer10
Saevaque mors potius properatos finiat annos,
spacerQuam non sincera relligione fruar.

56. AD ANNAM REGINAM SCOTORUM blue

Nata, soror, coniux regis, mox maxima regum
spacerMagnorum, regni mater et alma tui,
Tot titulis ingens, mordacique area lata
spacerInvidiae, haud ullis invidiosa tamen.
Haec mihi materies olim famae ampla. Sacrabit spacer5
spacerTe coelo aquaevam, syderibusque poli.

57. AD LARGUM, ANDRAEAE HUNTERI NOMINE, LUSUS

Non mihi cum largo lis est, angustiam at ipsam
spacerQuem potius dicas, quippe tenax adeo est.

58. AD OBTRECTATOREM

Quid, nasute, nimis carpis mea carmina? Non si
spacerEsse potes Naso, tu potes esse Maro. blue

59. AD QUINDECIM-VIROS blue

Tertia iam canis instat fervoribus aestus,
spacerIam posuit canas tertia bruma nives,
Ex quo, lata licet pro me sententia, litis
spacerHydra, renata velut funere, vivit adhuc.
Virtute Herculea, Styge natum tollite monstrum, spacer5
spacerEt tandem invisae taedia lenta morae.
Stat fixum hoc, utcunque revixerit. Haud sine vestra
spacerVivere labe potest, haud sine laude mori.

60. AD N. COGOMENTEO REGEM, LUSUS blue

Demiror, quod rex dicis minus aequa, facisque:
spacerDicere nam reges et facere aequa decet.
Nil miror, quod rex dicis minus aequa facisque:
spacerNomine rex tantum es, munere causidicus.

61. AD IACOBUM REGEM blue

Te fors, te Phoebus Pallasque agnoscit alumnum,
spacerCertatim donis accumulantque suis.
Quo me nec Phoebo dignatum aut Pallade? Quemque
spacerSors rotat, et saeva versat iniqua manu.
At simul annueris, nec Pallas iniqua, et Apollo spacer5
spacerDexter erit, positis forsque sat aequa minis.
Tum neque me Phoebo, nec me inservisse pigebit
spacerPalladi, et officio percoluisse pari.
At fors tota licet promptis ruat obvia gazis,
spacerPellax: haud famulum fecerit illa suum. spacer10

62. AD N. blue

Sive tibi assiduis laxata negotia curis
spacerDant requiem, et curis otia grata piis,
Sive Dei antistes solio intonat acer ab alto,
spacerEt duce cum Stygio, cum Styge bella gerit,
Abditaque ingratis pandit mysteria seclis: spacer5
spacerEt citat aptatos ad sua verba locos,
Te Tacitum volventem, et scrutantem, atque notantem, spacer* Tacitum histiogr.
spacerSignantem, et digito singula dicta tuo
Vidimus. Ut vero vota et concepit, et illi
spacerIam populus socias iunxit in astra preces, spacer10
Continuo huc raptum obstupui, manibusque, oculisque
spacerTensis, tensa, animi pignore, voce tui.
Haecne latere potest pietas hominesve Deumve?
spacerHaecne inhonorato mersa latere loco?
Non latet. Ergo et nunc merito te tollit honore spacer15
spacerNumen, et evectum tollet in alta caput.
Tantum qua coepisti ire ingens perge. Deusque,
spacerNe dubita, atque homines praemia digna dabunt.

63. VIRTUS A DEO blue

Humia bellatrix gens et Mavortia vere
spacerPectora, vis vestri praesidiumque soli,
Vos, neque tentato dubii certamine Martis,
spacerTergare dare, et turpi linquere signa fuga,
Indecores vobisque atavisque! Huc pristina virtus, spacer5
spacerHuc priscum decus, huc gloria celsa cadit?
Hoc incuria, et hoc potuit temerarius error?
spacerEt nimium nobis fidimus! Ulla viris
Virtus scilicet est, coelo ni missa supremo
spacerAdvenit? O verte huc utraque turma animum. spacer10
Ni facitis, ruit ista superbia, vindice caelo
spacerDans luctum et labem forsan utrique parem.

64. DEUS PARVIS ADEST

Nox erat, et placidae componens membra quieti
spacerPraebueram solito fessa labore thoro,
Cum levis atque levi primum certamine adortus
spacerDente cavo coepit sollicitare dolor.
Negligo, et invito certo dare lumina somno: spacer5
spacerAt pernix oculos fugerat ille meos.,
Et pudet exiguo tam saevi ex hoste doloris,
spacerEt modo crescentes spernere pugno minas.
Hoc magis exardescere spretus, et acrius instat
spacerSe maior, vires ingeminatque suas. red spacer10
Iamque ferus, iamque immanis, cruciatque coquitque
spacerEt rotat, et toto versat agitque thoro
Indignantem tamque in ferrum atque arma ruentem,
spacerSi ferrum auxilium ferre vel arma queant.
Eruere ima iuvat laceratis ossa medullis, spacer15
spacerSive manu medicum, forcipe sive fabrum.
Sed longe medicae manus, longeque tenaci
spacerForcipe qui posset eruere illa faber.
Ringor, et huc illuc partes convertor in omnes,
spacerAtque solum, atque agili pervolo mente salum. spacer20
Sed neque terra salumve, nec humidus aer, et orbis
spacerIgneus, optatam nec tulit aether opem.
Quid faciam? An magni solium sublime tonantis
spacerSollicitem, et parva numina prece?
At iubet. Ergo vix primis sonuere labellis spacer25
spacerMurmura, et exili perstrepuere sono.
Ille fugit, tenuesque evanuit acer in auras
spacerIlicet, et cunctus deserit ossa dolor
Miranti, palmasque ad sidera celsa ferenti.
spacerSic agis? Et parvis, maxime, rebus ades? spacer30
Te sine non veniant mihi parva, haud maxima. Sed nec
spacerTe sine, quod tellus, quod tenet orbis, amem.

65. GEORGIUS HUMIUS WEDDERBURNIUS ATAVUS, QUI AD MILLERTONEM CELEBREM ILLAM PUGNAM PUGNAVIT blue

Vallas erat insignis ille dux qui omnes Anglos tota Scotia exturbat tempore Eduardi primi Anglorum. red

Fulminei decus invictum generose Gradivi,
spacerO heros priscis aequiparande deis!
Martia quo nullo plus se iactavit alumno
spacerMercia, maiori nec canit ore ducem, red blue
Seu rapis hastatas tecum in certamine turmas, spacer5
spacerEt confers signis signa, virosque viris:
Sive minax procul ense micas metuendus et hasta,
spacerAtque levi tentas praelia prima manu.
Ausa fuit Vallae, poterit componere Marti
spacerFama, volet meritis si dare iusta tuis. spacer10

66. DAVID EIUS FILIUS, QUI AD KELLAM blue

Dum te, fas contra et puri pia iura duelli
spacerConfectum et doleo et vindico, magne pater,
Kella pium, nec degenerem me vidit, et author
spacerQuisquis erat merita gaudia morte luit.
Umbria non, nonTina tuo te funere iactat: spacer5
spacerExpetii, et poenas hostica terra dedit.
Obstiterit vivi tua gloria. Mors tua causam
spacerPraebuerit famae materiemque meae.

67. IDEM, CUM AD FLUIDONEM, PROFLIGATIS QUI CONTRA STETERANT, AD REGEM PROPERAT, UBI UNA CUM FILIO NATU MAXIMO INTERFECTUS EST red blue

Proelium hoc incidit in annum 1515. Buch. lib. 13.

Huc, huc, o socii, victricia vertite signa:
spacerHac decus et virtus, hac patria alta vocat.
Per vos! Per dextras, et nuper fortia facta,
spacerPer, si qua est, sanctam regibus usque fidem,
Rumpite et hanc aciem, mediasque incurrite turmas. spacer5
spacerQuo fugis? Hic arma, hic hostica signa vide.
Linquere men’ potuisse ruentem in praelia regem? red
spacerO genitor, nulla hoc nunciet umbra tibi.
Debueras superesse tamen mihi, nate. Mori stat
spacerUna. Haud invideam hoc iam tibi, vix doleam. redspacer10

68. DAVID AVUS red blue

D’Arsius red nobilis Gallus ex Delphinatu, red vulgo de la Basti red dictus, cuius consiliis prorex Alessandrum Humium familiae principem capite multaverat. Hunc postea David Humius Wedderburnius ad ulciscendam Alexandri caedem interfecit, caputque abscissum supra Humium arcem loco conspicuo affixit 1 Kal. Octob. 1517. Post ad 11 Kal. Aug. capita Alexandri et Guillielmi fratrum portae inferiori Edinburgensi ubi affixa erant detraxit. Vide. Buch. lib. 14. red

Externi iuga servitii dum Darsius urget red
spacerExterus, idque sedens plebsque patresque fremunt
Amissum decus imperii, vilescere gentem,
spacerVirtutem, priscos et cecidisse animos,
Agmine turgentemque, irasque minasque vomentem spacer5
spacerIngressus parva praelia magna manu:
Et verti, et fudi, et vici: caedemque piavi
spacerCaede illa, et manes, Humie magne, tuos.
Patria quid debes, mihi quid domus Humia, vestri
spacerArbitrii es. Non est dicere velle meum.spacer10

69. GEORGIUS HUMIUS PATRUUS IN PRAELIO AD MUSSELBURGUM CAESUS IN ANGUSII AVUNCULI ACIE red blue

Erat hic Angusius comes qui ad Musselburgum pugnavit Sept. 10 anno 1547, frater uxoris Davidis Humii qui Darsium interfecerat et avunculus Georgii in acie eius occisi.

Dignum utriusque atavis dum me tibi, avuncule, testor,
spacerAuspiciisque ineo praelia dura tuis.
Occubui primae spes ingens flore iuventae,
spacerHaud minor excelsis forte futurus avis.
Vita brevis vetuit, mors praestitit. Aequior illa: spacer5
spacerQuid refert paucos si venit ante dies?
Parce, parens, lachrymis, et patrem et cerne maritum, blue
spacerNon paris indignum, non paris indecorem.

70. DAVID HUMIUS, PATER blue

Tu quoque post cunctos, genitor charissime, sed nec
spacerPost ullos merito commemorande mihi,
O decus, o seri rarissima gloria secli, red
spacerQuem Pietas, priscus Candor, et alma Fides,
Nudaque Simplicitas, et caelo Astraea relicto bluespacer5
spacerDignatae exoso sunt coluisse solo!
“Discite, et in seros, nati, transferte nepotes,
spacerSic sapere, exemplo et vivere velle meo.”

71. IDEM blue

Quam bello mihi prompta manus Swintonia dicat, blue
spacerDum versos Gallos vidit, et illa equitem
Scotorum, exultare, instare in terga catervas red
spacerHostiles, sed nec iam fuga tuta foret.
Atque aliquis, res excisas, tot millia morti spacer5
spacerTradita. Se elapsum, vix quoque, narrat, equo.
Ne foret adsum acer, meque, hastatasque meorum
spacerObiicio turmas, eripioque neci
Atque fugae turpi cunctos. Si prisca daretur blue
spacerCivica, quotta mihi digna corona venit? spacer10
Sic alias non degenerem me Tueda videtque
spacerAnglia, sic dextra hac me meruisse mori. blue
Sat, patria, obtuleram vitam tibi. Parcere Mavors
spacerMaluit, et (patriae mitior) alma quies. red

72. AD JOHANNAM SOROREM LANGTONII BARONIS UXOREM blue

Mortua est illa 1590. Hoc epigramma 36 post annos scriptum est.

Quas tibi fraternas lachrymas tuus ille propino
spacerFrater, inexhausti pignus amoris habe.
Inter tot quamvis charas, mage chara, sorores,
spacerForsan et vita charior usque mea,
Quamque ego vel natam, vel possem dicere alumnam, spacer5
spacerCredere consiliis, cedere sueta, meis.
Nunc etiam seros quatiunt suspiria canos,
spacerEt redit ad nomen luctus inane tuum,
Et redeat nostro causa haec aeterna dolori.
spacerO semper gemitu mors memoranda meo. spacer10

73. AD JOHANNAM HALDANUM GEORGIUS HUMIUS BARO WEDDERBURNIUS MARITUS blue

O oculis pulchra una meis, una optima coniunx,
spacerUna animo et genio digna placere meo,
Dum formae probitas, probitati rara venustas,
spacerDecertant, satus hinc, hinc mihi natus amor.
Inde thorus, nullisque thori violata querelis spacer5
spacerFoedera, pax concors, hinc mihi mansit amor.
Velle eadem, et nolle, et laetari, et docta dolere,
spacerObsequiosa ut mens, officiosa manus,
Et mite ingenium, et caelorum conscia virtus,
spacerCelsa Dei spirans, hinc geminatus amor. spacer10
Iam vultu soboles, iam moribus aemula matris
spacerDelitiae cunctis, hinc mihi crevit amor.
Crescat adhuc, crescetque aeternum, altoque sedebit
spacerPectore, dum et caelo consociatus eris.

74. IDEM GEORGIUS WEDDERBURNIUS FRATER AUTORIS MORTUUS ANNO 1616

Vivo prima Sion, morienti maxima cura, spacerspacerspacerspacerspacer* Ecclesia Scoticana.
Magna Sion, * et pulchra eadem praelata puellis blue spacer
Omnibus una olim formosior omnibus una.
Orbis honos et delitiae, regina sedebat
Aspectu veneranda suo, regique viroque red spacer5
Praescripto ornatu veneranda vel hostibus. At nunc
In sorde, in squalore, irrisa, ac spreta, suique red
Dissimilis. 1.) Famulis famula, atque ignota suis, nec redspacer1. Episcopis a quibus libertas oppressa ipsi
Cognoscenda aliis. Quanta haec iniuria, quamque bluespacerspacervidebatur, licet falso. blue
Consensu haud firmanda bonorum, quod potui unum spacer10
Testatus patribusque palam, 2.) regnique vocatisspacerspacer2. Perthae anno 1606 in parliamento, in quo
Ordinibus, regni et proregi et praesidi, et ipsis bluespacerspacerepiscoporum authoritas confirmata.
Praesulibus, ne quod fiebat seu tibi fraudi,
Seu nobis foret, et ne libertatis avitae
Libaret quicquam. Moriens iam testor eandem spacer15
Stare mihi mentem tibi, cui vix ingemit ullus, blue
Congemo, in auxiliumque voco coelique, solique
Tractantem fraenos, et nutu cuncta regentem.
spacerProxima cura est Scotia, Scoto-Britannia, duplex
Iam patria, et patriae duplicis 3.) pater unicus (o! sis spacer20 spacerspacer3. Iacobe rex.
Aeternum, et seros teneant ea vincla nepotes).
Quam volui vobis etiam inservisse! Vetarunt blue
Fata, tamen mentemque meam sensistis, et estis blue
Tu testis, 4.) Barwice, et tu, Carlele, coire spacerspacerspacer4. Cum esset praefectus limitis orientalis.
Publica turbatae satago dum vulnera pacis, spacer25
Regnorum Scotique, Anglique (Britannia quae nunc,
Faelix circumplexa sinu, fovet, amplior uno)
Associoque operam. 5.) Dunelmensi, unus ab Angla spacerspacer5. Episcopo Tobiae Mathaeo.
Parte superstes adhuc coeli qui vescitur aura,
Et titulis, mitraque Eboraci insignis opima, spacer30
Hic pietatis amans, pacisque, et comis, et inde
Mi charus, collega bonus, testisque fidelis red
Quae tulerim, quae praestiterim satis omnia novit
spacerNec me aliud tulit ad quaesturae munera, quam te blue
Ut colerem, rex magne, mihique industria si qua spacer35
Forte foret, tota illa tuos sudaret ad usus,
Usus, quos geniusque mihi, ratioque recocta,
Et sophia et sophiam supra divina subegit
Rebus sic praeferre meis. Tu Mercia saltem blue
(Caetera si sileant, atque in peiora retortis spacer40
Omnibus, invideant) testis quam publica cura
Quanti constiterit semper mihi. Nec tamen aut res
Privata est neglecta: ampli patrimonia census,
A magnis transmissa atavis non segnior auxi,
Ipse ample, ni me statu excepisset iniquo spacer45
Aula (haud aequa bonis usquam) indignata fidelem,
Ceu monstrum, quaestorem. * Ergo luo spemque fidemque spacer* Nam quae in regis
In patriam, patris et patriae communis amorem,spacerspacerfamilia alenda insumpserat, ipse
Et recte consulta gemo. Prudens, piusque, et spacerspacerspacerspacerexolvere coactus est.spacerspacerspacerspacerspacerspacer
Innocuus, nocui poenas fero, damnaque praesto spacer50
Publica privatis nummis, et praedia vendo
Ipse mea, et quod nec credor peccasse, rependo.
Nil queritor. Sic (quem proavorum vis sanguine fuso
Testata est) mihi translucet patriaeque Deique,
Regisque, et virtutis amor. Nec degener illis, spacer55
Qua pax alma sinit, vixi, atque in morte recumbo. blue
Haec ego, nate, tibi, charae charissima proles
Coniugis et spes una domus, monumenta relinquo.
spacerAude animum in veras virtutes ducere, et ipsam
Imprimis pietatem, et sordes credere terram spacer60
Et terrena aude, summum dum scandis Olympum
Caelestes visure choros, et maxima rerum,
Aeternum aeterna mecum dum sede quiescas.

6. Erat quondam regiae domus quaestor (controlleur vulgo vocant).

75. MARGARETA HUMIA DAVIDIS WEDDERBURNI NEPOTIS UXOR AD SOCERI ILLUD QUO DICEBAT NULLAM UNQUAM DOMINAM WEDDERBURNI MALAM, HAEREDEM PEPERISSE, MORTUA ANNO 1619 blue

Corpore casta, animo pia, et obsequiosa marito,
spacerPulchra, et foecunda: haec gloria magna, socer.
Intemerata domus, sic stat fortuna: nec inter
spacerTot dominas dicar degenerasse bonas.
Stet forma, nec sit mihi quae successerit impar.
spacerSeu tibi, vir, coniunx, seu tibi, nate, precor. spacer5

76. MARGARETA HALDANA E SORORE ISABELLA NEPTIS, IOANNIS HALDANI BARONIS VALLAQUILII FILIA, ET IACOBI SOROR, IOHANNIS HUMII BARONIS BLACADARII UXOR, OBIIT ANNO 1623, OCT. 11

Non ego te, neptis, meritam laudavero, pulchra
Vallaquilae domus, Wedderburnaeque propago,
Haldanaque* Humiaque,** avia et dignissima tanta spacer* Patre ** Matre
Iohnstona (quos nulla satis laudaverit aetas)
Et morum probitate, animi et candore, fideque spacer5
Et vera pietate? Et quae (gratissima cunctis)
Laudatur bonitas, et amato coniuge gaudet
Castus amor. Te fama canit ditumque inopumque,
Te laudant, tua facta, et factis consona vulgi
(Factorum testis verax) vox. Te famulique, spacer10
Et coniunx, et coniugis undique amici
Nutriti cultique. Oculos circumfer, et ipsos
Aspice, perque domum, perque atria vestibus istis
Fulgere — qui dubitas? — et tanta insignia cerne:
Quam mulier prudensque sagaxque, et strenua, fruga spacer15
Tota, domum regere, et quam mater sedula natos
Instruere exemplisque praeire salubribus, omni
Qua cluit ulla usquam muliebri laude decora.
spacerQualem pinxerunt divina volumina, magni
Dictamen Schelomonis, et alto praetulit auro. bluespacer20
Auroque et gemmis, cui vir confidit, et unam
Laudavit morientem, et cunctis praetulit unam
Laudes ingeminansque, gemensque, et pectore ab imo
Vera nimis vere duxit suspiria, et orbum
Se simul et natos dixit, mediaque peremptum spacer25
Parte sui cecidisse adeo, monitrice fidelique
Hortatrice omnem ad virtutem et laude perenni
Quicquid erat dignum. Cui te componeret? Anne
Dorcae ipsi? Anne aliis quas unquam fama sacravit blue
Foeminea? Et quae verba satis te digna, tuisque spacer30
Quas de te grates ageret, dubitansque querensque
Nec faciens satis ipse sibi, quum plurima dixit.
Plura tamen dicturus, et undique quaerere qua te
Et vivas supra, functasque in sidera tollat.
Mitem, morigeram (dos haec uxoria sola spacer35
Si non est propria, est at maxima) tam sibi luget
Amens sublatam letho. Tamen et sibi gaudet
Vixisse olim una, quod nunc quoque iunctus in ipsis
Vivat adhuc natis communibus, hoc sibi solum
Solamen ducens, quod tu mortalia linquens, spacer40
Regna poli potiora aeterna in pace petisti.
spacerHoc quoque quod per te domus est suffulta mariti
Nutansque inclinansque, etiam dare certa ruinam
Ni (faelix) intervenisses: fata dedere,
Laudis pars sed magna tuae est, sic fata dedisse, et spacer45
Hoc decus indulsisse tibi. Maioribus ergo
Proles tam digna, et faelix accede, tuosque
Inserere in titulos, consorsque adiungere (si quid
Hoc iuvat, et cordi est, et habent praeconia laudem
Optandam viventi ullam caelove receptis), spacer50
Et mea si tantum pollens in carmina vires,
Semper honos, laudesque tuae, nomenque manebunt.

77. IACOBO HALDANO BARONI VALLAQUILIO, SIVE GLENEGLISIO EX SORORE NEPOTI AUTHORIS, OBIIT 1624 blue

Te quoque, chare nepos, necdum vertente, sorori
Iunctum, anno fas flere mihi est, animumque et amorem
Testari et gemina geminatum morte dolorem.
Tu laudis, fateor, nostrae non indignus, omnes
Quem noti ignotique fremunt, laudantque, gemuntque. spacer5
Hic magno sonat ore pium, vocat ille pudicum,
Miraturque aevo hoc, vegetaeque in flore iuventae
Castum bis ternos annos in caelebe vita
Egisse, ex quo chara ruentia lumina coniunx
Clauserat et sanctos moriens abrupit amores. spacer10
Hic hominem frugique et amantis fratris amantem,
Non minus atque sororum, et amicis dicit amantem
Munificum larga et fundentem munera dextra,
Veracem hoc ringente aevo, iustique sequacem,
Recti promissique invita fraude tenacem. spacer15
Haec alii. Mihi sed liceat gaudere, sub aevo
Primo haec praesagisse olim, votisque petisse
Te patris matrisque, aviarum utrinque, et avorum
Venturum decori eximio natum atque nepotem.
Nunc eadem exopto, similem tibi se tua proles spacer20
Exerat, et patriis veniat virtutibus haeres.

78. BARBARA IOHNSTONA UXOR OBIIT ANNO 1619, MENSE IUN. 24THEAGRI, SEPULTA IN OPPIDO DUNS * PATRIA IOHANNIS DUNS SCOTI SUBTILIS red blue

Duns patria Iohannis Duns Scoti subtillis. Prope hanc urbem est familia antiquissima sed parum opulenta ex qua Scotus subtilis originem ducit. Omnes enim huius familiae cognomen sortiti, Guilielmus Duns, Robertus Duns. Petrus Duns &c.

Postquam extrema minata mihi, nataeque minata
Saeva meae, vidit mors expectare supremum
Intrepidos ictum, subamarum risit, et ensem
Deponens, “frustra hoc vobis, dabitis mihi poenas
Maiores,” inquit. “Scio qui moriatur uterque, spacer5
Quamvis vivus adhuc.” Et te (charissima coniunx)
Cum dicto incautam, nec quicquam tale timentem.
Incautis nobis, nec tale timentibus, acris
Aggreditur, simul et sternens inopina dolore
Infando, curisque ferisque doloribus implet spacer10
Attonitos penitus sensus. Non terra, nec aer,
Non lux iam sine te placet. O mihi sola voluptas!
O anima! O quaecunque homini iucunda! Supremum
Nec dixisse vale licuit. Men’ deseris? Haec spes,
Huc tua vota caduntque mea? At nec cernere nati spacer15
Seu thalamos seu quaeque piae pia praemia, largi blue
Larga Dei sperata, petita utrique? Nec in me
Si quid adhuc pater ille boni indulgebit (in uno
Sperantem, penitusque animum, penitusque locantem,
Omnem arbitrio submittentem) bonus, atque spacer20
Iam tandem miserans caelo demittet ab alto,
Quicquid erit minus hoc veniet mihi dulce, quod una.
Non frueris, gaudesque Dei dum cernis honorem
Optatum, precibusque tuis lachrymisque petitum,
Vivendique unum sincero pectore finem. spacer25
Aut an vana trahunt, et adhuc graviora supersunt
Obruitura caput mala queis te praeripit, hostis
Dum gratis insultet mihi spemque irridet inanem,
Iactatam in Iehova toties, quo nil gravius quit
Esse piae menti? Da quod, pater optime, cunque spacer30
Ipse voles. Tantum testis sis magnus, habere
Non me aliam mentem, non altera vota, sed uni
Fidere, ab uno te totum pendere, nec usquam
Aut petere, aut curare aliud: nec posse dolere,
Dum tua per totas fulgescat gloria terras. spacer35
Tolle mei mihi dimidium, dederas bonus illud
Ante mihi. Memini et semper meeminisse iuvabit,
Et dabo perpetuas non ficto pectore grates
Donique, usuraeque tot annos. Pignora tolle red
Chara nimis tali de coniuge (grata dicarat spacer40
Ipsa tibi haec tua dona quibus gaudebat, et in te
Versa oculos figebat ovans, et imagine tanta
Delectata quiescebat) vis iugera terrae
Quantulacunque, tui superique monentia caeli? blue
Nomine erant solo hoc mihi dulcia. Vis bona? Vis rem? spacer45
Vis famam doctique bonoque? Ac praemia vere
Sectatae virtutis, et in contraria versa?
Vis probris satiare animum? Vultumque pudore?
Vis figuli ruptum dare vas, cui reperit usus blue
Nulla sagax hominum, solersve industria? Vis et spacer50
Insultanti adeo ludibria ponere mundo,
Spernendum famulisque aliis, inimico et amico?
En venio, preme, punge, et sterne, et protere pessum
Da pedibus, tergumque feri, pectusque caputque.
Stringe ensem atque altum attollas, iuguloque reconde, spacer55
(Tantum tolle simul miseri peccata nocentis )
Confidam tamen, et supplex venerabor, agamque
Clementi grates, animi satur, et fruar aura
Fastidita alias, dum vitam suggeris, et cor
Exultans hilari motu laetabitur. Ergo spacer60
Fallere mors: vivi haud morimur, sed mortua vivit,
Et nostro aeternum grato sub pectore vivet,
Dum vitae, dum lucis erit mi usura superstes.

79. EADEM blue

Non ego te parili memor amplexabor amore?
Non ego te parili gratus complectar honore,
Atque tuas merito celebrabo carmine laudes?
Barbara, dulce mihi semper, semperque futurum
Dulce mihi nomen, sancto quam foedere lecti spacer5
Longus iunxit amor decimum dilatus in annum
Et quartum, dein ter denos duravit in annos
Et sex iure thori, tanti suavissimus aevo,
(Illa Dei bonitas, nec grates immemor usquam
Non reddet mea mens) satius quem haud ceperat ulla spacer10
Tam longe usura. Quippe in qua vera reluxit
Inque Deum pietas, et amor sacer, inque parentem
(Certa illi quodcunque iubet parere) virumque
Vtrumque, et vivum et functum, atque in pignora utrique
Progenita, huic binas natas, illi totidem ter spacer15
Natos, atque unam natam. Ni maxima laus haec
Quod (qua mortali rarissima contigit ulli) red
Privignam placuisse novercae: ipsisque novercam
Privignis? Quod utrique aeque placuisse marito? red
Quid quod amata et amans septenum mansit in annum, spacer20
Pura domi virgo. Quod patri (mitis) amore
Ipsa suo cesset: patrisque, virique soluta
Cum vinclo foret, imperiis tamen illa paternis
Bis binos iterum sese subiecit in annos
Maesta, expers thalami, placito non cessit amori, spacer25
Donec et is patri placuit, tardamque morantemque
Impulit increpitans ultra. Faustumque precatus
Accito genero castis amplexibus, ipse
In gremium dedit exultans, lachrymisque madentes
Siccavitque genas miserans, et lumina tersit. spacer30
Dicite, foemineum genus, atque agnoscite, si quid
Tale usquam fecistis amantes? Et, male livor,
Da meritam laudem, sexumque hunc cum petis omnem
Excipe queis meliore luto praecordia fatum
Finxit, et exorti virtus signavit honore. spacer35

80. AD EANDEM

Mene fugis, mea, dulcis amor, suavissima coniunx,
spacerO anima, et vitae maxima causa meae?
Te propter fuerat quondam mihi vivere dulce,
spacerMe propter fuerat vivere dulce tibi.
Quis meritos mecum Iehovae mactabit honores, spacer5
spacerAtque meo mecum vota precesque Deo?
Quis mea gaudebit nunc gaudia, quisve dolebit
spacerTristia? Quis mecum sentiat illa sua?
Gaudia iam non sunt mihi gaudia, quin mihi quicquid
spacerTriste venit, sine te fit mihi triste minus. spacer10

81. DE EADEM blue

Faelix matre pia fueram, modo coniuge faelix
spacerQuippe eadem pietas, atque eadem probitas.
Omnibus illa olim placuit, placet omnibus ista.
spacerOmnibus illa bona est, omnibus ista bona est.
Grata viro fuit haec, fuit haec et grata marito, spacer5
spacerIlla et pauperibus, haec quoque pauperibus.
Casta, modesta illa, et verax, proba, strenua. mentem
spacerLarga manumque, una denique voce, bona.
Illa hos thesauros, dotisque ingentia regna
spacerPraestitit, et natae haec accumulare suae. spacer10
Ergo hinc, Elphinstona domus, natique, virique
spacerGaudete: hinc quantus, cernite, surgit honos!
Et tu livor inique, et te, Caledonia, testor, red
spacerEcqua domus tales protulit una duas?

82. DE EADEM

Quum fueris facie longe pulcherrima, laudes
spacerCur inter formae mentio nulla tuae?
Nempe anima egregio praeluxit corpore, et illud
spacerObtenebrat, radiis Phoebus ut astra suis.

83. AD EANDEM VALE blue

Ex his versibus (amice lector) satis apparet authoris stylum, qui in iuventute cum Maronis vel Nasonis carmine componendus erat, senectute ingravescente in Horatianum pene degenerasse. Scripserat enim hos θρήνους red anno aetatis 72.

Sic mihi fas vita functam indigitare, locabo red
Te divas inter, dilecta, et templa dicabo,
Constituamque aras sacrans, et sedulus aris
Advolvar fundamque preces et vota, daboque
Thura focis, si thura tibi sint grata, focique spacer5
Denique quoscunque aut pietas sincera, vel olim
Vana superstitio divis cumulavit honores.
spacerAut si fas caeli cives deflere, replebo
Terrae orbem lacrhymis, singultibus aera, planctu
Findam saxa, fero iuvat indulgere dolori,spacer10
Et quocunque manum ferre, alta in viscera, et alte
In iugulum, et quicquid miseri temeraria dextra
Ausa obiit, suasitque dolor male sanus, et aegra
Mens. Sed nec tibi thura, aut ara, aut templa placeret.
Nec tua divinos pietas admittit honores, spacer15
Mecum sueta Deum colore unum. Nec mihi caeli
Flere iuvat cives, plenis qui gaudia rivis
Iugi fonte bibunt, saturi nostroque labores
Aut nullos cernunt laeti, aut miserantur inanes.
spacerTu mihi quam fueras dulcis cum fata sinebant, spacer20
Si quid adhuc noris, nosti, quam nunc quoque dulce
Et meminisse tui. Non illud acerbius a te
Divulsum, quod spirat adhuc auraque fruatur
Seminanimum sine se corpus, quam gratius olim blue
Una si vixisse et amasse, et pignora amoris red bluespacer25
Tanta tulisse tui. Nunc qua vocat optimus ire
Idem cogit amor, ductor vitaeque necisque
Assiduus nostrae. Quondam qui iunxerat, is nunc
Disiungit, bonus utrinque et mihi laudis, in omne
Quicquid agat, carmen: quin et tibi laudis in omne spacer30
Quod faceret, carmen quondam. Sic viximus, et sic
Altera vivo tui pars. Sic tu mortua, quin sic,
Magna De cum iussa volent, moriemur et ipsi.
spacerInterea salve aeternum (suavissima coniunx)
Aeternumque vale foelix, monumentaque prisci spacer35
Ultima (si quid id est functae) cape mitis amoris.

bar

CASTISSIMI red HOC, ET AB ORBIS, PUTO, CONDITU RARISSIMUM AMORIS EXEMPLUM MEMORIAE SACRARE, EIDEM ADHUC MARITI CONSTANTI AMORI, NEC UNQUAM NISI CUM IPSO MORITURO, PER TE, QUISQUIS EST, LICEAT blue

ARBARA Ihonstona, Iacobi baronis Elphingstonii filia, cum Davidem Humium Georgii baronis Wedderburnii fratrem, eundemque consanguineum suum mutuo in amore deperisset, paterque, quamvis Andrea Melvino, Iacobo Lausono Edinburgeno pastore, aliisque piis et doctis viribus orantibus, induce tamen non posset ut matrimonio iungi sineret, certa inhil patre adverso, facere, domi apud eum septem (plus minus) annos perpetuo in amore, alioqui obsequentissima virgo, permansit. Tum demum, omnibus frustra tentatis, cum patrem obstinatum in sententia perstare cerneret, nec spes esset exorari posse ut obsequeretur eius iussis, Iohanni Haldano Vallaquilio nupsit. Habuerat is autem in matrimonio Isabellam Humiam eiusdem Davidis sororem, Barbarae in pueritia coniunctissimam, quaeque eam adhuc viva, apud maritum saepe multumque laudaverat, eratque utrique omnium conscius ac gnarus, egeratque cum Davide ut id bona eius cum voluntate liceret. Itaque illi nupta, ita se gessit, adeo placuit, adeo privignis, ipsius liberis, ut non illi prior uxor (licet rarissima probitate et prudentia foemina) non illis mater charior fuerit. Eo post sesquiannum defuncto, altera ei prognata filia, ex altera praegnans, ut primum, levata partu, itineris laborem ferre potuit, demum ad patrem se contiulit. Itaque iterum, redintegrato pristino amore, cum pater non minus difficilem se praeberet, itidem apud eum quatuor annos et totidem menses vidua permansit. Tum demum, exorato patre, iam volente, iam ad ipsum urgente, Davidi nupsit. Cum quo suavissio in amore annos 36 vixit, genuitque filios sex, quorum quatuor ad aetatem virilem pervenerunt, unus puer quadrimestris mortuus est, ex altero abortum fecit: filiam unam. Nunc et ipsa anno millesimo sexcentisimo vigesimo nono, mense Iunio, die 24 mortua est, aetatis suae septuagesimo. Foeminarum, quas orbis, puto, pertulit mitissima. De qua meritissimum hoc elogium:

Filia, privigna, virgo, uxor, noverca, vidua, uxor iterum, mater, matertera, soror, domina, foemina, Christiana, omnium optima, mitissima, mansuetissima, obsequentissima, gratissima, patri, novercae, maritis, privignis, liberis, nepotibus, famulis, fratribus, divitibus, pauperibus, omnibus pientissima, castissima, veracissima, prudentissima. De qua iterum illud, nec pigit, conclusum,

Non tulit haec aetas, vix tibi prisca parem. blue

Amoris monumentum posuit David Humius maritus.

Pater Barbarae Ihonstonae fuit Iacobus Ihonstonius Elphistonius red baro, avunculus maternus Davidus Humii. Mater Marguareta Ruuvena soror Patricii Ruuveni comitis Gauraei, qui caedi Davidis Rizii (Itali Mariae reginae a secretis) interfuit. Videatur Buchananus, lib. 15. blue Huius Patricii nepotes ex filio infelicissimi fratres, comes Gauraeus et Alexander natu minor. Perthae ab aulicis interfecti sunt anno 1600. blue

bar

84. IN ASELCANUM FILIUM NATU MAXIMUM blue
Eodem anno cum matre extinctum, sepultumque in templo sancti Bathensi in Lammyriis

Hunc mihi seu natum, seu sum complexus alumnum, blue
spacerQuem dederas chara ex coniuge, chare pater,
Hoc fateor nato, sumque hoc laetatus alumno,
spacerQuod dederas chara ex coniuge, chare pater.
Nunc neque sublatum queror, ac non angor alumnum spacer5
spacerAut natum, chara qui mihi matre satus.
Sis pater ipse mihi, tibi sim quoque gratus alumnus,
spacerHoc satis, hoc nimium, caetera poni libens.

85. IDEM

Chare puer, matrique patrique et vincla amoris,
spacerPignoraque, et magni munera magna Dei,
Quum dederat, nunc quod tulerit cum matre peremptum,
spacerNon habuisse magis quam caruisse iuvet.
Quicquid agat, iuvat hoc, quicquid dedit, et iuvet, et quodspacer5
spacerAbstulerit, iuvet id, nec mihi dulce minus.
Unum hoc volvam animo, et permiti mente retractem:
spacerQuod facit ille feram, quod volet ille velim.

86. AD ANNAM HUMIAM EX FRATRE NEPTIM IO. STERLINI BARONIS KIREI CONIUGEM
Obit anno 1618
blue

Sive iuvet meritae praeconia reddere laudi,
spacerSive libet lachrymis solvere freaena piis,
Non lachrymis, laudive venit foecundior ulla
spacerMateria: o semper carmine flenda meo.
Et formam mores et mores forma decebat: spacer5
spacerMiti animo corpus, corpore digna anima.
Quas tibi, sincero, debebam, obstrictus amore,
spacerGrates, en gratus nunc ago, semper agam.

87. DE EADEM, AD ANNAM FILIAM MEAM blue

Hinc fuit, Anna, tibi nomen, tua quod dedit olim
spacerMater, ut ipsius aemula et ipsa fores.
Esse potest melior nulla hac, sis at aeque, nec ulla
spacerTe maior, magnus quas habet orbis, erit.

88. IN THOMAE ROSAE LIBELLUM DE REGIS ET AULICORUM QUORUNDAM LAUDIBUS red blue

Dum, Rosa, sic roseo perfundis mella lepore,
spacerTe qualem et quantos tollis in astros viros!
Faelix qui tantae meruit praeconia laudis,
spacerFaelix qui meritis debuit illa suis.
Faelix et qui nil meruit, tamen accipit, atque spacer5
spacerFortunae tantum debuit illa suae.
Qui meritus sic perge, haud meritus sic disce mereri,
spacerEt veri, laudes, pendere lance, tuas.

89. DUX HOLSATIAE: ANAGRAMMA PRO GU. FULLERO blue

VALIDOS, UT HERCULIS AUDAX

Ecce artus validos, ut et Hercules en manus audax.
spacerSufficiunt animi viribus, illae animis.
Audeo: at et possum. Iuvat ire per ardua, nulla est
spacerInvia, virtuti est vix via dura meae

90. IDEM

Herculis ut validos artus vigor aequat, et audax
spacerMens animos, nullis mens mihi fracta malis.
Haud minis ingentes iuvat exhaurire labores,
spacerHaud minus intrepidum ferre per alta gradum.
Seu Mars, sive Cupido voca in certamine quaevis, spacer5
spacerExtemplo hoc adeo fortis, et exupero. red

91. IACOBUS HAIUS EQUES BALNARIUS blue
EN HEROS BIS SUAVIS AB AQUA CAELI
PRO G. VAL.

En heros bis suavis ut es, sic diceris esse,
spacerEt domino et dominae, nomine reque, tuae.
Nempe ab aqua lotum coeli cui spirat odores,
spacerBalsamaque, et nardum, corpus, et ambrosiam,
Bis bis suavis eris coeli si spirat odores red spacer5
spacerBalsamaque et nardum, atque anima ambrosiam.

92 IN LIBRUM CUI TITULUS REGIAM MAIESTATEM, IN QUO IURA ET LEGES SCOTIAE PRIUS IN ARCHIVIS DELITESCENTES COLLECTAE DISPONUNTUR ET PUBLICANTUR IMPRESSAE, AUTHORE IOH. SKENAEO blue

Quae rex, plebs, equites, proceres sibi iura ederunt,
spacerLuci, orbi, et populo cura dat ista sagax.
Sic vivunt, nam iura latentia mortua sunto:
spacerHaec mihi morte iacent, quae mihi muta tacent.
Grandius illud, an hoc opus ergo augustius, ipsam spacer5
spacerDans sanctis vitam legibus atque animam?

93. ALIUD

Congerit haec doctrina sagax, prudentia solers
spacerHaurit, et in titulos digerit apta suos,
Candor et ingenui populi depromit in usus, red
spacerGrata, proba, et pia mens, sedula, prompta manus.
Dum in commune sapis, nec tu tibi consulis uni, spacer5
 spacerPronior in patriae remque decusque tuae.
Hoc te quam munus decorat, tam tu illud adornas,
spacerEt dubium, laudis plus dedit, anne capit.
Sentiat, inque suos ascribat laetus honores,
spacerTam bene qui* posuit, quod bene cessit honos. spacer10 * Rex, tui te archivis praeposuit.

94. ALIUD

Scotia virtutis semper foecunda (vel ipse
spacerAudiat, atque sibi viscera livor edat)
Ausa eadem hostiles ferro contundere fastus
spacer(Hactenus externi nescia terra iugi)
Nec Musis minus alma parens, dare fertilis orbi spacer5
spacerHumanasque artes, scitaque celsa poli.
Quam neque nunc effaeta! En qui tibi vindicet artes
spacerSkineus, atque operae pristina iura tuae.
At Mavortis opes, alto ille e sanguine regum, red
spacerBrusiadumque genus, Fergusidumque decus, bluespacer10
Sit faustum: superent spem facta ingentia, factis
spacerPar veniens magnos gloria vincat avos.

95. GEORGIUS HAMMILTONUS PRESTONIUS AD SALINAS blue

Patre pio proles, patrisque pii pater idem:
spacerFota patri, prolem fovit et ipse pater.
Ille dedit ludoque locum, temploque perennum
spacer(Hospitium Musis, hospitiumque Deo)
Recte, recto facta cadunt. Pia funera proles spacer5
spacerInstruit, haec lachrymis laudeque Musa rigat.
Ipse pater coelique perennia templa, solique
spacerHospitium praebent, haec cineri, illa animae.

96. IOANNA FLAMINIA CASSILISSA COMITISSA IOH. METELLANI SCOTIAE CANCELLARII UXOR blue

Moesta mihi primi sunt funera fleta mariti:
spacerNunc mea sunt maesto funera fleta viro.
Ille fuit concors thalamus, vacuusque querela,
spacerEt vacuus culpa stat thorus iste mea.
Ille fuit verus luctus, lachrymaeque fideles, spacer5
spacerVerus et hic: nec enim cur simuletur habet.
Quodque iterans laudes plenis praeconia buccis blue
spacerPersonat, haud istoc cur simularet habet.
Vis igitur mores? Flendo hic tibi narrat, amandoblue
spacerIlle, satis cuivis testis uterque foret. spacer10
Ipsa, mihi, deflendo illum, hunc, sum testis amando.
spacerIam neget his, Momus, testibus ipse fidem. blue

97. IN TRAGEDIAS MONARCHICAS GUIL. ALEXANDRI COMITIS STERLINI ANGLICE SCRIPTAS blue

Iulius et Darius Craesusque* hac indole, et istis spacer* Sic tragaediae inscribuntur,
spacerImperiis, ubi sic fata tulere, ruunt. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDarii, Iulii, Craesi, &c
Discito qui regnas, cum sint et inania regna,
spacerSurgat et ad solum mens tua tota Deum.
Felix qui regi hoc famulus persuasit, et est rex spacer5
spacerFelix qui tali crediderit famulo.
[Imo et qui famulus sic suaserit: hactenus et rex blue
spacerFelix, cui talis contigerit famulus.]

98. IN ROBERTUM ROLLOCUM EDINI PASTOREM ET ACADEMIAE EDINBURGENAE RECTOREM blue

Dum vires ostentat, et in terrestia vastum
spacerTerrorem vult mors ingerere atra sui,
Rollocum invadit, vitae mortisque magistrum,
spacerEt pia, lugubri sub pede, colla premit.
Nil agis, o truculenta: paris pro funere vitam. spacer5
spacerNon moritur, quem mors ad meliora rapit.

99. ALIUD

Deliciae humani generis Rollocus, imago
spacerMaxima mansueti, quem docet ipse Dei,
Quem doctum mirantur, amant mitemque bonumque
spacerCum populo proceres, rexque patresque pio
Ante diem primo cadit immaturus in aevo, spacer5
spacerFrustratus patriae votaque spemque suae.
Heu quis non timeat mortem tetricamque trucemque
spacerParcere si doctis, si negat illa bonis? red
At quis nunc timeat mortem vel saeva minantem,
spacerPerdere si doctos, si nequit illa bonos?spacer10

100. DE EODEM, QUI CUM AD EUM DIEM LIBERIS CARUISSET, UXOREM RELIQUIT PUERPERAM

Tot tibi qui genuit natos, ecclesia, natum
spacerVix unum moriens liquerat ille sibi.
Par fuit aeternum sterili sobolescere morte,
spacerQui vixit phoenix: iam parit, et moritur!

101. ROBERTUS CAECLIUS REGINAE ANGLORUM AB EPISTOLIS, SALISBERIUS COMES blue

Qui mihi tam rara haec, tanta et sapientia, nescit
spacerUnde sit, et patrem nesciit ille meum.
Qui mihi tam rara haec, tam multa scientia nescit
spacerUnde fit, et matrem nesciit ille meam.
Caeclio satus et Milereda, ni sapiens sim, spacer5
spacerNi doctus, doctus quisnam erit et sapiens?

102. AD EUNDEM blue

Palladis et magni qui pullus Apollinis, illa
spacerCui sapere, hic Musis dicere digna dedit.
Pallade sic dignus, Musisque et Apolline, mitis
spacerSi faveas Musis, si foveasque, tuis.

103. AD EUNDEM

Aemula quem patriae, maternaeque aemula laudis
spacerFama canens priscis aurea adaequat avis, blue
Quos tulit ingenti foecundia Britannia partu,
spacerEt raro partu terra Britanna tulit,
Accipe parva quidem, sed magni pignora amoris, spacer5
spacerEt tenues hilari respice fronte iocos.
Cuncta licet tractes, et tanta negotia, forsan
spacerOtia sunt curis non minus apta tuis.

104. ANGLIAE CANCELLARIUS EDGERTONIUS blue

Nosse cupis qui sim? Frontem inspice: fronte senator,
spacerAgnoscat qualem pristina Roma suum.
Neve putes frontem mentiri, respice et ora,
spacerQualia et agnoscat Tullius esse sua.
Inspice iam mores, priscumque agnosce Catonem, spacer5
spacerIustius aut si quid esse Catone potest.
Verum hominum haec, sed mens surgat cum in sidera, sordet
spacerPristina Roma, ingens Tullius, ipse Cato.
Illa Deum dum spirat anhelo pectore tota, blue
spacerMaxima sic magno fit comes alma Deo. spacer10

105. PRAEFECTUS HIBERNIAE CANDISCHIUS DEVONIAE COMES blue

Quam bona cum magno Musis commercia Marte,
spacerQui dubitas, iam me respice, nec dubites:
Quam bona cum magna commercia Pallade Musis
spacerQui dubitat, iam me respice, nec dubites.
Hospitia sunt Marti mea pectora, et hospita Musis: spacer5
spacerGaudet et officiis Pallas adesse meis.
Quae mens, et manus austeros perfregit Iberos, blue
spacerMens, manus haec Musis non minus apta venit,
.Neve deese putent prudentem Pallada, magne, blue
spacerConsilii venio pars, Iacobe, tui. spacer10
Discite, et exemplo, generosi, assuescite, vestra
spacerVera ut sit et numeris gloria plena suis.

106. ALEXANDER HUMIUS COMES, FAMILIAE SEU GENTIS HUMIAE PRINCEPS, OBIIT ANNO 1619 blue

Humius et mea gens quem suspicit Humia primum,
Magnus Alexander, nec tanto nomine, tanto
Degener, aut usquam indignus cognomine, quamvis
Belli praeripuit laudes pax aurea, regnis
Unitis, fortem agnoscit me fama, manuque spacer5
Et promptum, et proavis similem, regique fidelem
Navavi gnavamque operam, sat gratus, et illi
Sat grato acceptus. Vixi tum lustra decem, tum blue
Tres annos, quorum prima inconsultior aetas
Damna tulit, pensat melior quae proxima, et omnem spacer10
Ultima restituit sortem, patrimonia censum
Antiquum integre et plene, titulisque decoris
Sublimem adieci comitis, re, nomine magnus,
Magnis dignus avis. Largae indulgentia dextrae
Pauperibus planctum et lachrymas extorsit, inanes spacer15
Dimissi non nulli usquam. Sat comis amicis
Sermo, sic vultu fastus, petulantia verbis
Abfuit. Haud ullum violavi clamve palamve,
Praesentem, absentem, mihi nec vox excidit unquam
Durior in quemquam, virtute hac rarus et exors. spacer20
spacerConiugio et foelix gemino, seu forma feratur blue
Seu genius Scotaeve Anglaeve, haud dicere promptum
Quae melior. Verum haec est prole beatior, ut quae
Tres natus, totidem natas enixa sub auras
Extulerit, quorum binos sua fata tulerunt spacer25
Ante mea. Ergo unus superas, spes unica tantae blue
Fulcimenque domus. Superes, matrique perennem
Et genti fer laetitiam, patriaeque, Deoque.
Magnis maior avis matura in saecula vive,
Et longa foelix serie sobolesce nepotum. spacer30

107. EIUSDEM VOTUM PRO GENTE HUMIA

Humius, a prisci deductae stemmate bari blue
Princeps ipse meae gentis, numeroque opibusque
(Livore invito) insignis, bellique domique
Laudibus inclyta, quae supra caput extulit, omnes
Vicinas (haud indecores) quas Martia gentes spacer5
Mercia foecundo gremio fovet, omnibus una blue
Aequior atque adeo melior, quanto omnibus una
Est maior, nulli gravis ipso iudice Momo blue
Viribus in tantis. Sit faustum, atque omnia firmes,
Omnia qui formas, serique in saecla nepotes spacer10
Iustitiam propago colat: rectoque pioque
Assuescat, patriae grata, et gravis hostibus unis:
Concors cuncta sibi, et capiti, fastu procul omni
Invidiaque omni et rixa, tolerare parati
Inque vicem tolerari aliis alii, mala ut urat spacer15
Invidia adversos. Hac te spe, nate, relinquo,
Hac te spe, coniunx, ut amata, eadem optima, amari
Digna. Deoque uni committo caetera, nec res
Humanas moror. Este pii: Me iam avocat orbe
Terreno pater in coelos, iam spiritus altis spacer20
Aspiratque choris, et Christi numine gaudet,
Numine confisus Christi solius, in uno
Incumbens Christo: ...................................
...................................................................... illum
Amplexusque haerensque. Illius sanguine labem
Terrenam eluere, ac coelestia scandere regna spacer25
Enitor, speroque, atque hac spe in morte recumbo.

108. ALEXANDER COKBURNUS IN IUVENTUTE RAPTUS, BARONIS LANGTONII FILIUS blue

Ergone te raptum doleamus, nate, parentes,
spacerCui chari, nobis qui quoque charus eras?
Foelix ille, diu vixitque parentibus, illis
spacerQui placuit vivens, qui placuit moriens.
Gaudemus genitum: satis hoc. Quid plura requiris? spacer5
spacerSis memor, haec homini sors data certa mori.

109 AD NICOLAIDA MORAVIUM ABERCARNII FILIAM, ET ROBERTI DUGLASSI, VICE-COMITIS BELHAVEN UXOREM, EPITAPHIUM blue

Si, Nicolai, tibi partos turbare triumphos
spacerEt fas laetitiam sit violare tuam,
Aut si privato fas solvere fraena dolori,
spacerEt quo me raptum mens ferat, ipse ferar,
Immergar lachrymis, et planctu saxa ciebo, blue spacer5
spacerEt maria, et terras, et fera fata querar.
Implero chartas, et terrae laudibus orbem,
spacerNec mihi sint charta, nec mihi terra satis.
Sed neque fas coelo partos turbare triumphos,
spacerLaetitiam aut luctu sollicitare tuam. spacer10
Nec mihi privato sic solvere fraena furori,
spacerUt quo me raptum mens ferat, ipse ferar.
Et tua sunt lachrymis mihi, sunt maiora querela
spacerFunera, maior et es laudibus ipsa meis.
Quod superest, coelum adspicio, et te conspicor illic, spacer15
spacerEt taceo, et veneror, qui facit ista, Deum.

110. NICOLAIS MORAVIA, LECTIS EIUS LITERIS, QUAS APUD SE HABEBAT

Maxima sueta mihi solatia ferre superstes,
spacerMaxima adhuc confers gaudia functa mihi.
Ergo mihi vivis, mortemque et fata superstes
spacerVincis adhuc, vivo grata et amata Deo.
Fragrat, et aeternos exhalat nomen honores, spacer5
spacerCuius erat celso vita dicata Deo.
Hoc ego, te viva, gratatus nomine, functa
spacerNunc iterum grates doque habeoque Deo.

111. DE DAVIDE MORAVIO EIUS FRATRE, HENRICO PRINCIPI A CUBICULO INTIMO EQUITI AURATO, VIRO LONGE OPTIMO, AC MIHI AMICISSIMO EXTRA AULAM ET IN AULA, MIRAE, VERAE, ET INTEMERATAE AMICITIAE ERGO blue

Posse pium atque bonum et sincerum degere in aula
spacerQui dubitas, hunc tu respice, nec dubita.
Sentiat id demum †cinis†, atque id fama loquatur, blue
spacerAulae etiam functos esse in honore pios.
Non illi decus inde, aut maior surget honos, quamspacer5
spacerHinc decus. Aula, tibi surgit et altus honos.

112. ELIZABETHA SCOTT ARDROSSIA blue

Matre bona nihil inferior qua filia vixi,
spacerCantari mereor mortua laude pari.
Matre bona melior (melior si quae esse queat) nunc blue
spacerVixi, maiori mortua laude canor.
Casta, venusta licet; prudens, quamvis pia; frugi spacer5
spacerFoermina, larga animo non minus atque manu.
Tota viri at virtutis amans, at amica bonis, qua
spacerTangere casta queat pectora castus amor.
Foelix, qui potes hanc germanam, hanc dicere neptem.
spacerHaud minimum titulis hoc decus adde tuis. spacer10
Foelix, qui potes uxorem hanc, hanc dicere natam:
spacerFoelix si sortem scias satis ipse tuam.

113. AD ANDRAEAM MELVINUM LUSUS SUB INIMICI PERSONA blue

Nescio, mel, Melvine, an fel, vinum anne venenum
spacerSis, qui tot tanto carmina felle linis.
Non vinum es, vappa es, faex et mordacis aceti,
spacerNec mel, sed pueris quae melimela placent. blue
Seu mel seu fel sis, sis vinum sisve venenum, spacer5
spacerImproba Melvinum mellifera urget apis.

AD EUNDEM VIRUM VERE OPTIMUM ET LONGE ERUDITISSIMUM, SERIO

114. EIUS RUDITAS blue

Scripserat Melvinus epigrammata quaedam nimis amarulenta in aram Anglicanam eiusque apparatum, et episcopos Britannos. Unde male habitus et in arcem Londinensem per quadriennium conclusus est ab anno aetatis 73, 1605, ad annum 77. Postea precibus ducis Bullonii Sedanum transmissus est, ubi senio gravis et miseriis carceris fractus nihil egregium fecit, licet theologiam publice doceret iussu principis.

Pollubra sicca, aras, et clausa volumina, et orba blue
spacerLumina luce sua, munere quaeque suo,
Si videat, cur non id dicat Melvinus, et illos red
spacerQuos sciat esse lupos, cur vocet ille lupos? *
Es rudis. An Scotus, Macedo an, Melvine, Philippus, redspacer5
spacerCur ligo nil nisi quit dicier esse ligo?

* Beinecke ms., fol. 175r

115. VAECORS FERVOR EIUSDEM MELVINI

Vera fronte atrox vitium stomachatur, et audet
spacerDicere rem, rebus reddere verba suis.
Melvinus quondam audisset cordatus, et audit
spacerFervidus, atque excors mentis, et entis inops.
Aut saeci haec vitio mutentur nomina, vel res redspacer5
spacerMutata, fuerant quae bona, iam mala sunt.
Nec saecli vitio mutantur nomina, res sunt
spacerMutata, fuerant quae bona iam mala sunt.

116. FATUA LICENTIA

Pro recto stat, rectum instat, rectumque profatur
spacerMelvinus, recti qua potis usque tenax.
Cumque ad rem, de re dicat facientia, susque
spacerDeque habet, hoc hostes qua gravet, angat, agat.
Clamant, “o fatua atque indigna licentia! Dicat spacer5
spacerBlanda aut nil. Norma hac qui sapit, ille sapit.”
Verum pessum ierint res Scotta, ecclesia. Quid tum? *
spacerNil ad nos. Norma hac quis sapit, aut bonus est.

* Beinecke ms., fol. 175v

117. IN MELVINO-MASTIGA IOANNEM BARK-CLAYUM blue

Erat Barclaius author Euphormionis tunc Londini anno 1605, et scripserat epigrammata in Melvinum, Non cupis aram, sed cupis haram, porcorum stabulum quo venerere Deum. Bar Chaldaice significat filium, et claye Scotice significat lutum. Barck Scotice significat latrare.

Latra atque oblatra, aspergens limumque lutumque
spacerMelvino, at frustra est, non minus ille nitet.
Latra atque oblatra, aspergens limumque lutumque
spacerMelvino. Haud frustra est, hoc magis ille nitet.

118. ALIUD

Insulsique sales, et quae diverbia, quaeque
spacerGarrula litigiis iurgia iactet anus.
Obliquaeque notae, et mendacia putida, nullo
spacerDelectu, sed nec fronte, nec ore quidem.
Sensaque vel stupido non intellecta, vafroque spacer5
spacerDistorta, aut pravo dissimulata animo.
Et mors insultando obiecta, et carcer, et omnia
spacerQuae latretve canis, queis laceretve lupus.
Non os, non genium, non pectus, non tibi mentem
spacerHumanum, humana hac sub specie arguerint. spacer10
Quin os, ingenium, rabiem foedamque feramque
spacerTartareive canis, Romuleive * lupi.

* Beinecke ms., fol. 175v

119. MELVINUS SUPRA OMNEM CALUMNIAM

Scripserat author alia duo epigrammata ad Melvinum, Lata culpa et Ineptus timor, sed quia nimis acerba in episcopos Anglicanos, omisimus.

“Sic rudis es, Melvine, haec est tua maxima culpa,
spacerHic vaecors fervor, hic tuus ille timor. blue
Haec fatua illa licentia, et implacabilis ira,
spacerQuam latrant Stygii Tartareive canes.”
Euge, age! Frustra sunt, et tu super astra triumphas, bluespacer5
spacerAltera* iam patriae gloria rara tuae. spacer* Post Buchananum.

120. ANNA METELLANA METALLANI ET CASSILIAE FILIA ROBERTO SETONO COMITE WINTONIO MENTIS PARUM COMPOTI NUPTA blue

Septeno prognata anno, septenum et in annum
Cura patris, votum matris, spes magna propinquis,
Miraculum cunctis, alta indole, iudicio acri,
Ingenioque modesto, et amoenis moribus, ultra
Aetatem sapiendo et fando. Vix totidem annos spacer5
Expleram, magnis verum haud faustis hymenaeis,
Ipso absente Hymenaeo, et iuncta solutaque. Vinclo blue
Si forsan meliore coirent foedera lecti,
Nec spes, nec deerat res, sed nec mens mihi, nec qui
Ambirent dignique optandique. Interea ardor spacer10
Occupat igneus, et matrem cum dura tulisset,
Me quoque mors, paulum cunctanti, adiungit, et uno
Nunc condit tumuloque horaque: Quid inscia veri
Turba fremit? Mihi nulla dies brevis, et satura aevi
Et rerum et virtutis, et omnia munera vitae spacer15
Compleram in terris. Superat coelum, hoc quoque dudum
Mens spirabat anhela. Haud fit mora, laeta vocanti
Pareo: nec potui comes auspicio meliore
Ire ulli: te chara parens amplector, et una
En gradior secura. Ac vos, quos terrea moles spacer20
Tardat adhuc, sapere audere, atque hinc discere, quam sint
Spes fragiles crassaeque, et inepta et inania cuncta,
Atque ultra humanas animos attollere casus.

121. AD LIBEROS blue

Disce puer pietatem ex me dominique timorem,
Quidcumque ex aliis. Haec te sapientia coelo
Inferat, et terras doceat calcare iacentes.
Decursumque mihi decurre iter: haud ego honores,
Nullas opes petii, vere mihi vilia regna, redspacer5
Et vere, imperii terrae, sordescere culmen.
Omnis amor Christus, cura una et sedula, et una
Seria. Quo me cumque abduxit devius error,
Aut animi haud sat firma potentia, sueta profanis
Irascique viis, indignarique, superbos spacer10
Contundique optare, et fastum frangere, fastu blue
(Esto) alio, viresque opponere viribus et vim
Pellere vi: si quid culpae hic latet, aut alibi usquam
Lubrica per vitae dubio vestigia gressu
Dum fero sorte labans, haeret tamen ille medullis spacer15
Contemptimque docet contemptus ferre, gravesque
Regum iras, et magno animo superare labores.

Finis





spacer