Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


PANTALEONIS VATICINIA SATYRA

Ad nobilissimum virum Dominum Robertum Kerum Ancrumium Equitem Auratum, Serenissimoque magnae Britanniae Regi a Camera.
Authore Iacobo Humio Theagrio Scoto Medicinae Doctore.
Rothomagi
Apud Viduam Courant, in platea
Poterne dicta prope Palatium
M.DC.XXXIII

NOBILISSIMO VIRO DOMINO ROBERTO KERO ANCRUMIO EQUITI AURATO, SERENISSIMOQUE MAGNAE BRITANNIAE REGI A CAMERA blue

RGO ad penates, ergo ad populares lares, etiam vel ab extremis orbis incolis in patriam et ad parentes redeundum. Nil quicquam gravius unquam peccavi, quam te tam diu praetereundo, Vir nobilissime; cui et tanta beneficia debentur, qui paternam amicitiam tanquam haereditariam etiam in liberos transtulisti. Et licet tibi solo nomine notus, a tanti parentis virtute descivi, et laudibus eius impar longum relinquor, tamen de ingenio et eloquentia paterna scintilla superest, quae benigniore principis aura afflata impendio clarius lucebit. Nunc enim favillâ obruta et cineribus sepulta latet, et latebit, nisi tu in solem produxeris, et a tot annis a patria exulantem in ipso orbis theatro collocaveris. A quo alio hoc expectabo? Nemo paternae virtutis familiaeque nostrae amantior cognatus; nemo inquam benevolentia aut viribus instructior. Atque ego patriae et principi me totum dicavi; patriaeque et principi hoc ipso humili vitae genere forte utilis esse possum. Neque frustra tot labores, tot itinera, tot provinciae peragratae. Hic quidem tibi exhibeo libellum exiguum, et parvum specimen, sed oppido maiora volumina parturientis ingenii, moxque tuis auspiciis producturi, si faves. Et favere scio; hoc enim de re in dubium vocare flagitium foret, cuius benevolentiam numquam vehementius adhamatam quam a te ultro et ex animo oblatam abunde experimur. Ergo diu et beate vivas, et tanti principis gratia usque felix fruaris quam non fata sola, sed et fata et virtutes tuae in te de omnibus optime meritum contulerunt. Vale vir et virtute et genere nobilissime.

TUUS TIBIQUE ADDICTISSIMUS
IACOBUS HUMIUS

bar

AD LECTOREM

E mortalium infelicissimum puto, cui quicquid molior procedit in damnum, et quorum benevolentiam ingenii nomine captare studeo, ad nomen satyrici perhorrescunt atque me angue et aspide deteriorem aversantur. Non maledicentiae sed eloquii magni Barclaii aemulus, gloriae eius cupidior sum quam cuiusquam iniuriae, atque legentibus non bilem sed ut splenem moveam laboro; et si satyrâ quemquam laesurus essem, saltem amici immunes. Si Barclaius deliquit, egone mulctandus? Si in amicos suos et in ipsum munificentissimos, quod aiunt, peccavit, idemne de me iudicium ferendum? Quis iustum hoc aut aequum asseret? Non omnium iidem mores, non eadem indoles. An quia gloriae aeque cupidum, et aeque ingratum (si ingratus ille fuit) me putant? Quem sol numquam ingratum aspexit nec aspiciet. Non quae feci, non quae vidi scribo, sed quae factitari vel lego vel audio. Et sub mea persona fingens quae numquam gesta novi, instruo prorsus edentulam satyram, immo talem, quae pravis locutionibus corruptas aures et abalienatos animos suavi susurro excantabit. Rogo itaque lectorem ne cuiusquam famae me insidiari putet, quod et a scopo et ab ingenio meo quam maxime alienum est.

bar

PANTALEONIS VATICINIA SATYRA

AM terminantem circulum superaverat sol, et roscidis herbis nocturnum humorem excutiebat, cum in laciniosos nemoris calles insomnis abactae noctis sollicitudo ageret verissimum vatûm. Pantaleon nomine sum,

Quem neque quae fuerant, quaeve futura latent. blue

Non in altum ulmi surgebant, nec frondosae quercus faciebant umbram viatoribus, sed silva erat humili frutice dumetisque, et arbustis occupans diffusos campos. Prolixe indignabar hominem in abstrusa deorum consilia ascitum haerere in obscuro tramite. Tandem post arboreti varios errores emersi et haud procul conspicio binos ab occâ, qui frumentum in vomere eviscerata arva perdebant. Tunc in pedes coniicior, et divaricatis cruribus amplissimos passus conficiens tria terrae iugera emensus eram, cum pede in sulco praepedito, cruento casu sinciput offendit silicem. Ad labentis clamorem ambo rustici in auxilium advolvuntur, quibus cruore lachrymis et caeno permixto aspersa ora obvertens: “O stolidi mortales,” inquam, “non futtilis ruinae dedecus neque hoc meum vulnus, quod profundissimum habeo, sed miseram vestram sortem doleo, qui ingratis agris numquam reditura grana committitis. Neque utilior erit ablaqueatio accumulatioque neque gemmantium vitium oculatio. Nullam enim hoc anno messem aut vindemiam infelices agricolae videbunt. Pythonico spiritu percitus insomnes duco noctes donec vestra fata praevertam.”
spacer 2. Ad hos sermones nequissimi pagani petulantius in risum effunduntur: “O te peritum vatem, reponit villicorum unus, qui tibi imminentia fata non nosti, et nobis abhinc multo tempore proventura praedicis.” Plura addere volebat probra latro ille, sed humanior alter risu aegre represso suscipit, et istum redarguens, “Ne tu barbarus es,” inquit, “si forte iuvenis ille lemuribus aut terriculamentis nocturnis animi eiectus est, aut, quod credidero potissimum, ab hesterna crapula etiam nunc marcidus, satius est commiserascere quam miserandum licentiosis cachinnis red excipere. Quin potius cruenti vulneris sordes abluendo, laudabili pietate medicum praesidium subsistis?” At ille elato capite nasum contorquens: “Imo tu,” infit, “mente exterminato isti et tibi simili lymphatico suppetieris, ego abunde aerumnosis domini laboribus implicitus, ne vel minimum digitum admoliar.” Et cum dicto facessit. Nec mora, comissimus occator linteo molliter admoto frontis cruorem detersit, et Diogeneo poculo blue proximo incili luteo latice egesto, totum perluit vultum adusque priorem nitorem, udosque fletibus oculos prolato sudariolo exsiccavit.
spacer 3. Sed alter ille quovis quadrupede deterior, commodum ad occam redierat, cum ingenti fustium imbre caput et humeros inundatus, toto corpore prostratus iaceret humi. Duo enim depiles genas discoloria veste induti, unus amytem alter cla vam tenebat, crebris et prolixa bracchiorum vibratione longe petitis ictibus miseri rustici ossa commolebant, et totis viribus derisionem frontis meae vindicantes vix tandem exossum et semimortuum deserunt. Verum medicus meus clade inopinata contubernalis attonitus, licet nemine insequente, aufugit et in vicinio nemoris se abdit quampote densissimas in arbores. red Atque ego mihi non modicum metuebam, ne iniquo vento baculorum imber impulsus me quoque submergeret, non iam de fronte, sed de toto capite et corpore sollicitus.
spacer 4. At fustium strepitu et clamore rustici suppetiatum ubi nemo in praesidio erat, quidam altiorem aetatem confitente canicie et consimilis coloris equo vectus in vestigia sua revocatus advolat. Bracchium eius sinistrum subibat inaurato capulo gladius, brevis quidem, sed latus, quem latior scorteus baltheus humero dextro incumbens, antica cum postica parte sub axilla laeva coeunte suspendebat. Densissimo et quondam villoso coccineo serico qua corpus contingebat, operiebatur; forinsecus vero Phrygicum artificium in exiguos clivulos assurgens, laciniosos sulcos modice profundos faciebat. Et lacunâ nullâ conspiciebatur taurinum corium, sed aureum opus acu affabre elaboratum totum contegendo gratiam aulici conciliabat gestanti.
spacer 5. Hic de facto inquirit, acceptoque quod res erat concitatiore gressu mihi proximat; et dum in pedes datus fugam molior, comiter compellando revocat. Substiti igitur, et cuiatis essem et quo nomine sciscitato cognitoque, paulisper super me contemplationem iniiciens totum collustrat. Et ad me: “O famigerabilis vates,” infit, “ergo tu es! Ubique fama tui vehementer increbuit, egoque te amusio instabiliorem a multo tempore investigavi.” Et offulto frontis patore, et deligato capite tenuissima carbaso red seni emunctioriam facere solita, iussit inscendere vacuum equum, quem commodum a pedestri relictum servus a dormitorio et ipse equum insidens ducebat. red
spacer 6. Sublimatus varicus in desultoriam bestiam, seni scrupulose exploranti singula per minuta pronuntio de frontis meae fortuna, etiam altius ordiendo tota vitae red meae series pertexenda erat: quo loco natus, quibus parentibus, et an equestris ordinis, et quae causa derelictae patriae, et quicquid arcanum ab omnibus mortalibus abscondere decreveram, insuavis hic sciendi sititor publicitus illuminare urgebat. Multa itaque emeditatus, †accissantis† et rancidi senis curiositati in omnibus satisfacturus, pro re nata varia commenta instruxi. Iamque linguae lassus et capitis saucius, locutionum dolore distenti, magis quam soluta fronte laborabam. Ut igitur seni vicem redderem et non semper locutor essem, sed induciis datis sermonibus, etiam auditor tantillum dolores capitis lenarem, praefatus veniam percunctor quid tanta baculorum procella obrutus villicus deliquisset.
spacer 7. Tunc ille: “Scias, Pantaleon, me Chrysophili blue nomine censeri, nobilis prosapiae et numerosae propaginis, et hisce in oris notissimae, quam vicini omnes et eiusdem et inferioris ordinis a plusculis saeculis suspiciunt. Hanc antiquam dignitatem nequissimus rusticus temerare ausus et ambobus pedibus calcare, pridie servis meis aucupio laborantibus, ex ipsis unguibus accipitris merulam iam morituram eripuit. Neque pietate commotus fecit, sed gulosus lurco licet assuetus cibarium panem prandere, dapes mensae meae subductas abliguriit. Quam insolentem audaciam insequentes famuli prohibere nequibant, quorum arbitrium caespiticiae saepes arboribus consitae, et dumosis fruticibus sentibusque horridae auferebant, fossis altius alveatis earum altitudini addentibus. blue Neque surreptas epulas revelassent, nisi omnem pudorem et mei metum abiiciens, comedonibus sui similibus accitis inter cantharos et pocula deliciis meis insultasset. Ergo simul offenderunt, iniuriae meae et derisioni frontis tuae de corpore eius litantes, ut condecebat, acceperunt ictibus.
spacer
8. “Sed, o Pantaleon, omnium vatum princeps (hoc enim de te fama non fallax pertulit ad aures meas) unum ex te scire gestio. Conveni ego, licet in ipsa crepidine sepulchri, in manum coniugis iuvenculae et (quamvis civitates non in cineres reducat) tamen temperati vultus; sed glabretis steriliorem, et prorsus obsepti uteri mulierem nullo gravidantis stipendio firmavi labantem domum. Quod omnium maxime mihi altum concinnat angorem. Opipare enim et laute peculiatus et affatim suffarcinatus aureis Ibericis obolis, amplas factiones follesque et opima praedia relicturus ingratis nepotibus plus morte timeo. Amabo, mi Pantaleon, quid censes hac in re proventurum?”
spacer 9. Dum responsum satis perplexus molior, Chrysophilus repentino articulationis affectu qua cubitus radio subiectus octo arctius combinatis ossibus mobili nexu iungitur blue correptus, scutica manu morbida elabente, ingens clamitat. Mutato itaque argumento mentem senis a dolore abducere aggredior, non exile levamen pollicendo quod ille animi arrectior lubens auscultabat, cum ecce unus e domo obviam factus indicat medicum eius pervenisse. Quam commode, inquit, ades, Pantaleon! Isto enim doctior rotundum terrae dorsum pede non premit, non solum in hoc orbe, sed etiam in sequiore famoso. Et obstat, ut ad inversos antichthonios aegrotantes subinde deducatur, vastissima dimidii globi distantia, quam miseri isti terricolae, scilicet huius praesidio privati, quotidie exsecrantur.
spacer
10. Et certe, suscipit puerorum unus a pedibus, hunc solum in aula principis admirantur. Dabo altius immersae red doctrinae certa documenta, et indicia pectoris profunda eruditione delibuti. Hic vel bovinis quas mittit Getica tellus exuviis, intus rubeis et forinsecus albescentibus et adusque genua productis ocreatus, rotantibus stimulis generosi equi latera fatigat; vel ex admissura utriusque gerulae prosapiae spuriam sobolem et immorigerum mulum, dorsualibus atris utrimque paene ad terram deductis occultum, scuticâ gubernat. Nunc Iberico vellere in pannum elaborato amictus et consimili pallio densissimo serico pelliculato humeros gravante; nunc totus sericeus homo pedestri famulorum iugo usque comitatus incedit. Et in principum dormitoriis, dum se vestiunt, longo disertae orationis filo cunctorum ora in se destituit; atque multiplici omnium librorum lectione isti soli eruditionis palma addicitur. Non auritus, sed oculatus loquor quod in taberna libraria hisce ambobus testibus vidi. Ducenta volumina trium horarum tempore perlegit, pernicissimi ingenii et tenacis potens. Conspicato enim principio et fine et medio operis, totum animo sciebat; eoque in ordinem recondito ne venditoribus daret errorem, aliud pari velocitate pervolvit. Et postridie antelucio principem aut aliquem primorum urbis tota ducenta volumina verbo tenus recensendo adorat. Neque solus aio, sed per ora omnium red admiratione dignissimus doctissimusque perhibetur.
spacer11. “Haec puer. “Ergo,” inquam ego, “doctissimus ille bibliopola hoc doctior est quod et argumenta sciat; et vacuum illud, quia loquax et garrulum, et quia exuviarum castoris gerulum caput, omnes admirantur.”
spacer 12. Haec dum obgannimus, Chrysophili domus caeruleum tectum exiguo arboreto emergit, mox integrae aedes caemento et calce affabre concinnatae conspiciuntur; angulos vero et structurae patores lapides caesione laevi red formabant. Simul appulimus, in terram desiliens famulo herilis bestiae curam committo, non iam erectus, elato in caelum vultu ut Chaldaeum decet, sed a succussatorii et caespitantis red equi vexatione oppido fatiscens, corpore in arcum curvato varicus incedebam. Chrysophilo, dolore breves inducias dante, nunc tranquilliori salutem dicturus occedit praeclarus ille medicus, Coloeus nomine, ad numerum gressus et ad severitatem vultum componens, et officiose sed genuina loquendi libidine immodice praefatus, inquirit de valetudine senis.
spacer 13. Cognitoque vernae tempestatis effectu, “Me,” inquit, “numquam frustrat praesagium. Quem per binos annos prohibui morbum a fluxione, blue ex praeteritae brumae asperitate et humidissimo anni introitu imminentem praesensi. Causa enim eius immediata et continens est aqueus et serosus humor cerebro excidens, et lambdoidaeae regionibus externis per carnosa spontanei motus organa vel sensus instrumenta membranea aut adiposa declivia delapsus. Saepe fervidus, a fervidiore viscere, per naturales aut vitales ductus in commissuras ossium eructatus, eorum vincula et tegumenta vellicando diros cruciatus excitat.
spacer
14. “Non me praeterit quosdam doctissimos a solo occipitio deducere et tantum intercutes asserere fluxiones articulares; sanguinem vero putrescentem cum rubore et accensione partis affectae doloris iam obfirmati violentiâ vasis exprimi, eoque hoc succulentis solis et fervido sanguine red redundantibus symptomatice provenire. Sed saniori sententiae suffragatur ipse Pergamensis, bluecuius testimonium apud neminem fidem perdet, dum asseverat alvi tormina, nunc cum de turbatione cruenta et ulcere, nunc incruenta, nunc omnis red perturbationis expertia, materia ad articulos amandata aegrum vexare abstinuisse. Etiam obthuratis cruentis ani tumoribus, aut mensibus mulierum interclusis, aut assueta venae solutione omissa, aut incendio febrili die indicatorio exstincto, occoepisse articularem aegritudinem. Accedit, quod prohibita transpiratione per insensiles meatus, ut in saginatis, totus habitus corporis nonnumquam deponit materiam in iuncturas. Idem faciunt omnes partes tempore accessionis arthriticae.
spacer 15. Causae autem huius affectus duae a Galeno memorantur. Imbecillitas partis excipientis ex laxitate vinculorum et tendonum, saepe nativa a parentibus transmissa, saepe ex solutiore venere et immoderata ingluvie crapulaque orta. Et affluxus humoris qualitate aut copia partem mandantem ad eiectionem provocantis, qui ad debilia red loca et inde ad debiliora allapsus durante dolore vi naturae discutitur; fitque morbi solutio, donec nova congeratur materia stillationis. Sed si post accessionem crassus et lentus humor diu articulis impactus relinquitur, calore nativo coactus duratur in lapidem. Quod contingere solet, ubi admotis frigidis perspiratio intercipitur, aut tenuiores substantiae a nimium calidis dissipantur, crassioribus in parte desiccatis.
spacer 16. Sic perorantis sermones hinnitus adventantium equorum abrumpit, quibus delapsi qui vehebantur pleno gradu procedunt salutatum Chrysophilum. Primus, ut accessit, primoribus digitis ad pollicem porrectis, pronus, quasi senem eosdem mimicos gestus exprimentem et corruenti simillimum sublevaturus, caput capiti impingens adversum in terram corpus inclinat. Postea cossim eundo flexo poplite, nunc dextrum, nunc sinistrum pedem alternatim retrahens, lineâ in pulvere ductâ praeeuntem talum circumscribebat. Dein mutuo obtutu fixo se invicem contemplati, et officiosis verbis levi velitatione facta secedunt ambo. Hic sequentibus locum daturus, ille iisdem obviam iturus et eandem scenam ingressos, singulos ordine, nam quattuor erant, iucundo spectaculo excipiebat.
spacer 17. Tunc Chrysophilus digito viam docere quae ducebat in domum. Sed primus ille, manu pectori admota et incurvatis scapulis et contracta cervice deprimens caput humerosque attollens, ipsissima tricipitis Geryonis blue imago, rogabat senem, ut praeeundo qua iretur monstraret.
spacerAt senex, “Eo usque non peccabo inquit, et ille, neque ego,” inquit, “eo usque ignoro officium meum et quantum tibi deferendum.”
spacerEt Chrysophilus, “mitte amabo has aulicas elegantias, saltem rure.”
spacerEt alter, “facundia quidem tibi concedo, qui in aula nihil profeci; sed hic immobilis morari scio in multam noctem, nisi praecedas.”
spacer“Atque ego,” inquit senex, “cautibus et scopulis immobilior nusquam pedem dimovebor; virtute quivis me vincit, pertinacia nemo. ”
spacerEt hospes, “sed quo consilio haec inter amicos? Anne in domo tua peregrinus red sum?”
spacer Sic attoniti aliquandiu stantes, oculis in terram defixis obmutuere. Et mihi non exiguum scrupulum iniecere serione haec agerent an personati, et summopere tam lepidi mimi exitum spectare ardebam.
spacer 18. Nec mora, Chrysophilus tandem nugarum pertaesus: “Lecticarius,” inquit, “domi suae dominus est, et hoc in loco mihi morem gerere, et aequum et iustum.” Et actutum amplexatus medios hospitis lumbos, humaniter protrudit in pontem versatilem quo arboretum aedibus iungebatur. Fossa enim profunda, et stagnante aqua redundans undique cingebat domum, ab oriente qua ingente piscina claudebatur et ingenio loci et arte munitiorem. Ceteri prorsus similes dabant ludos, sed prioris exemplo victi, propellenti seni minus negotium facessebant. Ingredientes excipiebat area spaciosa, inde atrium aulaeis circum circa a summo pariete demissis variatum.
spacer 19. Horum acu lineatas imagines dum curiosius collustro, unus eorum qui novissime appulerant, Sophronius nomine manu in humerum innixus me comiter invadit et, “heus tu,” inquit, “nullas nobis gratias habes, qui vos tanto discrimine prohibuimus?” “Ehem!” inquam, “et tu quisquis es, mene Ignatiani sphyngis blue pupillum putas? Si quid vis, dic apertius.” “Nostine,” inquit, “medicastrum istum?” “Quem?” inquam. “Istumne primarium principis medicum dicis?” “Illum ipsum,” reponit ille, et locutus solvebatur cachinno. “Sol,” inquit, “ante diem facere quam graculus iste sermones abstinuisset, nisi adventu nostro interceptos. Tortor est et quovis tyranno crudelior, si in quem incidit patientia idonea instructum. Non interfari licet, nec respondere fas, sed perpetuo susurro garrientem auscultare et iurare in verba loquentis. Villicis ego, qui consulendum accesserant, praelegentem audivi, ad Pergamensis et Stagyritae blue Graecas red citationes obstupescentibus. Quisquis illum accedit rusticus, discedit aut philosophus aut medicus. Haud sequius miror eum tam erudite Chrysophilum adorare, qui non ita pridem legatariae puellae matrimonium signo confirmare urgentibus, iureiurando persuasit se hominem literarum ignarum et insolentem Peruvianos barbaros blue sustulisse. Frater enim Chrysophili liberis orbus eum haeredem reliquerat, ea lege ut communem neptem binis aureorum millibus dotaret.”
spacer 20. Cum ad haec Chrysophilus, puto aurium tinnitu admonitus, nos respiceret, Sophronius pleniorem vocem remisit. Et ad me: “Audiamus,” inquit, “fabulantes; ex vultu senis aliquid ludicrum coniicio.” “Opportune,” inquit senex, “acceditis.” Et ad eum qui secum garriebat: “Remetire quaeso historiam Pantaleonis gratia, ne quam vafra ingenia producat nostrum caelum ignoret.”
spacer 21. Tunc ille: “Et Sophronius aeque nescit fabulam quam a totius scenae authore recens acceptam tibi domine Chrysophile servavi. A quo matrona magnarii mercatoris uxor, dum vixit, pecuniis magis quam precibus praestinavit silentium. Fascinata enim amore nobilis cuiusdam et formosi adolescentis, cui nomen Cleonti, absente marito subinde in thalamum receptabat. Huic popularis Manilius magis arcta quam sincera amicitia iunctus incogitanti exprimit singula, etiamque aedes amicae et arcanos in domum aditus aperit rimosus Cleon. Et hac perfidia non contentus, in celeberrimo lucubrantium coetu qui a caena ad vespertinam saltationem pro more in vicinam domum convenerant, bellissimam mulierem ostendit, et seorsum cum ea diu fabulatus, fidem fecit vanitati. Interim Manilius choream spectare insimulans, garrientium sermonibus inhiabat, nec advertebat Cloris (hoc enim mulieris nomen).
spacer 22. Post multas locutiones in aurem Cleontis tempus illam accedendi insusurrat. “Crastino,” inquit, “sero lumine per posticam intrabis, dum coniunx meus Magorothi blue merces ex Iberia devectas comportat, nos in assuetas voluptates ingurgitabimus.” Pollicetur Cleon: “sed mihi,” inquit, “gravissima negotia incumbunt quae ex urbe emolientur, nisi succurris: centum aureis opus est.” “Sis securus,” inquit illa, “eandem in me et mea potestatem habes.” Manilius flagrabat ad aspectum formosae mulieris, sed auditis compendiosis amoribus, cogitare coepit, quo pacto remoti Cleontis vicarium se daret; et ne in illum propositi consilii suspicio conveniret, ustrinam quam accenderat forma Cloridis red celat amicum. Tale autem commentum emeditatus est; fingit litteras ab avunculo Cleontis in hunc sensum:

Iam tua negotia nos premunt, charissime nepos, et matrem tuam et me undique creditores novissime elati parentis urgent. Qua in re summi ponderis sine tuo consilio consilii inopes sumus; et praesentia tua et consensione opus est. Neque prolatandum est iter in hoc oppidulum, ubi te in stabulo hac vespera operiar. Dux viae erit tabellarum gerulus puer. Vale. Meluni.

His acceptis Cleon inconsulta domina se praecipitavit in viam, praeeunte apposito avunculi puero, qui ut Melunum pervenit, prouti a Manilio in mandatis habuit, se Cleonti surripuit. Desertum et ideo aestuantem adolescentem, cum pererratis omnibus diversoriis nusquam in avunculum incideret, derelictae Cloridis tandem sera memoria subibat.
spacer 23. Interea temporis Manilius alta nocte feriebat ostium Cloridis. Ancilla iussa praestolari Cleontem, accenso sebeo red reserat fores. Ille vero pallio vultu involuto et ad cilia usque deprimens pileum, spiritu nociturum lumen restinguit, et a nihil suspicante puella recta ducitur in thorum Cloridis. Diu volutationibus Venereis indulgetur, sed intervalla voluptatum quae iocosis salibus et delicias faciendo traducere solent amantes, ille obnixo silentio transmittebat, et si quando loquebatur coercens vocem et represso spiritu, incertabat verba, multum fluctuante muliere, donec luce proximante petit centum aureos, illamque omni scrupulo exemit. Putabat enim Cloris neque deos, remoto Cleonte, potuisse de nummis cogitare. Vocat itaque ancillam et iubet afferre sacculum, quem certis indiciis designabat, et allatum imponit manibus ignoti amatoris. Accepto sacculo, Manilius negotia commentus ilico se vestit, quamvis Cloris lecto solitario inassueta aegerrime antelucio discedentem sustineret.
spacer 24. Sed ille hisce spoliorum primitiis non acquiescens, identidem tabernam Cloridis praetereundo, occasionem solam offendendi speculatur. Nactusque rogat ut selectissimas merces produceret, et de pretio transigere adeo non tardavit, ut appositum licitatorem dixisses. Sed prolato sacculo et expositis aureis et argenteis nummis, Cloris praeteritae noctis admonita punicantium malarum rubore exstinxit candorem vultus, et anxio pavore exanimis spiritum tantum non elisit. Tandem coacta sumit necessariam audaciam et seorsum blande allocuta, infamiam deprecatur. “Nisi de me sermones excitaveris, inquit, neque amore neque nummis tibi deero. Et te sacculo isto et mercibus, quas pretio tibi addixisti, lubens dono.” Respondet ab arcano homine nullo negotio silentium impetrari, et quamvis Cleonte ineptior esset, tamen egregiam eius formam a se omnia honestatis officia extorsuram. Sic fidem et parciloquium pacta a succenturiato amatore per biennium quod vixit se invicem mutuis subinde voluptatibus participarunt.”
spacer 25. Non sibi a risu temperabant, cum Sophronius suscipiens: In vicina civitate, inquit, civis quidam fraudes suspectae coniugis lepido casu detexit. Nam a quibusdam familiaribus urbanam comitatem uxoris edoctus, simulat longinquam profectionem. Famelica mulier occasionem absentia mariti oblatam, qua capillata est, arripit, duobus ne penuria laboraret accitis amatoribus. Hos posita mensa opipare excipit, alternis poculis et amplexibus se mutuo provocantes ad libidinem. Certatim enim coibant, et pudebat vinci de masculae fortitudinis gloria contendentes, gratissimo mulieri certamine, quae et pugnae locus erat et arbitra et meta in quam dirigebant omnes ictus, et quicquid irarum concipiebant, totum in femina eius effundunt.
spacer 26. Interim a simulato itinere reversus maritus verberat ostium et salacem amantium laetitiam interturbat. Provida mulier agnoscit pulsantem, et ne conferentes sermones proprio strepitu prodantur, tumultuario consilio amatores suos seiungit. Unum in caenaculum ascendere iubet, alterum in cellam recondit. Postea turbatos crines rica et iugulum strophiolo contegens, et inordinatam luctationibus pallam et ad audaciam frontem componens, reclusa ianua intromittit maritum. Qui suspicatus quod res erat, rogat, quid reserantem fores tardaverat. Respondet se domesticis curis implicitam serius audivisse pulsantem, neque tam subitam charissimi coniugis reditionem expectasse: addendo blanditias quibus male conscia mulier offensi mariti suspicionem declinare solet. Ille infidam coniugem vocat, eius sceleratam vitam sibi innotuisse asseverans et certo adulterum aliquem adesse in domo. Mulier infitias ire, et se feminam intemerati pudoris omnes deos deasque testari. Vir contra persistit, obscoenas scortationes quibus thalamum polluerat exprobrando, donec tandem loquacitate muliebri, qua et Iupiter victus conticuit, hoc tantum subiiciendo: “Qui superne,” inquit, “despicit actiones nostras, novit te nefariam esse mulierem.” Qui in solario operiebatur, commodum per lacunarium fissuras contignatione vetustate attrita sollicitus iurgantium gestus despiciebat, et ratus hoc de se dici, trepide exclamat, “Imo,” inquit, “qui in cella est et suspicit actiones vestras, aeque conscius est ut ego.” Sic toto mimo revelato, civis ira accensus uxorem ex aedibus abiecit.
spacer 27. Omnibus iam risu dissolutis, solus Colaeus ad lascivam narrationem severam frontem adducebat, seu quia ingenio Uticensis, blue seu quia gravitatem hanc, licet tam loquacem hominem nullo pacto, tamen decere putabat suam artem.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProcul ite Catones red blue
Insontes ludos maesti, et qui verba timetis
Innocua, et mores tristes qui intrudere in orbem
Tentatis nimium, si quas sibi finxit inanes
Credula mens hominum leges, servare potestis: spacer5
Queis gelidus furva caligat spiritus umbra
Noctis tristitiae, glacie et concretus in alto
Corpore demersus sanguis stupet. Ergo minaci
Fronte docet virtutem, et quae natura noverca
Invidit, vitia haec illi sunt barbara, qui non spacer10
Barbarus esse volet, miser ut sit sponte. Quid Orcum
Mortales metuunt? Non poena est saevior Orco
Moribus his rigidis. Sed quas divinior aura
Afflavit mentes, puerilis numinis ictus
Excepisse iuvat gremioque recondere flammam, spacer15
Innocuisque iocis tacitum nutrire teporem
Vulnere gaudentes proprio, frontemque serenam
Maestitia prohibere, ignemque ciere cavillis.
Felix Barbaries, ubi mens turbata soporem blue
Non adimit placidum, dominae non cura severae spacer20
Angit amatorem, nec saevae limen amicae
Insanum suspendit onus, vel viscera ferro
Scrutatur, proprio tincturus sanguine terram.
Nec male sanus amor vel suspiciosa mariti
Anxietas, lachrymis tristique datura cothurno spacer25
Materiam, timidi perturbat gaudia <curis> red
Nec male lascivas deterret opinio vulgi,
Famae sollicitas aut torquet cura puellas;
Nec norunt minus esse malum rumore sinistro.
Quippe benigna parens natura Cupidinis ignes spacer30
Distribuit faciles, et sanctis iussit honorem
Esse procul terris, et quotquot America sacros
Producit populos, vetuit vexare profanum.

spacer 28. Nescio quo furore poetico hos versus in Coloei mores effuderam, cum redintegrato dolore articulari Chrysophilus comitantibus hospitibus se in dormitorium intulit. Solus Sophronius mecum remansit, atque intranti cubiculum ab altero atrii extremo, virgo (haec glos Chrysophili red erat) semiamicta passis per humeros capillis occedit, quae flexis genubus modicum staturae auferens, moxque obscuro motu sensim subsiliens, buccam delibandam exhibet. Ille admotis labris osculantis in modum, vix summis attingebat niveam genam: postea cossim retrocedendo, ore in terram deiecto veluti capitis reus, ambobus pedibus reductis alternatim verrebat humum. Rusticus mihi videbatur qui tam frigide bellissimam puellam exceperat; ideoque urbanior ego progressus oblatam malam despicio, et quo purpureus rubor invitabat, teneris labellis arctissimum atque sonorum suavium, non sine Sophronii risu et spretarum malarum rubore, impressi. Puella enim oppido pudorem habebat, sed detorto obtutu me dubium reliquit an displicuisset inverecundia mea, et cum Sophronio disserens, me subinde lubricis oculis respectabat. Ego ne confabulantes interpellarem secedo, perque fenestram camerae allevo taedium morae subiecti horti amoenitate.
spacer 29. Post varios sermones, crinibus ab ancilla in duos gyros circa occipitium dispositis, virgo induitur sericea palla colloque aptatur caerulea et albescens carbasus, ad figuram Dianae crescentis semirotunda, quae subeuntes vestes vix contingens mutuata ab amylo duritie firma humeris imminebat. Illa frequenter de totius corporis pulchritudine speculum consulebat, maxime vero de crinium et carbasi istius decore anxia videbatur. Tandem rogantis vocem excipio quis ego essem, et unde. Sophronius quae sciebat paucis retulit, me sibi tantum fama notum in has provincias, quas immensa distantia a mea patria submoverat, videndi avidum migrasse; praeterea vatem esse omnium peritissimum, qui et syderum motus gubernarem atque secunda adversaque mortalium fata pro arbitrio vel sisterem, vel promoverem. Ad immodicas laudas non modice mihi pruriebant aures: iamque mihi persuadens vera praedicari, plurimum Sophronium diligebam.
spacer 30. Virgo vero commota, et ad me conversa inquirere occipit quomodo caelum hoc placeret, et an patrium clementius, etiam de moribus et comitate incolarum, virorumque nostrorum in uxores indulgentia, atque urbanitate et facundia procantium: denique de forma puellarum, an nostrae magis quam alias speciosae essent. Respondeo ad singula prouti putabam facilius captari posse gratiam explorantis: ibi pulchras quidem frequentiores esse, verum hisce in locis quasdam offendi, quarum forma orbis pulchritudinem extinguit; inter quas illa meo iudicio primas obtinebat. At puella similibus velitationibus educta non tardavit responsum. “Certe,” inquit, “iudicium tuum ab hoc speculo oppido discrepat, et quia hisce manibus selectum est minimeque fallax, ad te pertinebit suspicio adulatoris. Quam culpam ignosco, si me non adeo retusi animi putas ut tibi accredam: immo satis dandi ream facis, si te ultra quam merui opinio eo adduxit.” Tunc mihi propius accedenti Sophronius loco cessit, nosque sponte humaniter commisit. Egoque ad virginem: “Etiam speculum tuum mendacii arguo, si a veracissimis oculis discordat: neque tam languidum spiritum pulcherrimum corpus gubernare puto, ut quicquam praeter red veritatem tibi persuaderi patiaris; neque ultra merita tua quae immensa sunt persuaderi posse; mihique etiam si noluissem vultus ille hanc agnitionem sine tormentis extorsisset. Quis enim aureum solis fulgorem aut argenteum candorem lunae, nisi lumine cassus diffitebitur?” Ad haec puella renidens, “Suadeo,” inquit “ne talia quibus deformitas mea nota est referas; aut te amare aut numquam speciosam vidisse asseverabunt.”
spacer 31. Gliscente iam familiaritate et alternis utrinque salibus emissis, utpote a me frigide, modestia mea male celabat collimatos obtutus quos animosior libido torquebat, iocorum frigiditatem seu redarguens, seu pensans. Atque mihi incogitanti nescio quid distentum sub bilico adversam temptabat laciniam, et inassuetam monstris puellam pavido rubore suffusam ex triclinio eiecit, non tamen antequam sibi parum displicere meam amentiam ostenderet, et quidvis impetrandi spe oblata familiaribus sexui astutiis sollicitaret. Iamque sane non nascentis sed depascentis flammae adverterat turgens indicium, sed quia sola iniuriae conscia, sibi a stomacho temperavit. Sophronius enim, ex quo avidissimo obtutu ferebar in ora virginis, nescio quo stupore perculsus oculos fletibus stagnantes in me defixerat, utique submersurus nisi ventosa suspiriorum frequentia dissipasset erupturam tempestatem.
spacer 32. Verebar ego, ne in suspicionem rivalis incidissem, iamque Sophronii misertus, pessimo monstro, cui ne facundia Marciana quidem nomen invenit, fortitudine plusquam Herculea apparabam exitium. Cum ille velut ex alto sopore excitus: “O Pantaleon, exclamat, quam me tui miseret! red Et tu peregrinus es, et ego alibi quam sub hoc caelo natus. Tibi vero salutare consilium subministrabo, nisi spreveris locorum genium suo dispendio edoctum auscultare. Fuge, mi Pantaleon, fuge pestes et quae proclivem lacessunt voluptates! red Liberalis hoc aetatis vultus, qui nondum quartum aevi lustrum blue consumpsisti, neque lanugine coopertae malae et ingenio turbati crines, nisi prudentiam consulis, in pontum aerumnarum devolvent. Feros amores experieris, quos dum celare nituntur, tibi omnem spem accipiendi beneficium tollunt, ne simulata amicitia videaris potius ad ludibrium versurus extorsisse. Neque tu illis tuos ignes, utut cupientibus, neque illae tibi mentem suam aperire audent. Et si oculorum lascivia aut gestuum petulantia aut officiosis obsequiis animum explicare tentas, ingrato labore decoques aetatem et annos, antequam a te fidei suspicionem amolieris. Frustra te ingenuum aut arcanum hominem praedicabis; silentium aut amoris synceritas usque in dubium veniet. Et quod pessimum est, nonnunquam tibi faventem deam et fortunam propitiam noxia benevolentia submovebunt, ut ne tibi integrum relinquatur ex alio, atque suo, et ne tuo quidem arbitrio pendere. Sic longa servitute damnatus precario eris amator, et infinita passus et ad extremam miseriam deductus, profunda calamitate solum felix, fidem facies egenae sinceritatis. Quaedam mulieres dementare gestiunt amatores, quos de fama securiores postea facilius admittunt. Qui enim a se exierunt, red seu ad omnia insensibiles praesentia ignorare, seu memoria labefactata praeterita ilico oblivisci. Et forte etiam quod non minimi est momenti naturam, summis quasi detruncatis, integras vires inferioribus partibus dispertiendo, habiliores reddere ad venerem putant. Narrabo tibi bellam historiam verissimamque.”
spacer 33. Non ulterius sustinebam in mulieres disertum: “Parce,” inquam, “mi Sophroni, in istum sexum, et memineris tibi matrem fuisse. Fabulam autem tuam serva non esu rienti. Intempestiva est omnis narratio latranti stomacho, cuius latera utrimque collapsa et se mutuo contingentia sentio, fundo iamdudum agitatione equi exinnanito. Succedamus, inquam, dormitorium Chrysophili. Illo nos vocant dapes, non familiae, sed oppido integro suffecturae.” Sic transmisso atrio Sophronium in cubiculum intrudens subsequor.
spacer 34. Mensa ibi oblonga et numerosis ferculis gravis, caponibus, columbis, perdicibus, rusticulisque, et ingenti ciborum apparatu, quantus ab anno non instruxerat Chrysophili domum. Homo enim famosae avaritiae raros hospites excipere solitus, quia praesentes declinare nequibat, mature red dimittere statuerat. Accumbentium non minores erant quam intrantium ad fastidium usque ceremoniae. Nam virgini, unionibus occipitio et iugulo fulgenti, et Coloeo plurimum ceteri deferebant. Illius facies margaritis candorem eximens et huius credita peritia et apud principem favor omnium superstitiosum cultum in se trahebant. Chrysophilus ad dirimendas lites unum ex hospitibus Coloeo anteponens sibi a dextra assidere, et virginem a sinistra uxoris (quae in praesens Nequasiae blue erat) succedaneam esse iussit. Ipse intergerinus ab extrema mensa morbo omnibus gravis et geniali morositate gravior, reliquorum abstinentiae iudex accumbebat abstemius. Sophronius me lateri suo applicuit.
spacer 35. Inter epulas crebri sermones de Liberianorum blue dissidiis et Nequasianorum in principem amore, Sophobuli blue vero potentia et fide, stupendaque in rebus administrandis belli domique prudentia. Huic a multis saeculis parem non mirata erat Liberia, cuius Ithacensibus consiliis foris hostes devicti, transmontanum bellum patratum, blue domi civium insidiae ante detectae quam iuratae, rebelles bello domiti, et (quod mirum est) licet togatus, armis felicissimus, quisquis rebellioni promptissimus in Clodovaeum blue hostilia audet, ilico opprimit. Neque remoto Sophobuli provisu, Macedonis arma blue ipsi in gloriam verterunt. Aquae potores Sophobulo, iuxta atque Macedoni libertatem debent, quippe auspicato Nergamiam blue advectus Sophobuli consilio, auxilio, principes, populos, provincias, urbes servitio, hostes campis exuit. Et Thereutis Emporium blue bis ab Aquilianis blue captum, bis domino restituit, atque victores vita concedens vicit, numquam moritura mortis fama et perenni gloria victurus in omne aevum. blue Quid Chemeanorum blue rempublicam memorem, quae ad usque regiam Iberianorum provecta est? Sic de sagacitate et solertia Sophobuli disserebant convivae. Verum ego crudus hospes Liberiani sermonis rerumque imprudens, nondum capiebam heroinas Sophobuli virtutes; Nequasiam autem celebrem atque mihi ignaram urbem proficisci ardebam.
spacer 36. Consumpta mensa Sophronius, cuius consuetudo occulta virtute coeperat mihi placere, super itinere consulendus erat. Atque ille etiam Nequasianae profectioni incedens suadet ut quinque viae sociis me sextum adstruerem, et discedentibus ceteris procul me vectorem habere, dolenti erat. Eoque rogat ut Nequasianum iter properem, neque sponte eius divertendum quam secum ad Histricem. Virgo futurorum avida huic consilio intercedebat, sed Chrysophili abstinentiam aversabar et Sophroniani consilii memor, mihi a puellae forma cassibusque Cupidinis metuebam. Ergo instituto demovere invalida Chrysophilum adoritur, iubetque me captivum attinere. Chrysophilus, et ipse futurorum haud socors, immo sobolis ambiguus anxiusque, ut secum paucos dies transmitterem hortabatur: “Campi,” inquit, “hic amoeni et continuata planitie aequales, remorari solent transeuntes; hominesque, quamvis rure, humani, et urbanitate et elegantiis aulicis nullis secundi. Nusquam,” inquit, “in tota Liberia commodius quam in aedibus meis depones agrestes patrios mores.” Et ne infirmus fidei forem urbano podicis peditu sermonem secutus est. Et actutum renudatos clunes rotundo patori ligneo intrudens, compresso abdomine et inspiratione distentis thoracis follibus, inferne fistulatim olidas faeces, superne tertiata verba extrudebat. Non iam ab equo nec a fronte laborabam, sed longe deteriore morbo, putido colloquio praefocatus obthuratis utraque manu olfactûs meatibus e domo senis me proripio et multis praediis villulisque percursatis, quamvis longissime abessem, fetores Chrysophili nares feriebant.
spacer 37. Ad extremum in vico subsisto, ubi depacta mercede conduco vecturum equum, praeeunte ipso equi domino. Vix ad primum lapidem provectos consequitur ducis mei uxor, rogatque si a cursu fessae posteriorem partem equi commodare vellem. Non abnui amplexus speciosae feminae, clunibusque vectoris impositae utraque bracchia laciniam subeuntia et anterius supra umbilicum complicata me tenacissime comprehendebant. Tam arcta familiaritate non indelectato omnia membra riguere et quicquid antea flaccidum erat, deprimensque manum mulieris ad pubem usque: Prehende, inquam, bacillum istum, ne caespitantis equi vitio devolvaris in terram. Illa avide arripiens primo blande attrectabat, post adlubescens et ipsa lubricis digitis demeando et remeando me mutila voluptate participavit.

Quaerunt lectores rigidi cur turpia scribam.
Quaero ego lectores turpia cur faciant;
Foeda facis tu, scribo ego, sic peccatur utrimque,
Scribere sed nostrum quam facere est levius.
Nam velut in speculo scripto spectabis in isto spacer5
Te moresque tuos, lector, et ingenium.
Hoc tibi si moveat stomachum, iratusque severam
Adducis frontem, carmina cur legis haec?
Sumere vindicatam vis quod tua rideo facta?
Dicito; reddo vicem, rideo scripta tua. spacer10

spacer 38. Dum respicio venientem maritum, quem industria subditis equo calcaribus reliqueram, ingesta subantis mulieris oscula, mox animam excipio. Crebri anhelitus et intercisi suppressa vox, rubor faciei sanguine per extrema corporis fugam moliente et omnia emorientis indicia erant. Consternatus quaero causam morbi. Illa primo nihil respondebat, verum absumpta exasperationis violentia: “Oppido puer es,” inquit. “Nescisne quanto mulieres voluptatibus proniores viris? Tui contagio pessimo conflavi hanc aegritudinem. Quaedam mulieres inter luctandum et vacua oscula adolescentibus amoris sollicitudinem sibi absolutam voluptatem excitant, eoque castis induendis felices, quamvis luxuriosae, nomen et honoram famam adipiscuntur. Ego,” inquit, “non sum ex earum numero, tamen neminem intra pallae terminos admitto, nisi appenso pretio; cetera omnia officia specie amoris in illecebras cedunt.”
spacer 39. Plura parantem trium equitantium suave modulantium adventus interpellat. Illis praetervectis sciscitor ad quem principum pertinerent histriones. “Quos tu,” inquit, “histriones vocas, Pharamundo blue vetustiores numerant atavos. Hisce in locis id hominum moris est, ut cantionibus aspera viae eluctentur.” “Equidem,” inquam, “modulationibus ipsorum in arbitrium urbis provecti sumus. Ecce enim totam Nequasiam sub oculis.”
spacer 40. Succedens moenia urbis, mulierem in pedes delapsam iubeo praeire ad signum Histricis. At illa subridens: “Egregie,” inquit, “apud detestatum maritum et haud proiectae formae, immo pulcherrimam coniugem diverteris.” “Quid,” inquam ego, “caponi cum coniuge, etiam bellula? An emasculati hominis membra emortua suscitabit oris species?” “Nequaquam,” inquit illa, “sed a Nequasianis puellis centum pondo formae in talentum unum census, et mille pondo formae in talenta decem reditus annui, dotis nomine adnumerantur. Et sane,” inquit, “Nequasiae non exili pretio ducitur speciosa coniuge potiri, iuxta atque pulcherrima domo aut fecundissimo praedio elocando. Si eviratus maritus agrum colere nescit, inveniet in tali militia quos sibi legabit.”
spacer 41. Dum haec proloquitur, introducit in diversorium, et quaerenti Sophronium famuli respondent in urbe illum cenare, neque reditionem eius ante adultam noctem expectari, me tamen ipsis summopere commendasse. Duci itineris satis accipere nolenti, pernumerata stipe facio satis, meque in superiorem cameram solum recipio; quippe diminuta frons a nesciorum mihi hominum societate exigebat. Ilico lignorum perexigua strues supposita flamma exarsit, ponitur mensa, nitida et luculenta lintea instruunt lectum. Et tumultuaria cena refocillatus vestibus exuor, stragulisque immersus compono quieti saucium caput.

Finis

bar

spacer 42. Hucusque deductos errores vatis nostri exhibeo tibi, Amice lector, etiam nunc scribendi prope ambiguus donec benevolentiae tuae certus sim. Si enim doctis et ingenuis haec placuerint, alia dabo et acceptiora. Ni placuerint, perpetuis tenebris damnabo. Imperitos, indoctos, ingenio hebetes, et lividos (etiam quicumque in me plagii crimen moliuntur ut ignorantiae aut invidiae compertos) despicio.

AD NOBILISSIMUM VIRUM DN. IACOBUM GRAHMIUM MONTIS ROSEI COMITEM blue

Quod rosei roseo stillent de monte liquores,
spacerPersonet et meritis caeca caverna tuis,
Quod triplices clausas penetrent tua munera portas,
spacerEt miserum Stygiis eruis e latebris.
Gauraea es soboles, Grahmii es generosa propago spacer5
spacerGauraea et Grahmia, dignus utraque domo.
Cui bene fecisti, vel quaeris quis tibi grates
spacerSolvit? Gauraeo et sanguine natus ego.

43. AD IUDICEM blue

Inclusi ternis et terno limine portis,
spacerLimine qua triplici Cerberus ore ruit;
Carmina cassa fores, et cassa Acheronta fatigant;
spacerProcedunt votis carmina lenta meis.
Non minus immoto triplices stant cardine postes, spacer5
spacerEt triplici custos non minus ore vigil.
Scilicet exiguo res est servata labori,
spacerServata est digitis scilicet illa tuis.
Es digitis trinis, tu portis omnibus unus
spacerFortior, et forium mille voluminibus. spacer10
Geryonem indomitum sola est quae vincere posset, blue
spacerHerculis aut virtus, aut genus Herculeum.
Nobilis et genere et virtute et nobilis arte,
spacerSic poteris validas comminuisse fores.

bar

spacer 44. Procacissima hac narratione ancillantis puellae percellor Aranidaea immobilior coniuge.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerstant horrore capilli
Arrecti, et pavidos gelidus tremor occupat artus.
Et circum circa curioso lumine cuncta
Rimatus, metuo tectum ne corruat in me,
Exosamque domum detrudat Iupiter igne spacer5
Sulphureum in stagnum

bar

spacer 45. Attonitum vix excitavit stimulantium rotularum strepitus quo tortuosissima cochlea red percrebuerat. Mox faces a pedestribus pueris delatae post acu pictum variatos vultus tapetem occulendum egerunt. blue Bini ad gladios destinati densissimo ex serico chlamydes a sinistris humeris altrinsecus ansati suspendentes, binas reflexis digitis ostro auroque fulgentiores ducebant matronas; has totidem adsequebantur Hymenaeum nondum expertae. Matrona, cuius in tectum successerant, agmen claudebat, et ipsi a dorso devotissimae penicolarum a cubiculo cum permixtis conservis lascivientes.
spacer 46. Mox in mutuos amplexus ruebatur atque salutem dicentium osculis haud sufficiebat. Oppido provecta nox, cum tandem importunos hospites abstulerunt duo penduli currus. Sola superstitit matrona duabus stipata, quae viliore veste tantum a domina discriminabantur. Utriusque in binos orbes versi capilli Lambdoidaeam levissime onerabant, et calamistro crispati cincinnuli inter utraque tempora porrecti, dimidiam frontem discriminatim tegendo ornabant. At matronae occipitio duo gemmarum ordines incumbebant, quarum fulgorem obfuscabat ingens mulieris forma.
spacer 47. Illa sollicitis luminibus per totum atrium devagata et: “Ubi Pantaleon?” inquit. Protinus ex insidiis prosilii, et candidissimam dextram demisso in terram vultu in modestissimum osculum applicanti: Non ultra audes, Pantaleon? cupidaque manu in amoenissimum hortum eduxit. Caerulea caeli facies picta scintillantem decorem, celsissimis tota micabat ignibus; neque Luna importuno radio auferebat confusam Lacteae lucem. Ceteri palantes caelites sub Regio lumine commodum occubuerant, necdum ab oriente emersi superaverant terminan]tem circuium. Solus Iupiter fortiore radio a medio Olympo emicans debilem umbram faciebat. “O matrona,” inquam, “dura te manent fata: castissima enim dearum tam flagitiosae feminae vultum aversata in altero orbe caput abscondit, et plumbeo tardissimi radiantium culmen caeli scandentis blue splendore pulsata, intentat tristem ruinam. Atque haud dissentit dirus adulter, cui in lethali domicilio Lucidae blue commixto cruentas dabis ob foedissimae vitae tuae scelera.”
spacer 48. His consternata matrona tamquam fulmine icta animam linquebat, neque sufficiebant fulcientes artus corruenti. Perterritus inopino casu in exanimata labentis ora provolutus, omnes deos deasque orabam de salute mulieris; nec incassum Eryceum numen strenue militantis misertum. Iamque concisa suspiria ducebat morientis in modum, cum ex alto pectore gemitu educto laxissimos artus protendens, oneraret substratam herbam. “O mulier,” inquam, “non Ludovico subactam Sabaudiam, neque Alexandro edomitum terrarum orbem, non Iovi sedem invideo ego, quem improvisa voluptate beasti supra caelicolas.” Ast illa blandissimis digitis attrectans renitentem mutonem necdum hiberno gelu, puto, rigidam [...] mentham deponis! blue Ego sane frigori minus assueta longiore hîc mora asperrimum aerem non sustinebo. Facilisque trahenti in gratissimum tectum successi.
spacer 49. Opaciores noctis tenebrae debilissimae flammae haud difficile resistentes, venienti in ora verecundae matronae occulendo favebant rubori; et confessa, cubito adminiculante caput, tenuissima carbaso arcebat liberiorem ignis lucem. Te lepidum vatem, inquit, Pantaleon! Exuto hoc munere, Priapi antistitem esse iubeo. Nae tu frequentissima templa et altaria habebis, tanta penicolarum colluvie quae Nequasiam incolunt.
spacerSed “O formosissima feminarum,” inquam, “te per istum ingentis speciei vultum et suavissimos lepores spirantes ocellos et per rosea haec labra, quibus me supra omnia numina beasti, obtestor, quo fato et quibus auspiciis ad summum felicitatis fastigium extulisti invisum iuvenem.”
spacer 50. Ad haec matrona renidens: “Adeone imprudentem putas, Pantaleon, ut temeraria repulsae periculum subeam, aut incaute lasciva ignotum et forsan ignavum aut socordem adolescentem lacessam; aut infidi alicuius vappae, aut despecturi amatoris insulso arbitrio exponam formam, et cariorem famam meam? Nae tu te ipsum non aeque nosti, ut ego ingenium et genium tuum et mitissimo emicantem candorem vultu edocta ex Florida tua, quam tu adeo perdite et efflicte amas; et quae saepicule praetereuntem per transennam monstravit cupienti. ”
spacer 51. “O trucem puellam!” inquam “Unde ipsi cum formosissima feminarum consortium?” “Immo trucem Pantaleona,” reponit mulier, “illa enim te oculitus diligit. Non sermones inter vos collatos, non procacitatem Pantaleonis me celavit amytina mea. Sane nisi metuentibus audacia defuisset, rarissimae pulchritudinis spolia intacta iamdudum laetus in patriam deportasses; sed demiror tam strenuum marem adeo timide amare. Rudi puella audacior ego et callidior, indolem tuam penitius cognovi; neque iniuriosa in ingenuum iuvenem, in quem levis aut ingratus animus cadere nequit, fidem tuam implorare volo. Neque de amore tuo dubitare, quae cognatae meae nequaquam concedo, sive corporis sive animi dotibus, et quod ante omnia Pantaleoni gratum sciebam, certissimum improvisi amoris mei testimonium ultro oblatum urget.”
spacer 52. Tenuissimus sanguis prolixius in gaudium effusi dissipabatur per vitales ductus in extremos corporis meatus, et perennis motus scaturiginem exsanguem deseruisset, nisi cum examinata matrona spiritum permutassem. Gemino commiscentium animas nexu, lasciva linguarum allisione et pinguissimis pyramidalibus red illaesis, ingens crescebat voluptas, donec horridulo frigore omnes venas pervadente, prostrata iacuere otiosa membra. Mulier, ut in occultis adsolet, leporinis auribus ancillam vocat et: “Quid crepuere fores?” blue inquit. Mox coram stetit variata veste puer, qui Camillum pervenisse apportabat, sed in stabulo attiguo otiose chartarum ludo operari. Ego, inquit, hunc cereum ad dominum devecturus viam capesso. Et cum dicto foribus pone se adductis facessit.
spacer 53. Non prolixis orationibus locus erat, (utcumque emeditata vultus alacritate puerum amandasset) quibus arctissimis suaviis praestringebantur exteriora sermonis organa. Neque brevissimum tempus admittebat, sed invitum aegre dimittente matrona, quae inopino mariti adventu obmutuerat, per patentem posticam erumpo, et prudentia divino digna praesentissimo discrimini dedecorique subduco capitulum.

bar

spacer 54. Iamque intempesta nox accesserat, et omnia aspiciens iubaris radius inversis Antichthoniis meridiem daturus, proximabat profundum caelum, altusque sopor Nequasianos omnes oppresserat, mihique non exilem metum incutiebat triste tenebrarum silentium, ut in aere medium pontem insistentem principem, et consimili equo vectum, etiam insalutatum praeterirem. Sed hunc metum expulit maior impetus...

Finis

.